Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 43
YONSTANTIA in veritate, est virtus in agnita & approbati Lveritate contra omnes tentationes, oppugnationes & persequutiones ad finem vitae usque perseverans, a recto judicio animi per Spiritum Sanctum illustrato confirmatoque proficiscens
I. Quia illa a Deo nobis praecepta est lege Decalogi, Non dices fal sum testimonium contra proximum tuum. Item Epnes. 4. v. 15. Sine cere nos gerentes in charitate, prorsus adolescamus in eum, qui est caput, nempe Christus. I. Thessal. 5. v. 21. Quod bonum fuerit, retinete. Hebr. 6. v. 11. Cupimus ut unusquisque vestrum idem studium ad finem usque ostenaat, ad certam spei persuasionem
II. Quia est a Deo indesinenter petenda. III. Quia illius praemium est salus aeterna, Matth. 24. v. 10. Qui perseveraverit usque ad finem, servabitur
IV. Quia est signum firmae spei in Deo, Hebr. 6. v. 11 V. Quia ad eam nos invitant aliorum fidelium exempla. Mechaii his Propheta non suasionibus cubicularij Regis Achabi, non consensu Prophetarum ejusdem Achabi, non indignatione ejusdem potuit dimoveri a constantia in dicenda veritate 1. Reg. 22. v. 13. & sequentibus. Hebr. 6. v. 12. Vt ne sitis segnes, sed imitatores eorum, qui per fidem & patientem animum haereditario jure obtinent promissionem.
VI. Quia constantiam ipsi infideles praestant in falsa sua religione & idololatria: sicut Deus ait Jer. 2. vers. 10, 11. Peragrate regione. itthaeorum & videte; aut ad Redarem mittite & animadvertite. valde: videte, inquom, an fuerit quid hujusmodi: An mutaverit. gens deos, quamvis illi non sunt dij? Quanto magis nos constantiam probare in vera religione aequum est:
Opposita ei est inconstantia in veritate, & pertinacia in errore Inconstantia in veritate, est peccatum, quum quis mutat aut desetit veras sententias praeter rationem
Eaque est fugienda; quia prohibita est a Deo in praecepto nono Decalogi: Non dices falsum testimonium. Ephes. 4. v. 14. Vt ne simus amplius pueri, qui fluctuemus & circumferamur quovis vento do¬ ctrinae, in hominum alea, per veteratoriam ad artificiose fallendam versutiam. Matth. 24. v. 4. Videte ne quis vos seducat,
Pertinacia in errore, est peccatum, quum quis etiamsi de errorconvictus sit, tamen cedere non vult de sententia, sed rigide perseverat in falsis opinionibus aut iniustis & inutilibus actionibus, cui origo a superbia, nimio pretio sui & gloriae ostentationisque vento. ἀ uδαδεια, pervicacia, obstinatio, terebrositas. Gallis opiniastrete.
On this page