Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 24
CAPUTTII In quo refelluntur argumenta Papistarum, quibus e¬ uincere conantur, Sacrae Scripturae autorita¬ tem a testimonio Ecclesiae pendere.
Papistae affirmant; freti argumentis sequentibus: Quodcunque est primum medium per quod cognoscitur, Sacram Scripturam esse vere divinam, ab eo cerre pendet Sacrae Scripturae autoritas: Atqui testimonium Ecclesiae est primum medium per quod cognoscitur Sacram Scripturam esse vere divinam,
Ergo a testimonio Ecclesiae pendet Sacrae Scripturae autoritas Assumtio probatur ex Rom. 10. v. 24. 15. Quomodo credent, nisi audiant? Quomodo audient, sine praedicante; quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Ita nemo nost: um est, cui non fuerit testimonium Ecclesiae midis primum per quod cognovit Sacram Scriptura esse vere divina
RESP. Matar propositio negatur: quia non omne primum medium per quod in alicujus rei cognitionem deducimur, est idcirco ita suffici ens, ut ab eo rei illius pendeat autoritas Exempli gratia: Testimonium mulieris Samaritanae de Jesu fuit primum medium, per quod multi Samaritanorum crediderunt, ipsum esse Christum illum: sic ut legitur Joh. 4. 39. Ex urhe autem illa multi Samaritanorum crediderunt in eum propter sermonem mutieris illius, testantis, Certe dixit. mihi omnia quae feci: Num igitur autoritas Domini Jesu, sive in se sive quoad Samaritanos a mulieris illius testimonio pendebat? Nequaquam; nam multo plures crediderunt propter sermonem ipsius Domine Iesu: & illi mulieri dicebant: Non amplius propter tuos sermones credimus: ipsi enim audivimus, & scimus, hunc esse vere Servatorem illum mundi Christum, ut ibide scribitur v. 41, 42. Similiter Petri Apostoli sermo & testimonium deJesu crucifixo quod esset Christus ille, fuit primum medium per quod magno illo die Pentecostes quo effusus est Spiritus Sanctus in Apostolos, quasi ter mille animae inJesum crediderunt, ut narratur Actor. 2. 41. Num idcirco autoritas Jesu pendebat a testimonio Petri Apostoljautoritas Domini ab autoritate serui? Ita etiam non est necesse ut ab eo quod est primum medium pequod Scripturae divinitatem agnoscimus, Scripturae autoritas poden
Assumtio etiam non est simpliciter vera: non enim semper, neque adpud omnes testimonium Ecclesiae est primum medium, per quod cognoscant, Scripturam Sacram esse vere θεόπουτον. Nam Moses, Prophetae & Apostoli de Sacra Scriptura, quam ipsi conscribebant, persuasi erant esse vere verbum Dei, sine testimonio Ecclesiae
II. Ex solius Ecclesiae testimonio pendet certitudo autorum qui lipros sacros scripserunt: nam ex solius Ecclesiae testimonio constat, epistolam ad Romanos esse Pauli;. Evangelium Marci esse Marci, &c. Ergo a testimonio Ecclesiae pendet Scripturae Sacrae autoritus.
RESP Negatur antecedens: nam de autorum certitudine, non est Ecclesiae, sed ipsorum librorum testimonio judicamus. Credimus & pistolam ad Romanos esse Pauli, quia id Scriptura Sacra testatur: na mox in exordio hujus epistolae est, Paulus Apostolus Iesu Christi, &c. Hoc aute exordium epistolae ad Romanos est pars Scripturae Sacrae¬
III. Ex solius Ecclesiae testimonio nobis constat, quinam libri sinvere diuvini: Ergo ab illo pendet Scripturae Sacrae autoritas
RESP. Antecedens nequaquam concedimus. Spiritus enim Sanctus & in Scriptura & in cordibs fidelium idem testatur, & longe qui dem certius quam Ecclesia Ideo Ireneus libro tertio adversus haereses, capite undecimo inde dicit ostendi Evangelium Valentinianorum quod illi Veritatis Evangelium nuncupabant, non esse divinum quod in nihilo conveniens esset Apostolorum Evangeliis, sed dissimile ab illis. Qui igitur solius Ecclesiae testimonio hac in re nituntur. illi praecipua testimonia se nondum fensisse aut intellexisse ostendunt,
IV. Quod est antiquius quam Scriptura, ab eo Scripturae autoritapendet: Ecclesie est antiquior quam Scriptura: Ergo ab Ecclesia Scripturae autoritas pendet.
Majot em sic probant: quia testis antiquioris est major autoritas quam recentioris, Minorem vero sic stabiliunt: quia Ecclesia fuit ante Mosen, et Scriptura non fuit ante Mosens
RESP. Primo major propositio ut & probatio ejus non est necessaria & tantum particularis. Artifex enim junior potest esse peritioseniore. Potest etiam ea esse conditio recentioris testis, ut fidem mereatur majorem, quam antiquior. Testabatur de se SERMo ille carfactus: testati fuerant etiam de ipso jam olim, Moses & Prophetae veteris Testamenti: neque tamen ideo major est autoritasvel omnium a liorum testium quam solius Christi. Deinde in assumtione ejusque probatione fallacia est a dicto secudum quid: nam Ecclesia non omns, sed tantum illa quae ante scriptos a Mose libros fuit, antiquior est quam Scriptura, non quoad substantia Scriptura, sed tantum quoad accidens Nam quoad substantiam, id est, quoad doctrinam ipsam seu verbum ipsum Dei, Scriptura Sacra est aeterna in ipso Deo sapietia, neque ejus notitia tum demum Ecclesiae patefacta est, quando literis est consignata, sed ejus patefactio cum ipsa generis humani creatione in Paradiso coepit, estque immortale illud semen ex quo primum Ecclesia nata fuit & deinceps crevit: non igitur potuit Ecclesia exsistere, nisi verbo Dei, cujus summa deinceps a Mose & aliis servis Dei mandata est literis, prius exsistente. Verbum Dei est causa Ecclesiae: Ecclesia igitur non potest esse antiquiorverbo Dei. Quodvero aliud nunc est verbum Dei quam quod in Scriptura continetur? Nunquam igitur Papistae obtinebunt. Ecclesiam etiam illam quae ante Mosen fuit, esse simpliciter Scriptura Sacra antiquiorem. Quod vero Ecclesiam Novi Testamenti, posApostolos maxime exsistentem, de cujus autoritate Papani pugnant. attinet, ea nullo modo antiquior fuit, quam Scriptura, neque quoad substantiam, neque quoad accidens. Cortuit igitur conclusio
V. 1. Tim. 3. Ecclesia appellatur columna & stabilimentum veritatis.: Ergo ab autoritate Ecclesiae pendet Scripturae Sacrae autoritas
RESP. Negatur propositionis omissae consequentia; nempe, S Ecclesia est columna & stabilimentum veritatis, ab illa pendet Scristus rae autoritas. Ecclesia enim est columna ac stabilimentum veritatis quatenus est custos, vindex, praeco seu testis & interpres veritatis e Sacra Scriptura depromtae Sed num propterea ab Ecclesia Scripturae autoritas pedet? Nequaquaimo contra potius Saera ocriptura conciliat autoritatem suo custodi, vindici, praeconi seu testi & interpreti¬
On this page