Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 30
MAGNANIMITAS, μεγαλψυχια, magnitudo animi, est virtus quae ex cognitione officij seu gradus, servat convenientiam personae, dictorum, factorumque in appetitione vel recusatione magnorum honorum, vel in passione repulsae legitime expetitis magnis honoribus, tuendo honestam existimationem atque autoritatem, ne officium nobis iniunctum contumelia afficiatur.
Aut potest etiam hoc pacto definiri: Magnanimiias, est virtus quae regit desideria in magnis honoribus aut legitime expetendis, aut recusandis etiam si offerantur, aut si in eorum petitione repulsam passi simus, susque deque ferendis, aut si obtenti sint tuendis ad Dei gloriam & humani generis commodum.
IOSEPHUS Patriarcha dignitatem Proregis AEgypti suscepit, quum e carcere eductus suisset & Pharaoni somnium explicuisset & consilium publice privatimque profuturum dedisset, Gen. 41.
MOSES jam grandis, per fidem renuit vocari filius filiae Pharao nis: Potius eligens, simul malis vexari cum populo Dei, quam temporariam retinere peccati fruitionem: Majores ducens divitias probrum Christi, quam AEgyptiorum thesauros, Hebr. 11. v. 24, 25, 26. DAVID affinitatem Regis Saulis quamvis a Rege ultro oblatam non expetebat, sed recusabat, 1. Sam. 18. v. 18, 22, 23. regiam dignita. tem sibi a Deo promissam, cum tempus ejus capessendae divinitus destinatum venisset mortuo Saule, suscepit in urbe Chebrone & regiam defensionem Israelitis pollicitus est 2. Sam. 2. vers. primis septem& cap. 3. ver. 13. & cap. 5. Et quum esset per conspirationem Absalonis pulsus regno, expetivit recuperationem ejus, 2. Sam 19. v. 12, 13, 14.
DANIEL acceptavit dignitatem sibi tributam a Rege Nebucad netzare Magno, quin & amicis suis praefecturas petivit, Dan. 2. v. 48,. 4P. Idem magno animo recusavit primo dona ac honores amplissimos a Beltschatzare Rege promissos: postea tamen ita omnino voente & ediceme Rege admisit, Dan. 5. v. 17, 29. & sub Dario Medo retinuit, Dan. 6.
NECHEMIA petivit a Rege Artaxerxe sibi dari facultatem in staurandae urbisJerosolymorum & principatum inJudaea, Nechem. 2. 5.
JOHANNES BAPTISTA exspectante populo & cogitantibus o mnibus in cordibus suis de ipso, numnam ipse esset Christus ille, non quit sibi arrogare tantum honorem sed ingenue & aperte professus est, se non esse Christum illum, Luc. 3. v. 15,16. Johan. 1. v. 19, 20.
CHRISTUS Servator noster, quum nosset venturus Judaeos quos miraculose paverat, & se abrepturos ut facerent se regem, secessit in montem solus ipse, Johan 6. v. 15.
SAMUEL cessit administratione Rcipublicae Israeliticae & ipsemet. Saulem unxit in regem, 1. Sam. 10. ver. 11. & 11. nec desiit supplicare ehovae pro Israelitis & instituere eos in via optima & rectissima, Sam. 12. v. 25, 26.
ONATHAN silius Saulis magno animo tulit, regnum patris sui non ad se continuatum, sed ad Davidem translatum iri, 2. Sam. 20. & cap. 23. v. 16, 17, 11.
. Portius Cato, quum Praeturam petivisset, & Caesare, Pom¬ pejo, & illa potentium manu se objiciente & impediente repulsam pa sus fuisset, accepit & tulit injuriam eo animo, quo alij beneficium. & vultu etiam nihil dejectus, eodem die in forum venit, ambulavit & pila lusit.
Elatio animi; est vitium, quum quis magnos honores nec oblatos, nec debitos appetit, aut illegitime oblatos & minime debitos acceptat; aut aliis in dignitate legitime constitutis: nimia praesumtione sese aequat vel praefert
Est fugienda. I. Quia Deo displicet, Prov. 19. v. 10 & gravite ab ipso punitur: ut videre est in exemplo Mirjami sororis Mosis & Aharonis, Num. 12. v. 2. item in exemplo Rorachi, Dathanis & Abirami, Num.16. Item in Exemplo Regis Ezechiae thesauros suos ostentantis vanae gloriae causa 2. Reg. 20. v. 12. & sequentibus
II. Quia parit turbas & confusiones magnas in Republica: ut regnum Galliae expertum est, quum Dux Guisius & Cardinalis Lotharingus dignitatem Principibus regii sanguinis debitam usurparent sub Francisco II. quum Dux Guisius regiam dignitatem rapere expeteret, detui bato e solio regio Henrico III. Rege Galliae & excluso Henrico IV. nunc per Dei gratiam Rege Galliae & Navarrae feliciter regnante
III. Quia illam Christus summopere fugit. Noluit enim rex abhominibus fieri, sed modestiae & verae magnanimitatis viam ostendi. illis quos a Deo superbia, & ambitio separaverat,
IV. Quia illam vere fideles & sancti homines fugerunt, ut David qui recusabat gener Regis Saulis fieri
VI. Quia pessundat hominem: ut ostendit exemplum Absalomi, Adonijae, Ducis item Guisij in Gallia conantis regnum Galliae eripere Henrico III. & Henrico IV. Anno 1588. die 23. Decemb.
PUSILLANIMITAS, est vitium, quum quis magnos honores legibus debitos legitimeque oblatos, ex nimia animi parvitate refugit, nec autoritatem suam, dignitatem, honorem & privilegia tuetur upar & necessarium erat propter Dei gloriam & Ecclesiae Dei aedificationem.
Est pellenda. I. Quia Deo displicet, ut ostendit exemplum Saulis, qui regiam dignitatem initio refugiebat & sese abdebat. II. Quia causa est confusionum in Republica, quas sequi necesse est non acceptatis honoribus, qui virtute legum & privilegiorum suscipi debuerant. Exempli gratiam: si in regno seu Principatu alique Rege seu Principe adhuc exsistente minorenne, proximus agnatur refugiat tutelam Regis seu Principis & administrationem Reipubli. cae; & patiatur exteros sibi rapere & usurpare dignitatem & autori: tatem proximo agnato Regis seu Principis debitam: Item, si quis in atria vel recuset vel deponat officium, quod cum publico commodo gerere debebat & poterat, aut aliquandiu gesserat, atque sic ianuam aperit ambitiosis alieni officij usurpatoribus; non possunt non magnae & periculosae confusiones sequi
On this page