Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 33
UPERIORE capite refutavimus eos qui libros Vuteris & Novi PTestamenti vel omnes vel quosdam negarunt esse divinos & Ca¬ nonicos: nunc refellendi sunt Papistae, qui contendunt, libros quosdam vere divinos & Canonicos esse, qui tales non sunt
Nam contendunt etiam adjectiones ad librum Estherae, librunBaruchi, adjectiones ad Danielem, libros item Tobiae, Iudithae, Sacientiae Salomonis, Ecclesiastici seu Iesu Siracidae & duos Machabaeoum, esse univoce & proprie divinos & Canonicos. Proinde primum argumentis illorum respondendum, tum nostrae sententiae argumenta contra libros Apocryphos proferenda atque defendenda.
Papistarum argumenta quaedam sunt communia pro omnibus his libris, quaedam singuluria pro singulis. Communia primum videamus
PRIMUM est: Quicunque libri a Conciliis, Pontificibus Romanis & Patribus antiquis pro vere & diuvinitus Canonicis agnoscuntur & habentur, ij sunt vere & diuvinitus Canonici:
Atqui adjectiones ad librum Estherae & Danielis & libri caetevi jam enumerati, a Concilijs, Pontificibus Romanis, & Patribus intiquis, pro vere & diuvinitus Canonicis agnoscuntur & habentur:
Ergo sunt univoce & proprie Canonici. Minor propositio probatur; quia a Concilio Carthaginensi III. Canone quadragesimo septimo, Florentino, & Tridentino Sessione quarta: a Pontificibus, Innocentio primo in epist. ad Exuperium Episcopis: denique a Patribus, Augustino libro secundo de doctrina Christiana capite octavo, Isidoro libro sexto Etymol. capite primo, Cassiodoro libro primo divinarum lectionum, Rabano libro secundo de Institutione clericorum, & aliis libri dicti numerantur & i¬
RESPON. Primo major propositio laborat fallacia secundum plura interrogata: nam diversa conjunguntur in ea, de quibus judicium est dissimile. Quod ad Concilia attinet, non est eadem omnium. autoritatem habent, ideo si quid illa affirment, absque ulla dubitatione verum est: alia vero Concilia Ecclesiastica seu Episcopalia humanam solummodo autoritatem habent, ideo si quid illa affirment non illico verum est. Pontificum item Romanorum & Patrum caeterorum tantum humana est autoritas: ideo illorum dicta per se fidem non merentur. Jam major propositio intellecta de Conciliis Episcopalibus, quorum humana tantum est autoritas, sicut & Pontificum atque Patrum, falsa est: quia neque conciliorum Episcopalium neque Pontificum Romanorum, neque Patrum judicium & decretum efficere potest, ut liber aliquis sit univoce & proprie Canonicus, quem Deus ipse per Prophetas & Apostolos Ecclesiae non radidit, & commendavit, canonicumque esse jussit. Dei enim esCanonem fidei, religionis, & cultus sui Ecclesiae praescribere, ac nequaquam Ecclesiae est Canonem fidei & bonorum operum sibi vel alijs facere Praecepta fidei & cultus divini, multo minus est Ecclesiae; quae Dei serva est, sibi constitueret quam imperiti rustici de legitimo, quod Principibus, Regibus, & Imperatoribus debetur, obsequio libros conscribere. Hominis enim ad hominem aliqua semper est? proportio: hominis vero ad Deum nulla esse potest. Religionis divinae Canon non potest nisi divinus, hoc est, a Deo ipso praescriptu & confirmatus esse per Prophetas & Apostolos: unde etiam Cano nis absolutio & confirmatio ad ministerium Apostolicum pertinet: Manichaeum, capite quinto: Distincta est a posteriorum libris excellentia Canonica autoritatis Veteris & Novi Testamenti, quae Apostolorum confirmata temporibus, per successiones Episcoporum & propagationes Ecclesiarum, tanquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis & pius intellestus. Ex hoc testimonio Augustini liquet, Canonem Veteris & Novi Testamenti, I ctum, sed ab Apostolis confirmatum & acceptum per successionem. ad nos usque propagatum. Quapropter non est positum in autoritate cujusquam concilij Ecclesiastici post Apostolorum aetatem celebrati aut adhuc celebrandi ut quisnam liber pro Canonico recipiendus sit, definiat. Imo nec penes Ecclesiam totam quantumvis veram atque puram est, ex re humana divinam efficere & pro divina imperare. Si non est penes Ecclesiam veram atque puram, multo minus penes corruptam, vitiosamque Ecclesiam aut Concilium ejus: omnium minime penes Ecclesiam ream aut Concilium ex reis Patribus constitutum. Major ergo falsa est.
Secundo, etiamsi daretur Major propositio: tamen falsa esset conclusio, quia assumtionis probatio laborat itidem fallacia secundum plura interrogata: ideo non potest una & eadem dari ad omnes probationis partes responsio, sed ad unamquamque d stin¬
cta. Concilium Carthaginense tertium pro legitimo Concilio Epi¬ scopali agnoscimus, cui etiam Augustinus interfuit & subscripsit: sed Canon quadragesimus septimus, in quo Tobias, Judith, Machabaeorum libri duo, Sapientia Salomonis & Ecclesiasticus interCanonicas Scripturas recensetur, est adulterinus, & supposititius quia conscriptus eo tempore, quo Bonifacius I. Romanus Episcobus fuit, ut ex clausula illius patet: nempe, Hoc etiam fratri & consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium Episcopis pro confirmando isto Canone innotescat. At hoc concilium celebratum est tempore Siricij Papae, ut titulus Concilij ostendit in tomo prime Conciliorum Coloniae Agrippinae Anno millesimo sexagesimo septimo excusorum, & Canon quadragesimusoctavus, quo dicitur: De Donatistis placuit ut consulamus fratres & consacerdotes nostro. Siricium & Simplicianum: Quorum ille Romanus, hic Mediolanensis Episcopus erat. Quapropter vi veritatis victus Laurentius Surius Monachus Carthusianus, qui tomos illos conciliorum digei sit & edidit, canoni quadragesimo septimo notam istam apposuit: Licet istud capitulum quadragesimumseptimum in praesenti exemplari, tanquam aliquod hujus concilij capitulum habeatur, in alij tamen certis conciliorum libris, dicitur esse Carthaginensis Concili, squoti non additur, forte VII. quod sub Bonifacio celebratum est, quanquam in eo Canon iste non reperitur) vigesimumquartum capitulum, celebrati post consulatum Honorij duodecimum, & Theodosij octavum, quorum annus currit sub Bonifacio Papa. Ex hac confessione Surij & actis Conciliorum liquet, Canonem hunc Carthaginensi tertio falso adscribi, ut majoris antiquitatis praetextu autoritas ei concilietur. Et tamen non pudet Bellarminum & alios Papanos, canonem ementitum & supposititium ad probandum allegare. Caeterum Surij annotationem Gentianus Hervetus pro sua fide poste ea sustulit. Tum dato sed non concesso, hunc Canonem esse Concilij Carthaginensis tertij genuinum: tamen non esset idoneus ad probandum. Quia si libri de quibus ambigitur, Canonici non fuerunt tempore Apostolorum a quibus Canon confirmatus est, non potue runt a Concilio ullo demum canonici reddi. Libros enim non canc nicos, Ecclesia non potest facere canonicos: quia quam ipsamet non habet autoritatem canonicam & divinam, aliis dare non potest. Dei inde capitulum hoc solummodo quasi rogatio ac non sanctio est: quid autem fuisset opus rogari placitum, quod inde a principio Ecciesiae Apostolicae placuerat, & Laodicenum Concilium probaverate Rogationem esse ex iis quae adduntur satis constat: Hoc etiam fratr & consacerdoti nostro Bonifacio vel aliis earum partium Episcopipro confirmando isto canone innotescat. Si omnes libri Canone isto comprehensi inde ab initio fuisseat Canonici, confirmatione humana opus illis minime fuisset, nec aliorum fratrum judicia exspectar: necesse fuisset. Adhaec rogationem esse ex proxime sequente mem bro constat, quum illius Canonis conditores ajunt: liceat etiam legi passiones Martyrum, quum anniversarij dies illorum celebrantur At libri proprie & vere divinitus Canonici non rogatione concilij leguntur, sed mandato divino legendi sunt. Praeterea etiamsi roga tio non esset, sed decretum, & autoritas ejus valeret, causam tamenPapistarum nequaquam stabiliret. Nos enim de sacro Canone fidei disputamus, capitulum vero allegatum agit de sacro Canone lectionis Ecclesiasticae: ut verba capituli ista ostendunt: Placuit ut praete Scripturas Canonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum scripturarum. Et libris enumeratis subijcitur: Hoc fratri & consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium Episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a Patribus ista accepimus in Ecclesia legenda. Liceat etiam legi passiones Martyrum, cum anniversarij dies eorum celebrantur. Atqui non omnes libri quos legit Ecclesia ad aedificationem plebis, proferri etiam debent ad autoritatem fidei confirmandam, ut manifestum est ex Hieronymi Praefaione in libros Salomonis, & Rufini expositione in Symbolum. In de ne ipsi quidem Papistae omnia hujus Concilij decreta suscipiunt. Nam nequaquam probant, quod capitulo primo jubentur omnes Episcopi Africani observationem Paschalem ab Ecclesia Carthagis nensi accipere; quum tamen observatio Paschalis semel in Synodo Nicena definita sit, ut quod ad eam attinet, Romanae Ecclesiae consuetudo obtineret. Quod capitulo secundo plures primae sedes nominentur; quum Papistae solam Romanam primam esse velint
Replicant Papistae, Concilium Carthaginense tertium in Trullana seu sexta Synodo generali confirmatum.
RESPON. Etsi in Jure Canonico distinctione decimasexta aliquot capit. Canones Synodi sextae generalis approbantur: tamen a doctissimis Pontificiorum doctoribus tanquam in Romanam Ecclesiam injurij, pluribus argumentis refutantur. Pighius acta Synodi Trullanae vocat parengrapha, minimeque germana esse rationibus nonnullis demonstrare conatur. Melchior Canus de locis Theologicis libr. 5. cap. 6. ait, Canones istius Synodi non habere autoritatem Ecclesiasticam. Deinde ea Synodo non solum Carthaginense, sed etiam Laodicenum Concilium, quod de librorum sacrorum numero, sententiae Concilij Carthaginensis & Pontificiorum repugnat, comprobatur. Tum etiamsi Canones Synodi sextae genuini essent, tamen non illico recipiendi essent, quia ipsimet Papistae nonnullos improbant:
Concilium Florentinum, quod ajunt Latinorum Graecorum. que Patrum atque Armenioram legatorum consensione celebratum, nec antiquitate, nec forma, nec episcoporum ratione ullam apud orthodoxos meretur autoritatem
Concilium Tridentinum similiter neque pro legitimo agnoscimus, neque ejus autoritati quicquam deferimus propter rationes & causas grauissimas, quas Electores, Principes, & Ordines Imperi¬ Protestantes recensuerunt, & prolixe explicarunt in gravaminibus oppositis Concilij Tridentini restitutioni seu continuationi a PieIV. Pontifice Romano ano 1562. indictae. Nos illas hoc loco solum: modo breviter enumerabimus. I. quia concilium Tridentinum illegitime & contra manifestum jus indictum fuit ab eo qui jus indicendi non habuit, nimirum a Pontifice Romano, qui neque divine neque humano jure ullo, neque etiam antiquissimorum Canonum autoritate, vel purioris Ecclesiae veteris exemplis aut consuetudine ullam talem habet potestatem: qui jus citandi Protestantes non habet, cum Romano Pontifici jurisdictio ulla aut superioritas in Protestantes, vel etiam in exsecutione praecipiendi aut prohibendi potestas non competat: qui cum suis Cardinalibus, Episcopis & Praelatis adhaerentibus pars altera est litigantium, utpote reus & in concilio publice postulandus accusandusque criminum gravissimorum nempe falsae doctrinae, idololatriae, prophanationis & depravationicultus divini; Simoniacae haereseωs & ut ex protestatione contra Sixti V. Pontificis Romani fulmen brutum in Henricum IV. nunc Rerem Galliae & Navarrae & Henricum Borbonium Principem Condaeum ejaculatum, nonnulla addantur, reus est Papa Romanus impietatis: tyrannidis in Ecclesia occupatae: corruptae Religionis: sacrilegij: majestatis imminutae, laesae, conculcatae: perduellionis & factionum hostilium: falsi seu subjectarum corruptarumque tabularum, &c. qui denique ante cognitionem causae Lutherum & alios protestantes, jam damnaverat. II. Quia concilium illud non fuit tutum, nimirum Tridenti celebratum, in loco Pontifici ad saeviendum in Protestantes opportuno & suspecto multis modis. III. quia constabat tantum ex unius nempe Pontificiae factionis Episcopis & Theologis. IV. quia non fuit liberum, sed servum, cum ne ipsi quidem Episcopi & Theologi Papani ausi sint aliter decernere quam Pontifici Romano placuit, cui fuerant adstricti juramento & qui ententias Tridenti decernendas Roma mittebat. Qui liberiorem vocem edidisset, a Consessu removebatur, vt Petrus Paulus Vergerius Episcopus Iustinopolitanus, Hieronymus Vida & alij. V. quia non fuit Christianum seu in Christi nomine collectum, cum, in eo solus Christus non fuerit summus judex, nec sola Scriptura Satra norma udicandi. VI. quia colluvies fuit hominum varijs sceleribs: coopertorum, quorum etiam umbram, ne dum societatem boni omns detestari & procul fugere merito debeant. VII. quia fuit concilium Simoniacorum, qui sacra officia a Pontifice Romano emerant, & res sacras vendebant. VIII. quia conflatum fuit ex hominibus sectantibus novum prorsus doct. e genus in Ecclesiam a Pontificibus & Monachis invectum, plenum horribilium errorum, impietatis & idololatriae; & propugnantibus Papae tyrannidem in Imperatores, Reges, & Ecclesiam universam. IX. quia decreta impia fecit & promulgavit sub anathemate observanda. X. quia sicut alis concilia Papalia magis accendit discordias, quam diremit; atque adeo fax & tuba fuit & adhuc est bellorum in orbe Christiano. XI. quia concilij illius praeses fuit Papa Romanus, superbus statuum Imperij contemptor, & condemnator. XII. quia concilium Tridenti num fuit eo fine celebratum, ut Evangelici omnes cogerentur desetere causam veritatis Evangelij, quam sine certo conscientiae peticulo deserere non possunt.
Propter tot & tam graves causas Concilium Tridentinum est. illegitimum ac proinde autoritatem apud nos habet nullam
Quin etiam Papistae plurimi hactenus recipere Concilium Tridentinum recusarunt, veluti Reges & Parlamenta Galliae, utur Pone cifices Romani indesinenter efflagitatint, ut in Gallia acceptare tur. Alij quoque Pontificij in hoc ipso argumento veritatem maluetunt, quam Concilium sequi: sicut Sixtus Senensis etiam post Concilium non dubitavit, tanquam aliena, resecare additamenta libr. Estherae libr. 1. & 8. Bibliothecae sanctae, ut Bellarminus ipse fater tur libro primo de verbo Dei capite septimo, sectione prima. Et Benedictus Arias Montanus in opere Biblico regio, in Novi Testamenti titulo ait: Accesserunt & huic editioni libri Graece scripti, (loqui tur autem de libro Tobiae, Judith, &c.) Quos EccLESIA ORTHoDOXA, HEBRAEORUM CANONEM SECUTA. INTER APO. RVPHOS RECENSET. Ad haec sessioni quartae, in qua decretum de libris Canonicis promulgatum est, quasi res ludicra ageretur jaucinumero Episcopi adfuerunt, qui tamen certatim omnes accuri tcirent ui de Episcopatibus, Abbatiisque (ut postea factum) praebendi, an natis, decimis agendum cognovissent
iam si Reges Galliae qui Christianissim: & primogeniti sunt silijp Romanae Ecclesiae, si Parlamenta Galliae, si lij Papistae Cencilius, Tridentinum non suscipiunt, quanto minus nos Reformatiadstrit imur ad decreta Concilij illius suspicienda? Ea nos Evang. lices Papistae non possunt autoritate adstringere, quam Pontificij ipsime devinciri nolunt
Haec de concilijs allegatis visum est respondere: nunc ad testimonia Pontificum Romanorum & Patrum respondemus.
Testimonium sub INNOCENTIII. Pontificis Romani nomine productum autoritatem ad probandum nullam habet. Epistolae enim quae Innocentio primo, & alijs Episcopis Romanis, qui primis aliquot seculis vixerunt, tribuuntur & decretales appellantur magna ex parte a recentiore aliquo scriptore, Pontificum assentatore & stipendiario vel conscriptae & suppositae, vel corruptae & interpolatae sunt; Quia stylus carum abhorret a Latinitate, quae Episcopis Romanis eo seculo, imo & sequentibus aliquot vernacula erat, ut ex genuinis illorum scriptis evinci potest. Ac inprimis epistola ad Exuperium Innocentio adscripta, in Priscianum etiam est injuria. Quam elegantes enim plirases sunt, habitare praecepti sunt: item propter sobolis successionem uxorium usum esse reEixatum, item, ex alia tribuad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere; item his ignorationis venia remittitur! Sed omitto istas imeptas ac prorsus monachales phrases, quibus epistola illa scatet, unde manifestum est, epistolam illam una cum aliis similibus supposi titiam esse.
Deinde etiamsi epistolae illae supposititiae non essent, tamen vim ad probandum obtinerent nullam: primo quia in illis testimonia Sacrae Scripturae foede depravantur, veluti in eadem ad Exuperium epistola ad prohibitionem conjugij sacerdotum detorquentur haec de cta; Sancti estote, quia & ego sanctus sum Dominus Deus vester. Levit. 11. & 20. Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi 1. Cor. 7. Omnia munda mundis. Tit. 1. Vellem omnes sic esse sicut & ego. 1. Cor. 7. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed spiritu Roman. 8. Secundo quia haeretica. multa in illis epistolis asseruntur, vt in illa ipsa ad Exuperium epistola, negatur sacerdotes uxoribus legitimis utentes a Deo exaudiri, & affirmatur communionem Eucharisticam esse quasi viaticum profecturis ex hac vita, extrema communione homines in supremo vita. articulo a perpetuo exitio vindicari. Tertio quia mysterij iniquitatis notae variae in iisdem epistolis apparent, quales etiam in illa ipsa ad Exuperium epistola sunt; primatus sedis Romanae, distinctio clericorum & laicorum propter sanctitatem, abusus coenae Dominicae Quarto quia in illis epistolis multa falsa continentur, ut in epistola; hac ad Exuperium adscribuntur quinque libri Salomoni, cum nonnisi tres esse Salomonis constet.
GELASII decretum, quod exstat in secundo tomo Concilio rum pagina trecentesima decimaoctava editionis Coloniensis suprcitatae, autoritate caret; primo, quia decretum illud repugnat decreto Synodi Laodicenae a sexta generali Synodo confirmatae: repugnat item aliis orthodoxis Patribus veteribus, qui aliter libros vere Canonicos recensuerunt, ut in Symphonia nostra Catholica ostensum.
Secundo, quia falsa interpretatione corrumpit scripturas: nam dicto illo Christi, Tues Petrus, &c. dicit Romanam Ecclesiam caetetis Ecclesiis praelatam primatum obtinuisse
Tertio, quia contradicit Scripturae cum ait: Quamvis aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Iesus, tamen ad aedification, aostram eadem sancta Romana Ecclesia, post illas veteris & novi Testamenti, quas regulariter suscepimus scripturas, etiam plures non prohibet suscipi scripturas, quas deinde enumerat, nimirum Conciliorum & Patrum
Quarto, quia injuste haereticos vocat eos qui negant, uno tempore, uno eodemque die Petrum & Paulum Romae sub Caesare Ne rone martyrio coronatos. Atqui haereticus non est, nisi qui errorem in doctrinae Christianae fundamentum impingentem pertinaciter defendit. Haeresis est proprie in quaestionibus fidei Christiana
exto, etiamsi decretum hoc vim probandi haberet, tamen parum juvaret Papistas; quia nonnisi unum librum Machabaeorum, & unum Esdrae inter Canonicos recenset, ac proinde alios libros Machabaeorum & Esdrae e Canonicorum numero excludit.
AUGUSTINUS libro secundo de doctrina Christiana, capite octavo, numerat quidem inter Canonicos, libros Tobiae, Iudith, Machabaeorum duos, Sapientiam Salomonis & Ecclesiasticum, sed tum δμανθμως eos Canonicos vocat, tum progressu temporis cum amplius profecisset, cautius de illis scripsit. Nam quinto tomo, libro de cimooctavo de civitate Dei, capite trigesimosexto sic scribit: Ab hoc tempore apud Iudaeos restituto templo, non Reges sed Principes fuerunt usque ad Aristobulum, quorum supputatio temporum non in Scripturis Sanctis, quae Canonica appellantur, sed in aliis invenitur, in quibus sunt & Machabaeorum libri, quos non Iudei, sed Ecclesia pro Canonicis habet, propter quorundam martyrum passiones vehementes atque mirabiles, qui antequam Christus venisset in carnem, usque ad mortem pro Dei lege certaverunt, & mala gravissima atque horribilia pertulerunt. Ita Augustinus libros quosdam, in quibus sum & Machabaeorum libri, a Scripturis Sanctis quae Canonicae appellan tur, distinguit, hoc est, ab illis quae vere divinitus sunt traditae, & qui simpliciter totae essent non solum morum sed etiam fidei regula. De inde ab Ecclesia dicit pro Canonicis haberi, sed num simpliciter & omnino? num ut toti & simul fidei & morum regula essent? nequaquam, sed propter exempla constantiae martyrum. Ergo alio sensus vere divinos libros vocavit Augustinus Canonicos, alio sensu caete ros in quibus sunt & Machabaeorum libri. Septimo autem tomo, libro secundo contra secundam Gaudentij Epistolam, capite vigesime tertio ait: Hanc quidem scripturam quae appellatur Machabaeorum. non habent Iudaei sicut legem & Prophetas & Psalmos, quibus Dominus testimonium perhibet tanquam testibus suis dicens, Oporteba. impleri omnia quae scripta sunt in lege & Prophetis & Psalmis de me: sed recepta est ab Ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur vel audiatur, maxime propter illos Machabaeos qui pro Dei lege sicut veri Mare tyres a persequutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt.
Si Augustinus libros Machabaeorum pro univoce & proprie Canonicis habuisset, num eos separasset ab illis libris quibus Dominus testimonium perhibet tanqua testibus suis? num de eis diceret, quod recepti sint ab Ecclesia non inutiliter, cum tanta cautione in lectione & auscultatione eorum adhibenda, dicens, SI SOBRIE legantur ver audiantur? num eorum usum ad exempla martyrum restrinxisset
Idem libro decimoseptimo de civitate Dei, ca. 20. ait de Salomonis libris: Tres recepti sunt in autoritatem Canonicam: Proverbia, Ecclesiastes & Canticum Canticorum. Alij vero duo, quorum unus Sapientia, alter vero Ecclesiasticus dicitur propter eloquij nonnubam similitudinem, ut Salomonis dicantur obtinuit consuetudo. Non autem esse ipsius non dubitant doctieres, eos tamen in autoritatem mucime occidentalis antiquitus recepit Ecclesia. Paulo post addit de his duobus libris: Sed adversus contradictores non tanta autoritate proferuntur, quae scripta non sunt in Canone Iudaeorum. In tribuvero illis, quos Salomonis esse constat, & Iudaei Canonicos habent, &c. Ita aperte distinguit Augustinus autoritate tres libros quos constat esse Salomonis, a duobus aliis quos ab occidentali Ecclesia receptos dicit, nam Orientalis Ecclesia eos nunquam in tantam autoritatem recepit,
Ex hac collatione scriptorum Augustini patet, testimonium ex libro secundo de doctrina Christiana, capite octavo allegatum, nequaquam validum esse ad evincendum libros Machabaeorum & caeteros quos Hieronymus inter Apocryphos refert, proprie Canonicos esse. Quod in Jure receptum est, ut posteriotes leges derogent prioribus, & quod vulgo dicitur δοοτέραιφροιλιδες σοφῶτεραι, posterio res curae seu cogitationes sapientiores; valeat hoc quoque loco. Libros duos priores de doctrina Christiana scripsit Augustinus prius quam fieret Episcopus, deinde Episcopus factus complevit tertium & addidit quartum, ut ipse testatur libro secundo Retractationum, capite quarto: libros vero de civitate Dei & contra epistolas Gaudentij scripsit cum jam diu episcopus fuisset ac proinde plus profecisset, & confirmatiore judicio evasisset, ut manifestum ex eodem secundo retractationum libro cap. quadragesimotertio & quinquagesimonono.
ISIDORI testimonium ex lib. 6. Etymol. cap. 1. minime firmum est, quia idem in libr. de Offic. ait, Testamentum vetus fuisse ab Esdra in viginti & duos libros constitutum, ut tot libri haberentur in Lege, quot habentur & literae. Idem de RABANI Mauri tetimonio respondeo: nam is ait libro secundo de institutione clericorum, cap. 54. totum vetus Testamentum ab Esdra fuisse in duos & viginti libros distributum, ut tot libri essent in Lege, quot & habentur literae.
Summa, si Concilia vel Episcopi Romani vel alij Patres libros Machabaeorum, Judith, Tobiae & caeteros qui non sunt in Canone Hebraeo, inter Canonicos numerarunt, Canonicos alio sensu vocarunt, quam eos qui in Hebraeo Canone recensentur. Hoc modo Concilia & Patres interprerantur Papistae ipsi: sic enim THOMAS DI VIOCAIETANUS CARDINALIS Sancti Xysti, qui Pontificia Romani adversus Lutherum in Germania ad Carolum V. legatus & Ecclesiae Papisticae columna fuit, in fine Commentariorum in Historiam veteris Testamenti ad caput decimum Estherae scribit: Hoc in loco (inquit) terminamus Commentaria librorum historialium veteris Testamenti. Nam reliqui, videlicet, Iudith, Tobiae & Machabaeorum libri, a divo Hieronymo extra Canonicos libros supputa. tur & inter Apocrypha locantur, cum Sapientia & Ecclesiastico, ut patet in Prologo Galeato. Ne turberis, novitie, si alicubi reperies libros istos inter Canonicos supputari vel in sacris Concilijs vel in sacris Doctoribus. Nam ad Hieronymi limam reducenda sunt tam verba Conciliorum, quam Doctorum. Et juxta illius sententia ad Chromatium & Heliodorum Episcopos libri isti (& si qui alij sunt in canone Bibliae similes) non sunt Canonici, id est, non sunt regulares, ad firmandum ea quae sunt fidei. Possunt tamen dici Canonici, id est, regulares, ad aedificationem fidelium, utpote in Canone Bibliae recepti & autoritati. Cum hac distinctione discernere poteris dicta Augustin. in secundo de doctrina Christiana & scripta in Concilio Elorentino sub Eugenio quarto: scriptaque in provincialibus Concilijs, Cartha ginensi & Laodicensi & ab Innocentio & Gelasio & Pontificibus. Hactenus Cardinalis Cajetanus, qui praeterquam quod sententiam Hieronymi approbat, diversam dicit novam esse, & ambiguam.
Similiter Sixtus Senensis libro primo Bibliothecae, & Stapletonus nono libr. capite sexto princip. fid. doctrinal. distinxerunt libros in Protocanonicos & Deuterocanonicos. Protocanonici, sunt ij qui in vere divino Canone recensentur, quos Hieronymi lima probavit
uos Ecclesiae nostrae vere Canonicos agnoscunt. Deuterocanonici sunt illi, qui a Concilijs & Patribus nonnullis interdum Canonici dicuntur, quia morum regulam aliquam & exempla proponunt. proprie autem Canonici non sunt, sed Apocryphi, quia non sunt fidei simul & morum regula certo divinitus praescripta
est: sequitur SECVNDVM. Ex quibus libris Patres Orthodoxi testimonia allegarunt, ij sunt proprie & univoce Canonici:
At ex adjectionibus ad librum Esthera & Danielis & caeteris libris de quibus jam controuertitur, Patres Orthodoxi testimonia allegarunt. Ergo, &c.
RESP. Nego consequentiam, quia ex puris particularibus nilil sequitur. Major propositio particulariter tantum intellecta conceditur; nimirum de libris Mosis, Josuae & aliis qui sunt in divino Canone: universaliter autem intellecta negatur: Nam non tantum Patres, verum etiam Prophetae & Apostoli nonnulla protulerunt ex Gentilibus vel aliis humanis scriptis, ut Daniel cap. 4. ex Commen. ariis Babylonicis programma quod a Rege Nebucadnetzare emanavit, & cap. sexto edictum Darij de reverendo Deo Danielis; Ezracap. 1. edictum Cyri Regis Persidis, & cap. 6. Darij Nothi edictum: Paulus Apostolus aslegavit Actor. 17. ver. 28i sententiam ex Arato. γ τιιιος ἐσμηο, & 1. Corinth. 15. vers. 33. ex Menandro, φθειρυσι θεχρι& δμιλίη, uκαs. Et 2. Timoth. 3. ver. 8. ex libris Talmudicia nomina Magorum AEgyptiorum Jannis & Jambris qui restiterunt Mosi, & Tit. 1. vers. 12, versum ex Epimenide, κρήπος ἀει ψουται, κακο θήρια, γασορες λργαι: Judas Apostolus vers. 14. & 15. Prophetiam Enochi: Nequaquam tamen dari potest, libros illos ex quibus ist Prophetae & Apostoli citarunt, esse Canonicos, nedum vere & univoce Canonicos. Quin etiam Oratio Manassae Regi Judaico adscripta, & tertius quartusque libri Esdrae a nonnullis sanctis Patribus interdum citantur, ut aperte dicitur in praefatiuncula Orationi Manassae & libro tertio & quarto Esdrae praemissa in editione Bibliorum Vulgatae versionis Latinae, Sixti quinti Pontificis Romani jussu re cognitae & Antverpiae in officina Plantiniana excusae Anno 1599. & tamen Synodus Tridentma extra seriem Canonicorum librorum. eos posuit. Similiter Athanasius de incarnatione Verbi, pagina tri gesimanona tomi primi editionis Commelinianae citat librum Pastoris, quem Hermae vulgo tribuunt, eumque vocat utilissimum, netamen est Canonicus. Ex his instantiis patet, non omnes libros ex quibus Patres Orthodoxi testimonia allegarunt, vere & univoc Canonicos esse. Hoc Bellarminus ipsemet fateri cogitur libro primo de verbo Dei, capite decimooctavo, sectione decimanona, ubi i1 hunc modum de libro Henoch, ex quo Judas Apostolus in epistola; sua citasse Prophetiam existimatur, scribit; Respondeo, quamvis Tertullianus libro de habitu muliebri contendat, librum Henoch esseCanonicum, & Beda in hanc epistolam dicat, tempore Iudae librum Henoch verum & Canonicum in manibus hominum fuisse, etsi modo non exstet: tamen probabilius videri librum esse apocryphum. Caeterum ut Hieronymus in capite primo ad Titum & Augustinus libra 15. de civitate Dei, cap. 23. & libro 18. cap. 38. dicunt, etiam in A poeryphis esse aliquid veri, & hoc Iudam protulisse, nec tamen proterea totum librum approbasse; sicut etiam Paulus Actor. 17. 1. Corinth. 15. & ad Tit. 1. profert testimonia ex Ethnicis Poetis, Arato, Menandro & Epimenide: nec tamen idcirco poetas illos consecravit. Ita Bedarminus non concedit, quodvis scriptum illico Canonicum esse, etiamsi Apostoli inde aliquid protulerunt. Quanto minus igitur erit illico Canonicum scriptum, eo quod Patres qui Apostolis longe inferiores sunt, inde testimonia citaverint? Idem Bellarminus libro primo de Verbo Dei, capite vigesimo fatetur, Patres testimonia proferre ex libro Hermetis, qui Pastor inscribitur, item ex tertio& quarto Esdrae; quos tamen idem refert inter Apocryphos. Similiter Iohannes Driedo unus ex primariis Papistis scribit de Catalogi Scripturae libro 1. cap. 4. ad difficultatem 4. Cyprianus, Ambrosius, caeterique Patres citant sententias ex libro Baruch, ex 3. & 4. Esdrae, non tanquam ex Canonicis libris, sed tanquam ex libris continentibus dogmata quaedam pia, &c. Quum igitur propositio major universe intellecta sit falsa, conclusionem quoque falsam esse necesse est.
REPLICATIO Papistarum: At Patres citant libros hos, de qui bus jam controuertitur, ut sacros & divinos: Ergo sunt proprie & univoce Canonici.
DUPLIGATIO nostra: Negatur consequentia, quia ex puris particularibus nihil sequitur. Nam major propositio omissa: nempe Quos libros Patres citant ut sacros & diuvinos, ij sunt proprie & univoce Canonici, est tantum particulariter vera: quia mos est usitatur optimis quibusque Patribus, Graecis & Latinis, ut non tantum libros vere Canonicos, sed etiam apocryphos honorifice allegent: ut Ambrosius tomo tertio, pagina vigesima septima editionis Frobenianae Anno 1538. in oratione de obitu fratris Satyri, tanquam Sacrae Scripturae solatia profert, quae libro quarto Esdrae capite decime leguntur. Clemens Alexandrinus saepe citat librum Pastoris non secus ac si divinus esset. Ergone quartum Esdrae & Pastoris librum nos pro vere Canonico habere aequum est:
Ergo, &c. RESPON. Major propositio absque distinctione & limitatione intellecta, est falsa: quia non omnes libri quos Patres appellant sacros, sunt tales dicti eodom modo. Alij enim univoce, alij aequivoce dicuntur sacri: Qui univoce, hoc est, reipsa & veritate sunt sacri, ille sunt proprie & univoce Canonici. Hi vero libri de quibus jam controvertitur, aequivoce sacri dicuntur, hoc est, quadam similitudine ex opinione institutove hominum: quemadmodum a Cajetano Cardi nali Concilia Episcopalia sacra, & Patres sacri dicuntur in verbis subfinem responsionis nostrae ad primum argumentum nuper citatis Ita Canones Conciliorum Episcopalium & Juris Canonici dicuntur sacri. Sic a Jurisconsultis leges dicuntur sacrae: imo etiam sacratis simae. Literae quibus Imperatores Valentinianus & Martianus indixerunt concilium vocantur sacrae tomo secundo Conciliorum, paginam octava, nona, decima,
QVARTVM Quicunque libri fuerunt publice recepti in Ecclesiis, illi sunt vi nivoce & proprie Canonici: At hi libri fuerunt publice recepti in Ecclesiis: Ergo, &
RESPON. Major propositio est falsa: nam adversus illam potest. dari instantia. Quia Eusebius libro tertio historiae Ecclesiasticae capi te tertio de libro Pastoris dicit eum δεδημοσιδυυηδυον, id est, public receptum in Ecclesiis, quem tamen el voεois numerat Quod si major sit concedenda, limitati & restringi eam necesse est: Quicunque libri fuerunt publice recepti in Ecclesiis, nimirum ad dogmatum autori¬ tatem, illi sunt vere divinitus Canonici. At hos libros, de quibus jam
controvertitur, fuisse publice receptos in Ecclesiis ad dogmatum autoritatem, negatur: quia testante Hieronymo fuerunt recepti tantum ad aedificationem plebis quoad mores propter praecepta morum & exempla quae in iis continentur. Conclusio igitur δυχεται
QVINTVM. Quicunque libri a Patribus absolute & simpliciter appellantus Scripturae, j sunt proprie Canonici:
At hi libri de quibus quaestio est, a Patribus absolute & simpli citer appellantur Scripturae: Ergo, &c.
RESP. Major propositio negatur, non enim omnes libri quo Patres simpliciter appellant Scripturas, sunt proprie Canonici, sed tantum illi qui sunt vere divina Scriptura
SEXTVM. Omnes libri qui sunt Scriptura divina sunt univoce & propria Canonici: At hi libri de quibus controversia est, sunt Scriptura divina: Ergo sunt univoce & proprie Canonici:
Minorem probant: quia Clemens Alexandrinus lib. 2. Paedago gi, cap. 3. librum Baruchi appellat divinam Scripturam; Theodoretus item in expositione hujus libri, Euseb. lib. 6. demonstr. Evangel. cap. t9 Ita hymnum trium puerorum Cyprianus & Chrysostomus vocant divinum, &c.
RESPON. Negatur consequentia, quia sunt quatuor termin propter ambiguitate medij. Nam divinum dicitur oμαγυμως, nem pe vel xυρίως, proprie, quod κατ ἀληθειαν, natura sua, ortuve divinum est, eo quod pure Dei est, a Deo aut secundum Deum: vel ἀκυρως improprie, quod κ διζαν, ex opinione humana, iudicioque praesumto, ex humana institutione & positivo jure, quadam similitudine & imagine divinum est. Major propositio intellecta de Scriptura divina κνρίως dicta conceditur: Minor propositio autem de Scriptura divina ἀκυρως dicta vera est. Quod si divina Scriptura in Minore propositione eodem sensu accipiatur, quo in Majore, tum minor falsaest; nec ad eam probandam sufficit Patrum autoritas, qui libros illos de quibus quaeritur, Scripturam vocant divinam ἀκυρως, quemadmodum & librum Hermetis qui inscribitur Pastor, divinitus inpiratum putavit Origenes libro decimo in epistolam ad Romanos. quem tamen nihilominus apocryphum censet Bellarminus libro primo de Verbo Dei capite vigesimo, sect. sexta. Literae Imperatricis Pulcheriae ad Leonem I. Romanum, vocantur divinae syllabae secundo tomo Conciliorum, pag. octava. Irrita ergo Conclusio.
At hi libri de quibus controversia est, a Patribus vocantur Canonici: ut sanctus Augustinus in Speculo praefatur, ex Canonicis libris se sententias collecturum, & in iis habet Tobiam: idem de aliis Patres dicunt
Ergo sunt univoce & proprie Canonici: RESP. Negatur consequentia, quia sunt quatuor termini, propter homonymiam in medio. Canonici enim libri dupliciter dicuntur vel univoce vel aequivoce. Vnivoce Canonici dicuntur, qui veri patem divinam continent divinitus materia & forma, hoc est, qui non tantum quoad res, sed etiam quoad verba & phrases & ordinem divinitus inspirati sunt; quique autoritate divina sunt publico Ecclesiae dati & sanctificati, ut essent regula veritatis in fide & moribus. Atque hi sunt quos Deus per Prophetas & Apostolos scripsit aut approbavit, & autoritate Spiritus obsignavit sanctificavitque
AEquivoce Canonici dicuntur qui secundum partes suas singulas universe nec veritati primae & divinae per omnia respondent divinitus, nec autoritate divina publico Ecclesiae dati atque sanctificat, sunt, sed humano arbitrio & humanam autoritate Canonici habitiMajor vera est de libris qui univoce Canonici dicuntur: Minor & probatio ejus de iis qui aequivoce. Non procedit igitur argumentatio¬
At hi libri sunt sancti. Ergo RESP. Distinguo: Quicunque libri sunt sancti, nimirum divinitus, ij sunt univoce & proprie Canonici. At hos libros esse sanctos
Replicant Papistae: Quod allegant Apostoli, est diuvinitus sanctum, Hos libros allegant Apostoli: Ergo sunt diuvinitus sancti RESP. Primo, Fallacia est non causae in propositione majore Non enim quia divinitus sanctum, ideo adducunt Apostoli quicquio adducunt, sed quia adducunt Apostoli, eo sanctificatur divinitus quod antea non erat sunctum. Sicut Tertullianus libro primo ac xorem, cap. 8. sapienter dicit: Convictum atque commercia Deo digna sectare, memor illius versiculi sanctificati per Apostolum: Bonos corrumpunt mores, congressus pravi. Similiter sanctificavit Spiritus Sanctus per Paulum sententiam Arati, & το οτινος ἐτμδε. Sed edictum Nebucadnetzaris Daniel. 4. sanctificatum est per Danielem Prophetam.
Secundo, minor propositio est falsa. Eam sic probare nituntur Papani, quia Rom. 11 v. 34. & 1. Cor2. v. 16. citat Paulus ex libris Sapientiae cap. 9. v 13 Quis enim cognovit mentem Domini? Similiter quod legitur Hebr. 1. v. 3. Qui cum sit splendor gloriae & character subsistentiae ejus, ajunt sumtum ex ca7. Sapientiae, & Rom. 12. v. 19. ex Ecclesiastici 28. v. 12. Non ipsi vosmet ulciscentes dilecti, &c.
RESP. Hego Apostolum Paulum quicquam ex Sapientiae & Ecclesiastici libro citare: sicut nec in testimoniorum a Christo e. postolis in Novo Testamento ex Voteri citatorum Indice, qui est ut Biblijs jussu Sixti V. recognitis, & Antverpiae excusis, vel unicus liber, quem Hieronymus extra Canonem esse dicit, recensetur, ex quo testimonium in Novo Testamento sit allegatum. Deinde quod ad locum Rom. 11. v. 34. & 1. Corinth. 2. ver. 16. Hebr. 1. v. 3. & Rom 12. ver. 19. attinet, non citat eos Paulus aliunde, ut patet ex orationis contextu & forma. Quod si adducit aliunde, tum potius ex indubita. to Canonicis adducit, quemadmodum primum locum ex Jesa. 40. ver. 13. teste Thoma Aquinate in capite undecimo ad Roman. lec quinta, & Cajerano, & interpretibus Remenensibus in Angelica versione. Bellarmin. lib. 1. de Verbo Dei capite 7. sect. 8. & cap. 6. sect. 2. & cap. 9. sect. 3. Locum vero Rom. 12. v. 14. ex Deut, 32. v. 35.
NONVM Ex quibuscunque libris, publice in Ecclesia, inter ipsa sacrorum: solemnia, lectiones decantantur vel recitantur, ij. sunt univoce & proprie Canonici:
At ex his libris publice in Ecclesia, inter ipsa sacrorum solemnia, lectiones decantantur vel recitantur. Ergo, &c.
RESP. Major propositio est falsa. Nam etiam ex libris Patrum, veluti Augustini, Leonis Magni, Eusebij, Isidori & aliorum, lectio nes inter sacrorum Pontificiorum solemnia recitantur, ut liquet ex Breviario Romano ex decreto Concilij Tridentini restituto & PiV. Pontificis Romani jussu edito: nec tamen libri Patrum sunt Canonici, nedum vere divinitus Canonici. Deinde quod ad minorem attinet, quaenam illa Ecclesia est, cujus nobis exemplum pro argu mento obijcitur? Parum enim aut nihil apud nos Ecclesiae Romana consuetudo valet, nedum ut vim in ea tanti argumenti agnoscamus. Ruit igitur conclusio¬
PDECIMVM. Qicunque libri olim in Ecclesia legebantur etiam ante Hieronymi tempora, ij sunt proprie Canonici:
Ergo sunt proprie Canonici: RESPON. Distinguo. Libri alij in Ecclesia olim legebantur de ambone, hoc est, gradu Episcoporum seu suggestu concionatorum Presbyterorumque: alij etiam de gradu Lectorum. Rursus alij libri legebantur & ad confirmandam dogmatum autoritatem & ad plebis aedificationem in cultu Dei & in moribus: alij tantum ad aedificationem plebis in moribus. Jam quicunque libri olim in Ecclesiae legebantur de ambone Episcoporum Presbyterorumque & ad confirmandam dogmatum autoritatem, ij sunt proprie Canonici: At libri isti de quibus est controversia, tantum de gradu Lectorum lege bantur & solummodo ad aedificationem plebis in moribus maxime que Catechumenorum. Non sunt igitur proprie Canonici. Nostram sententiam confirmant Patres ipsi. ATHANASIUS in Synopsi Sacrae Scripturae ait: Praeter istos (nempe Canonicos libros quos enumeraverat) sunt adhuc alij veteris instrumenti libri non Canonici, qui Catechumenis tantum leguntur, Sapientia Salomonis, &c. EctEpistolam trigesimanona festali: Sed majoris evidentiae causa adijciam & hoc necessario; sciens, quod etiam alij libri sint extra hos enumeratos, qui non quidem Canonem constituunt: sed propositi sunt a Patribus legendi eis qui primum accedunt & simpliciter edoceri volunt sermonem pietatis: Sapientia Salomonis & Sapientia Syrach & Esther (id est, adjectiones ad librum Estherae, nam alioquin librum Esther ad proprie Canonicos referri docet in Synopsi Sacrae Scriturae) & Iudith & Tobias & doctrina quae vocatur Apostolorum: & Pastor. Ubi notandum, etiam doctrinam quae vocatur Apostolorum & Pastorem veteres in Ecclesia legisse, qui tamen libri etiam Papistarum confessione sunt Apocryphi. AUGUSTINUS libro primo de Praedestinatione cap. decimoquarto ait, Librum Sapientia meruisse in Ecclesia Christi de gradu Lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, &c. Et HIERONTMUS Praefatione in libro Salomonis: Sicut ergo Iudith, & Tobiae & Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter Canonicas Scripturas non recipit: sic & haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non ad autoritutem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam,
Ergo isti libri quia legebantur in Ecclesia, sunt proprie Canonici RESP. Primo Rufini testimonium non est idoneum: quia est hominis ira atque odio infiammati adversus Hieronymum: quis enim majore cum impotentia animi scripsit, quam Rufinus iste, quum in Hieronymum inveheretur? Qui damnatum calculis bonorum omnium scriptum adfert ad causae suae patrocinium, prodit eam & perdit. Secundo, aequius atque rattonabilius est, ut Rufinum sedatum & composito animo scribentem audiamus atque sequamur. Sic vero ille in scripto Didactico quod extra calorem iracudiae exaravit, nempe in Expositione Symboli Apostolici, vulgo Cypriano adscripta, ait; Sciendum tamen est, quod & alij libri sunt, qui non Canonici, sed Ecclesiastici a Majoribus sunt uppellati: ut est Sapientia Salomonis, & alij Sapientia filij Syrach, qui liber apud Latinos hoc ipso generali vocabulo Ecclesiasticus appellatur, quo vocabulo non autor libelli, sed Scripturae qualitas cognominata est: Ejusdem ordinis est libellus Tobiae & Iudith & Machabaeorum libri. In novo vero Testamento libellus qui dicitur Pastoralis sive Hermetis, qui appellatur duae viae vel judicium Petri, quae omnia legi quidem in Ecclesiis voluerunt, non tamen proferri ad autoritatem ex his fidei confirmandam. Observandum quod Rufinus in illorum librorum numero, quos in Ecclesiis legi Majores polucrunt, recenset etiam librum qui Pastoralis sive Hermetis dicitur, item alium qui appellatur duae viae vel judicium Petri; quos libros ipsimet Papistae apocryphos esse fatentur. Ergo nec isti de quibus jam controvertitur, propterea sunt proprie Canonici quod olim in Ecclesia legebantur.
VNDECIMVM. Quosciinque libros proferunt Patres ad dogmatum Ecclesiasticorum autoritatem confirmandam, ij sunt proprie Canonici
Ergo sunt proprie Canonici.: RESP. Hoc argumentum idem fere est cum secundo, ideo res sponsio eadem esse posset. Sed quia secundum est generalius, hoc autem strictius, agens tantum de allegationibus ad dogmatum Ecclesiasticorum autoritatem affirmandam, & natum ex solutione praecedentis argumenti; ideo distincte respondemus. Major propositio qua universaliter enunciatur, falsa est: quia Patres proferunt saepe ad domatum autoritatem confirmandam, etiam alios libros qui tamer sunt Apocryphi, ut de Pastore Hermetis fatetur Bellarminus ipse libro primo de Verbo Dei, cap. vigesimo, sectione sexta; & de tertio & quarto Esdrae, sectione septima & octava. Iidem patres proferunt etiam libros Gentilium ad dogmatum Ecclesiasticorum autoritatem confirmandam, ut Iustinus Martyr in Apologia secunda, Theodoretus de curatione Graecarum affectionum, Lactantius, Augustinus, &c.
INSTANTIA. Libri proprie Canonici proferuntur ad dogmatum Ecclesiasticorum autoritatem confirmandam?
At hi libri proferuntur ad dogmatum Ecclesiasticorum autoritatem confirmandam: Ergo sunt proprie Canonici:
RESP. Negatur consequentia, quia ex puris affirmativis in secunda figura nihil sequitur Hactenus argumenta communia quibus pro his libris Papi¬
singulis. Pro adjectionibus ad librum Estherae: Si Concilia & Patres librum Estherae inter Canonicos numerantes, de eo volumine locuti sunt, quo tum Ecclesia universa utebatur, nempe habente etiam appendices illas de quibus jam quaeritur: tum etiam appendices illae sunt univoce Canonicae. Verum est anter cedens. Ergo & consequens.
Assumtum probare conatur Bellarminus ex Concilio Laodiceno, Carthaginensi tertio, Innocentio I. & alijs; quibus addit Athanasium & Hieronymum.
RESPONDEO. Assumti probatio laborat fallacia secundum plura interrogata: nam de quibusdam testimoniis conceditur, de uibusdam negatur. Laodicenum enim Concilium, Athanasius & ieronymus nihil tale deponunt, quale asserit Bellarminus. Siquidem Laodicenum Concilium fatente etiam Francisco Costero Iesuita. in Enchiridio suo, vetuit in Ecclesiis legi & in autoritatem recipi quicquid in Veteri Testamento a Canone Hebraeo abest: & addit Costevus rationem, ne fideles quorum multi ex Judaeis conversi erant, irritarentur & offenderentur, si ea quae in Hebraeo non exstant, publice in Ecclesia legerentur. ATHANASIUS vero in Synopsi Sacrae Scripturae, adjectiones ad librum Estherae aperte ad Scripturas non Canonicas refert, ut ex his ejus verbis patet: Sunt itaque Canonici Veteris instrumenti libri viginti duo, literis Hebraicis numero pares totidem enim apud Hebraeos sunt literarum elementa. Praeter istos autem sunt adhuc alij veteris instrumenti libri non Canonici, qui Catechumenis tantum leguntur. Sapientia Salomonis, cujus exordium est: Diligite justitiam qui judicatis terram. Sapientia Iesu filij Syarach, cujus initium est: Omnis sapientia a Domino est & cum ipso est in saculum. Esther (id est, adjectiones ad libr. Estherae, ut patet ex sequenti initio, quod cap. Apocryphorum est) cujus initium est: Anno secundo regnante Artaxerxe magno, una die mensis Nisan, somnium vidit Mardochaeus filius Tairi, filij Semei, filij Risai ex tribuBenjamin. Ex his constat adjectiones istas pro non Canonicis ab Athanasio habitas; De libro autem vere Canonico Estherae paulo post. ait, eum ad aliud quoddam volumen Canonicum pertinere.
HIERGNYMUS similiter appendices illas pro Canonicis non agnoscit, ut manifestum est ex praefatione ejus in librum Esther: Lebrum Esther (inquit) varijs translatoribus constat esse vittatum: quem ego de Archivis Hebraeorum revelans verbum e verbo expressius transtuli. Quem librum editio Vulgata laciniosis hinc inde verborum sinibus trahit, addens ea quae ex tempore dici poterant & auliri: sicut solitum est scholaribus disciplinis, sumto themate excogitare quibus verbis uti potuit qui injuriam passus est, vel qui injuriam fecit. Vos autem o Pauli & Eustochium, quoniam & Bibliothecas Hebraeorum studuistis intrare & interpretum certamina comprohastis, tenentes Esther Hebraicum librum, per singula verba nostram translationem adspicite, ut possitis agnoscere, me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter; sicut in Hebraeo habetur, historia Hebraica Latinae linguae tradidisse. Nec affectamus luis. des hominum, nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus: quonia Deus dissipa ossa eorum, qui hominibus placere desiderant: & secundum Apostolum. Qui ejusmodi sunt, servi Christi esse non possunt. Si Hieron, adjcetiones illas pro vere Canonicis habuisset, notllis scripsisset, non majoris nimirum facies quam thematis alicujus Scholastici tractationem: nec etiam illas omisisset tanta cum fiducia, aliorum praejudicia non metuens, nec curans
De caeteris autem testimoniis quid sentiendum sit, partim suprin primi argumenti communis refutatione ostensum est, partim suo loco de quovis dictum.
Papistarum. Liber Baruchi a veteribus Patribus citatur sub nomine Ieremiae; Ergo liber Baruchi est univoce Canonicus Antecedens probat Bellarminus libr. 1. de Verbo Dei, cap. octavo. sect. quarta inductione aliquot Patrum, nimirum Clementis Alexandrini, Ambrosij, &c.
RESP. ἀσθλογίςως ex figurata enunciatione, conclusio propricolligitur. Antecedens nonnisi figurate verum est: Synecdochica enim locutione Patres utuntur, quando librum Baruchi sub nominen Jeremiae citant. Nam quum libellus Baruchi exiguus sit, sed alioquit utilis, caeterisque apocryphis alicubi praeferendus, tum ne excideret. tum ut facilior inventu esset in Codice Biblico, libro Ieremiae utpote majori instar appendicis adjunctus humana libertate & autoritato fuit, sicut libellus Ruth cum libro Judicum, & liber Estherae cum libris Esdrae & Nehemiae copulatur: quomodo etiam omnes duode cim Prophetae minores in unum librum compinguntur. Hinc Synecdochice sub nomine Jeremiae Patres allegant quod proprie non est illius
RESP. Negatur consequentia, quia non quicquid Baruch scripsit, ut notarius Jeremiae scripsit, sed tantum id quod ex mandato ac dictante per divinam inspirationem Jeremia scripsit: sicut quiequid aliquis notarius scribit, non est illico authenticum, sed tantum id quod ex mandato ac fide publica tanquam notarius perscripserit. Deinde negatur antecedens, si ejus sententia sit, Baruchum fuisse notarium Jeremiae, in isto libro de quo jam quaeritur ex ore Jeremiae excipiendo. Nam ista Baruch scripsit in Babylonia anno quinto, septimo, die mensis, tempore quo ceperunt Chaldaei Jerusalem & succenderunt eam igni, ut legitur Baruch 1. v. 2. quum Jeremias jam dudum in AEgyptum invitus abductus esset, ubi est mortuus. Tertio liber iste ne quidem a Barucho scriptus est, quia scriptus est Graeca lingua, quam nec Baruchus, nec populus Dei tum in Babyloniam deportatus, usus est
INSTANT adhuc: Librum hunc Patres judicabant partem esse vaticiniorum Ieremiae: Ergo est pars illorum.
RESP. Antecedens restringo. Librum hunc Patres nempe aliqui tantum judicabant partem esse Jeremiae: nam non omnes ita judicat runt, veluti Hieronymus, ut praefatio ejus in Jeremiam ostendit: Librum Baruch, inquit, notarisj ejus, qui apud Hebraeos nec legitur, nec habetur, praetermisimus, pro his omnibus maledicta ab emulis praesto lantes. Qui vero Patres partem Jeremiae esse censuerunt, humanam oinione imbuti errarunt: nos vero erratis Patrum minime adstrinagimur.
Secundum. Ex libro Baruchi citatur aliquid 2. Machabeor. cap. 2. Ergo liber Baruchi est proprie Canonicus. RESP. Processus est a non causa ut causa. Citatio in libro Machabaeorum facta non est causa idonea cur liber Baruchi sit proprie Ca nonicus: tum quia liber Machabaeorum est apocryphus, unus autem liber apocryphus non potest alterius apocrypni libri autoritatem suo testimonio confirmare: tum quia ne quidem citatio in libro propri& certo Canonico est sufficiens argumentum ad evincendam autoritatem Canonicam libri ex quo aliquid citatur, ut supra declaratum est in secundi argumenti communis refutatione
proprium. Danielis liber totus est proprie Canonicus: At Danielis liber totus est cum adjectionibus in Theodotionis Graeca editione exstantibus:
Minor propositio probatur, quia credibile est Concilia vetera, Laodicenum & Carthaginense III. & priscos Patres Graeca editione utentes, cum Danielem innumerum sanctarum Scripturarum retulerunt, de eo libro locutos esse qui in Graecis vulgatis codicibus habebatur, in quibus sunt istae adjunctiones.
RESP. Minor propositio negatur: quia liber Danielis totus est ut in Canone Hebraeo est, absque adjectionibus illis. Probatio vero Minoris mera opinione & conjectura nititur: credibile est, inquit Bellarminus: Sed unde credibile est? Nos negamus credibile esset Plura vero interrogata, quae Bellarminus commiscet, distinguimu- Nam duorum Conciliorum quae ab eo adferuntur, ratio est differens. Laodiceni Concilij Canon est genuinus & agit de libris proprie Canonicis quos publice in Ecclesia tum voluit legi, prohibita lectione non Canonicorum: Itaque adjectiones illas etiam legi in Ecclesia prohibuit. At Canon 47. Concilio Carthaginensi tertio attribus tus, est supposititius & cum proprie Canonicis Ecclesiasticos jungit: humano placito, ac ne sanctione quidem, sed tantum rogatione. Nelenique prisci Patres aut saltem non omnes qui Graeca editione ute bantur, adjectiones illas recipiebant: nam etiam ex Christianis Catholicis olim Iulius Africanus historiam Susannae tanquam adulto refert Bellarminus ipsemet libro primo de Verbo Dei capite nono, sect, secunda. De aliis etiam Patribus testatur Hieronymus in prooemio Commentariorum in Danielem ad Pammachium & Marcele lam: Miror quosdam μaμψιμοιρονs indignari mihi, quasi ego decurtaverim librum, cum & Origenes & Eusebius & Apollinarius alijque Ecclesiastici viri & Doctores Graeciae, has, ut dixi, visiones non haberi apud Hebraeos fateantur, nec se debere respondere Porphyripro his, quae nullam Scripturae S, autoritatem praebeant. Viderit ergo Bellarminus, qui sint illi prisci Patres, qui adjectiones illas pro Scriptura proprie Canonica agnoverint. Mirum est autem, Bellarminum tanti facere editionem Theodotionis, qui utique post adventum Christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant Hebionitam, qui ultero genere Iudaeus est, ut in eodem prooemio Hieronymus scribit. Aliis igitur argumentis Bellarmino opus est, quibus evincat adjectiones Theodotianas proprie Canonicas esse.
orium Librum Iudith Nicena Synodus prima, omnium Synodorum generalium prima & celeberrima, ita retulit innumerum Sacrorum: librorum, ut eum idoneum esse censuerit ad fidei dogmata confirmanda: ut testatur Hieronymus praefatione in Iudith, ubi sententiae Hebraeorum hunc librum non agnoscentium autoritatem Synodi Nicena opponit.
Ergo est proprie Canonicus. RESP. Primo antecedens negatur: nam de lib. Judith nihil talein Actis Synodi Nicenae reperitur, & Athanasius qui Synodo Nicenae interfuit, hunc librum esse Canonicum negat tum in Synopsi Saerae Scripturae, tum in epistola trigesima nona festali: & Concilium Laodicenum eum inter Canonicos non recenset, quum tamen paulo post Nicenum fuerit eique minime repugnasset, cum orthodoxorum Patrum suerit & a Pontifice Romano approbatum sit & ab ipso Bellarmino ad confirmandam dogmatum autoritatem proferatur. Deinde ad probandum antecedens producitur testis Hieronymus, qui nihil tale testatur: non enim affirmat ex sua sententia, hunc librum a Synodo Nicena inter sacros libros numeratum, sed ex aliens sententia recitative ait, Hunc librum Synodus Nicena in numero sanctarum Scripturarum legitur computasse. Sanctas Scripturas hic Hieronymus dicit aequivoce, latiore significato pro Ecclesiasticis seuquae in Ecclesia legebantur ad sanctum usum, nempe aedificationem plebis quo ad mores; ut constat ex praefatione ejus in libros Salomonis, in qua ait; Iudith & Tobiae & Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter Canonicas Scripturas non recipit. Deinde dicit tantummodo, legitur; ut ostendat se ex aliena sententia loqui: Nec addit ubi legatur, quod a Synodo Nicena liber Iudith inter sacros libros sit computatus: unde recte Erasmus Roterodamus annotavit, ab Hieronymo non affirmari, hunc librum fuisse inter Sancta, Scripturas a Synodo Nicena numeratum. Adhaec non opponit Hieronymus, sententiae Hebraeorum autoritatem Synodi Nicenae: sed per συγχωρήσιν, hoc est, concessionem dicit ex hypothesi postulantilum versionem hujus libri; Sed quia hunc librum Synodus Nicena in numero Sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestrae, immo exactioni, & sepositis occupationibus, quibus vehementer arctabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu, quam ex verbo verbum transferens. Rogatus ergo querat Hieronymus, ut librum Judith Latinum faceret: qui rogaverant usi sunt hoc argumento, quia Nicena Synodus eum in numero Sanctarum Scripturarum legitur computasse. Itaque id non neganHieronymus, sed fidem esse penes autorem jubens, se librum transtulisse scribit, tum propter autoritatem illam, tum propter bonorum postulatum. Non valet autem consecutio ab eo quod secundum quid seu ex hypothesi dicitur, ad dictum simpliciter. Hanc fuisse sententiam Hieronymi patet tum ex eadem praefatione in librum judith, de quo expresse ait, quod ejus autoritas ad roboranda illa quae in contentionem veniunt, minus idonea judicatur: tum ex praefatione in libros Salomonis, in qua clarius sententiam suam explicat, his verbis; Sicut ergo Iudith & Tobiae & Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter Canonicas Scripturas non recipit: sic & haec duo volumina (nimirum Sapientiam Salomonis & Ecclesiasticum) legat ad aedificationem plebis, non ad autoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Si Hieronymus sensisset, librum Judith a Synodo Nycena pro univoce & proprie Canonico habitum fuisse, hoc ne de Ecclesia scripsisset? ipse Nicenae Synodo contradixisset? Denique dato, sed non concesso, a Synodo Nicena librum. Judith in numero Sanctarum Scripturarum computatum, tamen causam adversariorum hoc non adjuvat, sed laedit. Nam si illa Synodus hunc librum esse proprie Canonicum decrevit, quare non hoc eodem decreto caeteros quoque de quibus controvertimus, complexa est? Proinde reliquos quos praetermisit, gravi admodum praejudicio numero Sanctarum Scripturarum exclusit.
propria. Liber Sapientiae Salomonis a Melitone Asiano in epistola ad Onesimum in Catalogo Sanctarum Scripturarum ponitur: Est ergo proprie Canonicus. Bellarm, lib. 1. de Verbo Dei cap. decimo tertio, fect ecunda
RESP. Antecedens est falsum, ut cuivis inspicienti tantum librum quartum Hist. Eccl. Eusebii, cap. viges. sexto patebit: Enume rans enim Melito libros Salomonis, Proverbia nominari etiao Sa¬ pientiam indicat. Apertius id explicat Eusebius eodem libro 4. cap. viges. secundo quum testatur, Hegesippum, Irenaeum & alios priscoPatres Proverbia Salomonis ποναμεον σρφιαν, hoc est, omni virtute instructam seu instruentem sapientiam appellasse
II. Omnes lib. Salom. sunt proprie Canonici. Sapientia liber est Salomonis: Ergo, &c. Assumtio probatur a Bellarm. libr. 1. de Verbo Dei, cap. 13. sect quartam autoritate veterum, eo quod omnes veteres hunc lib. Salomonis esse asserant, & citut Eusebium libr. quarto hist. Eccl. cap. viges. secundo & dicit, Hegesippum & Irenaeum & omnem antiquorum? chorum hunc lib. Salomonis esse existimasse. Ait etiam Tertuillian, de Praescripti. Cyprianum Sermon. de Mortalit. Hilarium in Psal. 127. Ambros. Serm. 8. in Psal. 118. Basilium libr. 5. contra Eunomium Epiphanium haeresi Anomaeorum, nomine Salomonis hunc librum. citare.
RESP. Utraque praemissa negatur. Major enim propositio falsaest, quia non omnes libri γνίσιον quomodocunque a Salomone scriti, sunt univoce Canonici, nedum libri, opinione vel consuetudine erronea ipsi tributi. Multa siquidem scripsit humana tantum diligentia ad ubertatem cognitionis rerum variarum, & non Spiritu divini inspiratione ad autoritatem religionis: sicuti elocutus est temille sententias seu parabolas, fueruntque cantica ejus quinque supra mille. Elocutus etiam est de plantis: a cedro quae est in Libano usque ad hyssopum quae prodit e pariete: denique elocutus est de jumentis & devolucribus & de reptilibus & de piscibus; ut legitur 1. Reg. 4. vers. 32, 33.
Assumtio itidem falsa est: nam Sapientia etiamsi Salomonis dicatur, non est tamen Salomonis: aliud est dici, aliud esse. Probatio assumtionis similiter falsa est: nam primo non omnes veteres hunc libr. Salomonis esse asserunt: veluti Hieronymus Praefatione in libros Salomonis, pseudepigraphum esse dicit, & Augustinus tomo tertiode doctrina Christiana libr. 2. cap. 8. ait; Salomonis tres libri sunt Proverbiorum, Cantica Canticorum & Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia & alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur, Nam Iesus filius Sirach eos scripsisse constantissime perhibetur. Quanquam autem hoquod a Jesu Sirachi filio Sapientia scripta sit retractaverit libr. 2. Re tractationum, cap. 4. cum rectius cognovisset, de eo non constare. Unde in libro cui titulus est Speculum, qui exstat in tomo 3. ait, quis autor sit libri Sapientiae non apparere: tamen ibidem ait; Salomonis. non esse, nihil dubitant doctiores. pag. sexcentes octoges. Edit. Frobi Anni 1528. Idem sic scribit tomo quinto, lib. 17. de Civitate Dei, cap 20. Prophetasse etiam ipse (nimirum Salomon) reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in autoritatem Canonicam: Proverbit. Ecclesiastes & Canticum Canticorum. Alij vero duo, quorum unu Sapientia, alter vero Ecclesiasticus dicitur, propter eloquij nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo. Non autem esse ipsius, non dubitant doctiores. Iohannes Driedo Papista lib. 1. de Scripturis & dogmatibus Ecclesiasticis cap. 4. ad quartam difficultatem, hunc librum non fuisse conscriptum a Salomone concludit. Nonnulli vero scriptorum veterum Judaei Philonis esse affirmant, ut Hieronymus testatur Praefatione in libros Salomonis & Isidorus lib. sexto Etymol. cap. 2. Idem Papistici doctores dicunt. Bo naventura scribit in Commentariis in hunc librum: Prima causa efficiens per modum compilantis fuit Philo sapientissimus Iudaeorum qui temporibus Apostolorum fuit: Hoc idem quoque a Rabano affirmare scribit. Et Iohannes Capistranus in Praefatione Speculi Cleri corum, Philonem in persona Salomonis loquutum esse dicit. His in stantiis fortiter infregimus universalem affirmationem Bellarmini.
Deinde illi Patres, quos Bellarminus allegat, vel per Sapient am Salomonis intelligunt librum Proverbiorum Salomonis, ve Synecdochice & ex communi opinione loquuntur. Eusebius enim libro quarto Historiae Eccles. capite vigesimosecundo non loquitur de libro Sapientiae pseudepigrapho, sed de Proverbiis Salomonis: sic enim verba Graeca habent in Editione Parisiensi Roberti Stephani Anni 1544. α μονος ι 8: ος (scil. ἐγήσεππος) αλλα κι ειρηναςος κ πaκς ο τόνδξχαιον χοροσ πανασελον σρφιαν ζασ σολομῶνος παροιμιας εκα¬ λον, hoc est, Non solum vero hic (nempe Hegesippus,) sed etiam Irenaeus, & totus veterum chorus Proverbia Salomonis vocaverunt nomine Sapientiae virtutibus omnibus instructae, seu de omnibus virtutibus instruentis. Hic vero Eusebij locus in Rufini versione Basilea edita typis Frobenianis Anno eodem 1544. depravatus est in hunc modum: Verum & hic ipse, & Irenaeus & omnis antiquorum chorus, librum qui adtitulatur Sapientia, Salomonis esse dixerunt, sicut & Proverbia & caetera. Vitiosa igitur versione vel deceptus est vedecipere voluit Bellarminus, quum Graeci textus veritatem sequi potius debuerit. Caeteri etiam Patres Sapientiae Salomonis nomineProverbiorum librum intelligere solent, ut Cyprianus Testimonio. rum libro tertio ad Quirinum, cap. 16. 20. & 56. Sic Athanasius in decretis Synodi Nicenae, citans dictum Prov. 8 Ante omnes colles genuit me, id in Sapientiae libro haberi ait. Quod si qui Sapientiae librum pseudepigraphum sub nomine Salomonis citant, ut Tertullia. nus de Praescriptionibus adversus haereticos cap. 7. Cyprianus de mortalitate sect.16. Hilarius in Psal. 127 &c. faciunt id σνεκδιχιι ών & δεζασαsς: quia cum Judaei Hellenistae libros Ethicos in unum corpus coagmentassent, id corpus nomine Sapientiae Salomonis Synecdochice inscripserunt: hinc consecutum, ut posteri imperitiores vel Hebraei Canonis ignari & maxime Christiani omnia ejusdem autoris, Salomonis nimirum esse putarint. Synecdochicae hujus locutionis exemplum est manifestum in Cypriani libro tertio Testimoniorum ad Quirinum, capite decimosexto, statini in principio: nam de bono martyrij dicit in Sapientia Salomonis testimonia exstare & allegat duo, quorum primum exstat Proverb. 14. v. 25. alterum vero Sap. 5. v. 1. & seq. Sic eodem libro capite quinquagesimotertio. Hinc autem minime sequitur, Sapientiam ψουδεπιχραφοι esse Salomonis, quia ex figurato loquendi genere perperam infertu. conclusio propria
Pro Ecclesiastico argumenta propria. Salomonis libri sunt proprie Canonici & diuvini. Ecclesiasticus est liber Salomonis: Ergo, &c. Probatur Minor propositio a Bellarmino libro primo de Verbo Dei, cap. decimoquarto autoritate Cypriani libro 3. epist. 4. citantis cap. 7. & aliorum Patrum.
RESPON. Maior propositio universe intellecta est falsa. Si veto particulariter intelligatur, vitiosa sit consequentia ex puris particularibus. Deinde assumtio est falsa: quia in Ecclesiastici Prologoquem, ut & librum ipsum, Concilium Tridentinum pro sacro & Canonico vult suscipi ab omnibus sub poena anathematis, testatur Jesus Sirachi filius, librum ab avo suo Jesu Hebraice scriptum, a se vero in cinguam aliam translatum, Epiphanius in haeresi Anomaeorum, quae ipsi est septuagesima sexta, Ecclesiasticum dicit esse filij Sirach, pag quadringentesima Editionis Graecae Hervagianae Basiliensis, Anni 1544. quem locum ipsemet Bellarminus allegat. Non est ergo Salomonis liber
Quod vero ad probationem assumtionis attinet, Patres a Bellarmino allegati Ecclesiasticum sub nomine Salomonis Synecdo chice & ex communi opinione protulerunt. Perperam autem conclusio sit propria ex figurata locutione: nec enim valet, Patres Ecclesiasticum citant sub nomine Salomonis: Ergo est vere Salomonis
REPLICAT Bellarminus; facile potuisse fieri, ut Iesus Siraci sententias Salomonis a se diligenter collectas in unum volumen rede gerit. Ita uterque autor dici poterit.
RESPON. Negatur hoc: nam Jesum avum Jesu Siracidae ipsum scripsisse hunc librum Hebraice & a Jesu Sirachi filio tantum conversum esse ex Hebraeo in linguam Graecam testatur Prologus, qui pro vere divino, sacro & Canonico ex sanctione Concilij Tridenti ni a Papistis agnoscitur & in Biblia jussu Sixti V. recognita & edita telatus est: cum quo quomodo sententiam suam Bellarminus conciliare possit ipse viderit. Neque etiam concedi potest, quod Jesus Sirachi pater, Jesu Siracidae avus collegerit sententias Salomonis, quum hoc Prologus nequaquam dicat, & refutent aperte capita aliquot, maxime a quadrages. sept. usque ad finem. Quod si Salomonis sencentias collegisset, id bonam fide dicturus fuisset, quia ad libri summam commendationem & autoritatem apud omnes hoc maxime pertiquisset, & ad laudem Jesu patris Sirachi, quod sententias Salomonis ne interirent tanta diligentia in unum volumen redegisset.
II mnes libri Prephetici sunt proprie Canonici: Ecclesiasticus est liber Propheticus: Ergo, &c. Assumtio probatur: nam Augustinus tomo primo, libro secundo de Genesi contra Manichaeos, cap. quinto, citans ex libro Ecclesiastici verba haec, Quid superbit terra & cinis? quae exstant cap. 10. vocat prophetica¬
RESP. Assumtio est falsa. Ad eam vero probandam adducitur testimonium Augustini minime idoneum & ab ipsomet Augustino retractatum libro primo Retractationum capite decimo, ubi fatetur verba Ecclesiastici videri sibi non recte appellata prophetica: & addit rationem retractationis, quia non in ejus libro legitur, quem certi simus appellatum esse Prophetam.
I. Tomo primo Conciliorum, ut & in Iure Canonico inter Canones bri sacri, inter eos sunt etiam libri Machabaeorum: Ergo sunt proprie Canonici
RESP. Negatur consequentia: quia committitur petitio principij in antecedente istius enthymematis. Nam CANONES APO. STOLORUM per Clenientem congesti non sunt legitimum principium ex quo argumenta peri debeant ad dogmatum religionis autoritatem confirmandam: ut sequentia argumenta evincunt.
I. Quia sunt apocryphi & ex numero eorum scriptorum quae al modo recipit Catholica & Apostolica Ecclesia, ut testatur ipsummet us Canonicum capitulo Sancta Romana, paragrapho E quibus Distinctione decimaquinta: & capitulo Canones, Distinct. decimasexta
II. Quia sunt supposititij. Non enim esse Apostolorum & praecepta quae illis comprehenduntur & phrases alienissimae a stylo sanctorum Apostolorum satis evidenter ostendunt. Tum si vere essenApostolorum, Hieronymus deligentissimus scriptorum Ecclesiastitorum observator, eorum fecisset mentionem, item Eusebius, & alij Patres vetusti: nec Concilium Laodicenum ab illo Canone recessisset. Ita destituuntur testimonio probatorum autorum
III. Quia ne a Papistis quidem omnes Canones illi approbantur, recipiuntur & servantur; Exempli gratia Canon quintus: Episcopus, aut Prestyter, aut diacenus uxorem suam praetextu religionis non abijcito: si abijcit, segregator a communione: si perseverat, depo nitor. Et Canon sextus: Episcopus, aut presbyter, aut diaconus seculares curas non suscipito: alioquin deponitor. Et Canon vigesimus octavus: Si quis Episcopus, aut presbyter, aut diaconus, pecuniae inA qui eum ordinavit, & omnino a communione abscinditor, quemad
IV. Quia sanciunt excommunicationes quasdam ob res levicusas contra praecepta Christi & Apostolorum in sacris literis exarata: veluti si quis ex sacerdotali ordine non communicaverit aliquando Caenae Dominicae tanquam qui moverit populo suspicionem contra eum qui obtulit: item si quis Dominico die aut sabbatho jejunaverit: &c.
V. Quia cultum Dei praescribunt alienum prorsus a Novo Te stamento: nam Canone tertio probatur oblatio olei in candelabro & incensi.
VI. Quia adversantur Sacrae Scripturae. Nam Canon sexagesi musoctavus alligat conscientias ad jejunia in quadragesima Pascha& feriae quartae & parasceves, contra illud Pausi: Nemo vos judicet in cibo aut potu, &c.
VII. Quia ille ipse Canon octogesimusquartus ne quidem Papistis ipsis per omnia probatur: nam in eo inter libros sacros recensentur Clementis epistolae duae, & praeceptiones quae episcopis per Clementem libris octo nuncupatae sunt: quas tamen Pontificij in Canonicis non habent. Item tres in ea libri de Machabaeorum gestis inter sacros numerantur: at Synodus Tridentina duos tantum agnoscit Sessione quarta, decreto de libris Canonicis VIII. Quia si recipiendus est Canon iste: tum neque liber Tobiae, neque liber Judithae, neque Sapientia Salomonis, neque Baruch, neque Apocalypsis Johannis inter Canonicos libros connumerari debent: nai ibi non connumerantur. Apostoli autem certo sciverunt qui libri essent vere Canonici, qui non IX. Quia manifestum mendacium Canon iste continet. Nam Evangelium Johannis inemorat, quod omnes scriptum fuisse consentiunt, reliquis Apostolis aut omnibus aut plerisque mortuis; Canones autem hos narrant ab ipsis Apostolis in unum congregatis Antiochiae promulgatos. Sic Peresius statuit in parte tertia sui de traditionibus libri. Et Canon. 28. Petrus ipse loquitur, removeatur e communione, ut Simen Magus, a me Petro. Huic ergo Canoni, si verus est, condendo Petrus interfuit. At Petrus qui fuit tempore Neronis interfectus, quomodo potuit videre Evangelium Johannis, quod Domitiani primum tempore scriptum atque editum fuit:
X. Quia repugnat ipsis Apostolorum factis. Nam Canon se ptimus vetat eadem die cum Judaeis Pascha celebrare: at Johannes, Philippus & alij eadem die cum Judaeis Pascha celebrarum
XI. Quia Canonum istorum numerus certus constitui non potest, quod multum facit contra fidem & autoritatem ipsorum. Nam Synodus sexta universalis, Trullana dicta, Constantinopoli annoChristi 680. celebrata, approbat & recipit Canones octogintaquin que: Zepherinus episcopus Romanus, qui annis quingentis Synodo Trullana antiquior fuit, non plures agnoscit, quam sexaginta. Gratianus Distinct. 16. ait esse tantum quinquaginta, eosque apocryphos
Quapropter etiam Bellarminus ipse libro primo de verbo Dei, capite vigesimo, sectione nona & sequentibus fidem & autoritatem Canonibus istis derogat. Proinde testimonium ex illis pro libris Machabaeorum petitum nullius est ponderis.
II. Libros Machabaeorum non Iudeaei, sed Ecclesia pro Canonicis habet, teste Augustino libro decimooctavo de Civitate Dei cap. 36.
Ergo sunt proprie Canonici. RESP. Negatur consequentia, quia ex aequivoco concluditur proprie, quod genus argumentationis est ἀλόνισον. Quum enim Augustinus dicit, Ecclesiam pro Canonicis habere libros Machabaeotum, Canonicos appellat non divino illo Canone fidei qui ab Ecclesiae Judaeorum, quibus credita fuerunt eloquia Dei, Rom. 3. 2. ad Ecclesiam Christanorum pervenit: sed Ecclesiastico Canone lectionis, qui tum ex libris divini Canonis constat, tum ex aliis quos ab hominibus non divina inspiratione, sed humana solummodo diligentia scriptos Ecclesia autoritate humanam voluit legi ad plebis aedificationem: ob praecepta & exempla quaedam pietatis, non autem proferri ad confirmandam fidei seu dogmatum Ecclesiasticorum autoritatem ut ex Hieronymi praefatione in libros Salomonis & Ruffini expositione in Symbolum Apostolicum constat. Hanc aequivocationem: verba etiam Augustini aperte monstrant, quum ait libro citato: Abhoc tempore apud Iudaeos restituto templo, non Reges, sed Principe fuerunt usque ad Aristobulum, quorum supputatio temporum, non in Scripturis Sanctis, quae Canonicae appellantur, sed in alijs invenitur, in quibus sunt & Machabaeorum libri, quos non Iudeaei, sed Ecclesia pro Canonicis habet, propter quorundam martyrum passiones. vehementes atque mirabiles, qui antequam Christus venisset in carnem, usque ad mortem pro Dei Lege certaverunt & mala gravissima. atque horribilia pertulerunt.
Clariora haec sunt, quam ut obscurati possint: alias Scriptura esse sanctas quae Canonicae appellantur, alias pro Canonicis haberi: illas per se, & propter se, has propter quorundam martyrum passiones vehementes atque mitabiles, id est, propter exempla quaedam constantiae singularis & admirabilis in perferendis cruciatibus & morte obita pro Lege Dei. Bellarminus autem testimonium Augustini truncatum allegavit, ne antecedentia & consequentia in illo arumentum pro libris Machabaeorum adductum everterent: sic ut nine quoque perspici possit, quam bona fide Bellarminus Patres ali leget.
On this page