Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
Virtus moderatrix affectuum versatur circa affectus, vevehementiores vel sedatiores. Virtus moderatrix affectuum vehementiorum, est vel charitas erga proximum, vel fortitudo animi, vel temperantia.
De charitate erga proximum prius agendum quam de aliis virtutibus secundae tabulae Decalogi: tum quia causa est aliarum: (fide enim salvifica per charitatemest efficax, Galat. 5. vers. 6.) tum qui subjecto est latior & necessitate, utilitate atque dignitate praestantior omnibus aliis virtutibus quae in secunda tabula Decalogi requirum tur: adeo quidem ut ipsa synecdochice impletio Legis, si Decalogi tabulam secundam respicias censeatur, & sine ea nulla alia virtus quicquam sit: ut sequentia loca Scripturae ostendunt. Matth. 22. vers. 37, 38. 39, 40. Iesus autem dixit ei: Diliges Dominum Deu, tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota cogitatione. tua. Istud est primum & magnum mandatum: Secundum autem simile est huic, Diliges proximum tuum ut teipsum. Ab istis duobus mandatis tota Lex & Prophetae pendent. Roman. 13. vers. 8, 9, 10 Nemini quicquam debete, nisi hoc, ut alii alios diligatis: Nam qui diligit alterum, Legem implevit. Siquidem illud, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces: & si quod aliud est praeceptum, in hoc sermone summatim comprehenditur: nempe, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Charitas proximum non afficit malo. Itaque charitas est completio Legis, Galat. 5. versic. 13, 14. Vos enim ad libertatem vocati estis, fratres: tantum nolibertatem arripite ut datam carni occasionem, sed ex charitate servite alii aliis. Nam tota Lex uno dicto completur, isto videlicet, Diliges proximum tuum, ut teipsum. 1. Corinth. 13. vers. 1. & sequentibus Si linguis hominum loquar & Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aes resonans, att, ymbalum tinniens. Et si habeam prophetiam, & noverim mysteria omnia, omnemque cognitionem: & sit habeam iptam fidem, adeo ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si in sumam alendis egenis omnia quae mihi suppetunt, & si tradam corpus meum ut comburar, charitatem autem non habeam, hoc nihil mihi prodest. Charitas iram cohibet, benigna est charitas, non invidet charitas, non agit perperam, non inflatur Non agit indecore, non quaerit quae sua sunt, non exacerbatur, non cogitat malum. Non gaudet injustitia, gratulatur autem veritati Omnia tegit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit: sed & prophetiae evanescent, & linguae cessabunt, & cognitio evanescer. Videatur vigesimum caput secundi libri Ethices. Christianae Lamberti Danaei.
CHARITAS ERGA PROXIMUM, est virtus, per quam post. Deum ii diliguntur, qui ex mandato Dei diligi debent.
On this page