Text List

Caput 32

Caput 32

CAPUT XXXII. In quo de Gratiositate.

TIRTUS moderans iram est tum Gratiositas & Nemesis moralis laudabilis: tum mansuetudo & imeixno,

GRATIOSITAS, est virtus per quam in conversatione cum aliis. ita placide & animo sedato nos gerimus, ut alieni ab iracundia, nos tum sermonibus, tum factis, tum totius vitae consuetudine & morum suavitate & in omnibus rebus venustate, gratiam quodammodo cum omnibus bonis inire cupiamus, nosque illis amabiles, gratos seu gratiosos, acceptosque reddamus, studio gloriae Dei & aedificationis proximi.

Ei studendum: I. Quia a Deo mandatur, Coloss. 4. v. 6. Philipp. 2. v. 14. II. Quia est donum Dei eximium. Notandum probe: gratia quam valemus apud homines, a Deo primum est, quod Deo primum simus grati & accepti in Filio illo dilectionis Christo¬

III. Quia est fructus Spiritus regenerationis, Gal. 5. v. 22. IV. Quia illa Christus Dominus nobis praeluxit, Psal. 45. v. 3. Luc. 4. v. 22. Gratia enim illa qua Jesus profecit una cum aetate, erat habitus in anima illius, quo externis actionibus se exserente, in morum suavitate & in rebus omnibus venustate, gratiosum & amabilem illum reddebat apud Deum & homines.

Opponitur ei tum austeritas, tum gratiositas vitiosa & simulata gratiosita.

Austeritas, est vitium, quum quis in conversatione cum aliis & vitae consuetudine, morosum, austerum & tetricum se praebet, sic ut nihil absque iracundia & murmuratione loquatur & agat, σuvlpoπiae

Gratiositas vitiosa, est vitium cum quis gratiosum se aliis reddit. alia de causa quam studio gloriae Dei & aedificationis proximi¬

Gratiositas simulata, est vitium quum quis externis dictis & gestibus gratiosum se praebet alicui, cui tamen animo irascitur & male vult.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32