Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 13
PHEOLOGIA viatorum quatenus est in ipsis, est sapientia reĀ¬ rum divinarum cum hominibus in hac vita versantibus communicata a Deo per verbum, pro ratione eorum hominum quibus inest modificata, sic ut in alio plus, in alio minus sapientiae illius insit, & ex quam Theologi appellantur. 2. Petr. 3. 15. Dominique nostri tarditatem ad iram, salutem ducite, sicut & dilectus frater noster Paulus pro sibi data sapientia scripsit vobis. Vocatur etiam Theologia nostra in subjecto: Theologia obscura, respectu Theologiae beatorum
Modificata, idem est quod mensurata, contemperata, modum habes, admensa, ac proinde determinata & distincta. Nam modificari idem valet quod metiri, dimetiri, mensurare, definire, determinare: & modificatio nihil aliud est, quam dimensio, mensura, modus, determinatio. Chrisco Domino quidem Deus nen admetitur Spiritum, Iohan. 3. 34. a6. proinde nec sapientiam rerum divinarum: Sed caeterorum fidelium unicuique attribuit eam definito modo, sicut "partitus est unicuique certam mensuram fidei", Rom. 12. 3. Distinctiones enim donorum sunt, sed idem Spiritus, I. Cor. 12. 4. qui distribuit illa privatim singulis sicut vult, 1. Cor. 12. 11. Unicuique nostrum data est gratia pro mensura doni Christi, Eph. 4. 7.
De huius Theologiae nostrae vero genere quaeritur, an sit intelligentia, vel scientia, vel ars, vel prudentia, vel sapientia.
RESP. Verum genus nostrae Theologiae non est intelligentia quia hoc genus angustius est Theologia: nam intelligentia est notiua tantum primorum principiorum absque ulla demonstratione: & in principiis duntaxat consistens rationem fundat, & opus ipsum rationis, quod appellamus ratiocinationem, exercet.
Non scientia stricte & proprie dicta, quia sic esset itidem genus angustius definito. Nam scientia stricte sumto vocabulo, est notiti tantum conclusionum per demonstrationem collectarum ex principiis seu praemissis evidenter notis. At ubi principia seu praemissae tantum creduntur, ut in Theologia, conclusio etiam tantum creditur & non scitur proprie loquendo. Omnis scientia stricte sic dicta procedit ex principiis, quae omnibus per se nota sunt: sed Theologia non procedit ex principiis, quae omnibus per se nota sunt; quia procediex principiis a Deo revelatis, quae non sunt per se nota, cum non abomnibus concedantur, non enim omnium est fides, vtdicitur 2. Thei 3. 2. Tum scientia stricte ac cepta non est singularium: sed Theologia etiam est singularium, ut Dei qui est res singularis, ut Patris, Filij & Spiritus sancti, ut Christi, ut singu orum operum divinorum, ut res rum gestarum Abrahae, Isaaci, Jacobi & aliorum. Theologia igitur non est scientia stricte sumto vocabulo scientiae
Lata autem significatione sumto vocabulo sic ut pro sapietia synecdochice capiatur, genus Theologiae recte statuitur, quum in Scriptura passim res diuinae scitri dicantur, vt Job. 19. v. 25, 26, 17. Ego scieRedemtorem meum vivere: & posteriorem super pulverem resurrectus rum: Et pestquam vermes confoderint istud, evigilante me; tum carne mea me visurum esse Deum. Idem qui sum, ac non alienus visurus sum mihi, & oculi mei adspecturi. Jes. 11. 9. Non afficient malo, neque corrum. pent in toto monte sanctitatis meae, quum plena erit terra haec scienti, Iehovae velut aquis alveum maris operientibus. Johan. 3. v. 11. 12. Quoc scimus, & quod vidimus testamur: sed testimonium nostrum non recipitis. Si terrena dixi vobis, & non creditis: quomodo si dixero vobis coelestia, credetis? Et cap. 6. 69. Et nos credidimus, & scimus te esse Christum illum Filium Dei viventis, Matth. 22. 29. Respondens Iesus dixit. eis. Erratis, neque scripturas scientes, neque potentiam Dei, 1. Cor. 2. 2. Nos enim statui scire quicquam inter vos, nisi Iesum Christum, eumque crucifixum. Eph. 1. 18. Illuminatis oculis mentis vestrae: ad sciendum quae sit spec illa vocanonis ipsius, & quae opes gloriae haereditatis ipsius in sanctis. 2. Cor. 5. 1. Scimus enim nos, si terreris hujus domus nostrae tabernaculum dissolutum fuerit, aedificium ex Deo habituros, domicilium vide licet non manu factum, aeternum in coelis. 1. Joh. 2. v. 3. Et per hoc scimuquoI ipsum novimus, si praecepta ipsius observemus. 2. Petr. 1. v. 5. Ad hoc ipsum vero vos, emni praeterea collato studio, adjicite fidet vestrae virtutem, virtuti vero notitiam. Unde Augustinus secundo tomo, epistolam centesima duodecima, pag. trecentes. quadragesima-prima: Constat igitur nostra scientia ex visis rebus & creditis, sed in his quae vidimus vel viden.us, nosipsi testes sumus: In his autem quae credimus alijs testibus movemur ad fidem, cum carum rerum quas nec vidisse nos recolimus nec videmus, dantur signa vel in vocibus vel in literis vel in quibusque documentis, quibus visis non visa credantur. Non autem immorito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus aut videmus, veri & illa quae idoneis ad quamque tem conimoti testimoniis vel testibus credimus. Porro si sutre nen incongruenter dicimur, etiam illud quod certissquum credumus, hinc factum est vt etiam recto credita, & si non adsine fensibus nestris, videre nente dicamur, scientia quippe menti tribuitur? sive per cerporis sensus sive per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retinext, & fines ipss mente utique videtur, quam vis hoc side, tredatur quod non v detur. Et idem tomo tertio, libro tertio- decimo. de Trinitate, Capite decimo nono ait: Nec ista duo sic accipiamus quasi non licim divere, vei istam sapiemium, quae in tebus humanis est, vel illam scientiam, quae in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine, utraque sapientia, utraque scientia dici potest Et libro decimo-quarto, cap. primo ait: "Disputantes de sapientia, definierunt eam dicentes, sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia Vnde ego quique in libro superiore utrarumque rerum cognitionem, id est, diuinorum atque humanarum, & sapientiam & scientiam dici posse no tacui". Et paulo post ait se "huic scientia (quam nos Theologiam appellamus) illud tatummodo tribuere, quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur: qua scientia non pollent fideles plurimi quam vis polleant ipsa fide plurimum. Aliud enim est scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam quae non nisi aeterna est: aliud autem scire quemadmodum hoipsum & piis opituletur, & contra impios defendatur, quam proprio appellare vocabulo scientiam videtur Apostolus."
Augustinum secutus Thomas Aquinas prima parte Summae Theologiae, quaest. prima, articulo secundo dicit, "sacram doctrinam esse scientia am: sed hoc cum certa distinctione dicit. Statuit enim duplex esse scientiarum genus. Quaedam sunt quae procedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus humani, sicut est Arithmetica & Geometria. Quae dam vero sunt quae procedunt ex principiis notis lumine superioris scientiae; sicut Optica seu perspectiva procedit ex principiis notis per Geomeriam, & Musica ex principiis per Arithmeticam notis: & hoc modo Theologiam ait esse scientiam, quia procedit ex principiis notis lumine. superioris scientiae, quae scilicet est scientia Dei & beatorum. Unde sicut Musica credit principia tradita sibi ab Arithmetico: ita doctrina sacracredit principia revelata sibi a Deo".
"Omnis igitur scientia procedit ex principiis, quae vel per se nota sunt, vel reducuntur ad notitiam superioris scientiae, & talia sunt principia sacrae doctrinae".
Theologia autem est una scientia: quia unitas sicut potentiae, ita & habitus aestimatur ex formali ratione objecti seu modo consideĀ¬
randi objectum, sicut homo, equus, lapis conveniunt in una formal catione colorati quod est objectum visus. Ita Theologia considerat quaecunque ei subjecta sunt, quatenus divinitus revelata sunt, seu quatenus lumine divino cognosci queunt
Obiicitur I. Unitas scientiae est quae est unius generis subjecti: Sec Theologia non est unius generis subjecti, quia tractat de creatore & de creaturis. Ergo, &c.
RESP. ad probationem minoris. Theologia non determinat de Deo & creaturis ex aequo, sed de Deo principaliter; de creaturis aute secundum quod referuntur ad Deum, ut ad principium vel finem: ande unitas scientiae non impeditur II. Quicquid de rebus diversis ad diversas scientias pertinentibus tractat, id non est una scientia: Theologia de rebus diversis ad diversas scientias pertinentibus tractat. Probatur minor: quia tractat de Angelis, de creaturis corporalibus, de moribus hominum, & aliis quae ad diverse s scientias pertinent
RESP. Majorem restringo. Quicquid de rebus diversis ad scientias diversas pertinentibus tractat, videlicet non sub una ratione formali seu non uno modo considerandi, id non est una scientia. At Theologiam de rebus diversis ad diversas scientias pertinentibus tractare non sub unam ratione formali seu non uno modo consideradi, negatur Nam Theologia de diversis rebus tractat sub una ratione formali, quatenus scil. sunt divinitus revelatae & referuntur ad Deum tanquam ad principium efficiens aut finem: sicut unus sensus communis, cum sit una potetia, extendit se ad omnia subjecta sensuum quinque externorum
Praeterea verum genus Theologiae nostrae non est ars: quia similiter genus angustius esset Theologia: nam ars est habitus quo ad faciendum aliquid vera cum ratione dirigimur, & ab intelligentia scientiaque proficiscens in aliquo opere terminatur
Non prudentia: quia & hoc genus angustius esset Theologiam: nam rudentia est habitus practicus seu activus cum ratione vera, hoc est, qui cum vera ratione conjunctus vim habet ad recte dirigenda & gerenda omnia, quae ad vitam degendam pertinent
At Theologia nostra haec omnia simul complectitur, Prover. 1. v. 2 3, 4, 5, 6. Ad sciendum sapientiam & eruditionem, ad intelligendum dicta prudentiae: Ad percipiendum eruditionem intelligentiae; justitiae jurisque & omnis recti: Ad dandum fatuis astutiam, pucro scientiam & olertiam: Quibus auditis sapiens adjiciat disciplinam, & intelligens in lustria consilia comparet: Ad docendum proverbium & interpretationem verba sapientum & aenigmata eorum: complectitur, inqua, principiorum intelligentiam, Psal. 119. 27. Fac ut viam mandatorum tuorum intelligam, ut mediter de mirabilibus tuis. Et v. 34. Facut intellitam, ut custodiam legem tuam, observemque eam ex toto animo. Item, v. 73. redde me intelligentem, ut discam praecepta tua. Et v. 99. Omnibsdoctoribus meis intilligentior fio, quia testimonia tua meditatio mea sunt Ephes. 3. v. 4. Ex quo perlecto potestis perpendere quae sit mea intelligens tia in mysterio Christi: Conclusionum scientiam, Psal. 119. 66. Prae stantiam rationis & scientia doce me: nam praeceptis tuis credo. Jesa. 5. v. 13. Idcirco migrat populus meus, quod expers sit scientiae: & honoratissimi ejus homines sunt famelici, ac multitudo ejus aret siti. Jacob. 3. 13: Quis sapiens & scientia praditus est inter vos? demonstret ex bona conversatione opere sua, cum lenirate sapiente: Operum, in quibus velus in ftadio ad Deum contendimus, artem saluberrimam, Prov. 1. v. 2, 3. Ad sciendum sapientiam & cruditionem, ad intelligendum dicta prude tiae. Ad percipiendum eruditionem intelligentiae; justit: a, jurisquee & onmnis recti: & denique rerum agendarum prudentiam, Psal. 119. 110. Sonibus prudentior sum, quia mandata tua custodio. Et v 104. Mandatis tuis prudens sum: idcirco odi omnem semitam falsitatis. Et v. 125. Servus tuus sum, prudentem me redde; vt cognoscam testimonia tua, Item v. 130, Auditus verborum tuorum illuminat: prudet in instruit simplices. Et v. 144. Prudentem nme esfi,e ut vivam. Et v, 169. Secundum verĀ¬ bum tuum prudentem redde me. Prover. 9. v. 10. Principium sapientiae reverentiam Iehovae; & agnitionem sanctorum, prudentiam
Relinquitur ergo ut verum Theologiae nostrae genus sit sapientia quae est habitus compositus, alios habitus mentis in se comprehendens per intelligentiam principiis assentiens, per scientiam conclusones & determinationes ex principiis deducens, per artem in operibus Christianis occupata, per prudentiam recte res omnes ad pietatem & vitam pertinentes dirigens & gerens. Ac proinde sapientia haec non tantum in cognitione rerum posita est, sed etiam in Dei reverentia, fiducia, obsequio, abdicatis sensibus & studiis carnis nostrae Sapientiae quippe creatae definitio est, quod sit cognitio rerum altissi marum, ad summum bonum seu ad fruitionem primi ultimique finis qui est Deus, relatarum, Augustinus primo tomo, libro secundo de liberos arbitrio, definit sapientiam esse veritatem, in qua cernitur & tenetus summum bonum. Sensus definitionis huius idem est cum priore: veritatis enim nomine intelligitur vera rerum divinarum humanarum ue causarumque quibus illae continentur cognitioĀ¬
Theologiam autem nostram esse sapientiam ostendunt speciatim tum Scripturarum testimonia, tum rationes
Testimonia scripturarum haec sunt: Deuter. 4. v. 6. Observabitis ergo atque facietis, nam haec est sapientia vestra & prudentia vestra antioculos populorum: qui audientes omnia statuta ista dicent, tantum geni ista maxima populus sapiens est & prudens: Psal 19. 8. Doctrina Iehovae. integra est, restituens animam: testimonium Iehovae verax, sapientiam fferens imperito. Et Psal. 119. 98. Inimicis meis sapientiorem me reddit praeceptis tuis: nam in saculum adest mihi. Prov. 2. v. 5. & sequent. Tunc intelliges reverentiam Iehovae, & agnitionem Dei consequeris. Nam Iehova dat sapientiam, ex ore ejus scientia & intelligentia procedit: Repositum habet pro rectis quicquid revera est, scutum pro ambulantibus integre, Custodiendo itinera juris: & viam eorum quos benigne accepit conservat. Tunc intelliges justitiam, & jus: & quicquid res ctum est, omnem orbitam bonam: Quum venerit sapientia in animum tuum, & scientia menti tuae amoena erit: Solertia observabit te, intelli. gentia custodiet te, Eripiendo te a via mali, a viris loquentibus perversis tates, &c. Et cap. 3. v. 13. & sequentibus. Beatus homo qui consequitur sapientiam, & homo qui provehit intelligentiam: Melior enim est negotiatio eius negotiatione argenti, & auro effosso proventus ejus: Pretiosior est carbunculis, & omnia oblectamenta tua non possunt aequar ei. Longitudo dierum in dextera eius est, in sinistra eius divitiae & honor, &c. Eph. 1. 8. Qua exundavit in nos omni sapientia & prudentia. Et v. 17. Vt Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater ille gloriae, det vobis Spiritum sapientiae & revelationis, per agnitionem ipsius. Coloss. 1 9. Propterea & nos, ex quo die id audivimus, non desinimus pro vobis orare, & petere ut impleamini agnitione uoluntatis ejus cum omni sapientia & intelligentia spirituali. Et v 28. Quem nos annunciamus, ad monentes quosvis, & quosvis erudientes omni sapientia, ut quosvis sit stamus perfectos in Christo Iesu. Et cap. 3. 16. Sermo Christi inhabitet in vobis copiose cum omni sapientia, docido & admonendo vos mutuo psat. mis, & hymnis, & cantionibus spiritualibus, cum gratia canendo in vestro corde Domino Jacob. 3. 17. Quae autem superne est sapientia, primum quidem casta est, deinde pacifica, aequa, obsequens, plena misericordiae & fructuum bonorum, absque dijceptatione, & minime simulata.
Rationes e quibus idem constat, hae sunt, I. Cognitio altissimae causae totius universi est propriissime sapientia: At Theologia nostra est cognitio altissimae causae totius universi, quae causa est verus Deus: Ergo Theologia nostra est sapientia.
II. Disciplina versans in rebus difficilimis & a sensibus humanis remotissimis est vere sapientia: At Theologia est disciplina talis.
III. Theologia omnes omnino proprietates intelligentiae, sci entiae, artis, prudentiae, ex natura & supra naturam, modo plane excelpentissimo in sese complectitur, velut certissima principiorum index amplissima scientiarum omnium Theoreticarum & Practicarum princeps, & omnium actionum rationumque accuratissima arbitra omni exceptione major Haec enim simplicia quaevis principia nobis sive ingenera: a a natura, sive per Dei gratiam inspirata, & quide immediata, immota atque necessaria docet nos apprehendere: Haec ead apprehensa componere atque dividere: Haec item ex compositis & divisis ratiocinari divino modo: Haec ratiocinationibus ad scientiam ipsam assurgere summe necessariam, certissimam, & solam Veritatis aeternae, immutabilis & constantissimae contemplatione contentam Haec eadem ostendit optime modum necessarium, certum atque sufficientissimum verae sanctitatis & justitiae nostrae: Haec finem sumum cum in natura, tum supra naturam terum exponit in oculis nostris, q finis supernaturalis vere solus est naturae propositus, aut si alios insuper fines placet addere finis longe praestantissimus est: Haec denique germana illa scientiarum mater atque regina est, quae quidem vere scientiae sunt atque appellantur: & principiorum, & ratiocinationum, & conclusionum ex eis, & scientiarum, & usus, & actionum, & judicio rum omnium, & totius rationis ad haec omnia pertinentis suma perfectio; quaecunque ab intellectu, & ratione, & scientia sunt, perfectissime judicans, & ordinans sapientissime. Est ergo vere sapient:aĀ¬
V. Scientia quae praestat aliis scientiis & disciplinis omnibus, est vere sapientia: At Theologia est scientia talis, quae praestat aliis scientiis & disciplinis omnibus. Nam transcendit omnes alias scientias tam speculativas, quam practicas: & speculativas quidem tum propter dignitatem subjecti, tum propter certitudinem principiorum. Quo dignius enim est subjectum scientiae, eo dignior est scientia. Jat Theologia est principaliter de his, quae sua altitudine rationem transscendunt: aliae vero scientiae considerant ea tantum quae rationi subji ciuntur.
Deinde quod ad certitudinem principioru n attir et, al ae scie: tiaĀ¬ eam habent ex naturali lumine rationis humanae, quae potest errare; at Theologia eam habet ex lumine divinae scientiae, id est, ex divina re velatione, quae nec falli nec fallere potest. Accipit igitur principia sua immediate a Deo per gratiosam re velationem: ac proiude divinam habet certitudinem, quae inest cum rebus ipsis, quas rradit ut sunt, tum ipsi animo scientis, prout sunt divinitus ab eo cognitae
Practicarum vero scientiarum illa dignior est, quae ad ulteriorem finem non ordinatur; atque illa dignissima, ad cujus sinem tanquam ultimum omnes alii fines scientiarum practicarum ordinantur. At qui Theologia nuestra est talis scientia, quae ad ulteriorem finem non ordinatur, sed ad cujus finem ultimum, qui est gloria aeterni Dei, omnes alii fines scientiarum practicarum ordinantur. Unde manifestu est Theologiam omnib. modis aliis scientiis prioribsdigniorem esse,
Ita Theologia excellentior est caeteris disciplinis propter nobiliatem subjecti, certitudinem principiorum & altiorem finem Unde etiam omnes aliae disciplinae dicuntur & sunt ancillae Theologiae, Theologia autem illarum est domina atque regina, imperans illis omnibus & utens omnibus in obsequium sui: habetque de aliis judicare propter majorem & infallibiliorem veritatem
Subscribunt Scholastici Doctores: Nam Theologiam esse sapientiam, docet Thomas Aquinas, Iohannes Duns Scotus, lodocus Clichtoveus & aliiĀ¬
OBIICITUR I. Nulla doctrina quae supponit sua principia aliunde, digna est nomine sapientiae: Sed Theolog. supponit sua principia aliunde: Ergo, &c.
Probatur major: quia sapientiae est ordinare & non ordinari. Probatur minor: quia Theologia accipit aliqua principia a Physica, ut Luc. 24. 39. Videtis quod Spiritus carnem & ossa non habet, sicut videtis me habere. Sic 1. Cor. 15. 36 Demens, quod tu seris, non viviscite nisi mortuum fuerit. Et quod seris, non corpus oriturum seris, ud nudum granum, si casus tulerit, tritici aut alicuius ex reliquis seminihus. Sed Deus ei dat corpus ut voluit, & singulis seminibus suum corpus, &c.
RESP. Major est restringenda ad illam doctrinam, quae supponit sua principia ab aliqua scientia humana: At Theologia nostra non supponit nec accipit sua principia ab aliqua scientia humana, sed a scientia divina, a qua tanquam a summa sapientia omnis nostra cognitio ordinatur
Quod vero ad probationem minoris attinet, negatur ea simpliciter intellecta: nam Theologia non accipit aliquid a Physica vel alii disciplinis ut a superioribus, sed utitur eis ut inferioribus propter nos, Theologia imperat omnibus aliis disciplinis tanquam principalis, & utitur omnibus in obsequium sui tanquam usualis.
II. Sapientiae est probare principia aliarum scientiarum: rgo, &c. RESP. Antecedens est particulariter tantum verum: nam non omnis sapientiae est probare principia aliarum scientiarum, sed alicuus est de eis judicare. Quin etiam principia illarum vel sunt per se nota, & probari non pessunt, vel per aliquam rationem naturalem probantur in aliqua alia scientia. Jam ad Theologiam nostram non pertinere, ut probet principia aliarum scientiarum, conceditur: quia propria huius scientiae cognitio est, quae per re elationem divinam est, non autem est per naturalem rationem. Sed ad Theologiam pertinet judicare de aliis scientiis & reprobare quicquid eius veritati repugnat. Quicquid enim in aliis scientiis in venitur veritati Theologicae repugnans, totum condemnatur ut falsum: unde dicitur. 2. Cor10. 4. &5 Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed diuinitus valida ad subversionem munitionum. Ratiocinationes evertendo, omnemque sublimitatem, quae sese extollit adversus cognitionem DEI
Major probatur ex Jesa. 11. 2. Super quo quiescit Spiritus Iehovae, piritus sapientiae & intelligentia Minor probatur, quia Theologia per studium nostrum acquiritur. RESP. Major limitatur. Sapientia, scil. divina & salvifica habetur per infusionem. Minor etiam distinguenda: Theologia non habetur per infusionem, scilicet quatenus est notitia conclusionum diuturno labore comparata. Eadem tamen habetur per infusionem, quatenus est notitia Dei salvifica. IV. Scientia non est sapientia: Theologia est scientia: Ergo non est? sapientia. Major probatur: quia quicunque habitus sunt distincti, eorum unit non est alter. Sed scientia & sapientia sunt habitus distincti: Ergo scientia non est sapientia.
RESP. Scientia non est sapientia, scil. proprie & stricte sumtis ambabus vocibus Theologia autem est scientia late sumta voce scientiae, sic ut etiam sapientiae tribuatur: siquidem sapientia etiam est, scientia quo ad conclutionum notitiam,
Stet igitur fixum, Theologiam esse sapientiam Quapropter etiam Theologia mater atque regina est intelligentiae, scientiae, artis atque prudentiae omnis quae in creaturam caderpossit faciens ut Deo, qui summum bonum & incommu: abile verum est, similes fiamus, uniamur, & adhaereamus
Unde & hoc sequitur, Theologiam constare veritatibus, hoc est, pronunciatis seu praeceptis veris uivers. libus, non particularibus. Est quidem Deus res singu aris, sed Theologia praecepta de cognitio ie & cultu ejus continet, quae cognitio & qui cultus res communes sunt; & singularia etiam enunciata universalibus aequipollent, it quibus subjectum est e numero eorum quae non Ī¼Ī³ ĪµĪ¹ĪŗĻĪ±, sed Ī¼ avĻ Ī“Ī¹ĪŗĪ± appellantur: cuiusmodi est DEUS, CHRISTUS, Deus Pater, Filius Dei, opiritus suncius Misadus
Tum Christiana Theologia non nititur probabilibus, sed necessariis. Porro ex causis efficientibus Theologia viatorum seu nostra secundum quid corsiderata, partim infusa est, partim atquisita.
Infusa est ut includit fidem infusam, seu ut idem est cum fide infu sa: hoc est, ut clarius dicatur, Theologia nostra infusa est, quatenus est salvifica Dei cognitio & Servatoris nostri Christi aliarumque rerum divinarum ad salutem necessariarum, ac proinde etiam quo ad salutarem intelligentiam principiorum fidei & bonorum operum, a solo interno lumine Spiritus sancti manantem, quae principia fide justificante creduntur esse a Deo nobis revelata, vt sint potentia Dei instrumenta ad salutem cuivis credenti, Illa principia sub rationis humana disciplinam minime cadunt, neque percipi possunt salutariter, neque in actum deduci sine interno lumine Spiritus sancti mentes nostras illustrantis
Acquisita vero est, ut includit fidem acquisitam & habitus acquiitos evidentes tam propositionum, quam consequentiarum, quam etiam actus comprenensivos complexorum & incomplexorum, hoest, ut clarius dicatur, Theologia nostra acquisita est quo ad cognitionem propositionum & conclusionum ex principiis deductarum perceptarumque assiduo labore, operatione, industria & exercitatione per Verbi Dei scripti religiosam, attentam & decentem meditatio. nem ad recte colendum Deum; seu, Theologia nostra acquisita est: quatenus est notitia conclusionum ex principiis Theologicis per discursum Syllogisticum collectarum & certo ordine dispositarum atque animo impressarum diuturno labore & exercitio: sic ut habitus Theologiae. in vere fidelibus in hac vita non simplex sit, sed mistus seu compositus, includens fidem infusam & acquisitam revelatorum a Deo in Scriptura,
Joh. Duns Scotus Prolog. Sent. quaest. prima folio quarto Editionis Venetae Anno 1506. "Habitus Theologiae perfectus exsistens includit fidem infusam & acquisitam articulorum fidei & aliorum revelatorum a Deo in Scriptura: ita quod Theologia non est tantum hic infusa, nec acquisita tantum, sed simul ambae".
Sapientia & scientia in omnibus electis hominibus triplex est: uno est infusa, uti est cognitio per Spiritum sanctum indita: altera est ac quisita, qualis est quam acquirimus tum privatim lectione & medita. tione sacrarum literarum & aliorum utilium scriptorum, tum publice in Scholis & Ecclesiasticis conventibus ex instructione & ex quotidiana experientia, quae propterea etiam scientia expetimentalis dicitur Atque hae duae tantum habentur in praesenti seculo. Tertia dicitur beata, & ad futuram vitam pertinet, estque ea qua omnes beati Angeli & homines, per lumen creatum, Deum a facie ad faciem vident. Sicut etiam triplex est sapientia & scientia in anima Christi, beata, infusa & acquisita.
Utraque Theologia tum infusa tum acquisita plurimis constat habitibus, quorum alii sunt Theoretici, alii Practici, & amborum generum diversae species.
Inde Theologia nostra non est tantum speculativa, sed etiam practica, procedens sub lumine divinae revelationis fidei, quatenus mediate ac per discursum Syllogisticum applicatur ad conclusiones. in principiis fidei contentas. Fides autem non solum revelat Deum ut finem ultimum omnium, sed etiam specialiter docet, in eo consistere hominis beatitudinem, ac proinde non solum revelat fidei veri tates speculativas circa Deum, sed etiam practicas: imo etiam omnia principia prima morum revelat, & eadem certitudine atque ex se eodem modo circa haec omnia versatur: ex quibus ratiocinatur Theologia, considerans non tantum speculative in Deo rationem ultimi finis, sed etiam moraliter in ordine ad media quibus est consequendus,
Theologia inquam nostra non tantum speculativa est, sed etiam practica; crimo, quia finis ejus est non theoria, sed praxis seu operatio; nempe glorificatio Dei & beatitudo nostra; Socundo, quia Theolovia etiam explicat legis doctrinam, quae profecto est practica; siqui dem notitia Dei non est posita in frigida sveculatione, sed secum tra hit ejus cultum; terrio, quia cognitio practica citca finem est nobilior omni speculatione
Theologiae finem non esse theoriam, sed praxin, Scriptura doceI. Tim. 1 v. 3, 4, 5. Denuncia quibusdam ne diversam doctrinam doceant: Nec attendant animum fabulis & genealogiis nunquam finiendi. quae potius quaestiones praebent quam aedificationem Dei quae est per fidem. Porio finis mandati, est charitas ex mundo corde, & conscienti bona: & fide minime simulata. Finis mandati est charitas, nimirum erga Deum & proximum, 1. Joh. 4. 21. Charitas, inquam, quae non in verbis & lingua consistit, sed in facto & veritate, 1. Johan 3. 18. Item: Tim. 4. 7. Profanas & aniles fabulas aversare: sed exerce teipsum ad pietatem, Jacob. 1. 21. & seqq. Abjectis omnibus sordibus & excremento. malitia, cum lenitate excipite insititium illum sermonem, qui potest servare animas vestras. Effectores uero estote sermonis: nec auditores sosum, falso ratiocinando fallentes vosmetipsos. Nam si quis est auditos sermonis, & non effector, is similis est viro consideranti faciem suam nativam in speculo. Nam simul atque consideravit seipsum, abijt, & statine oblitus est qualis esset. At is qui introspexerit in perfectam illam legem libertatis, & permanserit in ea, quia non fuerit auditor obliviosus, sed actor operis, is, inquam, beatior erit in opere suo. Si quis videtur religiosus esse inter vos, non fraenans linguam suam, sed suum ipsius cor seducens, hujus vanus est cultus religiosus. Religiojus autem cultus, mundus & incontaminatus apud Deum & Patrem hic est, invisere orphanos & viduas in afflictione ipsorum, & immaculatum ese conservare a mundo. Prov. 8. v. 32. & sequentibus ait Sapientia illa aeterna: Nunc igitur filii auscultate mihi: beati enim sunt qui vias meas observant. Audite eruditionem, & sapite, & ne vos abstrabite. Beatus homo qui ausculta. mihi, seduso insistendo foribus meis quotidie, observando postes ostiorum meorum. Nam qui consequitur me, consequitur vitam, ut provehit beĀ¬ nevolentia a Iehova. At qui peccat in me, vim facit animae suae; omnes sores mei amant mortem. Apoc. 22. v. 14. Beati qui praestant ejus praecepta: ut sit eis jus in arborem vitae, & per portas ingrediantur in civitatem. Agnoverunt idem Patres & saniores Scholestici. Iustinus Martyr Paraenesi ad Graecos, pag viges. quinta editionis Comnielinianae: ĻĻĪŗĪµĪ½ Ī»ĻĪ³ĪæĪ¹Ļ, Ī±Ī»Ī» ĪµĪ½ į¼ĻĪ³ĪæĪ¹Ļ ĻĪ± Ļ Ī·Ī¼ĪµĻĪµĻĪ±Ļ Ī³ĪæĻĪµĪæĪµ Ī±Ļ ĻĻ ĪµĪ³Ī¼ Ī¶Ī±: Non in dictis, sed in factu res nestrae religionis consistunt, Iohannes Duns Scotus in Prolog. Sent. quaest. 4. & fol. 14. colum. 3 & 4. Theologiam stafuit esse practicam, & utitur hac ratione: quia um primum obiectum Theologiae sit ultimus finis & principia in intellectu creato sumta a fine ultimo sint principia praectica: ig tur principia Theologiae sunt practicaergo & conclusiones sunt practice. Quia conclusiones sunt practica nabent principia practica: unde & illas veritates, quae sunt maxime Theologicae, ut Dus est trinus: Pater generat Filium: Pater & Filius sprant Spiritum sanctum, asserit esse practicas Exempli causa, primi veritas, nimirum Deus esttrinus, includit virtualiter notitiam rectitudinis dilectionis tendentis in tres personas Deitatis nulla exclusa: nam vel una persona exclusa esset actus non rectus. Haec sententia. congruit cum illa Augustini: Credere in Deum est amando tendere i1 ipsum. Sic idem Scotus docet folio decimo quinto, quod fides non siabitus speculativus, vt nec credere sit actus speculativus: nec visi sequens ipsum credere est visio speculativa, sed practica. Quapropter tatuerunt alii infusam Theologiam non tam speculativam, quam superspeculativam vocari debere, quae eminenter continet & Speculativam & Practicam: qua de re Thomas Aquinas parte 1. quaest. 1. art. 5. Causa haec est, quia Theologia infusa sub altiori lumine considerat in Deo rationem finis ultimi, consequendi per media practita. Proinde quum doceat Theologia, Deum esse summe bonum, est se ultimum finem omnium, esse primam veritatem; demonstrat haratione, Deum esse super omnia diligendum. Rursus quum doccat Theologia, Deum esse sapientissimum & justissimum & omnium. habere providentiam; consequenter etiam docet, eum esse timendum, illi esse fidendum & similia, quae omnia ad praxin spectanĀ¬
Qui vero Theologiae finem constituunt theoriam seu conteplationem, firmare conantur opinionem suam sequentibus argumentis
I. Praestantissimae scientiae finis est contemplatio: Theologia est scientia praestantissima: Ergo finis ejus est contemplatio
RESP. Negatur propositio major. Ad probationem vero ejus respondemus per distinctionem. Si actio mechanica intelligatur, tum nobilior est contemplatio actic ne. Sed cum Theologiae finem asserimus esse operationem, intelligimus actionem praestautiorem omni opere mechanico, praestantiorem omni speculatione, nempe glorificationem Dei & beatitudinem nostram sempiternam: haec actio est perfectissima. Contemplatio autem nuda & mera est actus imperfectus, & humanae imbecillitatis indicium potius quam laupotentiae, si desit scilicet istius contemplationis aliquis effectus & fructus, qui cognitionem nostram consequi possit.
Instant in probatione majoris: Quicquid a Christo praefertur operationi, illud praestantius est operatione: Contemplatio a Christo praefertur operationi: Ergo, &c.
Assumtionem probant ex Luc. 10. v. 41, 42. ubi haec. verba leguntur: Dixit Iesus, Martha, Martha, solicita es, & satagis de multis: Atqui uno opus est, Maria vero bonam partem eligit, quae no auferetur ab eaĀ¬
RESP. Imo Christus non commendat ociosam speculationem. sed actionem Mariae, sed occupationem in sancto & utili studio destinato in eum finem, ut Deo recte serviret, a qua actione abstrahi non debeat. Eamque actionem praefert Christus curae seu administrationi Oeconomicae cui tum Martha tota erat addicta
Instant rursus: Praestantissimae hominis partis actio est praestantissima: Mens autem, cujus propria est contemplatio, est corpore excellentior: Ergo & contemplatio est nobilior actione.
RESP. Concederetur argumentatio, si actio, de qua loquimur mere corporalis esset: at illa est spiritualis & sit operatione intellecti & voluntatis, ad cujus obsequium postea corporis membra formantur. Ergo quum dicimus operationem esse finem Theologiae, non intelligimus servile & mechanicum aliquod opus, sed intellectus & voluntatis nostrae ad Deum tendentis actionem nobilissimam.
RESP. Conceditur de operatione manuali: at operatio quae finis Theologiae a nobis statuitur, non est manualis.
Secundum eorum argumentum est tale Scientia facientis vitam beatam finis est contemplatio: Theologia est scientia faciens vitam beatam, Ergo, &c. Propositionem majorem probant, quia vita contemplativa beatior est quam activa, idque sapientissimorum hominum consensu, qui ilam praetulerunt isti: unde tot Monachi, tot Anachoretae & Eremitae olim exortiĀ¬
RESP. Negatur propositio major, ut & probatio ejus. Nam repugnat Scripturae sacrae dicenti 1. Pet. 3. v. 10, 11, 12. Qui enim vuli vitum diligere, & videre dies bonos, desistere faciat linguam suam amalo, & labiae sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, & faciat quod bonum est: quaerat pacem, & persequatur eam. Nam oculi Domini sunt intenti in justos & aures ejus ad deprecationem corum: vultus vero Dei mini adversum eos qui faciunt mala. Jac. 1. v. 22. & sequent. Effectores estote sermonis, nec auditores solum, falso ratiocinando fallentes vosmete psos. Nam si quis est auditor sermonis & non effector, is similis est vero confideranti faciem suam nativam in speculo. Nam simul atque consideravit seipium, abijt, & statim oblitus est qualis esset, &c.
Theologia denique nostra est argumentativa: & maxime proprium ejus est arguere ex autoritate Sacrae quidem Scripturae proprie & ex necessitate, aliorum vero sanctorum nempe Patrum orthodoxorum qui post Apostolos fuerunt, probabiliter; Philosophorum autem quasi extranee: rationibus vero naturalis rationis ad aliquam manitestationem, non ad probandam fidem. Thomas Aquinas 1. q. 1. art. 8
On this page