Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 45
IAcRa Scripturae interpretatio (ut de significatione vocis prinOcipio admoneam) intelligitur hoc capite non versio seu transĀ¬ latio ex una lingua in aliam, sed ostensio veri sensus & usus Scripturae
De ea nonnullae moventur quaestiones: I. An Scripturae Sacrae interpretatio sit necessaria? II. Quid sit interpretatio Sacrae Scripturae & quot sint ejus par tes?
III. Quotuplex sit interpretatio illa IV. Penes quem sit potestas seu jus & autoritas interpretandi Scripturam & ferendi sudicium de interpretatione Scripturae deque controversius religionis:
V. Quae sit norma interpretationis, norma item judicandi de interpreta tone Scripturae Sacrae vera ne sit an falsa.
VII. Scripturae interpretatio unde sit petenda VIII. Quae sit autoritas interpretationum Scripturarum AdPRIMAM quaestionem responsio: Sacrae Scripturae interpretatio est in Ecclesia Dei necessaria: quod sequentibus argumentis confirma tur.
I. Quia est mandata a Christo, quum ait Joh. 5. versic. 39. Scrutamini ocripturas, I. Corinth. 14. vers. 1. ambite spiritualia, magis tamen ut prophetetis, id est, Scripturae genuinum sensum & usum declaretis, Eodem capite, v. 39. Ambite prophetandi donum
I. Quia est a S.S. commendata fidelibus, I. Thess. 5. v. 19, 20. Spiritum ne extingute; Prophetias ne pro nihilo habete:
III. Quia confert inprimis ad aedificationem Ecclesiae. Facit enim eo, ut mysteriorum quae nobis in Scriptura exhibentur accuratiorem intelligentia & usum assequi possimus. 1. Cor. 14. 3. Qui prophetat hominibus loqu tur aedificationem & exhortationem & consolationem,
IV. Quia excellentior & utilior est dono linguarum, quod ipsum tamen eit etiam necessarium in Ecclesia: Ideo autem est excellentior & utilior, quia pluribus prodest. 1. Cor. 14. vers. 4, 5. Qui loquitur li, gua, seipsum aedificat: qui vero prophetat, Ecclesiam aedificat. Velim autem omnes vos loqui linguis, magis tamen vt prophetetis, majorenim est quo prophetat, quam qui lequitur linguis, excepto si interpretetur, ut Ecclesia aedificat onem accipiat. Et versiculo decimonono: In Ecclesia malim quinque verba ex intelligentia mea loqui, ut & alios voce institua, quam decem millia verborum lingua
V. Quia in Scriptura multa sunt nobis obscura & difficilia intellectu, quae a quovis sine interpretatione non possint intelligi Dico Nonis esse obscura & difficilia intellectu: nam in se clara ac perspicua Scriptura est, ut superiore capite explicatum. Imo etiam si quoad sensum alicubi Scriptura intelligatur a nobis, tamen ad usum illico accommodari a quovis non potest. Interpretatio autem & sensum ostendit & usum
VI. Quia a Christo Domino & Apostolis adhibita fuit in docendis fidelibus Luc. 4. versiculo decimosexto, & sequentibus, & capite vigesimoquarto, vers. vigesimoseptimo. Et exorsus a Mose & omnibus Prophetis, inter pretabatur ilis in omnibus scripturis, quaede sescripta erant. Evangelistae & Apostoli interpretantur Vveteris Testament. loca plurima. Iidem interpretantur seipsos, ut Rom. 18. Paulus seipsum exponit: & quod unus Evangelistarum obscurius videtur dicere, alius exponit clarius. Eorum exemplum imitati sunt Doctore. Ecclesiastiui quos Patres communiter appellamus, qui commentaria Scripturarum ediderunt plurima
Papistae utuntur etiam isto argumento, quia Scriptura sit ambi gua in se, ita ut varios sensus sibi invicem in specie repugnantes possit admittere, ideoque ab haereticis adduci ad errorum suorum confirmationem. Sed argumentum istud negatur: nam Scriptura in se non est ambigua: ut nec Dei illam dictantis, nec Propheta. rum & Apostolorum, qui illam scripserunt, respectu. Indocti autem parumque stabiles novos sensus Scripturae affingunt, eamque detorquent suo ipsorum judicio 2. Petr. 3. 13. Nec mirum est, si haeretici Scripturis abutantur, cum Satan ipse illis Christum oppugnave
Econtratio qui negant Scripturae Sacrae interpretationem in Ecclesia Dei esse necessariam, leviculis argumentis utuntur, quae refutari facile possunt:
I. Scriptura a fidelibus in primitiva Ecclesia est lecta atque intellecta osque commentariis: Ergo illius interpretatio non est necessaria. ReSP. Negatur consequentia. Etsi enim Scriptura initio lecta fuit sine commentariis scriptis, non tamen sine interpretatione, quam viva voce Christus & postea Apostoli tradebant: exponebant enim Scripturas, & intellectum usumque earum monstrabant.
II. Scriptura non est necessaria Ecclesiae. Ergo nec interpretatio Scripturae, Antecedens probare conantur aliquot argumentis quae supra recitata sunt in capite de necessitate Sacrae Scriptura
Haec de prima quaestione. Ad SEcUNDAM questionem responsioINTERPRETATIO Sacrae Scripturae, est explicatio veri sensus & usus illius, verbis perspicuis instituta, ad gloriam Dei & aedificationem Ecclesiae, Nehem. 8. vers 9. Legebant enim librum illum, legem Dei explanate: & exponendo sensum, dabant intelligentiam per Scripturam ipsam Luc. 4. vers. 17. & sequentibus. Tunc datus est ei liber Esaiae Prophe tae: quumque explicuisset librum, invenit locum in quo scriptum erat: Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, &c Et capite 24. 27. Et exorsus a Mose & omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de se scripta erant. Joh. 7. vers. 18. Qui a semetipso loquitur. gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam ejus qui misit ipsum. hic verax est, & injustitia in eo nonest. 1. Cor. 14. v. 3, 4, 5. Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem, & exhortationem & consolationem. Qui loquitur lingua, seipsum aedificat: Qui vero prophetat, Ecclesis am aedificat. Velim autem omnes loqui linguis, magis tamen ut prophetetis major enim est qui prophetat, qua qui loquitur linguis, excepto si interpre tetur, ut Ecclesia adificationem accipiat Et v. 26. 31. Quidigitur est, fratres. quoties convenitis, quisque vestrum canticum habet, doctrinam habet, lin quam habet, revelationem habet, interpretationem habet?omnia ad aedifi. cationem fiant. Potestis enim omnes sigillatim prophetare, ut omnes discant & omnes consolationem accipiant Verbis perspicuis, inquam, fieri interpretatio debet, etiamsi non semper propriis, verum tropicis interdum seu figuratis. Nam Deus ipse, Prophetae, Christus, & Apostoli in interpretatione Scripturae non sunt semper usi oratione propria, sed interdum figurata: ut Egechiel. 37. Deus interpretans Ezechieli typum ossium aridorum in convalle illi monstratorum, ait vers. 11. Ossa ista tota domus Israelis unt. Nam ossa illa non erant proprie & naturaliter domus Israel sed significabant domum Israelis misere afflictam in captivitate Babylonica & similem ossibus aridis Daniel. 2. vers. 38. interpretans Propheta somnium Nebucadnetzaris ait; Tu escaput illud aureim: que interpretatio vere figurata est: propria autem oratione sic effertur. TURex Nebucadnetzar cum tuo filio & nepote figuratus es per cabut aureum statuae tibi in somnio visae. Sic cap. 4. versic. 20. interpre tans aliud somnium Nebucadnetzaris ait: Arbor illa quam vidisti, tues, o rex: quis hic non agnoscat tropum? Item c. 7. v. 17. Hae bestiae magnae quae sunt quatuor, quatuor sunt reges surrecturi e terra. Et v. 23. Bestia ille quarta regnum quartum erit in terra. Et c. 8. v. 20, 11. Aries quem vidisti bicornis, fe rigum Mediae & Persidis Hircus autem ille villosus, est regis Sraeciae: cornu autem magnum interjectum oculis ejus, est rex primus. SicJosephus Patriarcha in interpretatione somniorum utitur tropis Gen. 40. 12. dicit, tres palmiter, res dies sunt: & v. 18. tria illa canistra tredies sunt, id est, significant. Gen. 41. v. 26, 27. Septem illae vaccae bona forma, septem anni sunt: & septem illae spicae bona forma, septem anni sum: somnium unum est. Septem vero vacca istae exhaustae & mala forma. adscendentes post illas, septem anni erunt; & septem spicae exhaustae, adustae Euro, hi erunt septem anni famis. Matth. 13. 38. Ager est mundus: bonum vero semen sunt filij regni: Xizania vero sunt filij illius Mali: S versiculo trigesimonono, messis est consummatio seculi: messores autem Angeli sunt. I. Corinth. 10. vers. 4. interpretans Paulus typum Petrae i1 leserto ait: Petra erat Christus. Apocal. I. versic. 20. Septem illae stellae Angeli sunt septem Ecclesiarum: & candelabra illa septem quae vid stiseptem Ecclesiae sunt. Et cap. 17. vers. 9. Septem capita, septem montes sunt, faper quos mulier fedet. Et vers. 15. Aquae quas vidisti, ubi meretrix sedes populi sunt; & turbt, & Gentes & linguae. Et v. 18. Mulier quam vidisti. est urbs illa magna qua habet regnum super Reges terrae. Et cap. 19. 8. Datum est ei, ut amiciatur bysso munda & splendida: byssus enim justificationes sunt sanctorum
Partes interpretationis Scripturae duae sunt: enarratio veri sensu Scripturae & accommodatio ad usum. Utramque observavit Daniel cap. 2. Nam somnii sensum Nebucadnetzari enarravit & ad hunc usum direxit, ut Nebucadnetzar Deum Israelis agnosceret, vt se al illo regnum habere intelligeret, vt erga Ecclesiam benignitatem & clementiam exerceret. Utramque adhibuit etiam Christus in interpretatione parabolae suae de ostio caulae ovium & janitore se Pastore ovium, Johan. 10. vers. 6. & sequentibus. Utramque adha buit & Paulus Hebr. 3. & 4. in interpretatione versus 7. & sequen tium e Psalmo nonagesimoquinto: & cap. 6. v. 13. & sequentibus interpretans verba Genes. 12. 2. & 17. 4. Certe benedicens benedicam tibi, & multiplicans multiplicabo te. Et c. 7. interpretans versum quar tum Psalmi to. Tues sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedechi. Ita in aliorum etiam locorum Scripturae interpretatione ostendit germanum sensum & vsum.
Enarratio veri sensus Scripturae, est prima interpretationis pars quum Scripturae explicandae indicatur propositum seu scopus uni cum themate de quo agitur & argumentis, quibus vel declaratur vel confirmatur: ut Paulus Galat. 3. v. 16. enarras verba Dei dicentis: se fore Deum Abrahae & semini eius, item, In semine tuo benedicenture mnes gentes: ait; Abrahamo dictae sunt promissiones & semini eius. Non dicit & seminibut de multis: sed ut de uno, Et semini tuo, qui est Christus. Hic Paulus verborum Dei propositum indicat, quum dicit esse promissiones: thema vero explicat, quum dicit per semen intelligi de beue Christum
uod ad prius attinet, An Scripturae Sacrae varii sint sensus? ad ihaec est nostra responsio. Sunt qui uniuscuiusque loci Scriptura Sacrae quadruplicem esse sensum statuant, literalem, allegoricum, tropologicum & Anagogicum
Literalem sensum vocant, quem verba immediate prae se ferunt. Allegoricum sensum nominant, cum verba Scripturae, praeteriteralem sensum, significant aliquid in Novo Testamento, quod ad Christum, vel Ecclesiam pertineat, maxime in mysterio salutis & vitae aeternae; quomodo Abraham, qui revera ad literam habuit duas vxores, unam liberam, alteram ancillam, & duos filios, Isaac & Ismael, Deum autorem duorum testamentorum, sed patrem duorum populorum significavit, ut Apostolus explicat Gal.
Tropologicum sensum appellant, cum verba aut acta referuntur ad aliquid significandum, quod pertineat ad mores. Quomodo Non alligabis os bovi trituranti, Deut. 25. quod intelligitur ad lite tam de veris bobus, significat spiritualiter non debere prohiber docentes in Ecclesia, quin victum accipiant a populo, ut Apostolus explicat 1. Corinth.
Anagogicum sensum dicunt, cum verba aut facta referuntur ad si gnificandam vitam aeternam. Quomodo illud Psal. 94. Quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam; quod ad literam inter ligitur de terra promissionis, spiritualiter etiam refertur ad vitam aeternam, ut Apostolus explicat ad Hebr. 4
Haec distinctio spiritualium sensuum a veteribus non semper observatur. Etsi enim agnoscunt, quantum ad rem attinet, hos omnes sensus, tamen interdum omnes vocant allegorias, ut BA SILIUS initio hom, 9. exam, & AUGUSTINUS lib. de utilit. cred. cap. 3. Porro HIERONVMUS in epist. ad Hedibiam, quaest. 12. nominetropologici comprehendit etiam allegoricum: & e contrario in cap. 4. Amos nomine allegorici comprehendit tropologicum. Heipsa Bellarminas notat libro tertio de verbo Dei, capite tertio, sed ctione quinta & sextaĀ¬
Revera autem uniuscuiusque loci Scripturae Sacrae sensus verus & genuinus, est tantum vnicus, isque literalis, Idictus etiam Gram maticus, item Historicus sensus,) hoc est, qui ex literae seu textus qui explicatur, verbis consueta significatione usurpatis, luxta mentem Spiritus Sancti colligitur
Rationes sunt. I. Quia plus uno verum esse nequit: nam verum & unum conuertuntur. Unica est veritatis uno in loco perse, & constans sententia; quauis ab vno interpretum his, ab altero aliis verbis enuncietur, dum modo in re consentiant
II. Quia ex solo sensu literali petuntur firma, valida & efficacia. argumenta ad confirmandum aliquid: ut fatetur Bellarmin, lib. 3. de verbo Dei cap. 3. sect. 8. Theologia autem symbolica non est argumentativa, ut Scholastici loquuntur. Hieronymus quoque Commentar. in cap. 13. Matthaei docet, fidei dogmata ex mysticis sensibus non posse efficaciter confirmari. Hocque certum est, nisi evidenter proprii & destinati sint typi & allegoriae, quarum certa praecunte ductu Spiritus Sancti exstat interpretatio, sive ex autoritate loci alterius, siue necessaria analogia: velut Galatarum 4. versic. 24. & seqque
III. Quia eum sensum, qui ex verbis iuxta mentem Spiritus Sancti colligitur, certum est, sensum esse Spiritus Sancti & a Spiritu Sancto intentum
IV. Quia solus literalis sensus invenitur in omni sententia, tar Veteris quam Novi Testamenti, vt docet Bellarminus eodem libro 5. de verbo Dei, c. 3. sect. 7.
V. Quia Scriptura Sacra in se & per se non est ambigua, sed quae libet vox & phrasis in una & eadem sententia & constructione ea dem, uno & eodem loco habet unicam tantum significationem, s unicum sensum, non plures: sic ut una eademque vox seu phrasis i1 eodem loco nequeat duo habere simul significata. Nam tum demum vera est enunciatio, quum unum dicitur: sed unum non dicitur, cum voci seu phrasi eidem duplex affingitur significatio in eodem loco: sicut Papistae fingunt, verbum facite, in verbis Coenae, Hofacite in metrecordationem, significare primo sacrificare proprie seuofferre Deo corpus Christi in sacrificium propitiatorium: secundo panem ac corpus Christi accipere & manducare, vinum item nec non sanguinem Christi accipere & biberetquum posterior tantum sensus verbis Christi quadret. At in duabus enunciationibus sine sententiis, quamvis in uno & eodem versu vel contextu Scripturae Sacrae continenter positis, una vox repetita diversas significatio nes habere potest: ut Gen. 1. v. 5. Lucemque Deus vocauit diem, tenebra vero vocavit noctem, sic fuit vespera & fuit mane diei primi. In hoc versu nomen diei bis ponitur in diuersis enunciationibus: in priore cum dicitur, Lucem Deus vocavit diem, significatur & intelligitur naturalis dies quo Sol supra horizontem versatur: In posteriore vero cum dicitur, Sic fuit vespera, & fuit mane diei primi, significatur & de intelligitur dies ciuilis qui viginti quatuor horis constat, & dieie naturalem ac noctem tanquam partes complectitur, unde vĻ xĪøĪ¹Ā¬ Ī¼tpoĪ½ Graeci vocant. Quanquam Johannes a Sacrobusco & qui eum d sequuntur nomina permutant, & quem nos naturalem, illi civiem: quem nos civilem, illi naturalem diem vocant: nos veritatem sequimur. Sic Joh. 1. v. 10 legitur; Mundus per eum factus est: Sed mundus eum non agnouit. Hic non est una enunciatio simplex, sed duae In priore mundus significat hanc totam universitatem per Filium Dei creatam ab initio: in posteriore mundus significat homines infideles & reprobos qui tantum pars sunt mun di. Etsi igitur in diversis enunciationibus una voxrepetita possit plura significare: tamen in una & eadem enunciatione simplici, in una eademque sententia & oratione, uno & eodem in loco plures significationes habere non potest. Dico expresse, uno & eodem suleco. Nam etiam in una & eadem enunciatione simplici, una vox bis posita diversis in locis, diversas significationes habet aut habere potest: Ut cum dicitur I. Sam. 1. v. 24. de Samuele adducto primum a matre Channa ad Sacerdotem Helin; buererat pue: Nam etsi eadem vox repetitur, tamen illa aliud significat in subjecto, aliud in praedicato: nam in subjecto significat substantiam seu hominem: In praedicato autem significat quantitatem, id est, teneram aetatem, ita ut sententia sit, Adolescens Samuel erat adhuc tenera atate. Sic Rom. 9. 6. Non omnes quisunt ex Israele, sunt Iscael. In hac enunciatione Israel priore loco pro Patriarcha lacobo; altero pro Israelitis sumitur
Certum est igitur, Scripturam Sacram in se & per se non esse ullibi ambiguam: esset autem ambigua si una eademque enunciatis aut sententia plures sensus haberet literales: nunc vero unicum cantum habet,
Unicus ille sensus literalis vel est simplex vel compositus. Simplex sensus literalis, est qui in nudis oraculis & nullo typo ve
Estque vel proprius, vel fituratu:: quia voces uniuscujusque literae seu textus vel proprie vel figurate seu tropice accipiuntur. Sic sensum literalem distinguit etiam Bi llarmi us lib. 3. de verbo Dei, cat. Quocita errant, qui solum sensum proprium contendunt esse literalem, figuratum vero literalem esse negant
Sensus literalis proprius est qui nascitur ex vocibus proprie intellectis, quum nempe in litera seu textu Scripturae, qui explicandus est, nullus est tropus: ut quum tum subjectum tum praedicatum, tum copula atque adeo omnes voces enunciationis propria voce ex primuntur, & praedicatum proprie de subjecto dicitur: ac tum retinetur Ļį½ø ĻĪ·ĻĻĪ½ ut vulgo loquuntur. Exempli gratia, quum a Chron. 12. 6. principes Israelis & rex dicunt: Justus est Jehova, sensus literalis est proprius, quia nullus inest tropus, sed omnes voces propria significatione accipiuntur, & praedicatum proprie dicitur de subjecto,
Sensus literalis proprius semper retinendus est in explicatione Scripturae, nisi falsus sit: Ut literalis sensus proprius verborum. Christi de pane Eucharistiae: Hoc est corpus meum: est iste: Substantia. huius panis est substantia corporis mei: At sensus iste falsus est.
Sensus literalis figuratus, est qui nascitur ex vocibus figurate seu tropo aliquo usurpatis, quum nempe in litera seu textu Scripturae qui explicandus est, tropus aliquis seu figura occurrit: ut quum vein subjecto vel praedicato vel copula enunciationis tropus est, vepraedicatum figurate seu per tropum dicitur de subjecto: ac tum dicitur quaeri apta atque concinna Ī“Ī±Ī½ĪæĪ¹Ī±. Exempli gratia: quum Deus ad Abrahamum dicit Gen. 17. v. 10. de circumcisione: Hoc est? sedus meum inter me & vos, figurata oratione utitur; Est enim Synecdoche in pronomine Hoc, quod in hac oratione restringene dum ad circumcisionem: & praedicatum de subjecto dicitur metohymice. Sensus autem verus est, circumcisionem externam praepucii esse sacramentum seu symbolum federis inter Deum & fideleVeteris Testamenti. Hicque sensus literalis est, quem in litera seu textu Spiritus Sanctus intendit.
Communis est sententia, ĻnĻĻĪ½ & Ī“Ī¹Ī±vĪæĪ¹Ī±Ī½ ĻĪ·ĻĪæ hoc est; scriptum & sententiam scripti, seu literam & interpretationem literae, esse disparata. & quamvis omne gnĻį½øĪ½ habeat suam literalem sententiam, tamen hanc non esse, ne cvocari solere Ī“Ī±Ī½ĪæĪ¹Ī±Ī½, sed literam Per Synecdochen solus literalis sensus proprius nominatur Ļį½ø SnĻĪæĪ½ & litera: Sensus autem litera lis figuratus nominatur Ī“Ī±Ī½ĪæĪ¹a & interpretatio literae; Sensus compositus, est cuius pars est in typo, pars in veritate typi: qualis est in omnibus locis illis Scripturae, in quibus sub typo ali quo quippiam describitur.
Tropologicus vero, Allegoricus & Anagogious sensus, quos vocant, non sunt proprie varii sensus Scripturae, um quia non inveniuntur in omni sententia Scripturae, nec in Testamento Veteri, nec in Novo, velut in praecepto: Di iges Dominum Deum ruum; & similibus praecepeis non est nisi unus sensus, idque literalis; tum quia ex iis non possunt fidei dogmata efficaciter confirmari, ut Belsamin ipsemet docet libro tertio de verbo Dei, capite tertio, sectione octava: sed Tropologia, Allegori: & Anagoge, sunt tantum variae quorunda locorum Scripturae accomodationes ad usum.
pturae Verus Scripturae sensus ita est enarrandus ut dicti explicandi sententia exponatur & monstretur ali s verbis, sed clarioribus aut saltem ad captum & intelligentiam eorum, qui docendi sunt, accommodatis, & sive ex aliis Scripturae locis desumtis squae interpretandi ratio est omnium optima ac tutissima] sive ex vernaculo & noto auditoribus sermone petitis, sed ad dignitatem & gravitatem Scripturae congruentibus: Abstinendum quippe a formulis loquendi & proverbiis profanitatem redolentibus.
Interpretatio enim loci alicujus facienda est aliis vocibus & phrasibus, vel in aliis locis Scripturae exstantibus, vel in communi usu receptis, quae quidem verbis: loco interpretando diversa sunt, ac re consonant. Nam non potest idem per idem exponi. Si enim idem per idem declareturi, jam hoc non est docere, sed Ī±Ī“ĪæĪ»Ļ ĻĻĪµĪ¹Ī½, id est, nugari: si quis diceret, j stas ex fide sua vivit, id est,j istus ex fide sua vivet. Quapropter idem doceri satis est, licet non per idem. Quid dico satisaimo vero est commodum, utile, necessarium, tum causi eorum qui docentur, ut ea quae traduntur, percipiant tum vel maxime causa eorum, qui redarguuntur, ut ejus ipsius. quod doceri nolunt, veritate revincantur per verborum, phrasium, sententiarum lumina. Haec lumina talpae, vespertiliones, noctuae refugiunt, non autem filii lucis, secundum Deum ĻĪ¹Ī»ĪæĪ¼Ī±Ā¬ ĪøĪµįæĻ. Eaedem autem voces, eedem phrases, quas Spiritus Sanctus dictavit in Scripturis Sacris, servari in interpretando, quoad ejus fieri potest, debent;nisi auditorum captus, sive docilium, sive indocilium & contradicentium, rem aliis vocibus in publico usu receptis & communiter intellectis exponi desideret. Docilibus ergo quasi praemansum cibum in os inseri & lac praeberi populariter oportet: indocilibus medicamentum ingeri efficaciter: solidum cibum caeteris Porro de modo enarrationis veri sensus secundum partes dicendum.
Indicato proposito seu scopo loci interpretandi, deinceps thema & argumentum ad thema tractandum adhibitum exponitur tum per vocum declarationem, tum per rerum expositionem
Vocum declaratio est necessaria, quum illae obscurae sunt vel ambiguae nobis aut aliis qui docentur: nam in se verbum Dei non est obscurum, sed lux illuminans animas nostras, ut supra demonstratum.
Nulla etiam vox, ac proinde nulla enunciatio a Deo prolata, est ambigua ab ipso, seu quod ad ipsum attinet. Deus enim non loquitur ambigue, quasi volens studio homines incertos & dubios reddere, aut quasi volens verbi sui sensum dubium & incertum esse. In ambiguitatis vitium S:iritus Sanctus ne semel quidem in cidit. Qui os & intellectum homini dedit, eo prolabi neque vult neque potest. Sed nobis hominibus propter imperfectam nostram cognitionem multa, quae in Scriptura enunciantur, sunt ambiguat quorum sensum a Deo intentum, non semper attendimus & assequimur. Exempla, Johann. 2. vers. 19, 20. R spandit Jejus & dixit eo Destrute templum non & intrae triduum excit ibo illud. Dixerunt ergo Judaei, Quadraginta & seax annis aedificatum est temelum istud, & tu intra triduum illud excitabis EEt cap. 4. vers. 10, 11, 12. Respondit Jesus & lixit ei: Si nosses donum illud Dei, & quis si: ille qui dicit tibi, Da mihipotum: tupetusses ab eo, & dedisset tibi aquam vivam. Dicit etmulier Domine neque quo haurias habes, & puteus profundus est: unde ergo habes aquam illam vivam? Num tu major es patre nostro Jacobo, qui dedit nobis hunc puteum, exquo ipse bihit, & filii ejus, & ejus pecora? Et c. 11. v. 11 Lazarus amicus ide noster dormit: sed proficicor, ut a somno excitem um. Itaque nihil prorsus in Scriptura est ambiguum Dei enunciam tis seu loquentis respectu, neque etiam Scripturae in se, sed tantum hominum sensum Dei non intelligentium respectu. Ad vocunautem & phrasium nobis obscuratum seu ambiguarum declara tionem veram plurimum prosunt sequentes regulae, quas ipsa Scriptura Sacra per exempla interpretationum sui ipsius docet I. Quod per se indeterminatum est, ejus varia est ac multiplex pio ratione locorum determinatio, interpretatio, definitio. Ita est vox principii purc: Ergo variae determinationis capax II. Quod variae est determinationis capax id ex loco ipso deter minatur, cujus seusus quaeritur, non autem ex aliis locis, nisi forte idem dixerint re aut analogia: Ut vox principit, Johan. 1. v. 1. est var:e diterminationis capax: ex hoc ipso loco igitur determinanda, non autem ex aliis, qui nec re, nec onalogia dicunt idem. Sic in verbis coenae Domine ce. Hoc est corpus meum: eterminatio & interpretatio pronominis, Hoc, ex contextu horum verborum seu antecedentium & consequenti um consideratione sumi dehet. Unusquisque enim est optimus interpres suorum verborum: Ita etiam Scriptura optime seipsam interpregutus III. Cum locus unus per alium explicatur, loci reipsa vel aĀ¬ nalogia consentire debent, alioquin interpretatio justa nonfuerit:
IV. An proprie vel tropice vox usurpetur, ex eo ipso loco cog. nosci oportet, de quo agitur, puta ex antecedentium & consequetium consideratione, seu ex circumstantiis loci illius. Proinde subjecta & praedicata accurate expendenda, atque inter se comparanda. Talia enim sunt subjecta, qualia a praedicatis esse permittuntur: & praedicata pro ratione subjectorum accipi oportet seu, ex subjecti natura est petenda praejudicati determinatio
V. Sive proprie sive figurate aut tropice praedicatum de subjecto dicatur, vere dicitur. Nam verum non opponitur figurato seu tropico: sed falso. Itaque verum & vere dicitur, etiam quod figurace seu per tropum dicitur, sive in oratione quae interpretanda est, sive in ipsa interpretatione. Exempli gratia: Panis est corpus Christi: enunciatio vera est, etiamsi praedicatum figurate dicatur de subjecto: unde verus panis est verum Christi corpus, & vere est, diciturque corpus Christi, non autem falso; etsi non proprie & naturaliter substantialiterque sit corpus Christi. Similiter in interpretatione verae enunciationis necesse est intelligi & retineri verum subje ctum & verum praedicatum: Ut in interpretatione ejusdem enunciationis, banis est corpis Christi, necesse est intelligi & retineri verum panem: quia Christus non vagum aliquod individuum sed verum panem manibus accepit, & cum benedixisset, verum panem fregit, verum panem dedit, verum panem iussit accipere & comedere, & de eo vero pane dixit, Matth. 26. vers. 26. Hoc est corpus meum: Similiter in praedicato seu altera enunciationis parte nec esse est intelligi verum corpus Christi, non phantasma aut imaginarium aliquod corpus, non figuratum & tropicum corpus, non factum ex substantia panis, quia panis in Coena Domini est corus Christi naturale & illud ipsum corpus, quod in mortem traditum est pro nobis & crucifixum; non invisibile corpus, sed visibile corpus, quia non invisibile aliquod, sed visibile corpus Christi est pro nobis in mortem traditum & crucifixum VI. In eodem loco obscura vel ambigua nobis, sic in Scriptura saepe explicantur, ut interdum figurata oratio sequatur propriam & simplicem, interdum praecedat; ac proinde expositio ob scuriorum seu ambiguorum interdum sequatur, interdum praecedat: ut Johan. tertio, versiculo quinto ait Jesus; Nisi quis fuerit genitus ex aqua & apiritu, non potest introtre in rienum Dei. Hic aquae adjicit Christus Spiritum, explicationis causa, perinde ac si dixisset, Nsi qui fuerit genitus ex aqua, quae est Spir te. Sanctus, seu ex aqua, id est, ex Spiritu Sancto: ita ut vox ET hoc loco sit particula. ĪĪ±ĻĻĪ½ĻĪµĻĻ, posita pro id est. Sed alibi figurata seu tropica oratiosequitur propriam, quam explicatur, ut Matthaei tertio, versiculo undecimo: Ipse vos baptizabit Spiritu Sarcto & igni: Nam ignis nomine hoc loco non intelligitur aliud quam Spiritus Sanctus, qui ignis appellatur per metaphoram, quia sordes animarum nostratum purgat, sicut ignis autum a scoriis excoquit. Et capite septia mo, versiculo septimo & octavo: Petite & dabitur vobis: quaerite & invenietis: puisate & iperietur vobis. Quisquis enim petit accipit: & qui quaerit, invini: & et qui pulsat aperietur. Hic propria oratio antecedit, figurata sequitur. Similiter in Veteri Testamento, ut Jerem. 13. persic. 30. Qui, quis propter iniquitatem suam mortetur: omnis hominu qui comedert omphacen obstupescent dentes ipsius: Hic propria oratiopraecedit, figurata sequitur
Utraque autem nempe tum vocum tum rerum explicatio in terdum breviter, interdum ploribus verbis instituitur? Breviter quidem, vel obscurioris vocis significatione declarati pervocem tnotiore, ut Mat. 1. v. 23. Ecce virgo illa praegnans erit, & pariet. filium, & vocabis nomen eju. Emmanuel, quod est, si interpreteris, Neviscum Deus. Joharm. 1. 39. Rabbi quod dicitur, si inter preteris, Magister & v. 12. Invenimus Messiam illum, quod est, si interpreteris, Christus illeMarc. 7. versiculo secundo Communibus manibus, id est, illotis. SicDanielis quinto, versiculo vigesimoquinto, vigesimosexto, 27. 28. dique haec ocriptura illa quae excerata isi; Mene men, telel, upharsin, id est, numeravit, numeravit, appendit, diviductque. Haec interpretatio verborum: NUMERAVIT nun eravit Deus regnum tuum, & perflictissit me numeravit taud APPEHDIT, appersu fuesti lantibus, & inventus esminore pondere. DIVISIT div sum est regnum tuum, traditumque Medis ac Persis. Vel voce seu phrasi, quae pro diversitate locorum plures significationes seu sensus habet, declarata per distinctionem significat tionum vel sensuum, ut Johan. 2. vers. 19. ait Christus, Destruite templum hac, & inera triduum excitabo illud. Hoc Judaei intelligeban de templo Jerosolymitano humanis manibus facto: at Johanne ait v. 21. Dominum ocutum esse de templo corporis sut. Et c. 11. v. 11. dixit Christus: Lazarus amitus ille noster, dormit. Hoc quomodo intelligenduinm sit, interpretatur Johannes v. 13. Hoc dixeratJsus de ipsius marte: at illi futaerunt eum de dermitione somni dicere. Exod. 32. 30. cum Moses ait, forte expiatiorem faciam pro peccato vestro, particulo forte non dubitantis est, sed solicitudinem acuentis, gravitatem peccati ostendentis, & tamen aliqua gratiae Dei exspectatione erigentis, Jeremiae 31. vers. 30. cum dicitur, Omnis hominis qui comederit omphacin ebidupescent dentes ipsit:: sensus est, quemque propter iniquitatem suam moriturum, ut ibidem praemittitur: sic ut omphacen comedere hoc loco Prophetae idem sit quod peccare: & dentes ulicui ol stupescere, idem quod aliquem mori ob peccatum.
Vel erpressa sententia tantum verbo uno & alero clar ore: Sic phrasin Psalmo centesimo decimo, 1. sodere ad dextram Patris, de clarat Paulus unico verbo rignati, I. Corinth. decimoquinto, vige simoquinto. Si quod Christus dixerat Johannis vndecimo, vers. culo undecimo. Lazarus amicus ille noster dormit: aperte mox iterpretatur v. 14. Lazarus mortuus est. Proverb. 25. 17. Preciosum fac pedem tuum a domo proximi tui, id est, rarius adito proximum tuum alias negotiis multis occupatum. Sic congregari ad populum suum, Genes quadragesimonono, versic. 29. est adjungi aliis, qui antea mortu munt. Exod. 20. 7. non habere pro innocente, est punire
Pluribus verbis verus sensus explicatur aut prolixiore vocum veambiguarum vel obscuratum nobis declaratione, aut rerum pecitcumstantias expositione.
Voces ambiguae seu habentes plures significationes prolixius declarantur distinctione significationum per enumerationem rerum, quae voce ambigua significantur
Exemplum illustre est in Chrysostomi homilia in Psalmum oo Ecclesia quae ubique Christum in se circumfert, innumerosque martyres immolauit ob charitatem quam gerit erga virum, a nullo prohibetur loco sed in omni loco sunt altaria, in omni loco doctrina. Haec praedixit Deus per Praphetam, nam & Ecclesiasticam exprimens sinceritatem, & alterius populi ingratitudinem traducens, ad illos loquitur: non est mea voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, nec accipiam hostias de manibus vestris: quoniam ab exortu Solis usque ad occasum, nomen meum glorificatum est inter gentes, & in omni loco sacrificium offertur nomin meo, & sacrifi. ium purum. Vide quam luculenter, quamque dilucide mysticam interpretatus est mensam, quae est incruenta hostia. Thym:ama vero purum appellat sacras preces, quae post hostiam offeruntur: hic enim suffitus Deum refocillat, non is qui a terrenis radicibus sumitur, sed qui apuro corde exhalatur. Dirigatur igitur oratio mea tanquam incensum in conspectu tuo. Vides vt ubique locorum concissum est angelicum illud sacrificium inclaresceret vides nullis finibus circumscriptum, neque altare, ned canticum. In omni loco offertur thymiama nomini meo. Est igitur hostia pura, prima quidem mystica mensa, coeleste summeque venerandum sacrificium Est autem & in nobis varia sacrificiorum differentia. Posteaqua enim lex in Veteri Testamento multas habuit hostias, aliam pro peccatis aliam quae dicta est holocaustoma, aliam vocatam laudis, aliam saluta. ris, aliam pro leprosis mundandis, breviter alias & multas & varias prohis qui innumeris expiationibus censebantur, omnino magnus erat, & modo carens numerus sacrificiorum in lege: quae omnia nova gratia superveniens uno complectitur sacrificio, unam ac veram statuens hostiam Habemus autem & nos in nobis ipsis varias immolationes, non quae juxta legem incedunt, sed quae docent Evangelicam gratiam. Visne has coenoscere victimas, quas habet Ecclesia, quum sine sanguine sine fumo, sint altari, caeterisque caeremoniis, munus Evangelicum sursum adscendit ad Deum, quodque sit sacrificium mundum & immaculatum? Audito sanctam Scripturam tibi palam exponentem hanc differentiam ac varietatem. Est igitur primum sacrificium, quod ante dixi, spirituale illud ac mysticum donum, de quo Paulus ait, Imitatores estote Dei tanquam filii ailecti, & ambulate in dilectione, quemadmodum & Christus dilexit nos: pradiditque seipsum pro nobis Deo sacrificium & oblationem in odorem suavitatis, Alterum sacrificium est martyrum: & quae testatur hoc Scriptura? Audi Paulum: Obsecro vos fratres, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam sanctam, gratam Deo. Habes primam hostiam quae dici tur salutaris, habes secundam martyrum, tertiam precationis: Dirigatur deprecatio mea tanquam incensum in conspecta, sublatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Quarta est quae offertur laude, hoc est, per hymnos, Sacrifica Deo sacrificium laudis. Quinta est per justitiam: Tunt acceptabis sacrificium justitiae. Sexta offertur per eleemosynam: Sacrifici um, inquit, mundum & immaculatum, visitare pauperes & orphanos in afflictione ipsorum. Septima sit in jubilo. Jubilum autem est victorialis in bello applausus. Nam aliud est ololygmos, hoc est clamor: aliud alalagmos, hoc est, jubilatio. Quum post victoriam in bello milites vociferantur, ea est jubilatio, victoriae signum, eoque Propheta eos qui conspecturi cranm Christi victoriam, hymnum vociferantes adversus hostes, heatos appellat, dicens; Beatus populus qui scit jubilationem, Jubilatio igitur est victorialis in billo plausus. Posteaquam ergo Servator victoriam tulit devictis omnibus inimiois, dicens: Confidite, ego vici mundum: hymnum hunc offerentes victori, perficimus jubilationem, quam Propheta beatam vocat. dicens: Circuivi & immolavi in tabernaculo ejus sacrificium laudis & subilationis. Est & octavum quoddam sacrificium Deo, spiritus contritus: Cor contritum & humiliatum, Deus non despiciet. Vides quales hostiae a nobis tractentur. Est & aliud nonum sacrificium, quod peragitur per Evangelii praedicationemis est sermo doctrinae, de qua Paulus Aposto. lus ait: Administrantes Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accpta, & sanctificata in Spiritu Sancto. Vides quam declavavit etiam Eangelii praedicationem offerri Deo? Habes igitur primum sacrificium illud salutare donum, secundum martyrum, tertium deprecationis, quartum subilationis, quintum justitiae, 6, eleemosynae, 7. laudis. 8. compunctionis, 9. humilitatis, to praedicationis: tametsi quiddam praetermisi, quum animo novem enumeratim, putavi me tradidisse decem. Quodnam igitur facrificii genus praetermissum est? Est decimum sacrificium, fructificationis, de quo loquitur Paulus: Accepi quae a vobis missa sunt per Epaphroditum, sacrificium acceptabile in odorem suavitatis. Vides beneficentiam in sanctos, a Paulo vocari sacrificium. Habes igitur varias sacrificiorum formas
Obscurior vero oratio pluribus verbis sed clarioribus exponitur quum oratio typum seu parabolam continet: veluti Ezech. 38. typ. possium aridorum interpretatur Deus ipse v.11, & seqq. Sic Matt. 13. sarabolam de gzizaniis exponit v. 37. & sedq
Si vero rerum expositionem spectes, sit illa pluribus verbis aut prae missa vel subnexa illustratione ex quoc unque inventionis Logicae, argumento seu loco: veluti per indicationem causarum, effectorum; subjectorum, adjunctorum, &c. Ita illustratur explicatio sensus peindicationem causae efficientis, a quo verba explicanda dicta sinan sint verba Dei, Christi. Regis Prophetae, Apostoli, &c. addita commendatione autoritatis cius, cujus sunt verba
Aut cui dicta sint, ut Rom. 3. vers. 10. & sequentibus recenset PatĀ¬ lus quaedam loca Veteris Testamenti, postea indicat quibus dicta sint & ad quem finem
Aut per indicationem quam re aliquid fiat: ut Jerem. 23. v. 24. An non coeos & terram ego impieo, dicit Jehova? Quum Deus non sit res corporea, quaeritur quo sensu dicatur impsere coelos & terrame Deus ut principium universale omnium, agit in singulis partibus universi: nam implet coelos & terram infinita essentia, praesentia. otentia & operatione sua Aut per redditionem rationum seu causarum, propter quas aliquid dicitur, seu quibus motus autor aliquid dicat, ut Matth. 13. Christus expositioni parabolae seminantis praemittit causam cur per parabolas loquatur ad Judaeos & cur easdem discipulis suis exponat v11 & sequentibus usque ad v. 24. Sic quod Christus dixeraMatth. 15. 11. Non quod ingreditur in os, polluit hominem: id Ī±į¼°ĻĪæĪ»ĪæĪ³Ī¹Ā¬ xos exponit v. 17, 18, 19, 20. Nondum perpenditis, quicquid ingreditur in os, in ventrem cedere, & in latrinam ejici? Quae autem proficiscuntur ex ore, ex ipso corde egrediuntur, & illa polluunt hominem. Nam ex corde egrediuntur cogitationes improbae, caedes; adulteria, scortationes, furta falsa testimonio, maledicta. Haec sunt quae polluunt hominem: illotis autem manibus edere, non polluit hominem. Et Psalm. 119. v. 29. Viam falsitati amove a mi. Quia David sciebat quam propensa sint ad vanitatem ac mendacium hominum ingenia, mentem suam purgari postus iat, ne Satanae imposturis implicita, in errorem labatur. Sic eodem Psalmo v. 119. improbi conferuntur scoriis, tum quia imaginaria eoum gloria & felicitas in fumum abit: tum quia dum permisti sunt: fidelibus, quasi faeces, eorum puritatem inficiunt ac contaminant; ibi autem rejecti sunt instar spumae, melius nitet piorum mundities
Aut per disquisitionem de quo verba explicanda dicta & intellipenda sint: ut Actor. 2. v. 25. & sequentibus, allegans Petrus Apostous vaticinium e Psalmo decimosexto, docet & exponit, illud non de Davide, sed de Christo intelligendum esse. Idem facit Paulus A ctor. 13. v. 35, 36, 37. Non sices Sanctum illum tuum sentire corruptionem Num David quidem postquam aetate sua inservivit Dei consilio, obdormivit, & appositus est patribus suis, sensitque corruptionem: At is quem Deus excitavit, non sensit corruptiorem
Similiter promissio illa per Nathanem Davidi facta 2. Samuel 7. v. 12, 13. hanc difficultatem habet, de quonam intelligenda sit, Judaei contendunt intelligendam esse de Salomone tantum: nos vero Christiani affirmamus, intelligendam quidem de Salomone, ut de typo Christi, sed etiam & principaliter quidem de Christo, in quo & per quem typi illius veritas completa fuit, atque etiamnum completur. Christi enim regnum stabile est: Christus aedificat domum spiritualem nomini Jehovae, id est, Ecclesiam Catholicam Christus est vere & proprie filius Dei &c.
Aut per disquisitionem secundum totumne an secundum partem vel naturam unam verba explicanda de quopiam dicantur: ut cum declaranda sunt verba Genes. 1. & 2. de homine creato ad imaginem Dei, ostendendum secundum quam partem homo ad imaginem Dei creatus sit, secundum animamne an secundum corpus, an vero secundum utramque sui partem? sic in explicatione verborum Philipp. 2. v. 7. semitipsum exinanivit. ostendendum se cundum quam naturam Christus se exinaniverit. Sensus autem est; Non caro se exinanivit, quia illa ante assumtionem ex Maria Vitfine & conceptionem de Spiritu Sancto non erat, nec illa in forma Dei aut aequalis Deo erat: sed Verbum seu Sermo. Non caro in Verbo, sed Verbum in carnis assumtione se exinanivit. Ideo Aucis tinus tomo septimo, libro primo de praedestinatione sanctorum capite decimoquinto ait: Pro nobis ipsa diuinitas quousque se deponeret humilius non habuit, quam quod suscepit naturam hominis cum infirnitate carnis usque ad mortem crucis. Ambrosius in caput secundum Lucae ait: Sed cur non accipiam religiosis auribus Filium Patriin susceptione corporis obedientem.
Aut per disquisitionem quatenus seu cujus status & temporis respectu verba explicanda de aliquo dicta sint & intelligantur: ut locum Philipp. 2. v. 6, 7. interpretans dicet, quatenus de Christo sit ntelligendus, an de jam manifestato in carne, an vero nondum homine facto & deinde in carne manifestato. Caeterum ut devera hujus loci sententia constet, statuendum est, eo Paulum completum esse quaecunque de Christo ante assumtam carnem dici poterant: unde omnes ferme haereses, quae fuerunt contra Filium Dei, qua Deus est, refutantur. Vide Hieronymi Sanchi senioris Theolosi Evangelici, (ut discernamus eum a Hieronymo Zanchio receniore quodam, qui pro Panismo scripta nonnulla evulgavit, ) librum primum de incarnatione filii Dei, capite primo, Ita saepe ostendendum num de homine integro an corrupto: converso ad Deum annondum converso; regenerato aut non regenerato: hic vivente, at in coelis, &c. aliquid sit intelligendum: Ut cum caput septimum ad Romanos explicatur, ostendendum est, an Paulus de se ipso regea aerato in eo loquatur, nec ne: & de seipso quidem regenerato i psum loqui multis argumentis ex contextu petitis ostendi potest: contra Pelagianos, Anabaptistas & Papistas. Et v. 18. quum Paulus dixisset: Novi non halitare in me benum, subnectit expositionem quod non intelligat de carne sua. Sic Actor. 10. loquitur Lucas de Cornelio Centurione jam regenerato, etiamsi in specie nondum nosset, quis esset Christus ille, etiamsi Petrum Apostolum nondum audivisset: Propterea ex ejus exemplo inferri non potest, non rege neratos suis propriis viribus seu praeparatoriis operibus se ad Dei um convertere posse
Aut per remotionem dissentanei: ut Psalm. 119. v. 68. Bonus tu & benesicus es, doce me statura tua. David obsecrat Deum per suam bonitatem & beneficentiam, non ut augescat divitiis & henoribus, non ut affluat deliciis, sed ut proficiat in Legis intelligentia & obsequio.
Aut per remotionem falsae interpretationis, quam textus vel corrumpitur a quibusdam vel corrumpi posset: ut Matth. 16. 5. dixit esus discipulis suis, Videte & cavetr a fermento Pharifaeorum & Sacduceoru:: Quumque hanc admonitionem discipuli non recte intellexissent de pane cibario, removet Christus falsam sententiam r. 8, 9, 10, 11. unde vera subiicitur, v. 12. Tunc intellexerunt eum non dixisse ut caverent a fermerto pani, sed a fermento doctrinae Pharisaec rum. Psal. 119. v. 94. Tuus sum ego, sirvi me: quia statuta tua quaesivi primo hinc sumit precandi fiduciam, quod sit in peculio Dei, Deinde ab effectu probat se esse Dei, quia ejus mandata custodiat. Jam sequitur amplificatio per occupationem & remotionem falsae interpretationis. Caeterum hoc non ita accipere convenit. quasi se quicquam promeritum jactaret, quemadmodum apuc homines haec solet adduci ratio ad impetrandum, quod petimus. Ego te semper colui, studui honori tuo & commodis consulere. obsequia mea tibi fuerunt parata: aequum est igitur, ut quod a to peto impetrem.
Aut per comparationem locorum similium vel dissimilium, dequa require in prima parte Sylloges Thisium de interpretatione Scripturae,
Aut per comparationem personarum & rerum similium vedissimilium. Exemplum insigne vide in tractatu Bernardi de Gradibus humditat:, pagina millesima centesima decima EditioniBasiliensis Anni 1566. in explicatione verborum Davidis, Omnis homo mendax: in qua comparat Davidi longe dissimilem Pharisaeum Luc. 18. Ita comparantur facta similia vel dissimilia
Aut conjunctis pluribus modis ex jam enumeratis: ut Psal 119. 46. Loquar de testimoniis tuis coram Regibus & non pudesium. Post. quam dixit, Ne auferas verbum ex ore meo: nunc quasi voti compos exsurgit, seque elinguem fore negat, etiamsi coram Regibus habendus sit sermo. Neque enim dubium est quin dicat, totomundo obstante, sibi fore praesentem animum, ut ingenue Dei gloriam asserat: sed Reges a deligit qui prae aliis sunt formidabiles. fastuque suo Dei testibus ora claudunt. Saepe o quidem contingit, etiam infimis hominibus nos cedere: simul enim ac se quispiam opponit Verbo Dei, timide nos colligimus, & evanescit illa quam initio professi eramus libertas. Maxime tamen vbi ad Regum tribunalia ventum est, timiditas nostra se prodit. Haec tratio est curdicat David, non modo d contra ignobiles adversarios se fortite staturum, sed coram Regibus ipsis constantem & intrepidum se fore i
tur de accommodatione eius ad usum. Usus seu propinquus finis ad quem Scriptura Sacra accommodari debet est quintuplex: Ī“Ī¹Ī“Ī±ĻĪŗĪ±Ī»Ī¹Ī±, iĪ»ĪµĪ³ĻĪæĻ, į¼ĻĪ±Ī½ĪæĻĪ“ĻĻĪµĻ, ĻĪ±Ī¹Ī“ĪµĪ¹Ī±, & ĻĪ±ĻĪ±ĪŗĪ»Ī·ĻĪ¹Īµ; Doctrina, redargutic, correctio, institutis & consolatio, 2. Tim. 3. 16, 17. Tota Scriptura diuinitus est inspirata & vtilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad dijcipli nam in iustitia: Vt perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum perfecte instructus. 1. Cor. 10. v. 11. scripta vero sunt ad nostri admonitionem, Rom. 15. 4. Nam quae ante scripta, unt, ad nostram doctrinam? ante scripia sunt: ut per tolerantiam & consolationem Scripturarum, spem habeamus
Scriptura igitur Sacra accommodatur ad Ī“Ī¹Ī“ Ī±ĻĪŗĪ±Ī»ĪÆĪ±Ī½ seu de dr nam, quum ex verbis quae explicantur, confirmantur doctrinae orthodoxae, utpote quae ex illis necessario consequantur atque adeo in illis contineantur. Quod quam ratione fiat, ostendendum.
Ex qualibet sententia Scripturae Sacrae colligenda est thesis asfirmativa, quae contineat doctrinam vel de fide vel de bonis operibus, quam doctrinam nos tuemur ut veram & firmam. Thesis lla sit inprimis talis quam asseueramus aduersus blasphemos Iudaeos, adversus Ethnicos, vel Papistas vel Samosatenianos, veArianos, vel Anabaptistas, vel Pelagianos, vel alios denique haereticos.
Caeterum visum est monstrare quomodo e certis & specialibus propositis didascaliae sint exstruendae
Didascaliae ex precationibus ad Deum sumi possunt triplici via, vel ex consideratione rei quae a Deo petitur, vel ex consideratione poĀ¬
I. Deum essentia sua esse sapientem, bonum, misericordem, benesicum, & in iumma in ipso, imo ipsum esse essentialiter bonum illud quod ab eo petitur, penes ipsum esse omne bonum. ipsum esse fontem bonorum omnium, ipsum omnia habere bona in sua potestate. Nam quod quis non habet, aliis dare nequit cum aliis communicare nequit. Itaque ex eo quod Dauid orat Psala ri8. Da mihi intesticentiam, sequitur, Deum esse intelligentem atque adeo ipsam intelligentiam. Ex eo quod Salomon orat: larisibisapioitiom, colligimus, Deum esse sapientem, imo sapientiam ipsam. Ex eo quod David orat, Miserere mei Deus, didascalia haec sequitur, Deum esse misericordem:
II Deum solum datorem esse boni illius quod petitur, atqui adeo omnium bonorum: quia ab ipso solo sancti ea semper peti. verunt; ut Psal. 51. v. 12. orat David: Aace undum crea in me P Ī±: Hinc doctrina; Mundities cordis, imo omnis vera virtus est donum a Deo in nobis creatum III. Quicquid boni est in ulla creatura, id a Deo esse boni omnis largitore. Ergo scientiae, artes & aliae res bonae, quae etiam in Gentilibus, exstiterunt a Deo fuerunt
Ex consideratione rei quae a Deo petitur dupliciter didascalia; deducendae, vel quatenus illa res aut collatio est boni alicujus aut liberatio a malo aliquo: vel quatenus illius causa aliqua, vel effectum vel aliud argumentum indicatur
II. Illius boni in nobis esse naturalem defectum, & contra inesse oppositummalum: ut cum Dauid petit mentem suam illumi nari, colligitur inde, Mentem nostram natura vitiatam & excaecatam esse. Cum David petit, corsuum ad obedientiam Legis formari, ex eo colligitur; Cor nostrum natura perversum & alienum esse ab obsequio Deo debito
IV. Bonum illud minime in nostro arbitrio vel potestate esse. Quatenus vero res quae petitur est liberatio a malo quopiam, hujusmodi didascaliae ninc deducenda
I. Malo illi pios etiam obnoxios esse: ut Psal. 119. v. 134. orat. David: Redime me ab oppressione hominum: ita propheta demonstrat suo exemplo, pios omnes expositos esse oppressionibus, & quasi oves in faucibus luporum versari. Quum David orat sibi peccata remitti, ex eo colligimus, Omnes sanctos, quamdiu hic vivunt, peccatores est
II. Malo illo divinitus nos liberari Quatenus autem rei quae petitur causa aliqua vel effectum vel aliud aliquod argumentum indicatur, eatenus etiam didascaliae ex ejus consideratione deduci possunt: ut Psal. 119. v. 133. orat Da vid; Geessus meos dirige verbo tue. Hinc didascalia sumenda: Rect. vivendi norma est Verbum Dei. Vel; Rectae vitae regula est Ver bum Dei. Vel, Illi recte vitam instituunt, qui se totos in obsequi um Verbi Dei componunt.
Ex eo quod David ibidem orat; Ne dominetur in me ulla iniquitas, colligi potest didascalia per oppositionem boni contrarii maelo quod David deprecatur, nempe, Hanc unicam esse piorum lipertatem, gubernati a Spiritu Dei, ne peccatis, quibuscum in hac vita luctandum est, succumbant. Sic Psal. 119. v. 117. orat Davida Confirma me & saluus ero. Hinc colligimus, simulac gratiam suam Deus subduxerit, de salute nostra actum est
Adhaec res quaelibet quae a Deo petitur vel sola per se consideratur, vel collata cum aliis, sive simul statim petantur, sive non
Si res plures simul a Deo petantur, quo ordine & cur eo ordine petantur, item quae res inter eas praeferri debeat, considerandum est: Velut Psal. 119. v. 135. sic orat David: Pac ve luceat facies tua sui ter servum taum & doce me statura tua. Si ordinem rerum petitarum spectes, primo paternum Dei fauorem expetit, quia nihil nisi ab eo propitio sperandum est: deinde demum se doceri rogat. Coeestis doctrina bonis terrenis omnibus merito praefertur Ex consideratione personae supplicis, didascaliae sumi possum vel simpliciter hypothesin transferendo ad thesin: ut ex eo quod Psal. 3. David precatur: :urge Ithoua, expedi animam meam: Thesis haec colligenda, Fideles in rebus afflictis constituti ad Jehovam confug. unt.
Vel per comparationem personarum: ut exeo, quod Davicprecatur, Miserers mei Dei, didascalia haec colligenda: Si David tam sanctus Propheta opus habuit misericordia Dei, multo magis nos qui a Davidis pietate quam longissime absumus, miseri cordi: Dei indigemus Ex eo quod David se a Deo doceri petitdeducenda hujusmodi didascahha: Si David tam sapiens Propheta. a Deo petivit edoceri, multo magis nos indigemus, vt a Iehova doceamur; multo magis nos recre facimus, qui doceri nos a Deo petimus.
Ex argumentis precationis Ī“Ī¹Ī“Ī±ĻĪŗĪ±Ī»ĪÆĪ± sic deducitur, quum pstenditur quibus Deus bona petita largiatur, seu qui certi esse possint de exauditione precum & impetratione bonorum postus latorum. Ut Psal. 16. 1. Custodi me, Deus fortu: quia recipio me adte. Ex argumento precationis haec didascalia conficitur: Qui ad Deum fortem se recipiunt, eos custodit Item. Qui ad Deum fortem se recipiunt, certi esse possunt, se custoditum ab eo iri. Vel: Qui ad Deum fortem se recipiunt, certo persuasi esse possunt, suas preces exaudiri, se impetraturos quod ex fide postulant. Didascaliae ex quovis proposito deduci possunt, cum oppositorum opposita consequentia colliguntur: ut Psal. 119. 155. dicitur: procul ab impiis est salur: Unde vi paritatis contrariorum manas haec doctrina: Prope esse piorum salutem, quamvis dum syncerto in timore Dei ambulant, sint tanquam oves mactationi destinatae. Ita ex eo quod Ioh. 17. dicitur; Haec est vita aterna vt cognoscant. re solum verum Deum & quem misisti Iesum Christum, colligitur haec didascalia; Ignorare Deum & Christum, esse mortem aeternam.
Ex historia, id est, narratiene rerum gestarum in mundo multiplex Ī“Ī¹Ī“Ī±ĻĪŗĪ±Ī½ ĪÆĪ± petitur, maxime si membra & argumenta nar rationis distincte considerentur, nimirum agens aut patiens, siv persona sive quid aliud personae vicem sustinens: causa efficiens propter quam aliquid actum aut perpessum: modus seu forma finis propter quem: factum ipsum seu perpessio: effectus & evencus rei gestae: locus ubi seu in quo res gesta dicitur: dissentanca uae occurrunt: comparatio rerum gestarum inter se sive similium sive dissimilium &c. Proinde historia inprimis sacra est principaĀ¬ iter theatrum operum Dei imumerorum & admirandorum, quae ips. inde ab initio fecit in mundo & maxime in Ecclesia sua, inquibus operibus lucet gloria, sapientia, voluntas, bonitas, misericordia, justitia, potentia ac providentia Dei curaque ejus non tancum communis pro universo mundo, sed etiam specialis pro Ecclesia Dei & singulis adelibus. Unde sacra historia docet origines rerum omnium atque inprimis Ecclesiae, ejusque guberna tionem divinam, statum variu, progressum seu continuationem, mutationes & causas mutationum; sive doctrinam sive discipl nam spectes: ac proinde enumerat Doctores Ecclesiae, certamina, persequutiones seu afnictiones quas sustinuit ab hostibus internis & externis, ab haereticis & schismaticis, pseudoprophetis & seductoribus & a tyrannis: proponit ante oculos liberationes divinas a persequutoribus & hostibus & aliis periculis, judicia quae Deus exercuit in hoc mundo, & signa temporum, inter quae sunt signa praenuncia finis mundi & adventus Christi ad judicium universale vivorum & mortuorum. Atque hic procipuus finis est historiae sacrae, quem ante omnia considerate nos decet, quum & ob illum homines creati & in mundo a Deo collocati simus
Deinde historia sacra docet, qui status fuerit negotiorum humae no:um, quot & quae formae Rerumpublicarum fuerint, quae causae felicitatis vel infelicitatis earum: quae sint officia gubernatorum. quae subditorum, atque adeo singulorum statuum: quae res non tamtum homines singulos sive Reges, Principes & in Magistratu constitutos, sive privatos: Sed etiam Respublicas, regna, Principatus, civitates & communiter inundum conservent vel perdanĀ¬
Eadem historia sacra est speculum virtutum & peccatorum vitiorumve: Ut & praemiorum quibus virtutes & poenatum, quibus peccata seu vitia afficiuntur a Deo sive mediate sive immediate
De usu Sacrae Scripturae ad redargutionem Ex quolibet dicto Scripturae thesis negans colligi potest, ut refuretur error sive Judaeorum, sive Ethnicorum, sive Papistarum, sive aliorum haereticorum: Ut Psal. 5112. dicitur, Cor mundum crea in me Deus. Hinc iĪ»ĪµĪ³ĻĪæĻ seu thesis ĪµaĪµĪ³ĪŗĻĪ¹ĪŗĪ·: Mundities cordis ad in summa virtus moralis non comparatur nostris actionibsut graviter errent Gentiles Philosophi, ju docini, virtutem actionibsnostris comparati. Nam quod sancti in se creari a Deo petunt, profecto actionibus suis comparate nequeum: At munditiem cordis ac proinde virtutem moralem sancti in se creari a Deo petunt. Illam gitur actionibus suis comparate nequeunt. Psal. 63. 9. dicitur, Adhaeret anima mea tibi. Hinc į¼Ī»ĪµĪ³ĻĪæĻ: Nullus per Spiritum Srenatus potest unquam penitus a Deo deficere Errant proinde qui contendunt, eos posse penitus fidem amittere & gratia Dei excidere.
Deinde iĪ»ĪµĪ³ĻĪæĻ etiam hoc pacto colligi potest, si ex didascalis universali quam Scriptura suppeditat, deducatur vel conversione per contrapositionem, ut, Quicunque credunt in Jesum Chr stum, habeut vitam aeternam. Ergo quuunque non habent vitam aeternam, non credunt in Jesum Christum, nec unquam in eum crediderunt: Vel consecutione enuntiationum absque conversionejut, Quicunque credunt in Jesum Christum habent vitam aternam; Ergo quicunque non credunt in Jesum Christum, non habent vitam aeternam.
Non est satis accommodari Scripturam ad confirmationem verorum dogmatum & confutationem falsorum; sed necesse est tandem applicari ad correctionem morum & institutionem in justitia.
De usu Scripturae ĻĻĪæĻ į¼ĻĪ±Ī½ĪæĻĪøĻ ĻĪ¹Ī½ seu ad correctionem morum Crrectio morum est reprehensio peccatorum quibus dediti sumus ut illa a cordibus nostris eradicentur & profligentur, ut odium & vitandi illa studium in nobis plantetur & crescat. Evangelicorum conciones plurimum distant a Pontificiorum concionibus Evange lici hoc agunt, ut odium scelerum in auditorum animis plantent Pontificii vero istud agunt, ut capitale odium Christianorum quo- ipsi haereticos vocant in auditorum suorum cordibus accendant. & ad crudelitatem atque caedes incitent. Id superiore seculo Gallia docuit: Reformati imagines lapideas & ligneas destruebant, Papistae autem vivas imagines Dei, Correctio ergo instituitur cum peccata quae a nobis committu tur, aut bona quae a nobis contra officium omittuntur, commemorantur.
Quidquid in Scriptura legimus, quicquid intuemur, arguit nostra peccata, inprimis Lex Dei. Cum Scriptura Dei justitiam, veritatem, sanctitatem, aliasque virt, ites celebrat; nos reprehendit, qui ad imagine Dei conditi, a Deo quam longissime discessimus. Longiusa Deo absumus, quam a terrae profundissimo centro coeli distat summitas. Ideo cum Scriptura Deum justum praedicat, nostr. injustitiam damnat, nullam in nobis inveniri justitiae guttam exprobrat Cum pios Scriptura commemorat, eorumque fidem & bona opera praedicat, nos arguit. Cum bona quae vel in sanctis sunt, vel sanctis siunt comemorantur: mala quae vel in nobis sunt vel a nobis fiunt reprehenduntur. Dum aliorum laudes & beatitudines praedicantur. nostra nobis vitia exprobrantur. Cum sancti Spiritu Dei in sacris literis celebrantur, nos reprehendimur, qui illos non imitamur in fide & operibus bonis. Primus Psal. nobis opprobrat, quod in consilio improborum ambulemus, quod in via peccatorum stemus, in sede derisorum sedeamus, quod Legem Jehovae non meditemu. dies ac noctes, &c. Non offerimus cum Abele sacrificium Deo acceptum, non invocamus cum Enoscho nomen Jehovae: non ambula mus cum Henocho indesinenter secundum Deum: non sumus justi cum Noacho coram Deo: non est in nobis fides & obedientia Abraliami, non patientia Isaaci non lenitas Jacobi, non continentia & placabilitas Josephi, non modestia, mansuetudo & sideliras Mosis, non zelus Phineae: non est in nobis humilitas & mansuetudo Christi, quem imitari maxime debebamus Cum quis in sacris literis vituperatur, cum peccata ejus recitantur; nos redarguimur: nos cum Eva aute serpenti illi antiquo praebemus, cum seductoribus morem gerimus: nos cum Adamo alie. nis suggestionibus obsequimur & non verbo Dei. Quam multi cucaijno fratribus invident, eos odio habent, odio occidunt: cum Babyloniis turrim Babylonicam aedificant & gloriam nominis affectant: cum Israelitis Deum in deserto tentant: cum Saule Davide persequuntur cum Davide adulterium, cum eodem homicidium committunt: cum Salomone idololatria perpetrant: cum Ezechia elatione animi peccant: cum Judaeis Barrabani dimitti & Christum crucifigi petunt: &c. Cum Deus de Israelitis conqueritur, de nobis illum conqueri cogitemus & persuasi simus. Cum mandata Dei explicantur, ad usum correctionis sic accommodantur, quum vita nostram & quae committimus vel omittimus ad mandata illa exigimus, quod sit cum consideratis illis quae Deus praecipit & prohibet, illis opponimus quae a nobis contra mandata illa cogitantur, dicuntur, fiunt, onittuntur:
Ex precationibus sanctorum colligimus varias correctiones: Pramo, nos precibus ad Deum non tam sedulo vacare, ut fecerunt sancti nos ad Deum in rebus adversis fide & precibus non confugere, ut sancti fecerunt, &c.
Secundo, nos parvifacere & negligere bona illa quae sancti omnibus aliis praetulerunt, quorum desiderio maxime flagratunt: ut Ps. 119. v. 135. orat Davida Dote mestatura tua, & passim hac precationem repetit. Unde colligimus coelestem doctrinam bonis terrenis. omnibs ab eo praeferri. Sed quod tantopere expetit Propheta, fert ab omnibs negligitur. Si qui autum punguntur hoc desidero, sta cim eos ad mundi illecebras videmus relabi, ut paucissimi posthabitis aliis omnibs votis, serio cum Davide ad Legis doctrinam adpirent. Quantus autem mundi furor est in contemnenda & repuenda coelesti doctrina: Ex oppositione contratiorum frequens correctio petitur: ut si reste facimus quod valetudinem corporis curamus: peccant igitur qui sanitatem animi negligunt. Si oculorum corporis ratio habenda: tum profecto peccant, qui ut oculis animi videant, non curant Querimur de morbis corporis: at merito reprehendendi sua mus, quod non potius queramur de morbis animi. Conqueruntur quidam decaecitate corporis: at caecitatem animi pro re levicula habent. Conqueruntur de vulneribus & cruciatibus cor poris; at vulnera & cruciatus conscientiae non agnoscunt. Conque cuntur de paupertate externa, at paupertate internam non agnoscunt: numerant annos & dies morborum & calamitatum quas sua stinent;at negligunt numerare annos quibus continue Dei beneiciis frui ipsis natum fuit, & quibus Deum ad iram provocarunt,
Porro cum nulla remagis offendantur plurimi auditores, etij illi qui veram religionem amplectuntur, quam cum libere peccata ipsorum in concionibus aut alias reprehenduntur: quia genera lem vitiorum reprehensionem, in suam referunt contumeniam, & quia plerique Christum sequi ita volunt, ut interim voluptates ipsorum non interturbentur: ideo ad mitigandam reprehensionum acerbitatem utendum erit vel voto seu precatione ad Deum, in hunc aut similem modum; Det propitius Deus, ut agnoscamus, nos in isti vel ista graviter peccare &c. Vel prosopopoeia qua vel Deus ipse vel Propheta vel Apostolus aliquis introducatur peccata grassantia reprehendens, sive id fiat, locis Scripturae, cujusmodi multa exstant in utroque Testamento, sive verbis cum Scr.8. consentientibus Ita passim Prophetae Deum:; psum introducunt peccata omnium ordinum reprehendentem.
Vel Ī±Ī½Ī±ĪŗĪæĪ¹Ī½ĻĻĪµĪ¹, hoc est, communicatione, qua auditores interrogentur, annon ipsimet fateri cogantur, peccata talia vel talia passim invalescere? annon fateri cogantur, esse minstrorum verbi Dei officium ut illa publice privatimque reprehendant
Vel ĻĻĪæĪ» Ī·ĻĪµĪ¹ seu occupatione, quam vel reprehensioni via sternamus vel factam mitigemus, ostendentes, nos peccata ista vel ista accusare non exagitandi quemquam, sed corrigendi studio; nula lius odio sed amore omnium & studio cripiendi peccantes ab exitio ad quod tendunt. Exemplum praeclarum est in homilia tertiChrysostomi in Acta Apostolica: ogita quid acciderit Simoni. Quid enimrifert si non das pecuniam, sed pecuniae loco adularis, subornas, multaque machinaris. Pecunia tua sit ticum in perditienem, ad illum dictum est; Et his dicetur; Ambitio tua sit tecum in perditiorum, quoniam putasti ambitu humano parari donum Dei. Verum nullus fortassis est talis. Utinam non si Cupio siquidem nihil horum ad vos pertinere quae loquor Sed interim ipse sermonis tenor inharum mentionem me deduxit. Neque et nim quoties loquimur adversus avaritiam, adversus vos loquimur, imnec prorsus adversas ullum. Utinam contingnt ut remedia frustra sint. nobis parata. Talia sunt medicorum vota, nihil alind postulantium, niut post multum laboris insumtum prorsus abjiciantur pharmaca Idem& nos optamus ut nostra verba prorsus in aerem dicantur, & verba tantum sint. Equidem omnia prompte sustinuero, ut non sit opus haec dicere. Quiam si valiis tacebimus, tantum ut silentium careat periculo. Nec enim a bi. tror quenquam, quam vis admodum gloriae sitientem, nisi vocet recessitas. velle prorsus Episcopum designari, Concedemus vobis doctrinam, Nam haec major est doctrina, quae docet ipsis factis. Quandoquidem & medici sunt optimi, qui tametsi morbus nero :atium adfert ipsis mercedem, cuperent tamen sues amicos ait prospera vales adine. Et nos cupimus omnes bene valere. Non enim cupimus ut nos probati sit mus, vos autem reprobi sitis. Optarim si fieri possit, ut ipsis oculis meam erga vos charitatem valeam ostendere. Id si fiat, nullus posthac mihi culpam ullam impingeret, etiam sermo meus fuerit ivehementer asper. Etenim quae ab amicu dicuntur, etiamsi contumeliam habeant, tolerabilia sunt Magis enim credendum vulneribus amici, quam spontaneis inimit: osculis. Nihil mihi vobis charius, ne lux quidem ista. Optarim enim ipso vel millies exccrabilis esse, si queam per hoc vistras animas convertere. Adeo mihi luce dulcior est vestra salus. Quid enim mihi prosunt solis radii, si dolor per vos obortus, multam caliginem offundat oculis? Tunc enim bonum est lumen, quum in gaudio exoritur, nam animae moerenti etiam mo estum videtur esse. Caeterum non mentiri me quae loquor, utinam non contingat unquam experimento discere. Verum si quando contigerit vistrum peccare quempiam, domienti mihi obversamini. Emorior nisi vi deor similis dolore exanimatis, nist attonitus, & ut verbis propheticis at tar, etiam ipsum lumen oculorum meorum non est mecum. Num quae spenobis, si vos non proficiatis? Rursum quantum animi solatium si vos prebati situ? Gestire mihi videor, quoties boni quippiam audio de vobis. Implete meum gaudium. Hoc selum adfero ad votum quoniam desidero profectum vestrum. Quod adversus omnes decerto, hoc est, quoniam dil goquoniam conglutinatus sum, quoniam emnia mihi vos estis, & pater, & mater, & fratres ac liberi. Itaque ne quid eorum quae a me dicuntur arburemini ab odio vestri proficisci, sed in hoc dici, ut corrigamini. Frater inquit: qui a fratre adiuvatur, ut civitas munita. Ne igitur aspernemini. Neque enim ego contemno si quid dicere voletis, sed cuperem & a vobis corrigit cuperem discere. Omnes enim nos fratres sumus, unus autem est neste magister. Quanquam & inter fratres fas est, ut unus praescribat, ac caetere obtemperent. Ne igitur adspernemini, sed omnia faciamus in gloriam Dei, quoniam ipsi gloria in secu a seculorum. Amen
De usu Sacrae Scripturae, ĻĻĪæĻ ĻĪ±Ī¹Ī“ĪµĪ¹Ī±Ī½, da est haec nuthesia; Aliorum impietatem nos non debere deteriores reddere, ut malis exemplis ad similem impietatem abripiamur. sed potius ad Legis divinae amorem nos incitare debere. Hunc ut
Ex commemoratione & querela de peccatis aliorum, colligensum alienae improbitatis monstrat David Psalm. 119. vers. 126, 127. 128. Tempus ad faciendum Jehovae, dissipaverunt Legem tuam. Propteret ddigo statuta tua prae auro, & quidem auro obrixo. Propterea omnia mandata tua omnino ricta duco, omnem viam mendacii odio habeoĀ¬
Institutio seu hortatio seu admonitio aptissime forma voti set precationis ad Deum proponitur, maxime sub finem concionis: ut cum explicatur haec oratio ad Deum ex Psalm. 119. Doce me Jehova statui. tua; Post į¼ĻĪ±Ī½ĻĻĪøĻ ĻĪ¹Ī½ votum esto loco hortationis Dei misericors Deus, ut intelligamus, cognitionem Dei & mysterio. rum salutis summe nobis necessariam, & in praestantissimis bonis numerandam esse: Det misericors Deus, ut eam toto pectore expetamus, ad eam consequendam nos exerceamus, in illa proficia mus, &c. De usu Scripturae Sacrae ĻĻĪæĻ ĻĪ±ĻĪ±ĪŗĪ»Ī·ĻĪ¹Ī½, ad conĀ¬
selatioxem. Applicatur Scriptura ad consolationem commodissime per Syllogismum. Nam Consolatio, est quaedam ratiocinatio, qua malo alicui bonum aliquod opponimus, ut consideratione illius boni mitigemus aut tollamus dolorem ex malo, quod premit, ortum. Quando igitur gravius est malum, tanto majus ac certius bonum ei opponendum, tanquam doloris efficax remedium. Exem. plum pulcherrimum est, Jesa. 41. vers. 26. & sequentibus: Attollite in in sublime oculos vestros & videte quis creaverit ista, producens numere suo exercitum ipsorum: quis ista omnia vocet de nomine prae amplitudin pirium, prout fortis est robore, adeo ut quicquam non desit. Quare diceres acob, & loquereris Israe, abscondita est via mea a Jehova, & a Deo causa mea praeterit? Annon novistit nonne audivisti Deum aeternum Jehovam, creatorem extremitatum terrae non defetisci, neque defatigart? nulla est pervestigatio prudentiae ejus. Dat defesso virtutem, & defecto viribus robur copiose suppeditat. Defetiscuntur quidem pueri & defatigantur; & juvenes prorsus impingunt: At exspectantes Jehovam mutant vires, ad scendunt pennis velut aquilae: currunt, neque defatigantur, pergunt, neque defetiscuntur.
Tantum de secunda quaestiones TERTIA quaestio est: Quotuplex sit interp etatio Sacrae Scripturae Resp. Omnis justa Sacrae Scripturae interpretatio duplex est, Analytica & Synthetica.
Ana ytica interpretatio, est quae a fine ad principia procedit, hoest, quam monstrato inprimis autoris scopo atque proposito ad quod omnia quae scribit referuntur, totus liber aut Psalmus autota epistola in suas partes, totaque doctrinae summa in certas propositiones seu theses & propositionum, seu thesium confirmationes tanquam in sua membra resolvitur.
Eaque duplex est, conimunis & singularis. Communis, est qua finis, summa & partes scripti exponuntur communiter
Singula in, est qua doctrinarum, sive narrationum sive aliorum propositorum singularium partes & circumstantiae particulares exquiruntur.
Analytica interpretatio in Scholis plurimum adhibetur, & sermonem requirit pressum sine ornatu atque affectuum concitatione
Synthetica interpretatio Sacrae Scripturae, est quae a principiis ad finem contendit, hoc est, quam ex textu quem interpretamur, varias de eodem dogmate propositiones seu theses ad usum Scripturae inculcandum pertinentes, earumque confirmationes, distincte certoque & ad auditorum captum accommodato ordine in unum colligimus atque componimus, pluribus etiam ex aliis Scriptura locis adductis, si opus sit, illustrationibus aut probationibus.
Eaque accommodata est popularibus sermonibus & concionibus Ecclesiasticis: & sermonem exigit copiosum, & cum ornatu conveniente conjunctum, comparatumque non tantum ad docendum, sed etiam ad delectandum & ad permovendum animos auditorum.
QUARTA quaestio est de potestate & jure interpretandi Scrituram & judicandi de interpretatione aliisque controversiis religionis. Quaestionem hanc certis thesibus explicabimus
I. Potestas seu autoritas & ius interpretandi Scripturam & judicandi de interpretatione aliorum atque adeo de omnibus controversiis religionis vel publica est, vel privata.
II. Publica vel summa est, vel ministerialis. III. Summa poastas seu autoritas interpretandi Scripturam & udicandi de interpretatione ejus & de omnibus controversiis religionis est penes Deum seu Christum Dominum seu Spiritum Sanctum per Scripturam & in Scriptura loquentem; est enim princeps autor Scripturae Sacrae: ac proinde Deus ipse seu Christus Dominus seu Spiritus Sanctus per Scripturam & in Scriptura loquens est principalis ac summus interpres Scripturae, principa lis itidem & summus judex interpretationis omnis & controverfiarum religionis omnium. Porro cum interdum Deum, interdum Christum summum interpretem & judicem interpretationis & controversiarum omnium facimus, Spiritum Sanctum minime excludimus: quia Pater loquitur & judicat per Christum; & hi ambo per Spiritum Sanctum. Non igitur pugnant, Deum esse summum Scripturae interpretem & judicem controversiarum; & Christum, item Spiritum Sanctum esse summum Scripturae Sacrae inE terpretem & judicem controversiarum: quia Pater, Filius & SpiriĀ¬
tus Sanctus sunt unus Deus essentia. Thesis haec certissima est confirmante eam Paulo I. Cor. 2. versiculo duodecimo, & sequentibus: & Johanne I. Johann. 2. 27. Patet etiam inde, quia a Deo vetam Scripturae interpretationem precibus impetrar oportet. Requirit idem ratio: nam sicut Princeps in republica est summus interpres legum quas condidit: Sic enim ait Imperator Jestinianus, Novella constitutione centesima quadragesimatertia; Legis inter pretationem culmini tantum principali competere, nemini venit in dubium, quum promulgandae quoque legis autoritatem fortunae sibi vendicet eminentia. Ita in Ecclesia idem est summus Scripturae Sacrae in terpres, qui eam promulgavit, videlicet DEUS. Agnoscunt & testantur idem Patres orthodoxi, quorum testimonia vide in cymphonia nostra Catholica primo capite tbesi nona: quibus adde & haec Augustini nono tomo, in tractatu quadragesimosexto in Evangelium Johannis: Hanc nobis quaestionem DOMINUS dignetur exponere, &c. Et tractatu trigesimo: DOMINUM ergo audiamus & quod ipse donaverit de verbis ejus, & nos dicamus. Et primo tomo, libro primo de moribus Ecclesiae Catholioae, capite vigesimonono: Ipsum CHRISTUM audi: audi, inquam, Christum, audi Dei Sapientiam; In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet & omnes Prophetae
IV. Ministerialis potestas seu autoritas publica est tum Scriptura Sacrae, tum orthodoxae Ecclesiae Dei.
V. Scriptura Sacra enim est ministra summi ludicis, quia est voxDei, est testamentum Dei, est epistola Dei per quam nos ille alloquitur & suam nobis exponit sententiam. Sacra Scriptura suo modo loquitur & judicat; ideo recte interpres & judex esse statuitur, sed proprie ministerialis: quanquam metonymice summus Judex etiam statuatur, perinde acsi diceretur, Christum in Scriptutra loquentem esse Judicem summum. Ita Scriptura seipsam interpretatur & de interpretatione quavis judicat ut vox Dei
VI. Ecclesia Dei otthodexa est itidem ministerialis interpres Sacrae Scripturae, ut & ministerialis judex de sensu Scripturae & dogi matibus Ecclesiasticis. Proinde in Ecclesia vera atque orthodoxa duntaxat donum interpretandi Scripturam & dijudicandi controversias religionis residet, Johann. cap. 14. versic. 16, 17. Ego vero re gabo Patrem: & alium advocatum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum: Nempe Spiritum illum veritatis, quem mundus non potest recipere, quia non conspicit eum, nec novit eum: vos autem nostis eum, quia apud vos manet. & in vobis erit. I. Corinth. 2. versiculo duodecimo, decimotertio, decimoquarto, decimoquinto, & decimosexto Nos vero non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui est ex Deo: ut sciamus quae Deus est nobis gratificatus. Quae etiam loquimur, non sermonibus quos docet humana sapientia, sed quos docet Spiritus Sanctus, Spiritualia cum iis quae spiritualia sunt conferentes. Animalis autem homo non est capax eorum quae sunt spiritus Dei: sunt enim ei stultitia, nec potest ea cognoscere, quia spiritualiter dijudicantur. At spiritualis dijudicat quidem omnia, ipse vero a nemine dijudicatur. Quis enim novit mentem Domini, qui instructurus sit eum? Nos autem mentem Christihabemus. Ad Ephesios quarto, versiculo undecimo, duodecimodecimotertio, decimoquarto: Is igitur dedit auos quidem Apostolos,
ilios vero, Propheta, alios autem, Evangelistas, alios autem, Pastore. & Doctores. Ad compactionem sanctorum, ad epus ministerii, ad aedificationem corporis Christi. Donec perveniamus nos omnes in unitatem fidei, & agnitionis Filii Dei, in virum adultum, ad mensuram plenataturae Christi: Ut ne simus amplius pueri, qui fluctuemus & circumfo ramur quovis vento doctrinae, in hominum alea, rer veteratoriam ad artificiose fallendum versutiam.
VII. Ecclesia non absolutam potestatem & autoritatem inĀ¬ fitterpretandi Scripturam & judicandi de interpretatione & controversiis religionis habet, sed ut ministra tum Dei tum Scripturae
Ut autem distinctae functiones sunt in Ecclesia diversis personis commissae a Deo: ita quoque distincta est potestas seu autoritas inrerpretandi Scripturam & judicandi de quavis interpretatione & controversia.
Alii enim in Ecclesia sunt legati Dei immediate ab ipso Deo. vocati & ad Ecclesiam missi, nimirum Prophetae & Apostoli perquos verbum Dei immediate ipsis inspiratum, initio est annum ciatum, & deinceps in literas relatum, quos certe nemo homines. Ecclesiae esse negaverit. Hi Scripturam Sacram interpretantur, & de omni inturpretatione & dogmate Ecclesiastico judicant ut viri Dei ad doctrinam ejus exponendam peculiariter destinati. Sic Moses interpretatur seipsum, alii Prophetae interpretantur Mo sen & seipsos mutuo, Appstoli interpretantur Mosen & Prophe tas & seipsos mutuo. Hoc abunde testatur inspectio & collatio librorum Propheticorum & Apostolicorum. Hoc agnouerunt antiqui Patres qui post Apostolos velut lumina in Ecclesia Dei fulse runt. ATHANASIUS in Passionem & crucem Domini, pagina septingentesima octogesima secunda, editionis Commelinianae Quod nunc recitatum eit verbum, Euangelium quidem est, sed camen evidentiae claritudinisque gratia defagiendum est ad sanctos & ab iis intellectus ejus rei excipiendus. Verisimilius enim eos, rerum Evangelicarum magis, quam nos conscios & peretos esse, sed ne circa omnes ober antes, moram injiciamus nostro sermoni, sufficiet in praesentia vel unus magister Apostolus ud nos plene de omni negotio instruendos. Scribit enim Hebraeu beatus Paulus, &c. Ita Athanasius Apostolum Paulum interpretem adducit
Alii vero fideles in Ecclesia quotquot sunt, spraeter Prophetas & Apostolos cum quibus & Evangelistas Marcum & Lucam semper intelligimus,) potestatem & autoritatem interpretandi Scripturam Sacram & judicandi de interpretationibus habent, verum longissime inferiorem quam Prophetae & Apostoli & Euangelistae Marcus & Lucas, quam Scriptura ipsa, quam Deus in Scriptura loquens. Nam Episcopi, & Pastores Ecclesiarum, quotquo post Prophetas & Apostolos fuerunt, sunt & erunt, sive singuli, si ve in Conciliis Episcopalibus congregati, non accipiunt & conoscunt verum Scripturae sensum per immediatam revelationem: Spiritus Sancti absque labore & industria sua, haec enim Prophetarum & Apostolorum praerogativa est;) sed cum imploratione divinae illuminationis, illum religioso atque accurato studio in ipsis Scripturis sanctis investigant & quaerunt, inventumque aliis proponunt, exponunt, commendantinon inferunt lucem Scipt. 8. sed eam duntaxat aliis ostendum
Quocirca Ecclesia Dei post Prophetas & Apostolos Sacram Scripturam interpretatur ex Scriptura ipsa, & de interpretationis bus controversiisque religionis ex ipsa Scriptura & secundam eam tanquam vocem Summi judicis judicat, non autem ex suo ingenio consictis opinionibus, dogmatibus & sententiis, sese supra Scripturas effert, 1. Corinth. 14. vers. 29. Prophetae duae aut tris loquantur, snempe quivis suo ordine & sigillatim,) & aliis dijudicent. Acto. rum 17. versiculo undecimo. Iis a item Juadais qui erant Th. ssalonica. fuerunt isti generasiores, ut qui receperint Sermonem cum omni alacrita tr, quotidie ex aminantes Scripturas an haec ita se haberent. I. Corinth 10. vers. 15. Ut intelligentibusliquor: judicate vos quod ajo. I. Thessal. 5. vers. 20. 21. Prophetias ne pro nihilo habete: Omnia explorate: quod bonum fuerit retinete.
Bell irminus ipse fatetur libro tertio de verbo Dei, capite tertiosectione vndecima; Scripturam debere exponi secundum dicta men Spiritus Sancti: Hinc colligimus, quod secundum Scripturas non autem secundum privatum dictamen Spiritus extra Scripturas exponi debeat
Auctot eles libro tertio Politicorum ait, quod judicium sit lexparticularis, lex autem judicium uniuersale. Jam quod est Lex i1republica seculari, id est, Sc. S in Ecclesia. Atqui Lex in Republica civili dirigit judicium judicis forensis tanquam norma, quam ille sequi debet: ita Scriptura Sacra dirigit judicium Ecclesiae tanquam regula certissima & infallibilis quam Ecclesia sequi debet. Summa: pura atque orthodoxa Ecclesia Dei, controversias relitionis Deo unico judice summo ex Sacra Scriptura tanquam ex lege illius terminat. Quapropter Patres & Concilia Episcopalia legitima Sacram Scripturam exposuerunt ex ipsamet Scriptura: & interpretationes controversiasque Ecclesiasticas omnes judicarunt & deciderunt per Scripturas seu ex illis & secundum illas: ut tescimoniis illustribus Patrum & Conciliorum ostensum in Sym(hinta Catholica primo capite, thesi secunda, tertiam quarta & quintaIllasque interpretationes ab Ecclesia in Conciliis generalibus orthodoxis, cujusmodi sunt prima vetustissima, ex Scriptura de promtus & fidelibus indicatas, ut par est, magnifacimus & Vincentis Letinensis exemplo omnibus haereticorum interpretationibus praeferendas censemus
VIII. Nomine igitur Ecclesiae verae, penes quam est potestas & jus interpretandi Scripturas, & judicandi de interpretatione controversiisque religionis, intelligimus non coetum malignancium, non praelatos Ecclesiasticos Pontificem Romanum pro capite habentes, multo minus ipsum Pontificem Romanum sivi solum, sive cum suo concilio: sed coetum vere fidelium, solum Jesum Christum pro capite agnoscentium ejusque solius vocem inScriptura divina sonantem sequentium. Exemplum est in libro Josuae capite vigesimosecundo, in quo coetus Jehovae congrega. tus est ad judicandum de eo quod Reubenitae, Gaditae, & pars diĀ¬ midia Manassitarum altate exstruxissent ad limites Jordanis.
IX. De vero sensu & usu Scripturae & controversiis religionis udicare possunt etiam seculares Principes & Magistratus
Primo, Quia etiam in Veteri Testamento, in quo jussu Dei certus Sacerdos summus constitutus erat. Reges & Principes seculares de controversiis religionis, hoc est, inter veram & faliam religionem judicarunt, & eo nomine a Spiritu Dei laudantur, ut osua capite vigesimoquarto. Abija rex Judae secundo Chronicorum decimotertio, versiculo octavo, & sequentibus. Asa eodem libro, c. decimoquarto & decimoquinto. Josahath cap decimoseptimo & decimonono. Ezechias capite vigesimonono & trigesimoprimo. Josias capite trigesimoquarto & trigesimoquinto. Nechem:as capite decimotertio libri Nechemiae: Principes Judae & seniores populi tempore Regis Jehojalimi dijud cant causam, quae erat inter Sacerdotes & Pseudoprophetas & Jerem am Prophetam, Jerem. 26.
Secundo. Quia Imperatores Christiani pii & laudatissimi post Christum in carne exhibitum de religionis controversiis cognitionem susceperunt, & de eis pronunciarunt, ut Co stantinus Magnus teste ejus epistola apud THEODORETVM historiae Ecclesiasticae libro primo, capite decimo, pagina ducentesima octoge sima sexta, Editionis Graecae Parisinae Roberti: tephani Anni milcesimi quingentesimi quadragesimiquarti, teste item epistolam Synodali Ariminensi ad Augustum Constantium primo tomo operum Athanasii, pagina sexcentesima septuagesimaseptima editio. nis Commelinianae. Similiter Theodosius Mignus referente Socra te historiae Ecclesiasticae libro quinto, capite decimo, pagina ducentesima quadragesimaquinta, editionis Parisinae Graecae RobertiStaphani, Itidem Martianus Imperator; vt videre est in actionibus Concilii Chalcedonensis Tertrio, Quia Imperatores leges de religione & fide promulgarunt, ut videre est in Codice juris Civilis.
Quato, Quia Imperatorum & Regum legibus & sententii passim causas ndei disceptant ipsimet Papistae. Quorsum autem Imperatorum & Regum testimonia in quaestionibus fidei, si de fide judicare ad eos ihil attinet
X. Privati etiam homines, maxime docti & pii intelligere possunt & debent Scripturam Sacram, ejusque sensum investigare & edisserere ubi necessitas & officium Christianum, in edenda inprimis confessione & reddenda ratione fidei, in privata item domesticorum institutione requirit: sicut & de sensu Scripturae abaliis allato, imo & de Pastorum suorum interpretatione ad Lydium lapidem Sacrae Scripturae examinata atque de controversiis reigionis judicare possunt & debent.
I. Quia ipsis id ad mandatum est a Deo, 1. Corinth. decimo, versiculo decimoquinto, Ut intelligentibus loquor, judicute vos quod n3. Eph. 4. v. decimoquarto. Ut ne simus amplius pueri, qui fluctuomus & circumferamur quovis vento doctrinae, in hominum alea, per vetera toriam ad insidiose fallendum versutiam. Philip. primo, versiculo nono, decimo. Et hoc oro, ut charitas vestra adhuc magis ac magis exundet in cognitione & omni sensu: U exploretis quae discrepant ut sitis sint cer, & inofferso cursu pergoiis ad dem usque Christi I. Thessalonicens. quinto, vigesimo, vigesimoprimo. Prophetias ne pro nehilo habere: Omnia explo ate, quod vonum fuerit retinete. 1. Johann. quarto, versiculo primo. D. lecti, ne cuivis spiritui cred te, sed probate spiritus an ex Deo sint.
2. Quia donum intelligendi interpretandique Scripturas & udicandi de interpretationibus & controversiis religionis ad certos homines ordinariam & publicam functionem in Ecclesia ob euntes, non obstrictum est, multo minus ad certam aliquam sedem seu cathedram hominumque successione, gradus, titulos, autoritatem, ordinem, alligatum est; sed distribuitur cuivis prout Sp. S. vult, Rom. 12. 6. Habentes autem diversa dona pro gratira, quae nobis data est, sive prophetia prophetemus pro proportione fidei I. Cor. 12. 7, 8. Qnicuique vero datur decluvatio Spiritus ad utilitatem. Nam huic quidem per Spiritum datur sermo supientiae, alii vero sermo cognitionis pereundem Spiritum. Distribuitur etiam privatis, Act. 17. 11. Iis autem Judaeis qui erant Thessalonicae fuerunt isti generosiores, ut qui receperint Sermonem cum omni alacritate, quotidie examinantes Scripturas an haec ita; sc haberent. Unde fateri cogitur Bell. lib. 3. de verbo Dei, cap. 3. sect 12. Spiritum interpretationis, de quo 2. Petr. 1. 20. 21. sermo est multis priuatis hominibus saepe concediĀ¬
3. Quia ipsorum exempla probata idem confirmant, ut Jos. 24. legitur populus Israeliticus religionis nomine convocatus. Similiter 1. Reg. 18. decem tribus Israelis, ad quas Propheta Elias sic loquutus est v. 21. Quousque claudicaturi estis in duabus istis cogitat: onibust si Jehova est Deus ipse, sequimini eum: sic autem istorum Behal, sequimint eum. Et v. 24. audita sponsione Eliae cum Prophetis Baalis, respondens totus populus ille dixerunt, Bona est haec res: & cum vidissenvanitatem Baalis, potentiam autem Jehovae e coelo demittenti ignem quo holocaustum Eliae cum lignis, lapidibus, pulvere ipso & aquam circa altare fusa consumtum, prociderunt in faciem suam & ixerune, Jehova ipse Deus est, Jehova ipse Deus est. Obadia praefectus domo seu magister aulae Achabi, de quo primo Regum decimooctavo v. 3. erat timens Jehovae valde; & septem millia Israelitatum non curvaverunt genua Baali, ut testatur Deus 1. Reg. 19. v. 18. procul dubio quia judicarunt, Baalem quem tex & regina, quem Prophetae quadringenti & quinquaginta, Prophetae quoque luci quadringenti comedentes e mensa Izebelae, quem caeteri Israelitae cosebant, non esse verum Deum, sed solum Jehovam. Act. 15. v. 22. 23. Tunc visumest Apostolis & presbyteris tum tota Ecclesia, delectos ex sele viros mittere Antiochid cum Paulo & Barnubamempe Judam qui cogĀ¬ nominabatur Barsabas, & Silam viros primarios inter fratres: Istis petorum manum scriptis: Apostoli & Presbyteri & fratres, iis qui sunt Antiochis & in Syria & in Cilicia fratribus, qui sunt ex Gentibus, salutem, &c. Act. 1711. Ecrocenses quotidie scrutati sunt Scripturas, an haecita se haherent nempe quae Paulus Apostolus docebat. In Consilio Carthaginensi, cuius praesidem Cyprianus egit, convenit cum Episcopi presbyteris & diaconis, plebis maxima pars, ut praefatio Concilii illius testatur. Ad Synodum Nicenam illam laudatissimam, quam Constantinus Magnus indixerat, multi etiam laici venerunt, viri docti & eloquentes & sacrarum literarum peritia clari, teste Nicephoro libro 8. cap. 14.
4. Quia ipsis mandatum est, ut sibi ab omnibus seductoribus, Pseudoprophetis & falsis doctoribus caveant, Deut. 13. v. 3. Ne auscultato verbis Prophetae istius, aut isti somnianti somnium Matth. 7. v. 15. Cavete vobis a Pseudoprophetis. Rom. 16. vers. 17. Precor autem vos fratres, ut observetis dissidiorum & offendiculorum autores contra doctrinam quam vos didicistis: & declinetis ab eis. I. Johan.4. vers. 1. 2. Dilecti, ne cuivis spiritui credite, sed probate spiritus an ex Deo sint: nam mult pseudoprophetae venerunt in mundum. Ex hoc cognoscite Dei spiritum: quitunque spiritus profitetur Jsum Christum in carnem venisse, ex Deo est 2. Johan. v. 7. & sequentibus: Nam multi impostores ingressi sunt inmundum,,qui non profitentur Iesum Christum venisse in carne. Hic ille est impostor & Antichristus: Respicite vosipsos, ne perdamus quae egimus. sed ut mercedem plenam recipiamus, &c.
5. Quia sunt oves Christi quae vocem Christi nosse & audire debent, non autem alienorum Johan. 10. v. 3,. 4, 5. Necesse est igitur cutam ab illis adhiberi, ut vocem Christi & alienorum discernant ex Scriptura Sacra ac nequaquam autoritate humana acquiescat:
6. Quia ipsorum salus aeterna agitur. Atqui ab omnibus tracta ri & approbari debet, quod omnes tangit, ait Glossa Juris Canonici dist.96. ad Canonem, Ubinam legistis
Ex his quae dicta sunt hactenus sequitur, quod interpretatioScripturae ex causis efficientibus sit duplex, divina & humaena.
Interpretatio divina, est quae habet autorem Deum in Scriptura ipsa per Prophetas & Apostolos loquentem & ipsam exponentem: quis enim rectius & certius sensum Dei noverit & nobis exposuerit, quam Deus ipse;
Humana interpretatio Scripturae Sacrae, est quae habet autores homines sive singulos, veluti Origenem Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, &c. sive plures simul, utpote in Conciliis congregatos & Scripturae interpretationem tradentes in symbolis vel Confessionibus fidei vel aliis expositionibus. Nominatur etiam interpretatio seu expositio Ecclesiastica: & pertinent ad eam tum commentarii in literas sacras, tum omnes alii libri qui de religione tractant post Prophetas & Apostolos a quocunque conscriptiĀ¬
Estque duplex: Catholica vel particularis Catholica seu universalis, est quae totius Christianae & orthodoxae Ecclesiae, per uniuersum terrarum orbem sparsae, consensu, judicio & nomine scripta & promulgata, recepta & approbata est: qualis est in symbolis & confessionibus idei Catholicis a Synodis Oecumenicis traditis vel approbatis, nimirum Symbolo Apostolico, Niceno, Athanasiano, Ephesino, Chalcedonensi &c.
Particularis, est quae a particularibus duntaxat Ecclesiis, siu una, sive pluribus est edita: qualis est in confessione Augustana, Helvetica, B. hemica, Gallica, Anglica, Basiliensi, in articulis Schmalcaldicis, in Cateh sibus Ecclesiarum.
Privata inter pretatio Scripturae Sacrae, est quae privato unius veplurium consilio, voluntate & nomine facta seu scripta est: quali est Ambrosii, Aujust ni, Gregorii Magni, Martini Lutheri, Philipti Melanchi honis, Johannis Oecolampadii, Johannis Caluvini Petri Mar tyris, Theodovi Bexs, &c. Huc referri debent fidei confessiones priratae, qualis est Hieronymi &inchii. ADQUiNTAM quaestionem, Quae est norma interpretandi Scripturam & judicandi de interpretatione Scripturae Sacrae, verane sit an falsa.
RESPOND. Norma interpretandi Scripturam & judicand. de interpretatione Scripturae Sacrae verane sit an falsa, est ipsamet Scriptura Sacra quae vox Dei est. Quaecunque enim interpretatioconsentit cum Scriptura, illa est vera & ex Deo: quaecunque ab ex dissentit, est falsa & non est ex Deo. Sic enim aperte docet Jesaia. capite octavo versiculo vigesimo. Ad legem & ad testimor:ium, si quis non dixerit secundum verbum hoc, non erit ei matutina lux. Et Abrahamus Luc. 16. 29. Habet Mosen & Prophetas: audiant eos Johannes prima epistola, capite quarto, versu sexto: Nos ex Deo sumus: qui novit Deum, audit nos, qui non est ex Deo, non judit nos, ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis & spiritum erreris. Doctrina Prophetarum & Apostolorum est certus sermo Dei, quem universis totius mundi suffragiis secure opponere necesse est, & inde veritatem a menda cio distinguere. Sermo autem ille absque ulla dubitatione est inSacra Scriptura. Quaecunque igitur interpretatio loci alicujus Scripturae consentit cum Sacra Scriptura, illa est vera: quae dissem tit a Sacra Scriptria, est falsa ac repudianda. Illa autem consentit cum Sacra Scriptura, quae omnem laudem salutis nostrae aeterna. in solidum Deo tribuit & homini prorsus adimit: illa vero non consentit cum Sacra Sctiptura, quaecunque vel minimam partem gloriae salutis nostrae aeternae homini adscribit, ut docet Christus Johannis septimo, vers. 18. Qui a simetipsoloquitur, gloriam propriam quaerit: qui aunem quaerit gloriam ejus qui misit ipsum, his verax est, & injustitia in es non est. ADSEXTAM quaestionem responsio, Media inveniendi rlum Scripturae Sacrae sensum & usum nobis sunt triplicia: quaedam praecedunt Scripturae meditationem, quaedam adhibenda sunt inipsa meditatione, quaedam subsequuntur lectionem & meditatione.
Media meditationem Scripturae praecedentia haec sunt, I. Firma persuasio, verum solidumque Scripturae sensum & usum a nemine ex proprio ingenio inveniri posse, sed a Deo, seu a CHRISTO Domino, seu a Spiritu Sancto revelari juxta haec testimonia: Proverbiorum secundo, vers. 6. Jehova dat sapientiam, ex ore ejus scientia & intelligentia procedit. 2. Petr. 1, vers. 20. 21. Si illud primum noveritis, nullam prophetiam Scripturae esse propriae explicationis, Non enim libitu hominis allata est olim prophetia, sed acti a Spiritu Sancto loquuti sunt sancti Dei homines. Quibus verbis Petrus docet, incerpretationem Scripturae non proferendam ex proprio ingenio, sed ex dictamine Spiritus Sancti: Scripturam intelligendam eo Spiritu quo est inspirata, ut idem sit ejus interpres, qui & autor, 1. Corinth. 12. vers.3 Nemo potest dicere Jesum Dominum, nisi per Spiritum Sanctum. 2. Cor. 3. vers. 5. Non quod idonei sumus per nosipsos ad cogitandum quitquam, velut ex nobis ipsis:, sed quod idonei sumus, id ex Deo est. Jacob. 1. vers. 17. Omnis donatio bona & omne integrum donum est superne, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, aut conversionis obumbratio I. Johan. 2. vers. 27. Unctio quam vos accepistis. ab eo, manet in vobis: nec necesse habetis, ut quisquam doceat vos: verum sicut eadem unctio docet vos de omnibus, quae & verax est & non mendax: & sicut docuit vos, manebitis in eo Exemplum in Apostolis, quorum Dominus aperuit mentem, ut intelligerent Scripturas, Luc. 24. 45.
II. Preces ad Deum ex vera fide, puro & humili corde & conscientia bona, ut is Scripturae suae sensum nobis aperire dignetur Hoc medium praecipitur Matth. 7. v. 7. 8. vetite & cabitur vobis: quaerite & invenietit: pulsete & aperietus vobis. Quisquis eram petit, accipit & qui quaerit invenit: & ei qui pulsat, aperietur. Luc. 11. 9. 10. 11. 12. 13. Et ego dico vobis, Petite, & dubitur vobis: quaerite & invenietis: pulsate. & aperiotur vocis Quisquis enim petit, accipit, & qui quaerit, invenit: & puisanti aperietur. Ecquis autem ex vibis pater, si filius ab eo petierit panem, lapidem ei dabit? aut si piscem, num pro puce dabit ei serpentem Aut si petierit ovum, num dabit ei scorpium? Si vos igitur qui mali estis. nostis bona dona dare liberis vestris, quato magis Pater vester coelestis dabit Sp. S petentibus ab ipso ? Iac. 1. v. 5. Quod si cui vestrum deest sapientia petito a Deo qui dat eam omnibus benigne, nec exprobrat, & dabitur ei. Sed pestulet cum fide, nihil ambigens: nam qui ambigit, similis esi fluctui maris, qui ventis agitatur & jactatur. Exempla sunt in Davide Psalmo vigesimoquinto, versic. quarto, quinto. Vias tuas, Jehova, notas fac mihi, semitas tuas doce me. Fac ut incedam per veri tatem tuam, & doce me; nam tues Deus salutis meae, te exspecto totum dem. Et Psalmo centesimo decimonono, versiculo decimooctavo decimono. Retege oculos meos, ut intuear mirabilia ex lege tua. Peregrinante me in hac terra, ne abscondas a me praecepta tua. Et versic. 34. Fac ut intelligam, ut custodium legem tuam; observemque eam extoro animo. Et versiculo 64. 66, 68, 73. statuta tua doce me. oaffeci. sti servum tuum Jehova, secundum verbum tuum. Bonus es & beneficus, doce mestatuta tua. Redde me intelligentem, ut discam praecepta tus; & passim: in discipulis Christi Matth. 13. versic. 36. Tunc dimissa turbavenit domum Jesus, & audierunt eum discipuliejus, dicentes; Edissere nobis parabolam zizaniorum agri illius. De hoc medio loquitur Augustinus tertio tomo, de doctrina Christiana libro tertio, c. ult.
III. Conversio seria ad Deum, sincera pietas, timorDei & humili tas. Nam arcanum Jehovae adest reverentibus ipsum, & soedus ejus, ut experimento testetur eis, quemadmodum David inquit Psalmo 25. 24. Caput sapientiae est revirentia Jehovae, successus optimus facientibus ista; Psalmo 111. ver. 10. Proverbiorum 1. v. 7. Reverentia Jehovae est caput scientiae. Sapient. Salomonis 1. vers. 1, 2, 3. 4, 5. Diligite justitiam o judicet terrae, sentite de Domino bonitate, & simplicitate cordis quaerite ipsum. Nam expositus est iis, qui non tentant ipsum, & patesit iis qui non infidi sunt ei. Perversae enim ratiocinationes separant a Deo, & probata illius potentia arguit insipientes, Eo quod in malitiosam animam non ingreditur sapientia, neque habitat in corpore quod subjectum est peccato. Sanctus enim Spiritus dsciplinae fagit delum, & absistit a ratiocinationibus hominum vacuorum intelligentia; & indicatur quum advenit iniquitas.
IV. Amor & desiderium veritatis ac proinde maxime Scripturae Sacrae, quae est prima veritas revelata nobis: Psalmo, centesimodecimonono, vers. quadragesimo. Ecce desidero mandata tua Et versi culo quadragesimoseptimo, 48. Bt me oblectans in praereptis tuis quae diligo, Attollam manus meas ad praecepta tua quae diligo
V. Docilitas, Iohan. 3. versic. 21. Qui dat operam veritati, venit. ad lucem. Et versiculo trigesimotertio. Qui recipit eius testimonium is obsignavit Deum veracem esse
VI. Voluntas faciendi cognitam voluntatem Dei, Johan. 7. versiculo decimoseptimo. Si quis voluerit, quod ille vult facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar
VII. Notitia Catecheticae doctrinae de fide & bonis operibus Hebraeorum quinto, versiculo duodecimo, decimotertio, decimoquarto: Vos enim, quos oportuit pro temporis ratione doctores esse, rursum opus est doceri quae sint elementa intiij elequiorum Dei: factique esti. 3 qui bus lacte sit opus, & non solido cibo. Enimvero cui cam lacte res est is rudis est sermonis justitic, (a fans enim est, ) sed adultorum est selidus cibus, ecrum videlicet qui propter habitum, sensus habent exercitatos ad discretionem boni ac malis
VIII. Cognitio linguarum quibus Scriptura a Prophetis & Apostolis exarata est. priori ad Corinth. decimoquarto, versic. quinto
14. Fides qua credamus, Scripturam Sacram ubique vera dicere. nusquam fallere, nusqua a seipsa dissidere, sed secum pulcherrime me consentire, etiamsi nos nondum intelligamus omnia. Credendo enim, divinae sapientiae arcana capiuntur, quae nisi credantur, nunquam intelliguntur. Augustinus secundo tomo, cistola decimanona Hieronymo scripta: Solis eis Scripturarum liviis qui jam Canonici appellantur hunc didici timorem honoremque deferre, ut nullum eorum autorem scribendo aliquid errasse, firmissime credam, &c. Media quae adhibenda sunt in ipsa Scripturae meditatione sunt: haec
I. Assidua lectio & scrutatio Scripturae, ac inprimis solers diligensque investigatio & observatio illorum testimoniorum de dogmatibus fidei & praeceptis bonorum operum, quae in Scriptura apertam & perspicuam sententiam habent. De hoc medio dicitur s. Timoth. 4. versic. 13. Attende animum lectioni, exhortationi, doctrinae. Ne negligito donum quod in te est, qued datum est tibi per prophetiam, cum impositione manuum prestyterij. Haec meditare, in his esto: ut tuus profectus manifestus sit inter omnes Proverb. 2. vers. 4, 5. Si quaesieris mtellugentiam velut argentum, & tanquam abditos thesaures scrutatus fatris cam: Tunc inte lliges reverentiam Jehovae, & agnitionem Dei. con, cqueris Johan. 5. 39. Scrutamini Scripturas. August.nus libro secundo de doctrina Christiana, capite septimo & octave
II. Fontium, id est, textus Hebraici in veteri, & Graeci in novTestamento inspectio, quories dubium aliquod in versione oboritur aut in vocum significatis vel zhrasibus & modis loquendi. Hoc medium diligenter conimendant orthodoxi patres; Hilaerius in Psalmum centesmum decimumoctavum: Hieronymus epistola ad Sunium & in Zachariae cap. octavum III. Collimatio perpetua ad finem & scopum Scripturae Sacra totius, qui sinis & secopus est CHRISTUS DOMINUS, quem qui pecte cognovit, Scripturae verum sensum & usum non difficulter: reperiet. Joliam. 3. 34. Actor. 3. vers. 18. & seq. & c. 7. 2. & cap. 10. 43. Huio ettam emnes to ophe tae testimonium dant, &c. Roman. 10.4. Finis Legis estChristus ad justitiam cuivis credenti. 2. Corinth. 3. versiculo decimoquarto. vela cienta lectione veteris Testamenti in Christoinutile factumtollitur. & versiculo decimosexto Quando vero corsese: onverte rit ac Dominum, toue: ur velamen illud, ad Gal. tertio, vers. vigesimoquarto. Lex paedagogus noster fuit ad Ch. istum, ut ex siue justificaremur. I. Corinth. 2. versiculo secundo. Non enim statui quicquam scire inter vos: nisi JESUM CHRISTUM eumque crucifixum. Apocal. 19. 10. testimimium Jeju est spiritus Prophetiae, id est, ad Jesum tanquam certissimum scopum feruntur omnes Prophetiae IV. Observatio discriminis inter Legem & Evangelium, ne ea quae Legis sunt propria, tribuantur Evangelio aut vice versa. Unne errant Papistae, qui in Scripturis explicandis ea quae Legis sunt cum Evangelij doctrina confundum
V. Ordo & meiiodus in sensu & usu investigando. Prima enim consideratio est propositi, secunda themaris de quo agitur, tertia argumentorum quibus thiema explicatur aut conmmatur, simul citcumstantiarum, nempe, personarum, occasionis, loci, temporis, antecedentium & consequentium: in ad gumento demum consideratur ex, quo loco inventionis ductum & quomodo dispositum: quibus expensis, tum demum recte de omnibus judicari potest, Augustinus decimo tomo, Sermone se cundo, & seimone quadragesimonono de verbis Domini. Hdartus libru quarto & nono de Trinitato
VI. Consideratio vocum propriene an figurate sumantur. Homedium diligenter tractat augustinus libro secundo de doctrina Christiana, capste decimo & sequentibus: & tertio libro capite quarto, quinto, ecimo & muliis sequentibus VII. Compatatio unius loci cum aliis parallelis & similibus. obscurioris cum claris & apertis de eadem re agentibus. Irenaus libro quarto, capite sexagesimotertio. Origenis in Matth. 13. Augusumus tertio tomo, libro tertio de doctrina Christiana, capite rigesumosexto, item septimo tomo, libro de unitate Ecclesiae, capite quinto & decimosexto. Basitius Magnus in regul. Contract quest. 267. Ineprimis utilis est collatio Veteris & Novi Testamentis nam novum Testamentum in veteri latet, & vetus in novo patet Novum Testamentum in veteri est velatum, vetus in novo revelatum. Medium hoc commendatur Johan. 5. 39. Scrutamini Scripturat, quia vos videmini vobis in ipsis vitam aeternam habere: & illae sunt quae testantur de me. Actor. decimoseptimo, versic. undecimo. Ius autem Iudaeis qui erant Thessalonicae, fuerunt isti generosiores, ut qui receferint Sermonem cum omni alacritate, quotidie examinantes Scripturas nis haec ita se haberent. 2. Petr. 1. 17, 18, 19, 20. Acceperant enim a Deo Patre honorem & gloriam, voce ad eum delata hajusmodi a magnifica illa gioria, Hic est Filius ille meus, dilictus ille in quo acquiesco. Et hunc vocem nos audivima- e caelo delatam, quum essemus una cum eo in monter illo sancto. Et habemus firmiorem illum sermonem Propheticum: quem banefacitis: quod attendnis, velut lucernam splendentem in objcuro loco usquedum aus illucesceres, & lucfer exoriatur in cordibus vestris. Si illux prmum noviritis, nullum Praphetiam Scripturae esse proprin expli tutionis. Exempli gratia: Paulus dicit priori ad Corinthios sebtimo, vers. decimo nono. Circumcisio nihiu est, & praeputium nihil e, Hoc recte intelligetur, si conseratur cum eo quod idem scribit, inepistola ad Galatus quinto, versiculo sexto: In Christo Jesu neque cir camnisio quuquam vales, neque praepatium Nam ex hac collatione coligitum, Nvihit ess priori ad Corinthios septimo, versic. decimonono. ideni esse quod non valere quicquam
VIII. Collatio loci explicandi, cum aliis dissimilibus, quin etiam in speciem pugnantibus, eorumque conciliatio. Augustinus dec mo tomo, Scrmone secundo deverbis Domini: I. Rerentio ut rerum, ita & vocum ac plirasium quibus Scritura Sacra utitur. Deuteronomii capite quarto, versiculo secundo. Ne addite ad verbum illud quod ego praecipio vobis, neque ditrahis to de eo, ut servetis praecepta Jehovae Dei vestri quae ego praecipio vobis priori ad Timotheum capite quarto versiculo sexto. Hoc si subjeceris fratribus, bonus eris minister Jesu Christi, innutritus in sermonibus fidei, & praeclavae doctrinae, quamassectatus es. Nisi constringendorum haereticorum causa voces aptae & rebus in Scriptura traditis, respondentes adhibendae sint, cujusmodi est vox Ī±Ī¼ĪæĻ ĻĪµoĻ, essentia, Trinitas, &c.
X. Examen interpretationis an cum analogia fidei & veritate primorum dogmatum conveniat, quorum summa in Symbolo Apostolico & Decalogo comprehenditur. ad Roma. nos capite duodecimo versiculo sexto. Habentes autem diversas dona pro gratia quae nobis data est, sive prophetiam, prophetemus pro analogia fidet. Augustinus de civitate Dei libro decimoquin to capite septimo.
XI. Exercitia ad Scripture intelligentiam conferentia cuusmodi sunt lectio Conciliorum saniorum, & expositionum ab aliis interpretibus traditatum, quibus omnibus eatenus datur locus, quatenus cum Scriptura Sacra consentiunt: observatio praxeos Ecclesiae: colloquium cum aliis & maxime peritioribus: disputationum assiduitas: concionum & praelectionum Theologicarum attenta auscultatio: priori ad Corinthios decimoquarto, versiculo vigesimonono, trigesimo, trigesimoprimo, trigesimosecundo, trigesimotertio. Prophetae autem duo aut tres loquantur & alij dijua cent. Quod si quid alij retectum fuerit assidenti, prior taceat. Potestis enim omnes sigillatim prophetare, ut omnes discant, & omnes consolationem accipiant. Et spiritus Prophetarum prophetis subij ius tur. Nen enim est incompositi status autor Deus, sed pacis, ut in omnibus Ecclesius sanctorum
XII. Artium & disciplinarum & inprimis Grammaticae, Rhetoricae & Dialecticae, Physicaeque cognitio. Augustinus tertio tomo, libro secundo de doctrina Christiana, capite trigesimo, & trigesimoprimo
Media post meditationem Scripturae necessaria sunt: I. Gracitudo erga Deum, declarata tum gratiarum actione erga Deum pro revelato vero sensu & usu Scripturae, tum precatione ut Deus E cognitionem veritatis cordibus nostris infigat, ne unquam excidat. I. Thessalonicensium quinto, versic. decimoseptimo, decimooctavo.3 ne intormissioneorate: pe omn bus gratias agite
II. Repetitio & ruminatio lectorum auditorumque ex Scriptura & eius interpretatione, Philippens. 3. versiculo primo. Eutdem scribere vobis, me quidem haud piget, vobis autem tuium est. Ergo & nostrum est eadem identidem repetere & ruminare
III. Communicatio veritatis salvisicae in Scripturae medita tione a Deo acceptae cum aliis qui vel cognitione eius vel consit matione in ea indigent: quia communicanti liberaliter cum aliis. talentum cognitionis veritatis diuinae, augetur donum cognitionis illius: ut Christus docet parabolam talenti Matthaei vigesimoquinto, versiculo decimoquinto & sequentibus: & parabolam minae servis datae a Domino ad negotiationem, Lucae decimonono. versiculo decimotertio & sequentibus, in qua dominus inter alia expresse dicit, Omni habenti dubitur, & exuberabit, Romanorum. decimoquarto, 1. Eum vero qui fide est infirmus assumite, non tamen id altercationes disceptationum, prioris Corinthiorum nono, versi culo vigesimosecundo, vigesimotertio. Factus sum infirmis ut insiri mus, ut infirmos lucrifacerem: omnibus factus sum omnia, ut omnino aliquos servarem. Hoc autem facio propter Evangelium, ut una particeps ejus fiam
IV. Transsatio Scripturae Sacrae recte intellectae ad nostrum etiam usum, sic vt in veritate cognita constanter perseveremus. errores deponamus aut fugiamus, pietatem exerceamus, Christum Dominum toto pectore diligamus, mores & vitam emende. mus eamque recte instituamus, conscientiam bonam retineamus & in imaginem Dei magis nagisque transformemur, nosque ipsos idversus peccatum, adflictiones omnes, mortem denique ipsam consolationibus ex Scriptura petitis crigamus, prioris Corinhiorum nono, versiculo vigesimoseptimo. Contundo corpus meum Sin serviture redigoine quo modo, quum aliis praedicarim ipse rejectaneus siam Johannis decimoquarto, versiculo vigesimoprimo, qui diligit me, diligetur a Patre meo: & ego diligam eum & ei conspiciendum ex hibibo me ipsum. Pietatis & charitatis ergaChristum merces est profectus in cognitione Christi & Scripturae Sacrae, 2. Corinthiorum tertio, vers. decimooctavo. Nos autem omnes retecta facie gloriam Domini, quasi in speculo intuentes, in eandem imaginem transforma mur ex gloria in gloriam, sicut a Domino Spiritu. prioris Timothequarto, versiculo septimo, octavo. Exercc teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad pauca utilis est: at pietas ad omnin utilis est: ut quae promissionem habeat vitae praesentis ac futurae. Inter alias autem romissiones, est etiam augmentatio cognitionis salvisicae in verbo Dei revelata.
Hactenus enumerata sunt media inveniendi verum Scripturae Sacrae sensum & usum: quibus ut fructuose uti possimus, repellem da & cavenda sunt omnia impedimenta iis opposita: Ex iis quaedam sunt contraria mediis primi ordinis.
I. Carnis sapientia ac prudentia, Matthaei undecimo, versiculo vigesimoquinto. Illo autem ipso tempore respondens Iesus dixit, Gloriam tibi tribuo Pater Domine coeli & terrae, quod haec occultaveris sa vientibus & intelligentibus: & ea detexeris infantibus. Romanorum. octavo, versiculo quineo, sexto, septimo. Nam qui secundum carnem sum, quae carnis subs sapiun, iqui vero sunt secundum Spiritum, quae Spiritis: sant; Nam quod sapit caro, mors est: quod autem sapit Sprritus, vi ta & pax: Quoniam quod sapit caro, inimicitia est adversus Deum. Legi, Dei non suhjicitur: nam ne potest quidem. Prioris Corinthiorum tertio, versiculo decimonono. Sapientia mundi hujus stultitia est apud Deum: scriptum est enim: Carpit serpentes in versutia ipsorum.
II. Caecitas naturalis, qua nostrapte natura ad verbum Dei in telligendum ineptissimi sumus, prioris Corinthiorum secundo, versiculo decimoquarto. Animalis autem homo non est capax eorum. quae sunt spiritus Dei: sunt enim ei stultitia, nec potist ea cognoscere, quid spiritualiter dijudicantur? Quae retinetur & augetur omissione precum ad Deum, aut non recte precando, Iacobi primo, versiculo quinto, sexto & octavo. Quod si cui vest um deest sapientia, petito a Deo, qui dat eam omnibus benigne, nec exprobrat: & dabitur ei. Sed postulet cam fide, nihil ambigens: nam qui ambigit, similis est fluctui maris qui ventis agitatur & jactatur. Non enim existimet homo ille, se quid quam accepturum a Domino: Ut qui sit vir animo duplici, & inquietus in omnibus viis suis.
III. Impietas, Matthaei decimotertio, versiculo decimo, & sequentibus: Tunc accedentes d scipuli dixerunt ei, Quare per parabolas loqueris is? ipse vero respondens, dixit eis, Quia vobis datum est nosse mySeria regni coelorum, illis autem non est datum. Quisqui enim habet dabitur ei, & amplius habebit: quisquis autem non habet: etiam quod habit tolletur ab eo. Propterea per parabolas loquor cis, quia videntes non videns, & audientes non audiunt neque intelligunt. Itaque completur in ipsis Prophetia Isaiae, quae dicit, Auditis audietis, & non intelligetis: & videntes videbitis, & non cernetis. Crassum enim est factum cor populi hujus, & auribus graviter audierunt, & oculis suis connivirunt: ne quandi ternant oculis, & auribus audiant, & corde intelligant, & se convertant, & sanem Īµos, prioris Corinthiorum primo, decimooctavo. Nam sermo ille de cruce, iis quidem qui percuit, stultitia est. Et posterioris Corinthiorum quarto, versiculo tertio, quarto. Quod si opertum est Evangelium nestrum iis qui pereunt opertum est In quibus Deus hujus seculi excaecavit mentes, nempainfidelibus, ne irradiet illos illustratio Evangelij gloriae Christi, qui est imago Dei, 2Petr. 3. 16, 17. Ut in omnibus fere epistolis, loquens de istis, in quibus sunt nonnulla difficilia intellectu, quae indocti parumque stabiles detorquent, ut & reliquas scripturas suo ipsorum exitio. Vos igitur, dilecti, istorum praescij cum sitis, cauete ni lorum nefariorum errore cum illis abducti, excidatis a propria stabilitate. IV. Qdium & fastidium veritatis atque adeo Scripturae, poste tioris Thessalonicensium 2. versiculo decimo, 11, 12. Et cum omnise ductione iniustitiae in iis qui pereunt: propterea quod amorem veritatis non receperunt ut salvi fierent: Ideo igitur mittet eis Deus efficaciam erroris ut credant mendacio: Ut damnentur omnes qui non crediderint veritati, sed acquieverint in injustitia
V. Indocilitas ob praejudicia quibus plurimi imbuti sunt, Je remiae vigesimotertio, versiculo vigesimooctavo. Quid isti pateae cum tritico? dicit Dominus Matth. decimosexto, v. sexto Jesus dixit: Videte & cavete a firmento Pharisaeorum & Saducaeorum. Colossens. 2. 8. Videte ne quis sit qui vos depraedetur per Philosophiam & inanem seductianem
VI. Neglectus voluntatis divinae VII. Ignoratio Catecheseos & primorum religionis dogma tum Hebraeorum quinto, versuculo duodecimo. Vos enim, quos oportuit pro temporis ratione doctores esse, rursum opus est deceri quae sint clementa initum eloquiorum Dei, factique estis ii quibus lucte sit opu, & non solido cibo
VIII. Ignoratio linguarum, I. Corinthiorum 14. v. 11. Nisi sciero vim vocis, ero ei, qui loquitur barbarus: & qui loquitur, apud me barbarus fperit.
IX. Dubitatio de veritate Scripturae Sacrae, Augustinus epist. 19. De Prophetarum & Apostolorum icripiis quod omni errore careant dubitare nefarium est.
Impedimenta contraria mediis secundi ordinis sunt, I. Negligentia in lectione & scrutatione scripturae II. Neglectio fontium Hebraicorum & Graecorum. IIl. Ignoratio Christi Coloss. 2. 8 Videte ne quis sit qui vos depraedetur pr Philosophiam & inanem se luctionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, & non secundum Christum. 2. Cor. 3. v. 14. Itaque occalluerunt mentes illorum. Nam usque ad diem hodiernum, in lectione Veteris pacti manet non retectum velamen illud, quod in Christo inutile factum tollitur?
IV. Ignorantia discriminis inter legem & Evangelium. V. Neglectus ordinis in meditatione Scripturae. VI. Ignoratio significationis & acceptionis vocum. Plurimum obest iis qui Ļįæ¶ ĻĪ·ĻĪæįæ³ nimium adhaerent.
VII. Omissio collationis locorum similium de eadem, re agentium: aut collatio locorum qui aut non agunt de re eadem, aut non eodenm modo
VIII. Praeteritio locorum dissimilium quorum sensus exquiritur? IX XĪ±Ī¹vĪæĻĻĪ½Ī¹Ī±, novatio vocum, prioris Timoth. 3 versic. 3. 4. Si quis diversam decet dectrinam, neque accedt sanis sermon bus De. mini nostri se u Christi, & eiquae secundum pietatem est dectrinae, Is in flatus est, nihil sciens, sed insaniens erca quaestiores ac pugnas de virbis.
X. Investigatio sensus & usus neglecta analogia fide XI. Arrogantia quam quis contemnit aliorum interpretationes & exercitia ad Scripturae cognitionem conferentia, prima Thesi salonicenses quinto, vigesimo Prophitias,e pro mhilo halerĀ¬
Impedimenta contratia mediis tertii ordinis sunt: I. In gratitudo erga Deum; II. Omissio repetitionis & ruminationis lectorum vel auditorum III. Ignavia vel invidia, cum quis non studet, vel non vult communicare cum aliis veritatem a Deo perceptam, Matthaei vigese moquinto, versic. vigesimonono: Qui vero non habet, etiam quod habet, tolletur ab eo
IV. Inobedientia, quum quis ex Scripturae lectione & auscul catione non sit melior & probior. 1. Timoth. 1. 19. bona conscientia expu Sa nonnulli naufragium fidei fecerunt.
ADSEPTIMAM quaestionem, Scripturae interpretatio ac dijudicatio interpretationum controversiarumque religionis unde sit petendai
RESPON. Scripturae interpretatio, sive sensum spoctes, sive usum, & dijudicatio interpretationum dogmatumque reigionis petenda est a Deo ex ipsa Scriptura: non autem ab Ecclena Catholica, non ex Patribus & Doctoribus Ecclesiasticis, aut Conciliis, aut Romanis Pontificibus, aut consuetudine recepta & currente.
A Deo ex ipsa Scriptura interpretationem Scripturae, ut & dijudicationem interpretationum dogmatumque esse paetendam haec irgumenta confirmant I. Quicquid omnium luculentissime & manifestissime res diquinas exponit, inde Scripturae interpretatio petenda: At Scriptura ipsa omnium luculentissime & manifestissime res divinas exponit Scriptura Sacra interpretatur seipsam: Est enim vox Dei, qua nulla potest esse clarior & manifestior, Ergo, &c.
II. Quia ipsa Scriptura potest sapientem reddere hominem ad salutem, 2. Tim. 3. 1. III. Quia Scripturae sensus est ipsa Scriptura: ut recte scripsit Aieronymus super epistolas ad Galatas; Non in verbis Scripturarum est Evangelium, sed in sensu: non in superficie, sed in medulla: non in sermonum foliis, sed inradicerationis,
IV. Quia ipsa divino modo, cum sit ĪøĪµĪæĻĪ½ĪæĻ ĻĪæĻ, utilis est ad doctrinam & redargutionem: Ergo & ad docendum verum suum sensum usumque & ad refellendum falsum.
V. Quia Scriptura docet modum interpretandi seipsam: docet autem eum exemplis; sicut sunt duo modi docendi, unus perregulas seu praecepta, alter per exempla. Exempla autem interpretationis in ipsa Scriptura non pauca recitata sunt supra in explicatione secundae quaestionis, quibus plurima addi possunt, veluti Matthaei secundo, versiculo decimoseptimo, decimooctavo. Tunc mpletum fuit quod ait Dominus per Jeremiam Praphetam, dicentem Vox in Rhama audita est, lamentatio & fletus, &: julatus multus, Rachel plorans filios suos, & noluit consolationem admittere: de eo quod non sint. Et versiculo vigesimotertio. Et quum eo ven sset, habitavit in urbe quae dicitur Nazaretha: ut impleretur quod dictum est per Prophitas, fore ut Nazarenus vocaretur. Et capite tertio, versiculo tertic Nam hic est ille de quo dictum est perJsaium Prophitem, dicentem; Vox vociferantis in deserto, Parate viam Domino, complanate calles eius. Et capite quarto, versiculo decimotertio, decimoquarto, decimoquinto, decimosexto. Et derelcta Nazareth venit & habitavit in Capernaumo urbe maritima, in finibus Babulon & Nephialim: Ut impleretur quod dictum est per Jesaiam Prophetam dicentem, Terra Labulon & terra Nephtalim: ad viam maris secuJrdanem, Galilaea Gentium: populus positus in tenebiis, vidit lucem magnam: & positis inretione & umbra mortis, lux exerta est. Et capite quinto explicatur Decalogus. Et capite octavo, versiculo decimosexto, decimosepti mo. Quum autem serum diet esset, obiulerunt ei demoniacos multos, & eject spiritus verbo, omnesque male habentes sanavit, Ut impleretur quod dictum est per Jesaiam Prophetam d centem, Ipse in firmitates nestras assumsit & morbos nostros portavit. Et alia quae passim in Novo Testamento exstant: imo totum Novum Testamentum est interpretatio Veteris Testamenti. Sic Paulus interpretatur a se dicta, Romanorum decimooctavo. Similiter interpretatur Scripturam per Scripturam, Romanorum decimotertio, none VI. Quia Scripturam esse interpretandam per Scripturam Patres affirmant. Clemens I. epistolam quinta, citatur in jure Canonico distinctione trigesima septima, cap. Relatum. Ireneaus Martyr libro quarto adversus haereticos, capite sexagesimotertio. Hilarius liliro primo de Trinitate, pagina nonam editionis Frobenianae Anni millesimi quingentesimi trigesimi quinti, & in enarratione Psalmi centesimi vigesimiquinti statim sub initium. Augustnus septimo tomo, libro de unitate Ecclesiae, capite quinto. Chrysostomus in Genesin homil. 13
VII. Quia Scripturam interpretati sunt per Scripturam Patres orthodoxi: ita ut quod praecepto docuerunt, exemplo etiam ostenderint
AbEcclesia vero Catholica tanquam summo interprete & judice non est interpretatio Scripturae & dijudicatio interpretationum controversiarumque religionis petenda, ut ex sequentibargumentis patet:
I. Quia verbum Dei docet, verum Scripturae intellectum quaerendum esse apud Deum, primum in coelo precibus religiosis & aidentibus, deinde in Scriptura ipsa loquentem & sua verba inperpretantem. Ecclesia autem Catholica non est Deus. II. Quia quum Ecclesia Catholica proprie loquendo sit nobis in hac vita invisibilis, est enim coetus omnium electorum ad vitam aeternam, Angelorum & hominum, qui ab initio mund fuerunt, sint & erunt: fieri non potest ut isti in hac vita omnes simul congregati inveniantur, ut ab iis veram Scripturae interpretationem petamus. Est ergo į¼Ī“Ļ Ī½Ī¬ĻĪæĪ½, ut ab Ecclesia Catholicat, veram Scripturae interpretationem habeamus.
Excipiunt Pontificii, & ajunt se loqui de Ecclesia Cat. olicaevi: sibili. At neque ab illa Scripturae interpretatio peti potest. I. Quia ne quidem illa fuit aut erit unquam in hac vita simul in eodem loco collecta II. Quia vox Patris nostri coelestis merito praeferenda est vociEcclesiae
III. Quia ipsa Ecclesia vocem Patris coelestis, vocem sponsi sus Christi audire & sequi tenetur, aut in Scripturae interpretatione & judicio ejus erret necesse est IV. Quia absurdum est Scripturae divinae, quae a Deo guber nandae Ecclesiae pro lege ac norma data est, sensum ex Ecclesiae potius arbitrio, quam Dei ipsius in Scriptura loquentis declaratione petere. Hoc enim perinde esset ac si Legum in Republica a summe Principe latarum sensus a subditis potius peteretur, quam a Legis. latore & Principe ipsoĀ¬
V. Quia mater Ecclesia potest deviare a via veritatis, potest exrare & labi gravissime: sic ut a filiis Deum Patrem vere amantibus reprehendi & in viam veritatis revocari debeat. Hose. secundo, versiculo primo, & sequentibus. Dicite fratribus vestris, o popule mise sororibus vistris, o misericordiam consequuta; Contendite cum matri vestra, contendite ipsam non esse uxorem meum, & me non esse virum ipsius: ut amoveat scortationes suas a conspectu suo, & adulteria sua e medio uberum suorum. Ne denudem eam plane & statuam eam ut diequi genita fuit, disponensque eam velut in deserto, & redigens eam velut in terra siciculosa, extinguam eam siti: Et filiorum ejus non miserear, eo quod filu scorti sint. Nam scortatur mater ipsorum, scelus pudendum commutit genitrix ipsorum, nam dicit, prosequar amatores meos dante cibum meum, & aquas meas, lanam meam, ac linum meum, pleum meum & potiones meus, &c.
VI. Quia Ecclesiae Catholicae mens de sensu Scripturae nullibs exstat. Si a iquis exstaret talis liber in quo expressus esset sensus Scripturae juxta mentem Ecclesiae Catholicae, aliquid certi suade rent Papistae, & possibile. Sed nullus exstat. Ergo rem impossibilem propo nunt
EXCIPIUNT rursus: Se per Ecclesiam Catholicam Patres intella gere, Ecclesiae Catholica Dectores, ab illis interpretationem Scripturae, & dijudicationem interpretationum, & dogmatum religionis petendam.
Atqui ex Patribus & Doctoribus Ecclesiasticis non esse petendam Scripturae interpretationem & dijudicationem interpretati onum dogmatumque religionis, ac proinde Patres & doctores Ecclesiasticos verae interpretationis & dijudicationis interpretationum dogmatumque normam ac regulam non esse, ex sequentibus argumentis planum est;
I. Quia in Scriptura exponenda infinita pene varietate laborant: quod innumeris exemplis evincunt ipsiusmet Bellarmini dis. putationes, qui plerumque ad unum idemque Scripturae dictum diversas Patrum expositiones adducit: Ut libro quarto deChristoc. 5. sect. 12.
II. Quia saepe a vero sensu Scripturae aberrarunt. Istud docet Bellarminus ipsemet libro tertio de Verbo Dei, capite tertio, sectione nona & decima, ubi ait Patres lapsos esse nonnunquam in Scripturae interpretatione quando figurate acceperunt quae proprie, & contra proprie acceperunt quae figurate accipienda erant & exempla adducit ex Origene, Papia, Justino, Irenaeo, Tertulliano. Lactantio, &c. Hieronymus secundo tomo epistolam ad Theophilum scribit: Scio me aliter habere Apostolos, aliter reliquos tractatores. Illos semper vera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare
III. Quia non raro secum ipsi pugnant: ut ex Bellarmini controversiis constat, qui frequentissime ad unum Scripturae locum, pugnantes & dissidentes Patrum interpretationes profert. Sic libro secundo de Christo capite secundo ait; Patres non sequimur quaendo proprias ac singulares sententias aliis contradicentes defendunt, Exemplo sit beatus Cyprianus, quem non sequimur docentem, Baptismum esse irritum, si ab haeretico tribuatur. Scimus enim, hac in re Doctores caeteros Cypriano non consensisse
EXCIPIUNT Papani, se Patrum interpretationem & doctrinam sequi, quando simul aliquid docent omnes summa consensione: quia nunquam omnes simul errent, etiamsi aliquis eorum interdum erret, ut Bellarminus ait libro secundo de Christo, capite secundo
REPLIC. Primo negatur, quod Papistae tum solummodo sequantur Patres quando simul pleno consensu aliquid docent: quum omnia Papistarum scripta testentur, quod interdum nul lius, interdum unius & alterius duntaxat opinionem sequantur, etiamsi alii & meliores Patres ab ea dissentiant, quod abunde demonstravimus in omnibus capitibus Symphoniae nostrae Catholicae, & demonstare inductione non paucorum locorum Sacrae Scripturae promtum esset, in quorum: iterpretatione Papani nequaquam Patrum consensum sequuntur: Nunc exempli gratia tancum quaedam loca proferam. In institutione Coenae Dominica. interpretantur mandatum Christi, Hoc facite, de sacrificio Missae; quasi facite idem esset hoc loco, quod sacrificate. Siccine Patres antiqui interpretati sunt? quinam quibus in libris Vel unum ex vetustis Patribus producant, qui sic interpretatus sit, & coronam. triumphalem merebuntur. Verba Christi: Bibite ex hoc omnes, de solis sacerdotibus interpretantur. Quos ex vetustis orthodoxiPatribus istius interpretationis autores habent? Producant vel unicum. Bonifacia: VI II. verbis discipulorum Christi Lucae vigesimosecundo, versiculo trigesimooctavo: Ecce duo gladii hic, ait doceri, in potestate Ecclesiae Romanae esse utrumque gladium, spiritualem & corporalem. Quis antiquorum Patrum sic interpreta tus est? Locum Canticorum secundo, versiculo secundo: Sicut liĀ¬ lium in medio spinarum, sic amica mea inter filias; de sancta Ecclesia dictum OMNIS Christianus agnoscit, ait Augustinus de Unitate Ecclesiae, capite decimotertio. At Bellarminus Controversia d Ecclesia militante libro tertio, capite septimo, consensum hunc omnium Christianorum nihil morans, aliter interpretatur. Loci Veteris Testamenti, quae Papistae pro purgatorio animarum adducunt, nullus Patrum de illo interpretatur. Locum Johann. decimo. versiculo decimosexto, de uno Pastore interpretatur Bellar minus etiam de Petro & Papa Romano: At nullus Veterum Pa trum sic est interpretatus. Tales interpretationes Scripturae JuCanonicum multas habet, quas omnes antiqui Patres ignora tunt; ut nihil jam dicam de aliis Papistarum scriptis, in quibus tot sunt depravationes Scripturae Sacrae, quas in nullis Patrum veterum, qui primis seculis vixerunt, scriptis invenient.
Deinde Patres nunquam omnes simul errant, nempo in rebus fundamentalibus fidei: At in ratiocinationibus & determinationibus aliis & interpretationibus Scripturae, omnes, v homines, aut certe plerique omnes simul errare possunt, Exempli gratia in exponendo loco proverbiorum octauo, ĻĻ ĻĪ¹ĪæĻ ĪµĪŗlĪ¹ĻĪµĪ¼Ī¹, Dominus creavit me. ut ab Arianis citabatur & aP atribus Graecis admittebatur, nonne Athanasius, Basilius Magnus, Hi arius, Ambrosius & alii plerique Patres erratunt, de humanitate Christi eum intelligentes, quum in tertu Hebraeo & vera versione de aeterna Deitate Christi intelligi debeati Tertio impossibile est omnium Patrum in cuiusque loci Scriturae interpretatione consensum habere: potest ne quiqsuam hominum omnes omnes omnino Patres perlegere? Quomodo igitur omnium Patrum consensio erit verae interpretationis Scripturarum norma ac regula; IV. Quia Patres sunt obscuriores Scriptura, a qua illi lucem suis scriptis mutuantur ut a Sole clarissimo: sicut Beatus Athana. sius primo tomo, de incarnatione verbi Dei, pagina octogesima. prima editionis Commelinianae ait; Si literas sacras evalvas, illisque legitime mente insistas omnia ad exactum, plenius & liquidius, quam ame dici potuere, deprehendes: illae enim per viros rerum: oael stium peritos a Deo ipso enunciatae, conscriptae sunt Proinde Scripturae Sacrae sunt, clariores quam Commentaria Patrum V. Quia illorum scripta multa sunt supposititia, multa per Expurgatores Pontificios corrupta, multa ex Graeco male versaHomilia decima CHRVSOSTOMI in secundam ad Timocheum versio Latina habet: Gratiam hanc premereri quomodo possumus: In Graeco est į¼ĻĪ¹ĻĻĪ±ĻĪæĪ±Ī¹, quod non significat promereri, sed consequi.
VI. Quia de Patribus ipsismet ex Scriptura Sacra est judican lum. Neque enim sine causa tam saluber vigilantiae canon Ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum & Apostolorum libri pertineant, quos omnino judicare non audeamus, & secundum quos de caeteris vel fidelium vel infidelium libere judicimus, ut Augustinus ait septimotomo, libro secundo contra Cresconium Grammaticum, capite trigesimoprimo VII. Quia Patres ipsimet fatentur se multa non intelligere in Scriptura; Augustinu in Psalt9 ait; Anima mea in manibus mei quomodo intelligatur ienore. Itaque ex aliis codicibus legit, In manibus tuis: & hoc dicit esse planum; in eo ipse plane ĻĪ»ĪµĪ½ĪæĻ est, & ex Hebraico corrigendus Idem August nus epistolam centesime hona ait: Tantum absum ab eo quod putasti menihil lotere, ut mhil in opistola tua legerim tristius, quia & apertissime falsum est: & miros quod hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multo me latent sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nescium plura quam ciam. Et fatetur se non intellexisse Paulinum illum locum 2. Thessalonicensium secundo: Tantum nunc qui tenet, teneat, donec de medio fiat. Quod idem de Origent habet Picus Mirandulanus; Inse, inquit, suam non ignorabat ignorantiam, & veritatem illarum quaesteonum se nondum conscquutum plane cognoscebat ante suae aetatis sexagesi mum annum: nunquam a notariis excipi publice voluit, quae in Ecclesiis. praedicabat:
Haec ille in Apologia ex Eusebii historia Ecclesiastic. libro sexto, capite decimosexto, decimoseptimo: Imo & ignatius epistola ad Trallianos: Non jum, inquit, omnino perfectus sum aut discipulus, qualis Petrus aut Paulus: multa enim mihi desunt,
Bellarminus controversia prima, libro tertio, qui est de Verbi Dei interpretatione, capite primo, sectione decimaquarta, de verbis Christi Johannis octavo: Principium qui & loquor vobis, ait Mire torquent hic se omnes interpretis, nec adhuc scitur, quid illud sit
VIII. Quia patres sepe non admodum accurate sacras literas tractarunt. Nam saepe loquuti sunt į¼ĻĪ¹ĻĪ·ĪŗĻĻ ubi contentionis servor caliginem alioquin acutis offundit: saepe vel benevolentia & amore suorum quaedam dicunt: saepe timore quorundam alia reticent: saepe non tam Theologice docent, quam populariter Rhetorice, oratorie & panegyrice declamant: Ut Augustinus in Enchiridio ad Laurentium de Purgatorio & de oratione pro morcuis, quodammodo & alios & se nimia amoris abundantia errasse fatetur, vt quando de amicis & de charissima matre Monica cogitat. De timore ipse testatur Epistola ad Januarium; quae est ordine centesima decimanona, cap. decimanono: Multa huiusmodi propter nonnullarum vel sanctarum vel: urhulertarum personarum. scandala devitanda liberius improbare non audeo. Sic Hieronymus contra Helvidium ait; Rhetoricati sumus & in motem declamatorium paululum lusimus. Idem ait sibi commentarios quosdam in libros sacros excidisse, se eos fudisse potius quam scripsisse. I. eo non male in Eraniste Theodoreti dialogo tertio dicitur: Non ego dogmatum ac decretorum regulam ea disco, quae in Ecclesiis panegyrice & declamatorie dicuntur. Sic Augustinus Sermone decimonono ad nibet oratoriam quandam prosopopoeiam, & velut poeticam gratulationem ad Mariam
IX. Quia non paucos Patres, inscitia temporum & nimia admiratio atque reverentia quorundam ad Syrtes errorum & absurdas interpretationes Scripturae incogitantes advexit, quorundam etiam Pontificum aut Imperatorum tyrannis ad eas adegit, ut Ariminensis Concilii & Berengarii historia abunde testatur.
X. Quia Patres aliter juvenes, aliter senes multa & senserunt & scripserunt: ut testantur libri Retractationum Augustne
XI. Quia cum judicio & delectu a nobis sunt legendi & non ubique approbandi, ut testatur ipsummet jus Canonicum Distinctione nona cap. Noli meis, & seqq aliquot.
XII. Quia ex Patribus adversarii sonum, non sensum reddunt, & voces accipiunt, sententiam amittunt. Legunt orationes pro mortuis apud Tertullianum & Cyprianum: hinc m ssam, purgatorium, preces pro defunctis collegerunt
XIII. Quia Patres ne ipsis quidem Papistis satisfaciunt, ut ostendunt, ontroversiae Bellarmint: veluti libro primo de Verbo Dei. capite tertio, sectione quinta & sequentibus. Et passim jam de hoc, jam de illo Patre dicit, Minus caute loquutus est; veluti libro secundo de Romano Pontifice, capite decimo & alibi
XV. Pluris merito est apud nos Dei unius tanquam PatriPatrum & CHRISTI summi Doctoris Ecclesiae & Spiritus Sancti in Scriptura seipsum interpretantis autoritas, quam Papae aut aliorum Patrum Doctorumque omnium, aut etiam Angelorum. Nam Christus aeternus Dei Filius ipsemet in dijudicatione dogi matum Ecclesiasticorum ac proinde etiam interpretationis Scripturae revocat ad Patrem Patrum, quum ait Johan. septimo, ver siculo decimosexto: Mea dectrina non est mea, sed ejus qui misit me Revocat nos ad se, quum ait Matthaei vigesimotertio, versiculo decimo, octavo: Unus est Doctor v ster, nempe CHRISTVS. Et de Spiritu Sancto dicitur priori Johannis secundo, versiculo vigesimoseptimo. Unctio docet vos de omnibus. Praestat igitur sequi Dei um, sequi Christum ipsum, sequi Spiritum Sanctum omnium optimum interpretem suorum verborum, quam homines.
EXC. PERE pergunt Papistae, omnem de Patribus difficultatem a Conciliis, inprimis generalibus tolli. Etsi enim Patres separati diversum sentire & ab aliis dissentire, quin etiam errare possint: tamen in Conciliis congregatos facile consentire & in Scripturis exponendis, controversiisque decidendis errare non posse
I. Quia Concilia etiam universalia errarunt: velut Nicenum quod damnavit milites, qui fidem Christianam semel professi postea rediissent ad militiam etiam legitimam: fecit canones poenitentiae, ex quibus multae superstitiones in Ecclesiam irrepserunt & meritum Christi obscuratum: voluit prohiberi sacris personis conjugium, nisi Paphnutius obstitisset.
III. Quia Concilia Oecumenica post Apostolus vsque ad Concilium Nicenum primum nulla fuerunt, cum tamen interim Ecclesia verum Scripturae sensum haberet: item licet tum variae essent haereses.
IV. Quia Concilia generalia ipsa Scripturam ex Scriptur exposuerunt: ut de Concilio Niceno I. passim docet Athanasius, & Aambrosius.
EXCIPIUNT Papistae, huic rei remedium a Pontificibus Romanis adferri posse, a quibus confirmata Concilia non errent: quin etiam a solis Pontificibus satisfieri Ecclesiae Dei pesse. Verum.
A Pontificibus Romanis non esse petendam veram Scripturae interpretationem, argumenta sequentia confirmant:
I. Quia Pontifices Romani in Scriptura interpretanda frequenter & graviter erratunt. Exempli gratia, locum hunc, Sancti estote, quia ego sanctus sum: & hunc Pauli Rom. 8. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt: vos autem non estis in carne, sed in spiritu; Fit ricius. Papa epistolam prima, quae est ad Himerium Tarraconem sem, capitulo septimo, & Innocentius I. epistolam tertia quae est ad Exuperium Tholosanum Episcopum, ita interpretantur, ut indecolligant, sacerdotes uxorum consuetudine uti non debere. Similiter illud; Omnia munda mundis: coinquinatis autem & infidali. bushil mundum, ita interpretantur, vt conjugium velut carnis coinquinationem & statum Deo displicentem damnent. Innocens tiu: epistolantertia, locum Iohan. 6. Nisi ederitis carnem Filii hominis, & bbiritis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis; sic ex bonit, vt inde concludat, sine Eucharistiae perceptione non estsalutem, & Eucharistiam infantibus quoque dandam esse. Simiditer Bonifacius VIII. De majoritate & obedientia, cap. 1. verba A postolorum, Luc. 22. Ecce duo gladit hic, si interpretatur, ut inde inferat, Ecclesiam in potestate sua duos habere gladios, temporalem videlicet & spiritualem
II. Quia Pontifices Romani ipsimet in Scriptura interpretamda inter se dissident: ut ostendit, exempli gratia, interpretatio dicti Christi Matthaei 16. Tues Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Nam alii Pontifices Romani recte interpretanĀ¬
ur Petram Christum seu confessionem fidei a Petro de Christo. editam: alii vero personam Petri Apostoli: alii sedem seu Cathedram Romanam.
III. Quia Pontifices Romani multi fuerunt haeretici. IV. Quia mundo ita dediti sunt, ut nihil minus quam sacras literas intelligant aut intelligere satagant
Deinde nec Pontifices Romanos esse verae interpretationis & controversiarum religionis legitimos judices argumenta sequentia stabiliunt.
I. Quia cum Pontificis Romani & Cardinalium atque Episcoporum caeterorumque Praelatorum Romanensium causa agatur, nulla nec ciuilis, nec naturalis ratio patitur, cum in propria sua causa judicem sedere. Etenim a maxima Christianitatis parti multorum gravissimorum criminum accusatur, nimirum im pietatis, tyrannidis in Ecclesia occupatae, corruptae religionis, sacrilegii, majestatis, perduellionis, falsi & turpitudinum nefanda rum. Cum igitur ipse cum suis Episcopis reus sit, quo jure judex esse potest? Quin hoc eo ipso, quo utuntur, jure Canonum traditum est: Quando Papa est in statu, qui plerisque est offendiculo, & scandalizat Ecclesiam, nec est corrigibilis; tunc non potest esse judex, quia videtur male sentire de fide: secundum glessam in Canone, si Papa, Dstinction. quadrages. quam omnes sequuntur, ut Panormitanus testatur in cap. significasti numer. quar, & ibidem Detius numer nono De election. Panormitanus dicit in disputat. prm. in secundi. dubio in fine, quod totus mundus illam approbet. II. Quia Pontifex Romanus cum suis Conciliis non tantum errate potest, sed etiam perniciosissime erravit, ut alibi demonstravimus.
III. Quia solus Dominus Deus noster, est supremus interpres scripturae & judex controversiarum religionis. At Papa Romanus non est Dominus Deus noster.
V. Quia Pontifex Romanus cum suorum Cardinalium & Eiscoporum Concilio non est Christi Ecclesia. Proinde ipsum judicem amittere perinde esset, atque si Turcarum Pontifex, quem Mefsei vocant de Christianae religionis veritate adversus. Christianos judex constitueretur: aut meretrix de pudicitia Denique ex recepta consuetudine & currente universali ritu interpretatio Scripturae & diju dicatio interpretationum dogmalumque non est petenda. I. Quia Scriptura non est adaptata a Deo ad consuetudinem & currentem universalem ritum: sed contra potius consuetudo & currens universalis ritus praxisque Ecclesiae examinari, dirigi & emendari debet secundum Scripturam
II. Quia consuetudo & currens universalis ritus praxisque Ecclesiae potest e diametro adversari scripturae Sacrae: ve ostendit. exemplum Ecclesiae Israeliticae ante Samuelem, ac rursus post Jarobeamum, & Ecclesiae Iudaicae ante captivitatem Babylonicam, ac rursus tempore Christi incarnati, & praedicationis Apostolicae Probat idem historia Ecclesiae Christianae, in quam consuetudines & ritus homines superstitiosi invexerunt praeter & contra Scripturam Sacram: quemadmodum Augustinus graviter conqueritur secundo tomo,, epistolam centesima decimanona Januatio scripta, capite decimonono: Sed hoc nimis doleo, quia multae. quae in diuvinis libris saluberrima praecepta sunt, minus curantur, & tamnultis praesumtionibus sic plena sunt omnia, ut gravius corripiatur qui per octavas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem vinolens tia sepelierit. Et paulo post: ipsam tamen religionem, quam paucissi mis & manifestissimis celebrationum Sacramentis misericordia Dei ese liberam voluit, servilibus oneribus premunt, vt tolerabilior sit conditio Judaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverint, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumtionibus subiiciuntur. Ecclesiae vero Romanae jam a multis seculis consuetudo & ritus & praxis perbo Christi plane adversatur, ut suo loco demonstrabitur
Sic expedita est septima quaestioAd OeT. NVAM quaestionem, Quae sit autoritas interpretationis Scripturarum:
Interpretationis divinae autoritas est divina prorsus & Canodica, ut ipsiusmet Scripturae Sacrae, cujus illa pars est. Proinde est į¼ĪøĻĪæĻĪ¹ĻĪæĻ, non indigens alterius testimonio, nec Angelorum nec hominum censurae subjecta: sed simpliciter tanquam prima veritas ab omnibus acceptanda, sine ulla exceptione & conditione consensus cum altero.
Interpretationis autem humanae seu Ecclesiasticae autoritas esEccleastica tantum, non divina & Canonica: quia non immediate ab ipso Deo dictata est, sed hominum deliberatione & consilio tradita, quorum alii plus, alii minus habent lucis, alii majora, alii minora dona intelligendi & explicandi res divinas. Proine de interpretatio Scripturae Ecclesiastica; atque ita & Ecclesiasticat Confessio seu expositio fidei quaecunque, item & Catechesis & quaecunque piorum hominum scriptio seu tractatio, (non enim de hostium Ecclesiae & haereticorum impiis & blasphemis scriptis iam agimus,) non est simpliciter probanda, admittenda atque acceptanda, sed cum hac exceptione & conditione, quatenus cum Scriptura Sacra, tanquam cum unico fonte veritatis caelestis & sal vificae, fundamento immoto & regula fidei & bonorum operum nunquam fallente, consentit. Haec enim est prima communi& principalis assentiendi scriptis humanis causa, videlicet, cum Scriptura Sacra consensus: & si consentiant cum Scriptura Sacra continent sane & sunt verbum Dei quod attinet ad sententiam seu doctrinam, non tamen quod ad verba, quae in efferenda Scriptura sententia adhibentur secundum hominum deliberationem & consilium
At Scriptura Sacra est Verbum Dei simpliciter & quod ad res & quod ad verba attinet sine ulla exceptione, Idcirco ei assentiendum ab omnibus necessario simpliciter: Ecclesiasticis autem sciiptis Propheticam & Apostolicam Scripturam interpretantibus & doctrinam Ecclesiae explicantibus non assentiendum aliter quams cum Sacra Scriptura consentiant. Jesaiae octavo, versiculo vigesimo: Ad Legem & ad testimonium, &c. Actorum decimoseptimo, versiculo undecimo, B. roeenses quotidie examinarunt Scripturas ahaec ita schaberent: Multi igitur crediderunt ex eis. Subscribit Chryso stomus homilia quadragesimanona in Matthaeum opere imperfecto: Nec ipsis omino Ecclesiis credendum est, nisi ea dicant vel faciant, quae convenientia sunt Scripturis
Praeter hanc communem & principalem assentiendi causam, habent scripta Ecclesiastica, pro autorum a quibus edita sunt varietate, etiam peculiares rationes, propter quas suam quandam in Ecclesia autoritatem obtinent, sed longissime inseriorem autoritate Sacrae Scripturae
Symbola Catholica universae veteris Ecclesiae orthodoxae a nemine vere Christiano in dubium vocanda. Symbolum Apostolicum aliis antecellit autoritate, quia fere totum Scripturae verbis constat, & aliis Symbolis antiquius & eorundem regula est. Symi hbola etiam alia, veluti Nicenum, Athanasianum, Constantinopoltanum, Chalcedonense, &c. tam manifestum habent cum ScripturaSacra consensum, ut nemo ab illis dissentire possit, quin simudissentiat a Scriptura. Propterea ne quidem Ecclesia universa ha bet potestatem mutandi doctrinam & sententiam illorum Symbolorum, eo quod haec mutari non possit, quin simula sententia. Scripturae discedatur. Quapropter symbola Catholica obligant ad assensum omnes Christianos usque ad finem mundi, tam propter summum cum Scriptura consensum in rebus, quam propter necessariam verborum & phrasium, quibus condita sunt in Ecclesia usurpationem. Unde etiam sunt regula secundaria, ad quam a fidelibus omnis interpretatio Scripturae & doctrina examinari potest ac debet, ut cum ea congruentem recipiant, pugnantem repudient.
Particulares interpretationes Scripturae, quales sunt in confessionibus seu scriptis publicis Ecclesiarum particularium, sive unius sive plurium, item in decretis & Canonibus Conciliorum particularium, in Catechesibus publicis, habent quidem suam etiam autoritatem, sed longe inferiorem autoritate Symbolorum Catholicorum, ac multo magis inferiorem autoritate Scripturae ipsius Etsi enim, ab iis quae docent ex verbo Dei, non potest sine impietate, aut saltem, sine errore discedere quisquam qui in Ecclesus illis docendi munere fungitur; neque etiam concedendum est, ut i1 illis Ecclesiis, quarum sunt Confessiones illae & formulae interpretandi Scripturas, quisquam temere & cum periculo scandali aut turbationis Ecclesiarum, contra scribat ut doceat: tamen ad eas aliae Ecclesiae omnes & Christiani omnes adstringi non possunt, ita ut nisi illis subscribant & in eas jurent, pro membris Ecclesiae Catholicae Christi non habeantur.
Propterea, Confessiones Ecclesiarum particularium & decreta Canonesque Synodorum particularium, & Catecheses Ecclesiarum particularium, & Liturgiae seu Agendae Ecclesiasticae & similes sormulae, doctrinae vel declarationes earum non sunt immota atque universalis norma fidei & veritatis, secundum quam judicari aut pronunciari oporteat, quid credendum & concedendum, quid repudiandum & damnandum, quid verum aut falsum, orthodoxum aut haereticum sit. Non enim semper necesse est vecum esse, quod cum alicujus Ecclesiae particularis confessione. decretis Synodicis, Catechesi, Liturgia seu Agenda Ecclesiastica; Forniula doctrinae aut declaratione aliqua alia congruit: neque semper falsum quod ab ea discrepat. Ergo postulari non debet, ut emnes Ecclesiae subscribant declarationi & formulae unius Ecclesit? particularis: sed ne quidem Ecclesiam unam, aut privatum allum obligant illae formulae, ut eas approbet, seque intra eas contineat, nisi cum ista conditione, quaitenus cum Scriptura divina & Sym olisuniversalibus congruant
Et proinde non tantum aliarum Ecclesiarum, sed illarum quo- que a quibus sunt editae, & in iis docentium ac viventium judicioac censurae sunt subjectae, & si quid in cis vitii deprehendatur, audiendum, cognoscendum & examinandum: Et si dignum emendatione judicatum fuerit, communi consensu & autoritate illarum Ecclesiarum, quam scriptum fuit, corrigendum aut declarandum est. Nimia libertas in rejiciendis publicis Ecclesiarum particula. rium formulis cavenda est, ne videlicet, si liceat cuitis conveldere pro libitu, quod publico consensu, & quidem ipso etiam consentiente, receptum est, sequantur schismata & scandala Ecclesiarum gravissima: & novis subinde loquendi formis introductis, si mul opiniones erroneae & dogmata nova Scripturaeque Sacrae adversantia obrepant. Cavenda est etiam tyrannis & dominium ifidem & conscientias aliorum, ne videlicet omnibus aliis Ecclesiis & Pastoribus Doctoribusque earum, una aut aliquae, formu lam Confessionis seu doctrinae, aut Liturgiae & Agendae EcclesiaĀ¬ sticae aut Catecheseos aut Declarationis alterius, suo arbitrio praecribant & dictent, & omnes in sua verba non jurantes damnare, & ab Ecclesia Catholica alienos pronunciare ausint.
Privatae interpretationes Scripturae Sacrae, quales continentur in privatis scriptis singulorum doctorum vel aliorum piorum, sive veterum sive recentium, multo inferioris sunt autoritatis quam publicae interpretationes. Merito enim publica scripta privatis anreponuntur: quippe quae plurium judicio sunt scripta, examina ta & probata, verisimile est minus erroris habere, quam quae uno placuerum.
Quapropter privata scripta cujuscunque minus obligant alios fideles omnes ad assentiendum illis quam publica: sed sunt examini Ecclesiae & piorum singulorum subjecta, & eatenus illis assentiendum est, quatenus consentiunt cum Scriptura Sacra; quicquid vero ab hac alienum in illis fuerit repudiandum
Sapienter hac de re & pie scripsit Augustinus septimo tomo, lipro secundo de Baptismo contra Donatistas, capite secundo & tertio: Certe nobis objicere soletis Cypriani literas, Cypriani sententiam, Cypriani concilium. Cur autoritatem Cypriani pro vestro schismate assumitis, & ejus exemplum pro Ecclesiae pace respuitis? Quis autem nesciat sanctam Scripturam Canonicam, tam veteris, quam Novi Testi. menti certis suis terminis contineri, eamque omnibus posterioribus E non possit, utrum verum vel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum esse constiterit, Episcoporum autem literas quae post confirmatum Cano nem vel scriptae sunt vel scribuntur, & per sermonem forte sapientiorem cujuslibet in ea re peritioris & per aliorum episcoporum graviorem autoritatem, doctorumque prudentiam, & per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est; Et ipsa Concilia quae per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum Conciliorum autorita. ti quae fiunt ex universo orbe Christiano, sine ullis ambagibus cedere, ipsaque plenaria sape priora posterioribus emendari, cum aliquo experimen cum charitate Christiana.
Praeterea Scriptorum & Doctorum Ecclesiasticorum varii sunt, gradus. Nam alius alio vetustior est, & felici Apostolorum aetat propior, eruditior, & in doctrina sincerior, ac minus habens corruptelarum, quae vel ipsorum vel posterioribus seculis in Ecclesiam irrepserunt, sibi ipsi magis constans, & magis Sacrae Scripturae in nitens, quam suis cogitationibus indulgens, aut ex hominum autoritate pendens, a pluribus denique & melioribus semper probatus, & cum aliis orthodoxis scriptoribus & Doctoribus consentiens.
Prout igitur his & similibus circumstantiis alium alius antecedit, ita ipsius testimonium apud pios & moderatos, ponderis & reverentiae plus habere debet: ita ut primum in his locum teneant sane libri, qui vocari solent Apocryphi & communiter in codice Bibliorum Canonicis subnectuntur, proximum ab his veteres, postremum recentiores Doctores habeant Utcunque autem quivis Patrum & Doctorum Ecclesiasticorum nominibus & praerogativis multis antecellat: nullus tamen eorum habet autoritatem testimonii veritatem confirmantis, nisi quatenus Sacrae Scripturae & Symbolis universalibus consentanea dicit: quam autoritatem ejus non tam tribuere, quam augere potest verus cum publicis Ecclesiarum testimoniis, & orthodoxorum inde ab Apostolis doctorum serie consensus
Solis itaque Propheticis & Apostolicis scriptis haec autoritas competit, quod simpliciter & incunctanter illis assentiendum: caeteris vero scriptis quibuscunque publicis aut privatis conditionaliter & maturo judicio praemisso assentiendam, si & quatenus cum Scripturis Prophetarum & Apostolorum consentium
Hic consensus cum vera, hoc est, cum Prophetica & Apostolica. antiquitate, sicubi in confessionibus & scriptis maxime particularibus, aut in Doctoribus vetustis aut recentioribus non deprehenditur: non modo omnibus liberum est, sed etiam necessarium, ib illis dissentire atque adeo diversum profiteri & docere, dum modo sic ab illis discedatur, ut nihil contra Scripturam divinam & Symbola Catholica, seu universalia doceatur, hoc est, ne error exrori substituatur, utque Christiana prudentia ac charitas adhibeatur, ne turbenturEcclesiae professione veritatis, non ordine aut prudenter suscepta, aut ad Christianam modestiam & dilectionem non composita. Sic explicata est sententia Ecclesiae orthodoxae de interpretaĀ¬
tione Scripturae Sacrae PAPISTAE contra contendunt primo, Abuno aliquo supremo, visibili & communi judice in terris exsistente interpretationem Scriptura & decisionem controversiarum religonis esse petendam: Secundo, Ecclesiam, id est, Pontificem Romanum & Concilium ejus, esse supremum judicem veri sensus Scripturae & omnium controversiarum religionis; & hujus judicis tantam esse autoritatem, ut ei omnes simpliciter acquiescere debeant.
Primum conantur hoc modo probare: Quae est ratio Regni seu Reipublicae alicujus civilis, eadem quoque ratio est Ecclesiae: At in regno aliquo seu Republica civili interpretatio legum & ultima decisio causarum lorensium petenda est a summo eoque visibili ac communijudice, nimirum a Principe in terris exsistente: Ergo & in Ecclesia interpretatio Scriptura & decisio controversiarum Ecclesiasticarum ab uno aliquo suprimo, visibili & communi judice, interris exsistente est petenda
RESP. Conceditur totum recte intellectum, nempe, si proposiĀ¬ tio intelligatur de ratione communi regno seu reipublicae civili, & Ecclesiae: nam fhabet regnum terrenum & Ecclesia suam quoque po culiarem ac propriam rationem, in qua puritas aut similituno non potest dari inter regnum terrenum & Ecclesiam: Deinde si assumtiointelligatur de Principe sive viva voce, sive per rescripta leges interpretante aut causas decidente: Denique si conclusio intelligatur de Christo Ecclesiae Rege & Principe.
Nam interpretatio Scripturae & decisio contrnversiarum Ecclesiasticarum a Christo est petenda, estque ipse supremus interpre Scripturae divinae, supremus judex centroversiarum: est visibilis oculis animae, oculis fidei, sicut & auditur vox ejus: est communis judex quem nullus fidelium recusat aut recusare debet: in terris exsistit inEcclesia sua, juxta asseverationem ejus quae exstat Matth. 18. 20. Vbi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, illic sum inmedio eorum. & juxta promissionem ejus Matth. 28. 20. Ecce, ego vobiscum sum omitibus diebus usque ad consummationem seculo
Ac licet corporali praesentia non adsit, tamen Scripturam interpretatur & controversias religionis decidit, per rescripta sua quae Ecclesiae misit per Prophetas & Apostolos, per testamentum quod scriptum filiis suis reliquit
INSTANT. Iudex debet videri & audiri corporaliter ab utraque parte litigante: nam tales sunt qui contendunt, nimirum homines corporales. Ergo praeter Christum necesse est habeat Ecclesia alium visibilem summum judicem,
RESP. Antecedens ne quidem in corporalibus controversii semper verum est. Nam nonne Imperat. & Reges per rescripta ac Praesides provinciarum & alios missa leges sunt interpretati & causa. deciderunt, ut jus Civile seu Caesareum ostendit? nonne idem etiam num faciunt? Imo nonne idem fecerunt Pontifices Romani, & per rescripta sua seu epistolas interpretati sunt decreta & canones, & causas definiverunt, ut jus Canonicum testatur? Et audebimus Deo adimere, quod homini concedimus;
Alterum nempe Ecclesiam, id est, Pontificem Romanum & concilium ejus esse summum & infallibilem interpretem Scripturae, & supremum atque in refragibilem in terris judicem interpretationum Scripturae, controversiarumque religionis, Bellarminus probare conatur testimoniis ex veteri & novo Testamento: ex consuetudine Ecclesiae: testimoniis Pontificum, Imperatorum, Patrum: denique ex ratione
Testimonia ex veteri & novo Testamento a Bellarmino producta, prorsus sunt impertinentia & non probant opinionem Papista. rum, quemadmodum copiose demonstravimus in secunda parte. Sylloges Thesium Theologicarum in Thesibus de judice veri sensus Scripturae & controversiarum religionis. Hoc loco breviter argumenta inde exstructa considerabimus, omissis illis quae aliena sunt a Bellarmino per sophisticam Ī“ĪµĻĪ»ĻĪ½Ī®ĻĪ¹Ī½ infarcta. Ex veteri Testamento allegantur quinque
Primum ex cap. 18. Exod. v. 26. Quod fuit Moses in Ecclesia Israelitica, id est Papa Romanus in Ecclesia Christiana: At Moses fuit suprema Iudex controversiarum Ecclesiasticarum in Ecclesia Israeli tica: Ergo & Papa Romanus est supremus judex controversiarum in Ecclesia Christiana.
LESPON. Negatur utraque praemissa. Major enim propositio est falsa ex elencho falsorum parium: nam Moses & Pontifex Romanus nequaquam sunt pares.
Moses extraordinariam vocationem & functionem habuit: Papam ajunt habere ordinariam. Moses immediate a Deo instructus fuit & familiariter: Papa non item. Mosis autoritas, ut ad ipsum omnes causae difficiles referrentur, expresso mandato Dei nitebatur: Papa mandatumitale non habet. Moses fuit Princeps politicus ad non Pontifex summus qui erat Aaron: Papa profitetur, se esse spiritualem summum Pontificem. Moses unicus fuit, nec successorem in functione sua extraordinaria habuit: Papae Romani fuerunt hactenus plurimi,
Minor propositio itidem falsa est: nam Moses non fuit supremus. judex, cui omnes simpliciter acquiescerent, sed internuncius populi ad Deum & Dei vicissim ad populum, Exod. 18. 15. & cap. 19. 7, 8. Ruit, ergo conclusio.
Secundum ex Deuter. 17. 3. v. 8. usque ad 13. Quod fuit summus sacerdos in Ecclesia Israelitica, id est Pontifex Roman. in Ecclesia Christiana: At summus sacerdos in Ecclesia Israelitica fuit summus & infallibilis judex omnium controversiarum religionis: Ergo Pontifex Romanus est summus & infallibilis judex controversiarum religionis: in Ecclesia Christiana.
RESP. Negantur ambae premissae: Primo propositio major, tum quia pares statuuntur, qui multum sunt dispares; summus Sacerdos enim in Ecclesia Israelitica a Deo institutus fuit, primatus autem Romani Pontificis a Satana ortum ducit: tum quia evertit primur argumentum, quo Moses & Papa Romanus pares statuuntur. Atqui non potest unus idemque functione sua & Mosi & Aaroni par esse: quia Mosis functio extraordinaria, Aaronis ordinaria fuit.
Secundo negatur & assumtio: quia repugnat loco allegato, qui nen lo summo sacerdote, sed etiam de aliis sacerdotibus, imo etiam judice politico agit: deinde judicium summum non Sacerdoti & cumc ilio ejus, sed Deo ipsi tribuit, juxta cuius legem populus doceri debuit: expresse enim Moses dicit; Et facies quodcunque dixerint qui fraesunt loco quem clegerit Dominus & docuerint te JUXTA LE GEM EIUS. Irrita igitur conclusioĀ¬
Tertium ex Ecclesiastae cap. 12. 11. Verba sapientum sicut stimuli. & quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium dat sunt a pastore uno. His amplius, filimi, ne requiras. Hinc formam dum argumentum, ut secundum, respondeturque eodem modo autramque praemissam. In specie autem higrespondemus, assumtioĀ¬ nem ex testimonio allegato non probari, tum quod primo vitiosa versione est depravatum: nam ista verba, quae per magistrorum consilium data sunt, in Hebraeo fusquam exstant: tum quod in eo per Pastorem illum unum non summus Sacerdos veteris Testamenti, sed Christus verus ille & unicus summus Pastor intelligitur?
Quartum ex Agg. 2. 11. Interroga sacerdotes legem. Malach. 2. 7. Labia Sacerdotis custodient scientiam & Legem requirent ex orte ejus, quia Angelus Domini exercituum est. RESP. Locus ex Aggaeo prorsus est impertinens: nam Prophetae ussus est interrogare sacerdotes communiter, non summum sacerdotem: nec quasi ignoraret quid statuendum esset, utque ab illis institueretur, sed ut ex propria confessione sacerdotum, ipsorum & populi hypocrisin & superstitionem convinceret & redargueret in rebus ceremonialibus: iussus est interrogare sacerdotes ut responderent, non authentica potestate, sed ministerialiter ex Lege Dei.
Locus ex Malachia non minus est impertinens: prima eius parte praeceptum est de officio sacerdotum, secunda praeceptum est de officio fidelis populi de requirenda lege ex ore eorum, sed cuius Lege, Dei. Deus ergo est summus iudex qui autoritate publica absoluta iudicat: Lex est vox Dei quam voluntatem sua nos docet sacerdos requisitus de iure, de voluntate Dei respondet publica quidem autoritate, sed limitata ut angelus Domini exercituum, id est, ut nuncius, ut pre co eius, non ex suo proprio cerebro, sed ex Lege Dei quae ex ore eius requiritur. Quid hoc ad Papam, qui nos vult a suo potius ore pendere, quam a Lege Dei, quam a sacris paginis? Capit. Si Papa; Distinct. 40.
Quintum ex 2. Paralip. 19. 11. Amarias autem sacerdos & Pontifex vester, in his, quae ad Deum pertinent, praesidebit.
RESP. Hinc minime sequitur, primarium Sacerdotem in Ecclesia Israelitica fuisse supremum iudicem interpretationis Scripturae & controversiarum religionis: sed hoc tantum, praeside aliquo in diiudicandis controversiis opus esse, quod nemo negat
Ex novo Testamento allegantur novem testimonia. Primum est Matth. 16. 19. Tibi dabo claves regni coelorum, &c. Argumentatio talis fuerit: Cnicunque a Christo datae sunt claves regni coelorum, is est supremus iudex interpretationum Scripturae & controversiarum. religionis: Papae Romano a Christo datae sunt claves regni coelorum: rgo, &c. RESPOND. Primo propositio negatur, quia seipsam evertit; Cuicunque enim a Christo claves regni coelorum datae sunt, ei ministe rium duntaxat commissum est praedicandi Evangelium & exsequendi Ecclesiasticam disciplinam: nam claves regni coelorum a Christodatae Apostolis & successoribus eorum sunt eiusmodi ministerium & nihil aliud
Minor de Papa Romano qualis ab aliquot seculis fuit & hodie est, itidem negatur; quia non est successor Petra
INSTANT Papani: Quicunque accepit a Christo potestatem solvendi omnes nodos; legum, dispensando, peccatorum & poenarum, relaxando; dogmatum & controversiari, explicando, is est supremus judex controversiarum religionis: At Petrus cum successoribus suis accepit a Christo talem potestatem. Ergo Petrus fuit & quilibet successor ejus est supremus tudex, &c. Assumtio probatur eo quod Christus. non dixerit, quemcunque peccatorem, sed quodcunque solveris
RESP. Primo negatur propositio maior: quia potestas a Christo data est ministerialis, non ergo suprema autoritas iudicand. Deinde, assumtio distinguitur quadrupliciter: nam primo ex parte vera est, ex parte falsa. Quod enim Petrus acceperit a Christo ministerium solvendi peccata & explicandi dogmata ac controversias, conceditur: quod vero idem acceperit potestatem dispensandi de legibus, & relaxandi poenas peccatorum quas Deus infligit, negatur: aut explicet Bellarminus, quid per relaxationem poenatum inteligat
Probatio assumtionis absque distinctione hac intellectae adducta ex eo quod Christus dicit, quodcunque solveris, & non quemcunque sol. veris, nulla est: nam vocem istam quodcunque in hoc loco Mattae. de peccato dici manifeste demonstratur Matth. 18. v. 18. & Johan. 20. 23.
Secundo rursus distinguitur assumtio: nam vel exclusive accipitur de solo Petro & episcopis Romanis, vel etiam de aliis Apostolis & eorum successoribus. Si exclusive accipitur, negatur: nam potestas illa solvendi, sicut & ligandi communis fuit omnium Apostolorum & eorum qui succedunt ipsis
Tertio amplius distinguitur: nam per successores Petri vel soli Episcopi Romani intelliguntur, vel alii etiam Episcopi. Si soli Episcopi Romani intelligantur, negatur: nam successor Petri est quicunque doctrinam Petri annunciat & opera eius exercet, cuiuscunque Ecclesiae sit Episcopus
Quarto distinguendi etiam sunt Episcopi Romani: nam per successores Petri intelliguntur vel omnes & singuli Episcopi Romanis vel illi tantum qui Petri doctrinam annunciarunt & opera Petri exercuerunt. Si omnes & finguli Episcopi Romani intelligantur, negatur: nam non habent Petri haereditatem, qui Petri fidem non havent, quam impia divisione discerpunt, ut Ambrosius ait primo tomo, libro primo de Poenitentia, cap. sexto. Et quod Hieronymus scribit epistolam ad Heliodorum: Non sanctorum filij sunt, qui tenent locasanctorum, sed qui exercent opera eorum: ut in Jure Canonico citatur: capitulo, Non est facile, Distinct quadragesime Secundum testimonium est Matth. 18. 17. Si Eccesiam non audierit, sit tibi veluti Ethnicus & publicanus. Hinc colligit Bellarminus, Pastorum esse ultimum iudicium.
RESP. Negatur consequentia: hoc enim tantum sequitur, contemtores admonitionis & consurae praesidum disciplinae Ecclesiasticae, qui non tantum Pastores, sed etiam alii presbyteri ex laicis sunt: esse fugiendos nullamque cum iis communionem habendam donec resipiscant. Quid hoc ad Pontificis Romaniprimatum & supremum judicium de controversiis fidei
TERTIUM est Matth. 23. v. 2, 3. Super cathedram Mosis sederunt Scribae & Pharisaei, quaecunque dixerint vobis serva te & facite. Collectio hinc talis facienda; (uicunque debetur obsequium in omnibus quaecunque dixerit, is est supremus interpres Scripturae & judex controversiarum religionis: APontifici Romano debetur obsequium in omnibus quaecun dixerit: Ergo, &c.
RESP. Restringenda est propositio major. Cuicunque debetur obsequium nimirum absolute & absque omni exceptione, is est supremus interpres, &c. Deinde quod ad minorem attinet, Pontifici Romano deberi obsequium absolute & absque omni exceptione, negatur. Minore non probat locus Matth. 23. v. 2, 3. nam restringendum esse, patet ex Matth. 16. v. 6. ubi Christus jubet cavere a fermento Pharisaeorum & Act. cap. 4. v. 19, 20. & cap. 5. v. 29. ubi Apostoli recusant obedire Pontificibus & summis sacerdotibus. Observavit & Augustinus restrictionem: nam in tractatu quadragesimo sexto in Johannem locum hunc allegans sic exponit: Sedendo enim super cathedram Moysi, Legem Dei docent, ergo per illos Deus docet: sua vero illi si velint docere, nolite audire, nolite facere. Quin Christus ipsemet restringit, cum addit; secundum opera eorum nolite facere Quae enim sunt opera sacerdotum, nisi doctiina & vita eorum? Sic accipiuntur opera Matth. 5. v.16. & operarij Mat. 7. v. 23. quod agnovit eAugustinus loco jam recitato
QUA RTUM est Johan. 21. v. 16. Simon Petre, pasce ovemeas. Hinc talis argumentatio exstruenda: Quia Christo jubetur pascere doctrina omnes Christianos, is est summus judex interpretationis Scripturarum, & controversiarum relirionis: Petrus & successor ejus Papa Romanus a Christo jubetur pascere doctrina omnes Christianos: Ergo, &c.
RESP. Primo major propositio negatur utpote falsanam qui a Christo jubetur pascere doctrina omnes Christianos, is ministerium tantum accepit, non supremam potestatem docendi, interpretandi, judicandi. Secundo assumtio distinguitur: de Petro enim vera est, quem Christus mandato pascendi doctrina quosvis quocunque in loco instruxit & functioni Apostolicae, quam per abnegationem Christi exciderat, restituit. Attamen potestas docendi ubique locorum communis fuit Petro cum aliis Apostolis, ut videre est Matth. 28. v. 19. & Marc. 16. v. 15. Eadem assumtio de Papa Romano accepta, est falsa: post Apostolos enim nulli Episcopo, quamvis coelestibus donis instructissimo, potestas ubique docendi competit; multo minus autorita. constituendi ac decernedi quid ab omnibus sit credendum.
QUINTUM est Luc. 22. v. 32. Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Inde argumentatur Bellarminus in hunc modum: Romanus Pontifex errare non potest ex cathedra docens: Ergo ipse esse debet summus iudex, cuius judicio acquiescendum est.
RESPON. Negatur antecedens, illudque non probatur ex Lucae loco, qui non de Papa Romano maxime qualis hodie est, sed de Petro graviter tentando & lapsuro, si hypothesin spectes, accipiendus; etsi quoad usum generalem ad omnes vere fideles acconmodari possit, pro quibus omnibus Christus Patrem rogavit, ne fides ipsorum in tentationibus deficeret: nec de immunitate ab omni errore doctrinae, sed de fidei salvificae, quae in corde est, perpetuitate in expugnabili intelligendus. Nam si de immunitate ab omnierrore in doctrina esset intelligendus, tum Christus non impetravisset Petro quod a Patre petivit; nam paulo posi opinatus est Petrus, Christum ejusque regnum subsistere armorum corporalium beneficio, & stringens gladium percussit servum Potificis maximi & dextram ejus aute abstur lit, Luc. 22. v. 29, 50. Joh. 18, v. 10. Non credidit statim, Christum resurrexisse ex mortuis Marc. 16. v. 11, 13, 14. Luc. 2.4 I1. Joh. 20. v. 9. Opinatus est Christi regnum mundanum fore Act. 1. v. 6. Quum autem absurdum sit, Christi preces irritas fuisse: necesse est aliter intelligi locum ex Luca productum, quam de immunitate ab errore doctrinae.
SEXTUM est Act. 15. vers. 7. & sequentibus, unde talis argumentatio constituenda: Petrus Apostolus feit summus iudex in gravi questione de fide: Petrus Apostolus fuit Pontifex Romanus: Ergo Romanus Potifex est summus iudex, &c.
RESP. Negatur utraque praemissa: ac primo quidem maior propositio; quia repugnat ei v. 2. in quo narratur Antiochiae constitutum, ut Paulus & Barnabas & alii cum illis adscenderent Hieroselymam ad APOSTOLOS AC PRESBITERoS: repugnat & v. 6, 7. ubi refertur, congregatos fuisse Apostolos & Presbyteros ut dispicerent de hac res & multam disceptationem fuisse antequam Petrus sententiam suam diceret: repugnat item v.19. & sequentes quibus sententia Jacobi recitatur, in quam totum Concilium pedibus ivit. Secundo negatur & assumtio: Petrus enim nec tum quum concilium illud celebraretur, nec postea unquam Romanus Pontifex fuit.
INSTANTIA Bellarmini: At Petrus fuit praeses Conciliis illius Ierosolymitani & primus omnium loquutus est: & primus sententiam dixit: eius sententiam facobus confirmavit; sententia concilii cui praeest Petrus, est sententia Spiritus Sancti; concilii ipsius decretum commendatum ubique sidelibus, ut illud servarent, id est, ut acquiescerent & non vellent ipsi de sententia Concilii indicare:
RESP. Fallacia est ex pluribus interrogatis, de quibus non est idem judicium: distinctione igitur utendum. Primo, Petrum fuisse praesidem concilii illius Jerosolymitani nusquam dicitur, & probabilius est Jacobum fuisse praesidem tum quia ultimus sententiam dixit, quod praesidi sapienti in conciliis bene constitutis convenit; tum quia Episcopus Jerosolymorum fuit, ut Papistae volunt. Secundo Petrum primum omnium loquutum & sententiam dixisse, negat Lucas dicendo v. 7. Quum multa disceptatio fuisset, surgens Petrus dixit eis. Quin sequitur ex adversariorium opinione; Si Petrus sententiam primus dixit, eum non fuisse praesidem concilii, sed tantum principem sententiae. Tertio, si Jacobus sententiam Petri confirmavit, tum sequitur non Petrum, sed Jacobum fuisse summum judicem controversiae. Nam Bellarminus sequente sectione inde probat, Petrum fuisse summum judicem, quia Evangelium Pauli confirmavit: & eodem lib. tertio de verbo Dei, capite sexto, sectione septima inde probat Damasum fuisse summum udicem controversiarum religionis, quia cofirmavit Synodi Constantinopolitanae sententiam, quam damnata est haeresis Macedonij contra Spiritum Sanctum. Quae probatio nulla est, nisi vera sit universaliter haec propositio: Quicunque doctrinam & sententiam aliorum confirmat, is est summus tudex. Quod si vera est universaliter ista propositio; & Jacobus sententiam Petri confirmat, ut idem Bele larminus affirmavit: tum necessario sequitur, Jacobum summum judicem in Concilio illo fuisse. Idque hinc etiam probatur, quod Jacobus terminaverit controversiam: nam ultimus sententiam dixit, in qua alij omnes acquieverunt & in quam decretum factum est. Quarto, sententiam Concilij Apostolici esse infallibiliter veram conceditur: at sententiam cujuscunque Concilij Episcopalis veram esse negatur, nisi quatenus convenit cum divino Canone. Quinto, decretum Cocilij Jerosolymitani a Paulo Ecclesiis commendatum fuisse, conceditur. Sed num inde sequitur, Petrum fuisse summum judicem? Nequaquam, quia ne prae ses quidem concilij illius fuit: Imo etiamsi praeses fuisset, summus judex non fuisset. Nam praeses Concilij sive Apostolici sive Episcopalis, non judicat summa autoritate, sed juxta Scripturam Sacram, ex qua vocem Supremi judicis, qui Deus est, indicat.
SEPTIMUM est Gal. 2. v. 2. Ascendi, inquit Paulus, Ieros solymam cum Barnaba, & contuli cum illis Evangelium quod praedico in Gentibus: seorsim autem iis qui videbantur aliquio esse, ne forte in vanum currerem, aut cucurrissem. Hinc tale arguinentum oportet formati: Petrus fuit summus iudex de doctrina fidei: Petrus fuit Pontifex Romanus. Ergo, &c. Major sic probatur; Petrus confirmavit Evangelium Pauli: ut Paulus ipse Gal. 2. v. 2. & Tertullianus, Hieronymus & Augustinus affirmant. Ergo Petrus fuit summus iudex de doctrina fidei: Et proinde & suc cessor eius nunc est summus ludex:
RESP. Primo major propositio negatur, nec probatur eo quod Petrus Evangelium Pauli confirmaverit Confir. mant enim alij aliorum doctrinam, sententias & judicia. aut singulari consensu ut frartes, aut communi suffragio ut collegae, aut summa autoritate, ut Caput & Princeps. Quicunque alterius doctrinam confirmat summa autoritate ut Caput & Princeps, is est summus judex. At Petrum Apo stolum Pauli Apostoli doctrinam confirmasse summa autoritate, negatur. Nec opinio Bellarmini exstat Gal. 2. v. 2. ubi nihil aliud docetur, quam Paulum Evangelium a se prae dicatum exposuisse iis qui sunt in pretio, nempe Jacobo, Cephae & Johanni, ut constaret, ipsum ab aliis Apostolis non dissentire, ipsum non aliud Evangelium quam caeteros Apostolos docere: nec de Petri aliqua praerogativa in confirmando Evangelio Pauli quicq affirmant Patres a Bellarmino allegati. Secundo, etiamsi certum esset, Petrum feisse summum judice, quod nequaquam damus: non tamen sequeretur Romanum Pontificem esse judicem summum, quia Petrus nec tum quum dextram societatis Paulo & Barnabae dedit, nec postea unquam Romanus Pontifex fuit; & quia Romanus Pontifex non est successor Petri, quum fidem Petri non habeat,
OeTAvUM est 1. Cor. 12. v. 8, 9. Alij datur per Spiritum sermo sapientiae, alij sermo scientiae, alij interpretatio sermonum, alij prophetia, &c. Hinc ita formanda argumentatio; Si non datur omnibus fidelibus spiritus interpretandi Scripturas, nec ullus homo privatus est tudex veri sensus Scripturae: tum sola Ecclesia est iudex illius. Antecedens verum est: Ergo & consequens. RESP. Primo peccatur ignoratione elenchi, quia aliud concluditur, qua est controversum. Quaeritur de Romano Pontifice & Concilio eius an sit summus index interpretationis: non aute, an Ecclesia sola sit iudex veri sensus Scripturae? At Romanus Pontifex cum suo Concilio non est Ecclesia Dei: nec Ecclesia etiam universa est proprie index veri sensus Scripturae, sed tantum index & internuncia, ets ministerialis sit iudex an haec vel illa interpretatio Scripture, ab hoc vel illo interprete qui nee Propheta nec Apostolus aut Evangelista est, profecta, sit vera. Secundo negatur consequentia connext: nam ex antecedente illo non sequitur istud consequens. Tertio assumtionis membra sunt distinguenda. No datur omnibus fidelibus spiritus interpretandi Scripturas, nempe ad autoritatem publicam in Ecclevatam doctrinae probationem & dijudicationem in conscientia ipsius: nam nemo potest dicere Iesum Dominum, nisi sia: sed tamen uniuscujusque Christiani est spiritus ille ad priper Spiritum Sanctum, ut Apostolus ait 1. Cor. 12. v. 3. Et qe nullus homo privatus sit judex veri sensus Scripturae, concedimus: nam nullus hominum quamvis publicam personam gerentium est illius judex, sed tantum index
NONUM est 1. Joh. 4. v. 1. Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Multi enim pseudoprophetae exierunt in mundum. Unde argumentatur Bellarminus admodum intricate: sententia tamen ipsius huc redit; Quicunque probationi aliorum exemtus est, is est summus iudex controversiarum religionis: At Romanus Pontifes cum Concilio suo est probationi aliorum exemptus. Ergo Pontifex Romanus cum suo concilio est summus iudex controversiarum religionis. RESP. Assumtio negatur: nam omnes quo docendi munus sibi vendicant probari oportet ex convenientia & conformitate cum Scriptura divina an sint ex Deo. id enim monet Johannes in testimonio allegato. At Romanus Pontifex cum suo Concilio docendi munus sibi vendicant: Ergo eum probari oportet ex convenientia & conformitate cum Scriptura divina an sit ex Deo.
REPLICAT Bellarminus tria: negat primo spiritum hominum publicorum probandum & restringit testimonium Iohannis ad privatorum hominum spiritum solum, quem negat esse iundicem. Deinde necat spiritum posse probari ex Scriptura; quia de Scripturae ipsius sententia dubitemus: & statuit, debere eum probari ex conformitate ad spiritum eorum quo- constat verum spiritum habere: tales autem esse praelatos in Concilio legitime congregatos: legimus enim Actor. 14. v. 28. Concilium dixisse, Visum est Spiritui sancto & nobis. Tertio, Romanum Pontificem spiritum verum habere affirmat, quia Pontifex ex cathedra docens semper a Spiritu Sancto dirigatur, ut errare non possit. RESP. Primo temere negatur spirium hominum publicorum probandum: nec Johannis monitum est restringendum ad spiritum hominum privatorum solum: imo nec depravandum monitum Apostoli, quod Des larminus facit. Nam cum Johannes Apostolus moneat; non esse cuivis spiritui, id est, ei qui docendi Ecclesia munus libi arrogat, & per consequens cuivis doctrinae credendum, sed oportere probari spiritus, id est, examinari docentes & doctrinas eorum an sint ex Deo: Bellarminus nomen spiritus de Spiritus Sancto intelligit & duplicem spiritum facit? alium privatorum hominum, alium publicorum. At Johannes spiritum cui negat illico credendum, quem vult probari, intelligit doctorem quemvis ac proinde & doctrinam ejus: nam mox plurali numero loquitur probate ĻĪ± ĻĻĻ Ī“Ļ Ī¼Ī± Ī¶ae, spiritus an ex Deo sint: & in ratione annexa, (nam multi pseudoprophetae venerunt in mundum,) pro spititibus pseudoprophetas ponit: & v. 2. ac 3. spiritui quem probari vult, tribuit externam professionem doctrinae. Eodem significato dicit Paulus 1. Tim. 4. v. 2. quosdam apostaras futuros & defecturos a fide, attentos spiritibus deceptoribus, id est, doctoribus falsis. Idem Apostolus Johannes, ut nihil desit intelligendo monito ipsius, spiritus ita discernit v. 6. ut alium dicat esse spiritum veritatis, id est, doctorem verae fidei, alium spiritum erroris, id est, doctore falsae & erronea. fidei, seductorem, impostorem 2. Joh. v. 7. Tum quod infert Bellarminus, privatum spiritum non esse judicem, ignoratione elenchi decipere conatur: non enim jam controversia est, An spiritus privatus sit iudex. quod nemo Evangelicorum Christianorum affirmat: sed, e An Pontifex Romanus cum suo Concilio sit iudex supremus controversiarum religionis, quod Papistae affirmant, Evangelici Christiani negant. Secundo quod negat Bellarminus, spiritum, exempli gratia, si quis illud, Hoc est corpus meum, exponat, Hoc significat corpus meum, probari posse ex Scriptura; & rationem addit, quia de Scripturae ipsius sententia hoc loco dubitamus: in eo vere spiritum Antichristi prodit. Nullus enim qui Spiritum Christi habet, de Scripturae sententia ullo in loco dubitat aut dubitare debet: ea enim est Spiritus Sancti sententia infallibiliter vera. Aliud est dubitate & disĀ¬
nirere de Scripturae interpretatione humana an illa vera fit, aliud est de Scripturae ipsius sententia dubitare. Quum igitur de humana loci alicujus interpretatione disceptatur, locus ille in Scriptura consulendus, propositum considetandum seu intentio seu scopus autoris, ut monet (yrillus eAlexandrinus decimo libro in Johannem cap. 13. & Augustinus primo tomo, lib. 12. Confessionum, cap. 18. item tertio tomo, libro primo deGenesi ad litera, cap. 1. & Chrysostomus homilia decimatertia in Genesin: legenda & con nus decimo tomo, sermone quadragesimonono de verbis Domini: collatio instituenda cum locis aliis Scripturae, ut passim docent & faciunt Patres, quos si Bellarminus sequeretur, probationem spirituum ad Scripturae Sacrae Lydium lapidem faciendam statueret. Utque Antichristus fideles a Scriptura Sacra abducit, ita faciunt & ministri Antichristi, voluti hoc loco Bellarminus, qui non ex Scriptura divina, legitime congregatorum & Pontificis Romani, spiritus probandos contendit, Lydium lapidem ad quem spiritus probandi sint fabricans ad libidinem Antichristi. Nec juvat Bellarminum quod allegat ex Act. 15. v. 28. tum quia exparticulari concludit universale contra bene argumentandi regulas: tum quia Apostoli ipsi in Concilio Jerosolymi narunt & refutarunt: tum quia Apostolus ipse Johannes v. 2, 3, 6. & Paulus 1. Tim. 6. v. 3. 4, 5. certam & perpetuam repulam dignoscendi spiritus praescribit, atque ita doctrinam a e & ab aliis Apostolis praedicatam & in Scriptura Ecclesiis traditam, vult esse Lydium lapidem ad quem spiritus sunt: probadi an sint ex Deo. Tertio negamus, Romanum Ponificem qualis hodiernus est habere verum spiritum. Ratioautem Bellarm, ridicula & fallsa est, quia Pontifex ex cathetra docens, semper a Spiritu S, dirigatur ut errare non possit. Ridiculum enim est, quod Pontifice ex cathedra docere ait: Cujus, quaeso, & quali cathedra? & qd, quando, quomodo locet? Ex cathedra Petri docere Pontifice, respondebit. At: x cathedra Petri docere, veteribus Patribus nihil erat aliud, dui loctrinam illam docere quam Petrus docuit: ita quidem ut eAmbrosius libro primo de Poenitentia, cap. sexto dicat, No habent Petri haegeditatem, qui Petri fidem non habent, quam impia divisione discerpunt. Pontifex autem Romanus non habet fidem Petri, non docet doctrinam Petri: ex Petri igitur cathedra non docet: sed RomaniPontificis cathe dra est ex numero illarum cathedrarum, quas e templo Salvator eiecit eorum qui se de honore iactarent, primatus quae rerent dignitatum: eorum qui sacerdotio vel primatu honoris. uterentur ad quaestum, ut loquitur Ambrosius in enarratione primi Psalmi.
Instat Bellarminus: Primorum fidelium spiritus recurrebat ad Petrum, ad Concilium & eorum sententia acquiescebat Acto. 15. Ergo & nunc fideles qui spiritum bonum habent, recurrunt ad Pontificem Romanum & concilium ipsius, quo- rum autem spiritus se iudicem constituit, non est bonus
RESP. Primo antecedens intellectum de Petro tanquam superiore aliis Apostolis & Monarcha Ecclesiae, negamus. Nam primi fideles recurrebant ad Apostolos communiter tanquam veritatis divinae testes omni exceptione maiores, ex documentis Spiritus S. & Scripturae Sacrae, controversias de religione decisuros, ut legitimos interpretes internunciosque voluntatis Dei, & Spiritu veritatis instructos supra hominum aliorum captum, Acto. 15. v. 2.
Secundo magna est disparitas Petri & Pontificis Roma. ni: Concilii Jerosolymitani & Concilii Romani. Petrus & oncilium Jerosolymitanum probabat spiritus ex Scripturis Spiritus Sancti, Acto. 15. 15. ex Scripturis Spiritus Si plene doctrinam salutis docebat Actor. 10. v. 43. At Pontifex Romanus & concilium Romanum negant, ex Scripturis Spiritus S posse spiritus probari an ex Deo sint, negant ex Scripturis Spiritus Sancti posse doctrinam salutiplene hauriri. Ergo Pontificis & Concilii Romani spiritus longe est alius quam Petri & Concilii RomaniĀ¬
Tertio, noster spiritus se iudicem non constituit: neminem revocamus ad nostrum privatum spiritum ut nostrae interpretationi & sententiae acquiescat, quia sic nobis spiritus revelaverit; Enthusiastae sic delirant & illi qui Scripturis divinitus inspiratis non acquiescunt: neminem relegamus ad privatum suum spiritum: sed Spiritum S in Scripturis Prophetarum & Apostolorum publice loquentem iu dicem agnoscimus eique nos subiicimus, Prophetasque & Apostolos testimonium Christo dantes audimus & acceptamus: in iudicio Spiritus S & testimonio Prophetarum & Apostolorum acquiescimus per Dei gratiam. Qui alic iudicio quam Spiritus Sancti in Scriptura divina publice loquentis stare volunt, eorum non bonus est spiritus Expendimus testimonia quae Bellarminus ex veteri & novoĀ¬
nandum. Idem firmare conatur ex consuetudine & praxi universae Ecclesiae, hoc modo: Romani Pontificis & Episcoporum qui quovis tempore erant iudicio terminata sunt omnia dubia omnibus seculis in Ecclesia exorta: non recte aute fieri, quod universa Ecclesia fecit semper & facit, dicere aut scribere, insolentissimae insaniae est, ut Augustinus ait in epist. 118. Ergo Romanus Pontifex cum suo concilio est summus iudex interpretationum Scripturae & controversiarum religionis.
RESP. Antecedens negamus: nam multa dubia explicat ta & decisa sunt absque ulla Episcopi Romani cognitione, ut historia Saturni, Carpocratis, Basilidis. Pauli Samosateni Pelagii, Arii, & aliorum haereticorum testatur, quorum errores refutarunt, damnaruntque alii pii & pro haeresibus habuerunt, vel antequam Romano Episcopo innotuissent, veantequam Romanus Episcopus, quid sibi de illis videre tur, aperuisset. Deinde episcopi quidam Romani non terminarunt dubia, sed defenderunt erronea atque haeretica. dogmata: Victor Papa necessitatem celebrandi Pascha dieDominico ita ursit ut Ecclesias Asiaticas ab ipso dissidentes etiam excommunicatas voluerit, cuius rei causa a multis orthodoxis episcopis graviter reprehensus fuit, ut testis est Eusebius historiae Ecclesiast. 5. lib. cap. 24. Honorius Papo Monotheletatum haeresin approbavit, quapropter anathematizatus est a Sexta Synodo generali celebrata Constantinop. De aliis Rom. Pontificibus haereticis alibi pluraĀ¬
Probare Antecedens conatur Bellarminus inductionealiquot Pontificum Romanorum qui praesides Conciliorum fuerunt & suo iudicio dubia dogmata terminarint, concilia conĀ¬ firmarint, errores damnarint, & quinam pro haereticis habedi sint declavarint: ut Petrus, Victor, Cornelius, Sylvester, Damasus, Celestinus, Leo, Innocentius, Zoximus, Lo IX. Nicolaus II. Innocentius II. Eugenius III. Innocentius III. Sregorius X. Clemens V. Martinus V. Eugenius IV. Pius IV. Tandem addit inductioni duo corollaria: unum est, nullum novum errorem vere habitum pro errore in Ecclesia. & tamen non damnatum a Romano Pontifice: alterum, nullum unquam de sententia Conciliorum a Romano praesulc approbatorum iudicare ausum fuisse & non continuo haereticum alEcclesia Catholica habitum. RESP. Primo negamus consequentiam, quia ex particularibus concluditur universali ter: sunt enim exempla dissimilia iam commemorata quibus inductio labefactatur. Deinde negamus exempla inductionis pleraque, quae aut falsa sunt aut non proba. Nam Petrus nec Romanus Pontifex fuit, nec praeses Concilis quod Actor. 15. describitur. Victoris excommunicantis Ecclesias Asiaticas factum fuit illegitimum & vere schismaticum & improbatum ab Ecclesia, Eusebio teste. Cornelium Concilio Romano adversus Novatianos praefuisse verus Eusebius non dicit, nec certus autor quisquam. Sylvester Concilio Niceno non praefuit per legatos, nec Concilium ab eo confirmationem petiit: neutrum idoneo autore ullo probari potest. Damasus Concilio Constantinopolitano contra Macedonianos habito non praefuit: confirmavit illud, non ut caput & princeps, sed consensu & communisuffragio ut frater & collega. (elestini nomine Cyrillus Concilio Ephesino I. non praesedit. Nec Leo per legatos traeses fuit Concilii Chalcedonensis. Pesanii dogmata habita sunt pro haereticis ante Innocentii & Zogimi indicium. Synodo V. VI. & VII. Romanus Pontifex non praefuit: ac in super Synodus VII. se Nicena II fuit pseudosynodus & illegitima. Reliquis Synodis Papae & illegitime praefuerunt & in iis inique damnarunt quae damnari non debent: nihil igitur illis tribuedum ut illegitimis. Ad versus corolle rium primum do has instantias. Errores Pelagii plerosque abEcclesia Catholica vere pro erroribus habitos, Rom. Pon. tifex non damnat, sed propugnat, ut demonstravit Gallicae nobilitatissidus illustre & ornamentum Philip. Mornayus Plessiaci Marliant Dominus, Salmuriensis ditionis in Gal lia Praeses in opere de Sacra Eucharistia Hanoviae excusoanno Christi 165. Haereses prope omnes ab Orthodoxa Ecclesia olim damnatas Pontifices Romani tuentur, quemadmodum in libris de origine errorum. Papisticorum demonstramus. Concilium Constantiense & Basiliense habuit vere pro errore, Papam esse supra Concilium: num hunc errorem Papa damnavit? imo maxime propugnat. Dogmata in concilio Tridetino multa sunt promul gata, quae olim ab Orthodoxa Ecclesia sunt pro erroribus nabita, ut demonstratum in Examine Concilii Tridenti ae Martino Chemnicio, & Innocentio Gentilleto Gallicis libriquinque quibus titulus est Le Bureau du Concile de Trente. Papa tamen ea non damnavit, sed confirmavit. Bellarm. postulavit unum exemplum pro instantiat en plura quam unum: Adversus corollarium alterum do has instantias. Concilium Francofurti ad Moenum anno Domini 794. a Carolo Magno convocatum de Synodo Nicena II. ab Adriano Papa Romano confirmata iudicavit, imo eam damnavit. Idem fecit Carolus Magnus & filius eius Ludovicus bius. Et num Patres Concilii Francofurtensis & hi Imperatores ab Ecclesia haeretici sunt habiti? Philippus rex Galliae & Sorbonistae Parisienses iudicarunt de sententia. lohannis vicesimisecundi & Curiae Romanae, sentientia inimas non visuras Deum, nisi post resurrectionem, ut refert Gerson Cancellarius Parisiensis Academ. Serm. in fest. Pasch. tom. 4. Num propterea rex & Sorbonistae ab Ecclesia fuerunt pro haereticis habiti Reges Galliae aliquot concinue, Henricus II. Franciscus II. Carolus IX. Henticus III. Henticus IV. iudicarunt de sententia Concilii Tridentini & jiure merito recusarunt semper Concilii illius publicationem in Gallia: num continuo haeretici ab Ecclesia Catholica habiti sunt:
praxi Ecclesiae petita. Deinceps thesin suam probare conatur testimoniis PoĀ¬ tificum & Imperatorum veterum, id est, autorum utriuse luris, & Patrum. Sed testimonia Pontificum jure reiiciuntur, tum quia substantia sunt falsa; adversantur enim veritatis tum quia modo sunt illegitima; sunt enim Pontificunm Romanorum in causa ipsorum propria: atqui nemo hominum est testis idoneus pro se in propria sua causa. Testi monia Imperatorum aliena sunt a causa Pontificia. Aure lianus & Constantinus Magnus Imperatores, ille in causa Pauli Samosateni, ille in causa Donatistarum indicem de legavit Romanorum Episcopum, sed non solum, verum E cum aliis Episcopis: nec cum summa autoritate a qua recedere nullo modo liceret, sed cum limitata potestate: unde cum Donatistae a sententia Romani Episcopi appellassent ad Imperatorem, dedit ille aliud Arelatense iudicium. Si Romanus Episcopus fuit iudex delegatus ab Imperatore non igitur summus: hoc aute, non illud a Bellarmino probandum erat. Alii Imperatores omnes nihil aliud statuerum quam causas fidei & Ecclesiasticas ad cognitionem iustiordinis Ecclesiastici pertinere: Pontificis Romani, cuius ne meminerunt quidem, tribunal summum non agnove runt. Testimonia Patrum: aut impertinentia sunt, quia Romani Pontificis summum indicium non agnoscunt: aut al illis profecta, qui corruptissimis iam seculis vixerunt & sui seculi errorem hauserunt, veluti est testimonium Anselmi& Bernardi.
Vtimo probaturus Bellarminus sententiam suam ratione, primum tali praemunitione utitur: Non ignorabaDeus multas in Ecclesia exorituras difficultates circa fidem, debuit igitur iudicem aliquem Ecclesiae providere
RESP. Non litigabimus de verbis: rectius tamen Bellarminus dixisset, noluisse Deum Ecclesiam absque iudice reinquere. Deinde subiicit rationem, quae huiusmodi Syllogismo concludi debet.
Summus Iudex interpretationum Scripturae & controversiarum religionis aut est Scriptura Sacra, aut spiritus revelam; privatus, aut Princeps seculari, aut denique Princeps Ecclesiasticus vel solus vel cerre cum consilio & consensu coepiscoporum, nec potest dari alius ad quem hoc iudicium pertineat. At Scriptura Sacra non potest esse iudex ille summus, nec spiritus revelans privatus, nec Princeps secularis. Ergo Princeps Ecclesiasticus vel solus vel certe cu cosilio & consensu Coepiscoporum.
RESP. Negatur propositio, quia est falsa ob insufficiente enumerationem, in qua a Bellarmino omittitur Deus Pater, Filius & Spiritus S per Scripturam S. publice loquens. & sua ipsius verba interpretans, controversiasque religionis dirimens, qui non minus determinat controversias religionis per Scripturam, quam Princeps, quam Rex terrenus. suorum subditorum lites politicas per rescripta. Ac Deum esse summum interpretem & iudicem controversiarum. religionis supra probatum, nec alium agnoscunt Patres orthodoxi, ut in Symphonia Catholica ostensum. Sed Bel larminus quasi sufficientem enumerationem instituisset inpropositione sua ac proinde de ea laborandum ipsi minime esset; assumtionis mebra omnia ordine probare conatur.
RESP. Primo peccatur ignoratione elenchi: nam probandum erat Scripturam non esse iudicem summum, quod nos ultro damus: Bellarm. vero simpliciter probat, Scripturam non esse iudicem, quasi ne instrumentalis seu miniterialis quidem index esset. Deinde antecedentis utrumque lemma negatur. Nam Scriptura unicum tantum eumque literalem quolibet in loco sensum habet, unicum tantum recipit, non varios; etsi homines vel ex imperitia vel ex malitia varios ei sensus affingant. Deinde Scriptura potest ipsa dicere quis sit verus sensus: quia potest sapientem reddere hominem ad salutem aeternam.
I. In omni Republica bene constituta & ordinata, lex & iudex distinctae res sunt. Lex enim docet quid agendum, & audex legem interpretatur, & secundum eam homines dirigit. Ergo etiam in Ecclesia Scriptura & iudex distinguuntur, sic ut aliud sit Scriptura, alius iudex.
RESP. Peccatur a Bellarm, elencho falso oppositorum. Non enim opponuntur eodom modo, lex & iudexsimilis ter Scriptura & iudex. Quia alio modo lex est iudex, alio modo Magistratus: illa quidem Magistratui ius cuiusque causae monstrando: hic vero illud partibus litigantibus ex lege indicando. Sic alio modo Scriptura index est, alio modo Ecclesia seu Synodus Episcoporum: nam Scriptura est iudex ut vox Dei: Ecclesia scuEpiscoporum Synodus ut index, praeco & administra Dei & Scripturae.
III. De Scripturae interpretatione quaestio est: non autem seipsam interpretari potest: Ergo non est iudex.
RESP. Falsum est. Scripturam non posse scipsam interpretari: nam se interpretatur ipsa per se, & per suos interp retes. Quidinonne Apostoli interpretantur Prophetas? nonne Paulus interpretatur Matthaeum aut alios Evangelistas: & Petrus Paulum? Quid enim frequentius est in Ambrosii, Augustini & aliorum Patrum commentariis, quam ut unum autorem sacrum ex altero interpretentur, ut ex colatione locorum variorum verum eruant sensum? Videatur Symphonia Catholica primo capite, thesi quinta.
Replicat Bellarminus: Si ex collatione locorum verus Scriturae sensus erui posset, maxime a linguarum peritis; tum interpretes inter se convenirent. Sed non conveniunt: exempli gratia, verba Christi, Hoc est corpus meum, aliter interpretantur Lutherani, aliter Quingliani, utrique linguarum periti, nec in explicatione convenire hactenus unquam potuerunt. Ergo ex collatione locorum Scripturae verus sensus erui non potest.
RESP. Committitur fallacia accidentis in assumtiones nam quod interpretes non semper, nec omnes conveniunt. id per accidens sit vitio hominum absque ulla Scripturae S culpa: impia mens odit etiam ipsum intellectum, & homo, aliquando nimium mente perversa, timet intelligere, necogatur quod intellexit facere. Est autem iniquum, imo & impium, propter vitium hominum adimere Scripturae divinae autoritatem interpretadi seipsam: imo adimere Deo. in Scriptura sua, in Testamento suo voluntatem suam proponenti, autoritatem feipsum declarandi. Perinde profecto censet Bellarminus, ac si ex testamento accuratissime perscripto & authentico, propter partium litigantium diversam interpretationem, non esset mens testatoris cognoscenda. Augustinus os obthuret Bellarmino, sic dicens tomo 10. de verbis Domini serm. 2. eAdsit ipse Dominus, qui etiam in suo servo & Apostolo loquebatur, & aperiat nobis uoluntatem suam, & tribat obediendi facultatem. Ipsa quippe verba Evangelica secum portant expositiones suas, nec intercludunt ora esurientium, quia pascunt corda pulsantium. Et 7. tom, libro de unitate Ecclesiae, cap. 5. Hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque aperta & manifesta deligamus: Quae siin sanctis Scripturis non invenirentur, nullo modo esset, unde aperirentur clausa & illustrarentur obscura. Optatus Milevitanus ite, qui ait: is, cuius est Testamentum, in coelo est;. Ergo volitas eius velut in testamento sic in Svangelio inquiratur. Etenim praesentia quae modo facitis, ia futura cos pexerat Christ
Instantia: Si alii aliorum interpretationes falsas esse dicant & repudient, sicut Zuingliani Lutheranorum, & vicissim Lutherani Zuinglianorum, & omnes tamen se Scripturam Sdieunt sequi: quis erit iudex:
RESP. Deus ipse per Scripturas loquens & voluntate suam nobis aperiens per Prophetas & Apostolos. Quid enim est frequentius in Scriptura, quam, sic dicit Dominus, & lesus dicit? Contra insidiosos crrores, Deus voluit ponere firmamentum in Scripturis, contra quas nemo audet loqui, qui quoquo modo se vult videre Christianum. ait Augustinus nono tomo, Tractatu secundo in epistolam Iohannis
nstantia alia: Sed quid si nondum idem sentiant: RESP. Ferent & tolerabunt alii alios, donec Deus partierranti veritatem suam revelaverit: attamen in eo ad quod isque pervenerunt, eadem incedant regula, & idem sapiant, Philipp. 3. 15, 16.
Secundo, spiritum privatum non esse iudicem, nititur Bellar, seqq argumentis demonstrare: I. Iudex debet videri, & audiri ab utraque parte litigante; quia tales sunt qui coum tendunt, nimirum homines corporales, si enim spiritus essemus. forte sufficeret iudicium spiritus. At Spiritus privatus non potest videri & audiri ab utraque parte litigante: Ergospiritus. privatus non potest esse index: RESP. Primo odiose ludit Bellarminus homonymia in voce spixitus. Nam si privatam revelationem intelligit, qualem Enthusiastae & Anabaptistae jactitant & quicunque extra Scripturam Spiritus Sancti, controversiarum decisionem quaerunt, nos adversarios non habet. Sin vero Spiritum Sanctum intelligit qui omnia operatur, dividens singulis prout vult, ut dicitur I. Corinth. 12. v. 11, & qui singulos fideles, etiam privatos docet de omnibus, I Johan. 2. vers. 27. tum adversarius est Spiritus Sanct
Nam unus idemque Spiritus Sanctus & publicos & privatos homines docet, & utrisque suam veritatem revelat: & quod publice in Scriptura Sacra judicat, id ipsum privatim in cordibus fidelium confirmat. Quisquis hoc negat, Spiritum Christi non habet, sed spiritum hujus mundi.
Secundo negatur propositio major: nam ne quidem in controversiis corporalibus hoc semper verum est, debere judicem videri & audiri ab utraque parte litigante. Nam judex inprimis supremus, veluti Imperator, Rex aut Princeps, non semper praesens corporaliter partibus litigantibus, sed etiam breviculo respondere potest aut perrescriptum, aut per interpretem aliquem, ut usus omnium Imperiorum, Regnorum & Principatuum testatur. Imo idem facit PontifeRomanus, & per epistolas decretales, aut brevia Apostolica (quae plerunque sunt Ecclesiis & Rebuspublicis insidiosa, sicut brevia in mari navibus) sententtam suam exponit & causas dijudicat.
Tertio probatio majoris vix pilo uno a blasphemia distat. Ait Bele larminus: Tales sunt qui contendunt, nimirum homines corporales Si enim Spiritus essemus, forte sufficeret judicium Spiritus. Quid forte sufficeret? Judicium illius Spiritus qui nostros Spiritus creavit: non sufficiat nobis, eo quod e corpore & Spiritu compositi sumus DEUS est Spiritus: & qui adorant eum, oportet ut Spiritu ac veritate adorent, Johan. 4. v. 24. Quando sese cor converterit ad Dominum, tolletur velamen illud. Dominus vero Spiritus ille est: ubi autem Spiritus ille Domini, illic libertas: Nos autem omnes retecta facie gloriam Domini, quasi in speculo intuentes, in eandem imaginem transformamur ex gloria in gloriam sicut a Domino Spiritu, 2. Corinth. 3. v. 16, 17, 18. Ea quae sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus Dei. Nos vero non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui est ex Deo: ut sciamus quae Deus est nobis gratificatus. Quae etiam loquimur, non sermonibus quos docet humana sapientia, sed quos docet Spiritus Sanctus spiritualia cum iis quae spiritualia sunt conferentes, 1. Corinth 2. vers. 12, 13. Cuicunque hujus Spiritus judicium non sufficit, is vere corporalis, & plane animalis est. Animalis autem homo non est capax eorum quae sunt Spiritus Dei; sunt enim ei stultitia, nec potest ea cognoscere, quia spiritualiter dijudicantur, 1. Corinth. 2. vers. 14. id est, Spiritu Sancto mentem illuminante & intelligentia salutari donante, dijudicandique dexteritate instruente.
II. In Republica temporali omnes homines habent verum lumen naturale, quo lex condita est, & quod sufficit ad eam exponendam. & tamen nunquam permittitur legis interpretatio privato judicio uniuscujusque: & si permitteretur, diu Respubl. durare non posset. Quanto ergo minus permittenda est Scripturae interpretatio judicio uniuscujusque, cum non habeant omnes verum illud supernaturala lumen, quo Scriptura condita est, & quod est necessarium ad eam recte intelligendam:
RESP. Peccat Bellarminus ignoratione elenchi. Probare enim debebat, spiritum privatum seu revelantem unicuique privato homini non posse judicem esse summum, (de summo enim judice quaestio jam est;) isto autem argumento concludit, Scripturae interpretationem non permittendam judicio uniuscuiusque. Aliena a praesente controversia conclusio, & invidiose insidioseque perturbans quae distincta sunt. Itaque nostram sententiam distincte expositam repetamus: Deus ipse Iudex est controversiarum de religione supremus, & Legislator in Ecclesia: Scriptura, quae lex est a Deo Ecclesiae data, est judex ministerialis ut vox Dei: Qui publica autoritate in Ecclesia docent, nimirum donis Spiritus Sancti & vocatione publicet instructi, veri sensus Scripturae non judices sunt, sed indices tantum & interpretes, non major illis in Ecclesia deferri honor possit, quam ut sint divinae voluntatis interpretes; humanarum vero interpretationum & controversiarum sunt judices, ex Scriptura Sacra illas dijudicantes, ut Dei & Scripturae divinae ministri, sunmmo Pastori CHRISTO rationem administrationis suae roddituri. Privati de in xerpretationibus judicat humanis judicio communi fidelium omniis tanquam oves Christi discernentes salutare pabulum Christi a cicuta, a veneno Antichristi, obsequentes praecepto Apostolico, Ut intelligentibus loquor, judicate vos quod ajo: Omnia probate, quod bonum. fuerit retinete: Ne cuivis spiritui credite, sed probate Spiritus, an exDeo sint.
HI. Iudex habere debet autoritatem conctivam, alioquin nihil prodesset ejus judicium: At privatus homo nullam habet talem autoritatem: Ergo privatus homo non potest esse Iudex.
RESPON. Rursus peccat Bellarminus ignoratione elenchi. Non enim jam quaestio est, An privatus possit esse judex? sed, an possit esse judex summus? Privatus nullus, imo nec publicus ullus homo, imonec universa Ecclesia potest esse summus judex humanarum interpretationum Scripturae & controversiarum religionis
Deinde majorem propositionem universaliter intellectam negamus: particulariter intellecta vera est: Judex, nimirum publicus, vocatione publica instructus ad cognoscendas & dijudicandas controversias, debet habere autoritatem coactivam, sed eam limitatam & circumscriptam pro modo vocationis ipsius. Sic intellectam majotem damus: nam ordinem judiciorum autoritatemque agnoscimus in Ecclesia a Deo ipso institutam. Tyrannicam vero aut despoticam illam autoritatem, quam Papa & episcopi Papani affectant & hoc tempore exercent, quia Scripturae Saciae adversatur, merito imĀ¬
Tertio autoritatem coactivam distinguimus, corporalem a spirituali, externam ab interna. Corporalis & externa Magistratui & judici Politico competit; spiritualis & interna Spiritui Sancto, verbo & virtute sua ita constringenti contradicentium veritati animos, ut ei assentiantur; qua in re saepe etiam illiterati & simplices homine sunt externi ministri Spiritus Sancti. Nam in primitiva Ecclesia Christiana Spiritus Sanctus plurimos ad fidem Evangelij adduxi. S per Apostolos, qui homines erant illiterati & idiotae, ut de illis dicitur] Actor. 4. v. 13. Quae ibi autoritas coactiva externa erat? Idem confirmat exemplum senis illiterati, simplicis & imperiti, qui in Concilio Niceno primo quendam insignem Philosophum, quem nullus Episcoporum eruditissimorum constringere poterat, brevi sermone ad fidem Christi convertit? ut refert Eusebius libro decimo Histor. Eccles. cap. tertio. Et quam habuit Paphnutius autoritatem coactivam externam, suadens & persuadens toti Concilio, non esse conjugium Episcopis & presbyteris & diaconis Ecclesiae interdicendum? Nonne unius loci Scripturae autoritate eos cocgit:
IV. Plurimi sunt adeo rudes & imperiti, ut ipsimet fateantur, se nullo modo posse judicare de quaestionibus fidei, & tame etiam illi salvari possunt: non est igitur necesse, ut omnes judicent.
RESP. Delectatur Bellarminus fallacia ignorationis elenchi, quia neque ista argumentatio ejus contradictionem justam continet, sed aliud probat & concludit quam nunc debebat. Probandum ipsi erat, spiritum privatum non esse summum judicem, qua in re nos conttadicentes non habet. Quid igitur Andabatatum more pugnat sine adversario & frustra aerem verberat? Et quis contendit, oninibus publicam autoritatem judicandi de dogmatibus esse cencedendam?
V. Si Spiritus iste revelans privatus esset judex, praecluderetur via conversioni haereticorum, nec ullo controversiae unquam terminari possent. Nam nemo est haereticorum, qui spiritum non jactet, & qui Spiritum suum non praeponat spiritibus aliorum: & sicut 2. Paralip. cap. 18. cum diceret Micheas Propheta Domini, se loqui in nomine Domini, Pseudoprophetas autem agitari spiritu mendacij; res spondit ei Sedecias Pseudopropheta: Et per quam vium transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibit ita si Catholicus diceret, spiritus ita mihi revelat, respoder echaereticus, & per quam viam? &c. RESP. Haec argumentatio ad nos non pertinet, sed ad Enthusiastas, quorum nos patrocinium non suscipimus.
TERTIUM membrum assumtionis belarminianae est, principem secularem non esse judicem, idque aliquoc argumentis probare nititur, sed perpetuo fallaciam ignorationis elenchi committens. Probandum ipsi erat, Principem secularem non esse summum judicem interpretationum Scripturae & controversiarum religionis: nam de summo judice est nunc controversia: ipse vero semper concludit simi pliciter, Principem secusarem non esse judicem. Nos vero jam aliquoties ordinem judiciorum de religione distinximus, ita ut reperitione opus non sit: sed concludimus, neque testimoniis Scripturae Sacrae, neque praxi Ecclesiae Orthodoxae, neque testimoniis Pontificum, Imperatorum & Patrum, neque ratione probari posse, Ponaificem Romanum esse summum judicem interpretationum Scripturae Sacrae & controversiarum religionis, Hucusque de interpretatione Scripturae Sacrae: restat de ejusdem perfectione.
On this page