Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 27
Studium honeste rem parandi, est virtus per quam quis pietate in Deum & reverentia ejus ductus rerum suarum satagit, comparans honestis laboribus & artibus facultates, ut vitae suae & suorum aliorumque consulat, dum tempestivum est. Psalm. 34. 11. Proverb. 14. 26. & cap. 19. 23.
Virturi huic est studendum I. Quia a Deo praecepta est, Genes. 2. versic. 15. Accipiens Iehova hominem collocavit ipsum in horto Hedenis, ad colendum eum & ad custodiendum eum. Unde constat Deum Adamo injunxisse, u hortum coleret proscissione, irrigatione, satione, plantatione, & s quae sunt ejusmodi. Unde colligitur, hominem etiam in statu integritatis laboraturum seu labores divinitus praescriptos obiturum fuisse Homini itidem post lapsum demandavit laborem Gen. 3. v. 19. In sui dore vultus tui vescitor pane tuo. Exod. 20. 7. & cap. 23. 10, 12. Joh. 6. versic. 12. Colligite quae superfuerunt fragmenta, ne quid pereat. 1. Thessal. 4. 11.
III. Quia est utilis, Proverb. 10, v. 15. Opes honeste partae prae fidium sunt & munitio, qua quis se & alios defendit a malo, & c. 12. 11
IV. Quia finis ejus bonus & laudabilis est, Proverb. 10. vers. 16. Opus justi est ad vitam, id est, quod opere suo comparat justus, hoc consilio comparat ut ad necessitatem suae & aliorum vitae serviat. Ephes. 4. 28.
V. Quia ad illam bruta animalia suo exemplo nos excitant, veluti formicae, de quibus Proverb. 6. v. 6, 7. 8.
Opponitur ei pigritia & studium consequendi opes per fas & nefas. Pigritia seu negligentia in comparandis necessariis hujus vitae subsidiis est cavenda: I. Quia a Deo prohibetur & reprehenditur, 6. versic. 9, 16.
Quia servitutem pudendam adfert: Cogit enim pigrum & ressuas negligentem tandem mutuo accipere atque ita creditorum servum fieri, sicut dicitur Proverb. 22. v. 7. Dives paperibus dominatur, & mutuum accipiens, servus erit viro mutuanti,
4. Quia est argumentum dementiae, Proverb. 12. 11, qui sectatur vana seu otia, demens est, Eccles. 4. 1, 2. Stolidus complicat manus suas, & consumit carnem suam. Melior est, inquit, plena uola quietis, plenis pugnis molestiae & afflictionis spiri tus.
Studium consequendi opes per fas & nefas, est vitium cum quis malis artibus & a Deo honestisque humanis legibus interdictis mediis conatur rem facere. φιλοπλκσία,
Differt ab avaritia: quia potest aliquis studium adhibere consequendi aliquid, quod non retineat avare, sed prodigalitate profundat, vel voluptatibus impendat, sicut dicitur Proverb. 10. v.16. Proventus improbi est in peccatum, hoc est, non ut necessitati, sed ut voluptatibus, deliciis aut aliis depravatis studiis illius inserviat.
Est fugiendum. I. Quia prohibitum est a Deo. Proverb. 23. 4. II. Quia est noxium, ut ostendit exemplum Gechazi ministr Prophetae Elisaei 2. Reg. 5. Pic Paulus ait 1. Timoth. 6. 9. Qui volunt ditescere incidunt in tentationem & laqueum, & cupiditates multas amentes & damnosas, quae demergunt homines in exitium & pernicien.
III. Quia est vanum, Proverb. 23. v. 5. nempe dum quis fatigatur in iis comparandis, quae neque retenturus, neque secum exportaturus est, cum ex hac vita decedet, 1. Tim. 6. 7. Job. 1. versic. 21. Ecclesiastae 5. 15.
Quaeritur; An non male fidei possessor sit & peccet, qui rem alienam per errorem obtinet & possidet ut suam? veluti si haeres aliquit defuncto succedit, & inter ejus bona nonnulla reperit, ab eo cum viveret usurpata, vel in pignore accepta, id autem ignorans haeres omnia ea bona possidet, vero domino rem suam nunquam reperenter
RESP. Qui ignarus & inscius alienam tem ut suam obtinet, non est malae fidei possessor, praesertim si verus Dominus rem suam nunquam repetat & tacite juri suo renunciet. Proinde haeres justum ejus rei dominium acquirit jure praescriptionis, indaun etibas peria retist.
Praescriptio, est adiectio dominii in rem aliquam bono titulo & bona fide acquisitam per continuationem possessionis tempore a Lege definito
Possessio continuata seorsim ac sola non praescribit, sed praeterea Jopus est bono titulo & bona fide possessionis.
Bonus titulus possessionis, est ut ordine recto, & laudabili modo ad rem aliquam perveniatur: veluti si quis vel haereditate, vel emtione, vel donatione, vel iure belli legitimi, aut modis aliis, concessis legi bus, quippiam adeptus sit. Qui autem furto aut rapina quidpiam ceperit, aut fraude aliqua retinuerit, quantumvis diu id possederit, non raescribit. Bona sides possessionis, est qua simus nobis conscii, q sus alicuius in eo quod possidemus non intervertatur, nec sciamus aliquid esse quod nobis justis rationibus obsistat. Nam possessor malae fidei nulla temporis longinquitate praescribit: In Soxto, de Regulis Juris. Verbum Dei spectare jubet, qua conscientia quispiam aliquid possideat,
rempus praescriptionis in rebus mobilibus quo ad nostra jura civilia triennium est: in rebus autem immobilibus, decem aut vigint annorum, si non intervenerit ignoratio. Nam si dominus rem suam, esse sciverit, quae ab alio possidetur, & tenuerit tam diu, non potest. eam deinceps repetere. Et lex juste ejusmodi ignaviam & negligentiam punit.
Sin vero dominus ignoraverit, tempus longius producitur, nimirum ad triginta vel quadraginta annos. Hoc autem sit quando ignoratio intervenit; & sibi non alteri possidet: alioqui non praescribitur.
Ergo si & titulus possessionis bonus est & bona fide possidetur quidpiam & continuatio temporis accesserit, praescriptio recte habet & valet. Exempli gratia, Iiphtach Jud. 11. 28. adversus Hammo nitas jure praescriptionis causam Israelitarum tuetur: Dum habitavit Israel Cheschbonae & in illis ejus, & Harhore & in villis ejus atque in omnibus civitatibus quae sunt secundum Atnonem, trecentos annos: & quare non cripuistis eas tempore illo? Israelitae bono titulo terram Emoraeorum consecuti sunt, jure belli & donatione Dei: possederunt eandem bona fide, neque fraude, neque rapina: idque perannos trecentos: legitime ergo eam possederunt.
On this page