Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
UONIAM fuerunt olim & sunt hodie ἀθεον, qui negant TPDeum; ideo paucis docebimus Deum esse: licet hoc sit princi¬ mpium, hoc est, axioma αυτυπισον & αυαποδεικοον, ac proinde simpliciter & absque demonstratione ab omnibus credendum erat
Theodoretus Cyrenaeus ac Evemerus Tegeates Deum non esse opinati sunt, ut testis est Plutarchus, & post eum Theodoretus C rensis Episcopus sermone secundo de curatione Graecarum affectionum. Quin quam multi sunt nominetenus Christiani, reipsa ἔθεον, & qui Deum negant? Psalm. 14. Dixit stultus in corde suo, non est Deus.
Esse Deum, demonstrari potest demonstratione γοn, licet Petrus de Alliaco in I. Rabbini Mosis Judaei deliria sequutus, id negarit. Est. vero haec demonstratio causa notitiae Dei quam acquisitam dicimus, quae ab insita & ab infusa discerni debete
DEUM igitur esse, omnes homines etiam ignorantes Verbum Dei, Natura & ratio docet sufficienter ad hoc ut sint inexcusabiles, Rom. 1. 19, 20. ut sequentia documenta monstrant:
I. Consideratio mundi; cujus moles, fabrica, forma, continua sus tentatio, tam sapiens gubernatio, innumera varietas, ordo corporum, diversus motus, vires admirandae docent esse naturam aliquam in telligentem, a qua sint haec omnia. Psalm. 8. & 19. Roman. 1. v. 19, 26. Quoniam τὸ γνωσὸν γ θεκ, quod de Deo cognosci potest, manifestum est in ipsis: Deus enim eis manifestum fecit. Ipsius enim invisibilia, iam inde a condito mundo ex iis quae fecit mente perpensa pervidentur, aterne videlicet eius tum potentia tum diuvinitas: ad hoc ut sint inexcusabiles. Actor. 14. v. 17. Quamquam non passus est se esse expertem testimoniis, bona tribuendo, dans nobi, coelitus pluvias ac praestituta tempora fructibus perferendis, implens cibo & delectatione corda nostra. Unde axiome illud Gentilibus Philosophis decantatum: Nihil est suiipsius causos nisi idem seipso prius & posterius; Idem secundum idem esse simul potestate & actu, non minus stulte quam falso quis affirmaverit. Causa utique opus fuit, quae mundum & omnes ejus partes produceret. Diagoras palam & diserte Deum esse negavit: & Herculis statuam ne ligna rapis coquedis deessent, dissecavit, ut refert Athenagoras in Legatione pro Christianis. Ibidem commemorat, quod trium flagitiorum infamis rumor de Christianis sparsus fuerit, impietas quae Deos tollat, epulae Thyystea, concubitus incesti. Sed haec flagitia Christianis per calumniam imningi probat Athenagoras. Christianos vocatos fuisse atheos: testis est Justinus Martyr, apologia IIad Antoninum Pium Imperato. rem. At nequaquam Christiani negant esse Deum, Ethnicorum id delirium est, ideo probandum suscepimus argumentis naturabibus esse Deum. Hermes Trismegistus in Poemandro dixit, Deum humanam ratione penetrari quidem non posse attamen manibus contrectari
II. Principia nobis innata, quae sunt doctrinarum exordia, qui necesse est a natura intelligente mentibus hominum impressa esse. Rom. 1. 19.
III. Specialis notitia naturaliter nobis insita quod sit Deus. IV. Proprium nostrae conscientiae testimonium, ad tonitrua & alias insolitas tempestates, terraemotus, expavescentis & ob commissscelera Deum judicem metuentis, imo cum trepidatione quadam ex horrescentis: ut videre est in C. Caligula, teste Suetonio in Caligula c. 51.
V. Poenae scelerum, etiam in hac vita improbis inflictae, de quibus Thucydides ait: μεγα λον αδικηματαν μεγαλαι τιμωριασ εισί πααα Θεκ.
VI. Ordinis politici constitutio & conservatioVII. Virtutes & motus singulares in animis heroicis. Hinc heroes vocantur ab Homero αυτθεον.
IX. Finis rerum omnium naturalium. Nam cum in omnibus sit certissimus, paucissimae vero eum, ad quem constanter vergunt perguntque, prospiciant aut percipiant; omnino oportet mentem esse. quandam, omnia intelligentem, singula gubernantem & ad fines. suos dirigentem.
X. Series causarum non progrediens in infinitum, quasi manuducens ad primum aliquem motorem, a quo motus, actionesque & effecta omnia pendeant.
XII. Communis omnium gentium etiam efferatissimarum. confessio & consensus. Nulla enim est gens tam barbara, quae non fateatur: sse aliquem Deum: adeo quidem ut homines falsum Deum habere malint, quam nullum omnino: Tam alte nimirum sensus diuvinitatis in sedit in cordibus nostris. Cic. 1. Tusc. Sen 21. ep. 118. Divinus ille Iamblichus de mysteriis cap. 1.
XIII. Sensus bonitatis Dei, id est, immensorum beneficiorum Dei biritualium & corporalium. Nam quod vivimus, quod movemur, quod sumus, ejus beneficium est. Act 14. 15. & tanta ejus beneficia nos circustant, ut a nobis pene palpetur, Act. 17. v. 27. Seneca 4. de benefic. 4.
XIV. Mentis nostrae praestantia. Nam quod ratiocinamur, men te disputamus, varias artes excogitamus & exercemus, Dei beneficio sit. Anima per se immobilis est, & interim omnibus motibus corpotis nutu imperat, effectibus admirandis se prodit, nec tamen oculis cernitur, nec mentis acie comprehendi potest. Hoc nos fateri cogit esse Mentem aliquam quae haec omnia agat, moveat, ducat: esse Spirium in quo vivimus, movemur, sumus. Homo vel in seipso videt & palpat esse Deum, sive corpus spectet, sive animam consideret.
XV. Animae nostrae immortalitas. Nam ad Deum anima proficiscitur, ubi ex isto corpore excesserit, & velut e carcere evolaverit, & animam nostram divinae particulam autae esse Gentiles dixerunt.
XVI. Admirabiles & insignes insperatique eventus, qui non nisi a potentissima natura fieri possunt, quibus plenum est vitae humanae Theatrum
On this page