Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 47
E Traditionibus non scriptis duae sunt praecipuae quaestiones: TPUna, An jam sint aliquae traditiones de fide & bonis operibus veĀ¬ re divinae & Apostolicae non scriptae? Altera, an sint jam praetet Scripturam Sacram necessariae? De quibus ut recte agatur, a genere ad speciem erit progrediendum.
TRADITIONIS VOX, in sermone Ecclesiastico, ambigua est: nam interdum sumitur pro re tradita, id est, pro doctrina, seu historia, seu testificatione, seu ceremonia: interdum pro actione tradendi, ut cum significat factum Ecclesiae per manus tradentis Scripturam posteris
Quum pro re tradita accipitur, tum interdum generaliter significat doctrinam, historiam aut ceremoniam, sive sermone nudo & vivia voce, sive scripto traditam: interdum specialiter significat aliquid scripto traditum, ut cum Hieronymus ait, unam esse quadragesimam secundum traditionem, id est, historiam Evangelicam ab Apostolis scriptam: vel aliquid viva solum voce traditum.
Traditio quum pro re tradita accipitur est E CAUSIS EEF IIENTIRUS vel divina vel humana. Traditio divina, est quae a Deo Ecclesiae est commendata per Prophetas, Christum in carne exhibitum, & Apostolos
Eaque est ESUBIECTIS vel dogmatica, vel historica, vel ritualis Traditio dogmatica, est dogma seu doctrina de fide aut de bonis operibus. Hoc significato usurpatur traditionis nomen 2. Thess. 2 15. Nempe igitur fratres, perstate & retinete Ī¶Ī±Ļ ĻĪ±ĻĪ±Ī“Ļ ĻĪµĪ¹Ļ, traditiones, quas docti estis sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Et cap. 3. 6. Dei nunciamus autem vobis fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subducatis vos ab omni fratre, qui inordinate incedit, & non secundum graditionem, quam accepit a nobis Traditio hisforica, est historia & narratio singularium dictorum aut factorum aut eventuum Christi aut Apostolorum aut aliorum: qualis est traditio de communione facultatum in primitiva Ecclesia, Actor. 2. 44.
Traditio ritualis, est ritus seu ceremoniaEstque traditio ritualis e subjectis vel universalis, vel particularis. Vniversalis, est quae in universis Ecclesiis observanda, Particularis, est quae in particulari Ecclesia una aut pluribus obtinet: qualis erat observatio Agaparum, de quibus in epistola Judae. 12. Hi sunt in agapis vestris ma ulae, dum vobiscum convivantur, secur seipsos pascentes, nubes aqua carentes, ventis circumactae, arbores emar cidae, infrugiferae, bis emortuae. Et I. Corinth. 11. 21. Actor. 2. 46.
Ex adjunctis traditio ritualis est vel vel perpetua, vel temporaria. Perpetua, est quae immutabilis semper observanda est, usque ad finem mundi: ut Baptismus & Coena Domini:
Temporaria, est quae pro citcumstantiarum, veluti temporum, locorum ac personarum varietate mutari potest, ac propterea libera es ejus observatio ac nequaquam perpetuo necessaria, etsi ad tempus fuerit vel sit necessaria; qualis fuit Apostolica traditio de abstinentia. a sanguine & suffocato, Act. 15. v. 28, 29. & cap. 16. 4.
Homana traditio, est quae nuda hominum voluntate excogitata & m Ecclesiam introducta est: quales erant traditiones multae Phariaeorum & Seniorum in populo Judaico, quales item plurimae sunt in Christianas Ecclesias introductae
Hae traditionum partitiones verae sunt ac legitimae Papistae aute traditionum nomine intelligunt doctrinas quae nusqua in Veteri & NoveTestameto scriptae exstant Easque dicunt esse triplices, diuvinas, Apostoicas & Ecclesiasticas. DIVINAE traditiones dicuntur, (ait Bellarminus) quae acceptae sunt ab ipso Christo Apostolos docente, & nusquam in diviĀ¬ nis literis inveniuntur: talia sunt ea quae ad materiam & formam Sacramentorum pertinent, pauca enim de his habemus in diuvinis literis. & tamen certum est Sacramentorum essentiam non potuisse, nisi a Christo institui: Propterea enim Apostolus 1. Cor. 11. loquens de Saccamento Eucharistiae dicebat: Ego enim accepi a Domino, quod & tradide vobis. APOSTOLIC AEtraditiones proprie dicuntur illae, quae ab Apostolis institutae sunt, non tamen sine assistentia Spiritus Sancti, & nihilomi nus non exstant scriptae in eorum epistelis: quale est ieiunium Quadragesimae, & quatuor temporum, & alia multa, de quibus postea. Solent tamen interdum etiam divinae traditiones dici Apostolicae, & Apostolica dicuntur divinae: divinae traditiones dicuntur Apostolicae, non quod abillis sint institutae, sed quod ab eis primum Ecclesiae traditae sint, cum ipsi seorsim eas a Christo accepissent: & Apostolicae dicuntur divinae, non quos eas Deus immediate instituerit, sed quod non sine spiritu Dei cas Apostoli instituerint. Quomodo omnes epistola Apostolorum dicuntur divina & Apostolica scripta, etiam si quaedam in eis sint praecepta divina, & quaedam proprie Apostolica, ut patet ex illo priore ad Corin. 7. Praecipio non ego, sed Dominus; & postea, Dico ego, non Dominus.
Ec CLESIASTIC AEtraditiones proprie dicuntur consuetudines quaedam antiquae vel a praelatis, vel a populis inchoatae, quae paulatim tacite consensu populorum vim legis obtinuerunt.
Sed Bellarminus primo vitios e distribuit traditiones in diuvinas, Apostolicas & Ecclesiasticas: Nam vere Apostolicae sunt divinae: & Ecclesiasticae Ī±Ī¼Ī±Ī³Ļ Ī¼ĻĻ dicuntur, vel quae Ecclesiae a Deo datae & in eadem atque ab eadem observantur; vel quae ab Ecclesia ipsa sunt introductae. Apostolica traditio ab Athanasio appellatur quae tamen scripta est in sacris literis; Epistolam ad Adelphium contra Arianos primo tomo, pagina trecentesima trigesimatertia ait: Et Apostolica traditio commonstret, Petro referente, Christum in carne passum; Paulo item loquente, Exspectantes beatam spem & adventum gloriae magni Dei. SicCyprianus, epistolam sexagesimatertia sectione secunda, juxta editionem Pamelii, vel libro secundo epistolam tertia juxta editionem Erasmi, dicit, Dominicam esse traditionem, ut calix qui in commemorationem Christi offertur, mixtus vino offeratur. Haec traditio etiam scripta est; nam Dominus in institutione Coenae Dominicae accepit calicem:? vino mistum, id est, cui vinum infusum fuit. Loquutus est Cyprianus Latino more, quo calix seu porulum dicitur misceri potu aliquo, cum calici seu poculo potus ille infunditur. Ideo non dicit Cyprianus, calicem offerendum mistum aqua, sed mistum vino: idque dicit contra Aquarios, qui pro vino aquam populo offerebant, contra Dominicam traditionem. Aquam autem vino miscendam humana traditioest, de qua suo postea loco in eadem epistola Cyorianus agit.
Distinctionem suam Bellarminus vult probare, quod & in scriptis Apostolicis quaedam sint praecepta divina & quaedam proprie Apostolicat ut pateat ex 1 Cor. 7. v. 10. Praecipio non ego, sed Dominus: & postea v. 12. Dico ego, non Dominus.
RESP. Falsa est haec distinctio: nam omnia praecepta Apostolica, in epistolis illorum consignata, vere sunt etiam divina. Locus vero ex 11. Cor. 7. ad probandum institutum Bellarmini non facit, quia ejus interpretatio a Bellarmino data, non convenit cum mente Pauli. Etenim praecopta sua non opponit Paulus divinis respectu autorum seu causarum efficientium simpliciter, sed secundum quid, nempe quoad modos, quibus praecepta illa sunt a Domino Apostolo tradita: Facit enim discrimen inter illa quae Dominu: Jesus ipse in terris versans cum discipulis suis & docens immediate per se praecepit, quale est praeceptu matrimonio junctis datum Matthaei 19. 6. Quod Deus coniunxit, homo ne separet; quod Apostolus his verbis repetit, Vxor a viro ne se se parato: & inter ea quae ipse Apostolus Spiritu Christi afflatus ad quaestiones a Corinthiis per epistolam propositas praesciipsit, non autem ex se aut ex proprio arbitrio constituit, ut aperte indicat in conclusione capitis, quum ait: setundum meam sententiam, puto autem me quo- que Spiritum Dei habere: ut intelligerent Corinihii, quod ipse non propria autoritate ita sentiret ut scriberet, sed per afflatum Spiritus Dei. Hoc ipsum etiam indicat versicul. 25. in quo Paulus ait: De virinibus praeceptum Domini non habeo, sed do quod sentio, ut cui Dominus per misericordiam dederit fidum esse. id est, non habeo praeceptum quod Dominus ipsemet immediate dederit docens in terris, quale est, illud vers. 10. Vxor a viro ne seseparato: sed meam sententiam expono, non privata autoritate excogitata, sed a Domino per Spiritum Sanctum mihi inditam: nam tota Scriptura est ĪøĪµĪæĻĻĪæĻ Ļ Īæ, est divinitus inspirata; Ergo & haec praecepta Apostolica sunt ĪøĪµĪæĻ Ī“Ī¹ĻĻĪ±, divinitus inspitata: ac de his & similibus praeceptis ait idem Apostolus 1. Cor14. 37. Si quis videtur Propheta esse, aut spiritualis, agnoscat quae scribo vobis, esse Domini mandata. Quae ergo mandata Apostolus scripsit, ilsa omnia unius & ejusdem autoris, nimirum Domini mandata fuetunt, sed alia immediata, alia mediata: illa Dominus ipse in terris corporaliter versans in sua propria persona ore suo protulit; haec vero Apostolus, in quo idem Dominus loquebatur 2. Cotin. 13. 3. & per Spiritum Sanctum revelabat. 1. Corinth. 7. 46.
Secundo tota essentia Sacramentorum ac proinde materia ac forma illorum, est traditionis scriptae non autem į¼ĻĻĪµĻĻ. Ieiunium quadragesimae & iciunia quatuor temporum & similia multa, non sunt traditiones Apostolicae: imoetiamsi essent, tamen omnia dogmata nobis ad salutem necessatia in Scriptura Sacra continerentur. jejunia enim non (unt dogmata ad salutem necessaria.
Hic igitur gravissima controversia oritur: An iam sint aliquae traditiones de fide & bonis operibus vere divinae & Apostolica non scriptae in ibris diuinibus Canonicis. Quaestionem primum explico. Non quaeritur, an olim fuerit aliqua traditio non scripta? Nam principio nascenti Ecclesiae verbum Dei fine scripto traditum fuit: sed postea procedente tempore idem verbum sctiptis comprehensum est & penes Ecclesiam, veluti thesautus coelestis, depositum. Ante Mosen igitur fuerunt traditiones divinae non scriptae; & traditiones Evangelicae initio praedicationis Evangelii fuerunt non scriptae: sed sicut in Veteri Testamento doctrina Prophetica tota, ita & in Novo Testamento Apostolica doctrina tota certis & numero finitis libris comprehensa fuit. Non ergo quaeritur, quid olim fuerit; sed an hoc tempore SINT aliquae divinae & Apostolicae traditiones de fide & bonis operibus non scriptae, extra libros Propheticos & Apostolicos;
PRIMUM: Si Scriptura non continet omnia, & necessarium est verbum traditum (nimirum non scriptum) sequitur esse aliquod ver bum traditum, alioqui Deus non bene providisset Ecclesiae.
RESP. Primo: Utrumque antecedentis membrum est falsum: & consequens igitur. Secundo consequentiae probatio est inconsequens. quia Scriptura continet omnia ad salutem necessaria dogmata & verbum aliquod non scriptum non est necessarium: Deus ergo optime providit Ecclesiae
Primum testimonium. Joh. 16. 12. Adhuc multa habeo quae vobis dicam, sed non potestis portare modo. Illa, quae promittebat Dominus se dicturum loan. 16. dixit. haud dubie post resurrectionem suam.
Syllogismus talis erit Si multa Apostolis a Christo fuerunt dicenda, sed quae tum portare. non potuerunt, sequitur esse traditiones: sed illud. Ergo & hoc
RESP. Primo verbis Augustini Tract. 97. in Johannem: O mnes insipientissimi haeretici, qui se Christianos vocari uolunt, audacias figmentorum suorum hac occasione Evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait: Adhuc habeo multa, &c. Hoc sibi dictum Papistae seque insipientissimos haereticos esse sciant, etiamsi Christiani & Catholici vocari velint. Deinde ad omnia distincte responde mus in hunc modum. Primum struit Bellarminus fallaciam a dicte secundum quid ad dictum simpliciter. Nam simpliciter intelligit, multa illa quae Christus adhuc habebat dicenda Apostolis, prorsus alia ess quam quae illos jam docuerat: & quae postea a Spiritu sancto ipsis il mentem revocata ipsi scripserunt: quum Dominus eadem intelligat, duntaxat clarius ipsis explananda, quia tum non potuetant ea ferre. Quis autem non intelligit, multa adhuc dicenda esse illi, qui illa quae etiam saepe dicta sunt, & quae saepe audita, nondum tamen est asse quutus, nondum intellexit? Deinde illa multa Christus post resurre ctionem dixit Apostolis & per se apparens eis & loquens de regno. Dei per dies quadraginta: & per Spiritum Sanctum die Pentecostes. coelo effusum & deinceps. Tertio quod ait, Apostolos de gestis & e verbis Domini post resurrectionem paucissima scripsisse; ac proinde multa Ī±ĻĻĪ±ĻĻĻ Ecclesiis tradidisse, cum nec invidi, aut obliviosi fuerint, ut nollent, aut non possent ea dicere: in eo decipere conatur falacia consequentis. Paucissima quidem scripserunt, si verba spectes; sed plurima scripserunt si res spectes paucis verbis,indicatas, Matth. 28. Marc. 16. Luc. 24. Johan. 20. & 21. Actor. 1. Et post in historia tota Evangelica & epistolis plenius explicatas. Nec enim alia ipsis de regno Dei tradidit, quam quae postea praedicarunt & scripserunt. Omnia autem necessaria scripta sunt: quia electa sunt quae scriberentur quae saluti credentium sufficere visa sunt, ut ait Augustinus Tractatu quadragesimonono in Johannem. Firmum igitur ratumque esto multa illa quae Dominus Apostolis dicenda habuit, non alia fuisse, quam quae antea docuerat, sed tantum alio modo dicenda fuerant. Quod Thomas Aquinas ipse in cap. 16. Johann. lect. tertia docet hiverbis. Non est intelligendum quod aliqua secreta doctrinae taceantus fidelibus parvulis, seorsum dicenda majoribus, &c, sed omnibus fidelibus proponuntur, quae fidei sunt Matth. 10. Quod in aurem audivistis, &c. sed aliter proponenda sunt rudibus, aliter peritis, sicut in mysterio incarnationis, &c. quia cum non intelligerent scandalizarentur. Omnia ergo quae fidei erant, Dominus proposuit eis, sed non eo modo quo postea revelavit, &c. Non altiora quidem, sed altiori modo: nimirum post resurrecti onem, &c.
Quod si quis in specie requitat nonnulla, quae Apostoli ante Christi passionem & resurrectionem non poterant portare; respondeo cum Origene contra Celsum libro secundo: Hic quaerimus quaenam sint illmulta, quae Iesus habebat dicenda discipulis, &c. Dixerim ista habuisse. licenda; Quae sit vera Lex, quarumve coelestium rerum umbris constecultus Iudaicus, & quae ferre nondum poterant educati in litera Legis, 16c. quaeque ideo distulit in tempus opportunius, post passionem & resurvectionem, &c Respondeo cum Catetano Cardinali, qui in cap. decimumsextum Johann, sic commentatur: Sunt autem multa quae restahant dicenda: Quod conceptus est de Spiritu Sancto, quod conceptus & natus de virgine, quod descensurus ad inferos, quod adscensurus in coelis & illa quae Apostoli post resurrectionem didicerunt. In libro Responsionum ad quasdam Christianas quaestiones ad Orthodoxos qui Iustino. Martyri adjunctus est, docetur in responsione ad quaestionem centesmam duodecimam, unum ex eis quae ab Apostolis ante adventum spiritus Sancti cognosci non potuerunt, pro eo atque dictum est; Mul ta habeo quae vobis dicam, &c. esse etiam hoc, regnum Israelis non esse gloriam & delicias terrenas
Quod si quis non acquiescat istis, sed alia potius fingat fuisse, quae tum Dominus dicere noluerit: ei respondeo verbis Augustini ex Tractat, nonages. sexto in Johannem: Cum Dominus ipse tacuerit: quis nostrum dicat, ista vel illa sunt? quis est tam vanus & temerarius, qui sine ulli testimonio divino affirmet ea esse qua tunc Dominus dicere noluerit? Praeterea dissentit Bellarminus ab aliis Papanis. Nam Glossa ordinaria intersineatis dicit, multa illaqua Christus tum reticuit, neminem habere determinare. Quin etiam Nicolaus Lyranus aliter quam resuita hunc locum interpretatur: Hic, inquit, ostendit Christus efficaciam spiritus Sancti respectu Apostolorum, quae consistit in illustra tione ipsorum de profundissimis & altissimis fidei secretis. Et paulo post: Docebit vos omnem veritatem, scilicet necessariam ad salutem: non solum pro personis vestris, sed etiam ad regimen Ecclesiae & fidelium instructionem. Quid haec interpretatio ad traditiones non scriptas
Secundum testimonium Johan. 21. 25 dicitur: Sunt autem & alia multa, quae fecit Iesus; quae si scribantur singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui quae non sunt scripta
Syllogismus talis erit Si multa Dominus dixit & fecit, quae non sunt scripta, tum sunt aliquae traditiones non scriptae. Antecedens est verum. Ergo & consequens.
RESP. Connexum non est necessarium, & simpliciter verum. Esset autem necessarium & simpliciter verum, si ea quae non sunt scripta, viva voce Apostoli ita tradidissent suis auditoribus, ut propagata ad posteros extra omnem controversiam versarentur, vere a Domino esse dicta ac facta. Jam vero talia nulla proferri queunt, quae probabiliter saltem judicari possint, esse a Domino certo dicta vel facta.
INSTANTIA. Constat nihilominus, multa Dominum fecisse vel dixisse, quae non sunt scripta. Nam istos libros, qui exstant, una manus capere potest: Iohannes autem dicit, totum mundum non posse capere. libros, qui scribendi essent
RESP. Primo concedimus multa Dominum fecisse & dixisse, uae non sunt scripta: sed quis nostrum dicat, illa vel illa sunt? aut si dicere audeat, unde probat
Secundo pueriles sunt ineptiae, captare amphibolias: nunquid enim Johannes putavit libros a mundo tanquam locatum a loco capi non posse? nequaquam: sed sensus hic est, non esset futurus in mundo quisqua qui ea omnia animo capere & mente complecti posset prae varietat rerum gestarum ac multitudine & excellentia. Potuisset hoc Jesuita. x Glossa ordinaria cognoscere, quae haec verba sic explicat: Non dicit: spacio non posse capi, sed capacitate legentium. Et ex Nicolao Lyrano, qui sic hunc locum explanat: Nec ipsum arbitror mundum, id est, homines huius mundi: Capere posse eos qui scriberentur libros. Facta enim & verba Christi non sunt hominis tantum, sed Dei: quoniam illa humantas erat organum diuvinitatis: & ideo non possunt ad plenum ab hominibus explicari aut etiam comprehendi. Et mox: Facta sunt & dicta Dei, quae sunt nobis incomprehensibilia propter eorum excellentiam respecta intellectus nostriĀ¬
Tertium testimonium Lucas testatur Actor. 1. ver. 3. Christum post resurrectionem per dies quadraginta discipulis apparuisse & locutum esse de regno Dei. At de gestis & verbis Domini post resurrectionem paucissima scripserunt Evan gelistae. Non autem est ullo modo credibile, Apostolos, qui illa viderant & audierant, non tradidisse Ecclesiis, nec enim invidi, aut obliviosi erant; ut nollent aut non possent ea dicere.
Syllogismus talis est: Si Christus post resurrectionem per dies quadraginta discipulis locutus est de regno Dei: & ea quae tum locutus est, non sunt omnia scripta nihilominus tamen ab Apostolis tradita Ecclesiis, tum sunt traditiones non scriptae. Omnia quae antecedunt vera sunt: Ergo & quod sequitur.
RESP. Primo, in propositione est fallacia consequentis. Etsiet nim totum antecedens concederetur, ex eo tamen nequaquam sequeretur, jam hoc tempore revera Apostolicas aliquas traditione exstare. Quis enim est tam vanus, tam temerarius, qui cum dixerit, etiam vera, quibus voluerit & quae voluerit, sine ullo testimonio divino affirmet ea esse, quae Dominus per quadraginta dies post resurrectionem est locutus? Quis hoc nostrum faciet, & non maximam temeritatis culpam incurrat, in quo nec Prophetica nec Apostelica ex cutus. cellit autoritas? Haeretici solent hoc argumento uti, & dicere, suas immunditias, esse ea quae Christus post resurrectionem discipulis est loĀ¬
Secundo, assumtionis tria sunt membra. Primum & tertium membrum est verum: medium vero, videlicet quae Christus locutus est, non esse omnia scripta: est ambiguum. Si enim intelligas, non esse omnia totidem verbis quae a Domino usurpata sunt, conscripta; verum est: Sin autem intelligas, ne quidem summam eorum ad salutem ne cessariam esse scriptam; falsum est. Nam scriptum est licet summarie tamen diserte & nominatim, quid Christus locutus sit, quid ve egerit: videlicet dixit ea quae ad regnum Dei pertinent Actor. 1. 3. demon stravit se vere resurrexisse ex mortuis, jussitque suam resurrectionem fratribus renunciare, eosque in Galilaeam abire, promisitque sui ibi manifestationem Matthaei 28. 9, 10. docuit oportuisse se pati & sit intrate in gloriam suam: & oxorsus a Mose & omnibus Prophetis interpretatus est illis in omnibus Scripturis, quae de se scripta erant Luc. 24. 26, 27. revocavit eis in mentem quae docuerat ante passionem suam, addens explicationem Scripturarum Luc. 24. versi. 44. 45, 46. instituit ministerium Matth. 28. 29. promisit Spiritum Sanctum, & alia locutus est, & egit multa, quorum summa est ab Evangelistis conscripta
Tertio, quod pauciora dicta & facta Christi post resurrectionem commemorantur, sit tdeo, quia, ut Glossa ordinaria & Nicolaus Lyranus recte annotant, non continue per dies illos quadraginta, sed tant tum aliquoties discipulis apparuit. REPLICATIO ad primam responsionis partem. De Sacramentorum institutione sine dubio Dominus tradidit in illis diebus quadraginta, quae scripta non sunt
RESP. Primo, Si de Baptismo intelligas; scripta est illa traditio Matthaei 28. versi. 19. Profecti docete omnes gentes, baptizantes eos in nomen Patris & Filis & Spiritus Sancti. Sic Marc. 16.16. Traditio Coenae Domini etiam est scripta a Matthaeo, Marco, Luca & Paulo. Aliorum Sacramentorum traditiones scriptae non sunt, quia sine omni dubio de aliis Sacramentis Dominus non tradidit quicquam Secundo audacior est Jesuita, quam Glossa ordinaria & Nicolaus Lyranus, qui contenti narratione Lucae, dicunt, Christum de Evangelio Ecclesia, regno & beatitudine coelesti locutum: novorum autem Sacramentorum non meminerunt.
Quartum testimonium. I. Corinth. 11. 2. ait Paulus: Laudo vero vos fratres; quod omnia mea meministis, & sicut tradidi vobis, traditiones retinetis. Ergo sunt traditiones non scriptae.
RESP. Plus colligitur, quam antecedens permittit. Hec enim tantum sequitur, Apostolum tradidisse Corinthiis particulares de decoro & honestate leges, ad Ecclesiasticam politiam spectantes non autem hinc sequitur jam illas traditiones exstare. Multo minus inde sequitur, illas traditiones quas Corinthiis Paulus tradidit esse Papisticas traditiones, cum pleraeque Apostolorum doctrinae maxime adversentur.
Deinde peccat Bellarminus ignoratione elenchi: nam nos nuno disceptamus de doctrina ad salutem necessaria: at Bellarminus objicit locum de ritibus externis seu ceremoniis, nempe de modo orandi. & de modo sumendae Eucharistiae
RESP. Falsum est istud: nam ipsemet Bellarminus testatur, Paulum I. Corinth. 11. duas quaestiones tractare, unam de modo orandi in Ecclesia; alteram de modo sumendae Eucharistiae.
Quintumtestimonium I Corinth. 11. vers. 23. ait Paulus: Ego accepi a Domino, quod & tradidi vobis. Ergo sunt traditiones non scriptae
RESP. Primo committitur elenchus allegati impertinentis te stimonii. Nam dictum Pauli loquitur de traditione scripta, institutione videlicet sacrae Coenae, quam ibidem mox subjicit: at thesis probanda loquitur de traditionibus non scriptis. Secundo prorsus aliud colligitur, quam antecedens admittat. Non enim sequitur ex verbis Apostoli, esse traditiones non scriptas; verum sacram Coenam non abApostolo excogitatam, sed a Domino ipso institutam esse.
Sextum testimonium. I. Corinth. 11. v 34. ait Paulus: Caetera cum venero, disponam: Quid autem disposuerit, nusquam scriptum invenitur.
Syllogismus erit talis Si Paulus quaedam apud Corinthios ordinavit, quae nusquam script inveniuntur: tum sunt traditiones non scriptae. Antecedens est verum: & consequens igitur.
RESP. Primo sophisma est ĻuĻĪ± ĻĻĪµĻĻĪ¼Ī·Ī½ĪæĪ½ in propositione connexa: quia etsi tunc cum Paulus illa ordinaret apud Corinthios quaepollicitus erat, fuerunt illae traditiones non scriptae: tamen non sequitur, jam queque illas exstare. Secundo committitur elenchus impertinentis testimonii. Nam Pauli testimonium non dicit, hac nostra aetate fore traditiones non scriptas: sed pollicetur tantum dispositionem eorum, quae ad bonum ordinem in Ecclesia Corinthiaca servandum pertinebant. Tertio plus concludunt adversarii, quam praemissae patiuntur: nam etsi concederetur (quod tamen non conceditur) traditiones non scriptas de ceremoniis aliquibus ad bonum ordinem tuendum spectantibus ab Apostolo institutis exstare: tamen inde non sequeretur, etiam non scriptas traditiones dogmatum ad salutem necessatiorum jam exstare; id quod volunt Papistae
INSTANTIA. Merito censent Catholici Apostolum non solum, disposuisse quae ad ritus & ceremonias pertinebant, sed etiam tradidisse. alia graviora, ut de ordinatione ministrorum, de sacrificio altaris, de alio rum Sacramentorum forma & materia, nec haeretici possunt ullo modo contrarium ostendere.
RESP. Primo merito censetur Jesuita principium petere, qui asseverat tantum: non probat quicquam. Unde enim probabit, haec qui enumerat, Apostolum disponere voluisse? Secundo dum pro traditionibus non scriptis Jesuita pugnat, deĻ 5Ī±ĻĪ± scribit. Nam paulo anter fassus est, quid Apostolus disposuerit, nusquam scriptum inveniri: hic vero quidnam illud sit, quasi certo cognitum esset, commemora Tertio petit principium dum asserit, Apostolum non tantum disposuisse, quae ad ritus & ceremonias pertinebant, sed etiam alia graviota. Nam verbum Ī“Ī±ĻĻ Ī¶ĪæĪ¼Ī±Ī¹, ordinabo, quo Apostolus utitur, indicat, ea qualiacunque fuerunt, ad ordinem Ecclesiasticum pertinuisse. non ad dogmata. Haec enim est hujus verbi notatio propria; quod la quet ex simili loco 1. Corinth. 16. vers. 1. Porro de collecta in sanctos quemadmodum Ī“Ī¾ĻĪµĪ¶Ī±, ordinavi ecclesiis Galatiae, ita & vos facite Quod vero non etiam alia graviora se ordinaturum pollicitus est, potuisset Jesuita ex Thoma Aquinate discere, qui hunc Apostoli locum ita explanat: Caetera scilicet quae non sunt tanti periculi, cum venero praesentialiter disponam, qualiter scilicet ea conservare debeatis. Quario manifesta est antilogia, cum dicit, Apostolum non solum disposuisse quae ad ritus & ceremonias pertinebant, sed etiam alia graviora: & tamen ea graviora quae enumerat, sunt ritus & ceremoniae. Quini contradicit Scripturae: nam cum illa sacrificium altatis proprie loĀ¬ quendo in Coena Domini non agnoscat, nec super altati sed super mensa Dominus epulum illud sacrum instituerit: Jesuita contra nescio quod sacrificium altaris comminiscitur. Sexto, falsum est alia Sacramenta a Paulo fuisse Corinthiis tradita, quam quae DOMINU, instituit. In rebus divinis nefas est opinionibus humanis ludere, quod Jesuitae faciunt. Septimo, Sophistice mutat personam in disputando. Nam cum non possit probare, traditiones quas allegat, ab Apostolo Corinthiis commendatas esse, contra disputandi leges praepostere & nique nos contrarium ostendere jubet: cum aequius fuerit, ipsum quod proposuit, idoneis argumentis probare. Nam opponenti incumbit probatio, non respondenti
Septimum testimonium. 2. Thess. 2. 15. Itaque fratres, tenete traditiones quas accepistis, sive per sermonem sive per epistolam nostram.
Syllogismus est: Si sunt tenendae traditiones sive per sermonem sive per epistolam acceptae: tum sunt praeter Scripturam traditiones non scriptae. At illud est: Ergo & hoc
RESP. Primo est homonymia in nomine traditionis. Nam Aostolus nomine traditionum hic intelligit dogmata ad salutem necessaria, in quibus perstare & quae totis vitibus retinere oportet omnes quicunque salutem a Domino exspectant: at Jesuitae intelligunt foetidissimas superstitiones, quas imperitis hominibus obtrudunt. Secundo, non est necessaria propositionis connexae consequentia. Necessaria autem esset, si duo probare Jesuitae possent: alterum, traditiones illas sermone a Paulo propositas, alias & prorsus diversas fuisse ab iis, quae in epistolis continentur: Secundo esse eas, quas Papistae venditant. Sed unde utrumque probabunt? Tertio plus concluditur quam debet: nam hoc tantum sequitur, vel cum illam Epistolam Apostolus scriberet, tum nondum omnia dogmata scripta, ac ideo traditiones fuisse, non autem sequitur nunc traditiones esse: vel ean dem doctrinam & viva voce & per epistolam ab Apostolo traditam fuisse
INSTANTIA I. Particula disiunctiva, sive, aperte indicat diversa esse quae tradiderat & quae scripserat.
Syllogismus talis erit Quandocunque oratio constat disiunctiva particula sive, tum aliae atque aliaeres indicantur.
Atqui haec oratio Paulina constat disiunctiva particula siveErgo aliae atque aliae res per eam indicantur: RESP. Primo propositio est amphibola. Nam si per alias atque alias res intelligantur diversi modi rei alicujus propositae, vera est; sin autem intelligantur res prorsus disparatae, est falsa. Jam quam hoc est frequentissimum, unam eandemque rem diversis modis effici? ut cum dicitur, eandem justificationis & regenerationis benedictionem. significari credentibus, sive per circumcisionem sive per baptismum: Eandem Christi communionem credentibus offerri, sive per EvanĀ¬
elium sive per Sacramenta. Nam diversi modi dandi vel accipiendi rem aliquam, non efficiunt tem ipsam diversam: ut eadem est fides, sive quae confirmata fuit olim patribus per circumcisionem & Pascha, sive quae nunc fidelibus confirmatur Baptismo & Coena Domini. Idem est Christus, sive olim patribus per sacrificia & figuras varias significatus, sive hodie nobis in Evangelio clare demonstratus
Secundo, concedo quidem distributionem Paulinam constare particula disiunctiva sive: sed illa non indicantur reipsa diversae traditiones, sed tantum diversi modi accipiendi easdem traditiones. Nam postolus non dicit, se alias traditiones per sermonem, alias per epistolam Thessalonicensibus commisisse: sed ostendit duntaxat duos distinctos modos, per quos Thessalonicenses easdem traditione acceperant; qui modi fuerunt, viva vox & epistola. Neque modorum & instrumentorum diversitas tem diversam reddit: ut quis ferret ita argumentantem: Sive vivamus, sive moriamur, Domini sumus Rom. 14. 8 Ergo alterius sumus si vivamus, alterius si moriamur? Et I. Cotinth. 15. 11. Sive igitur ego, sive illi ita praedicamus: Ergo aliud Evan gelium praedicavit Paulus, aliud alii Apostoli
INSTANTIA II. Si easdem traditiones & viva voce & per epistolam Thessalonicenses accepissent, deberet epistola una ad Thessalonicinses continere omnem Evangelii doctrinam. Atqui posterius non est Ergo nec prius
Probatio connexi: Quia sine dubio totum Evangelium plene illis praeditaverat, ut etiam colligitur ex cap. 1. & 2. prioris epistola.
RESP. Nego propositionis connexae consequentiam: & ad ejus probationem dico nihil facere citata testimonia: nam neque in primeneque in secundo capite id dicitur, quod Jesuita praetendit.
Deinde singulis quidem Ecclesiis Paulus tradidit omnem Evangelii doctrinam: sed non necesse erat perscribere ad singulas omnia dogmata. Nam Ecclesiae epistolas Apostolicas inter se communicabant: ideo quod in una non erat, ex alia epistola discebant
INSTANTIA III. Apostolus dicit in hoc ipso capite, se illis raedicasse de Antichristo, & praeter alia docuisse, quando esset venturus. Et nunc, inquit, quid detineat scitis. Et, Num retinetis, quia cum est sem vobiscum, haec dicebam vobis? Hoc autem nusquam scriptum est. quando scilicet sit Antichristus venturus.
RESPON. Primo, negatur Apostolum docuisse Thessalonicenses, quando Antichristus esset venturus. Deinde committitur elenchus allegationis impertinentium testimoniorum: Nam in testimoniis citatis non dicitur, Thessalonicenses scivisse quando Antichristus esset venturus: sed quid detineret, hoc est, quae esset caussa mocae ipsius, ut Glossa ordinaria & Lyranus declarant. Detinuit autem, quod tum Romani imperii vires adhuc integrae essent & non distractae & quod Roma adhuc in plenaria potestate Romani Imperatoris esset. Illis autem verbis, Annon meministis me, cum adhuc essem apud vos, hoc dixisse vobis? multo minus significatur tempus adventus Antichristi: sed revocat Paulus Thessalonicensibus in memoriam, quid ipsis dixerit: quod videl. Antichristus venturus, qualis futurus quid facturus esset?
ctavum Testimonium. 1. Tim. 8. 20. dicitur, O Timothee depositum custodi. Syllogismus talis erit: Si Timotheus debet custodire depositum: ergo jam exstant traditio nes non scriptae. Antecedens est;. Ergo & consequens.
RESP. Primo nulla est propositionis consequentia, cum ea connectantur, quorum alterum ex alterius conditione non consequitur. Secundo per depositum non intelliguntur traditiones non scriptae: sed sana Evangelii doctrina, & dona quaecunque ad Ecclesiae aedificationem, veluti depositum, Deus commiserit Timotheo: Sicut & Thomas Aquinas in explanatione hujus loci ait: Depositum homiis est omne bonum, quod habet quilibet, quod sibi comissum est a Deo, ut conservet & multiplicet. 1. Cor. 15. Et gratia ejus in me vacua non fuit. Et sic dicit ei, ut depositum custodiat, id est, ut se in gratia Dei conservet & multiplicot. Et specialiter praelati habent depositum, scilicet curam proximorum & fidelium. Ioh, ult. Pasce oves meus. Hebr. ult. Ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Similiter Nicolaus Lyranus per depositum intelligit gregem Timothei fidelitati commissum. Jesuita igitur per depositum traditiones non scriptaintelligens & ab Apostoli sensu & ab aliorum Catholicorum interpretatione dissentit.
Tertio, calumniam committit Jesuita, dum nobis impingit, ad si depositum de libris scriptis seu membranis aut chartis quibus Verbum Dei inscriptum est, interpretaremur: aliud enim per depositum intelligimus, quam membranas vel chartas. Ac propterea etiam vanus est & puerilis lusus, cum subjicit: Si loqueretur de verbis scriptis, non tam anxie commendaret depositum: Scripturae enim faciliconservantur in thecis & a librariis. Quasi vero putaremus, Apostolum solicitum fuisse, ne Timotheus membranas aut librum incuria quadam amitteret, ut negligentes scholastici solent. O subtiles conjecturas Jesuitae
Nonum testimonium 2. Timoth 1. 13, 14. Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
Syllogismus talis erit: Si minister Ecclesiae habero debet formam sanorum verborum, ab Apostolo auditorum: eaque tanquam bonum depositum custodieda per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis; tum sunt traditiones non scriptae. Quae antecedunt vera sunt omnia. Ergo & quod sequitur
RESPON. Primo, Fallit connexum sophismate ĻĪ±ĻĪ± ĻĻ į¼ĻĻĪ¼ĻĪ½ĪæĪ½, Nam dictum Apostoli non loquitur de traditionibus non scriptis: sed de forma sanorum verborum & praeclaro deposito, hoc est, desincera Evangelii doctrina., quam a Paulo audiverat Timotheus, & de praeclaris illis donis, quae Deus tanquam talentum in usum Ecclesiae conferendum, Timotheo commiserat. Secundo, committit Jesui ta calumniam, dum testimonium Apostoli truncat, dissimulatis iiquae tegi nequaquam debebant. Omisit enim haec verba, in fide & charitate, quae est in Christo Iesu. At cur omisit? quia sententiam ipsius evertebat Nam cum sanae doctrinae duo capita Apostolus statuat, fidem & charitatem, quae est in Christo Iesu: utrumque perfecte in Scriptura traditur: ita ut ex traditionibus quicquam adjici necesse non sit Nam si fidem spectes, ea scripta sunt, quae credentes vitam aeternam. habeamus per nomen Christi. Joh. 20. 31. Haec autem scripta sunt, ut credatis Iesum esse Christum illum, Filium illum Dei, & ut credento vitam habeatis per nomen ejus. Ergo nulla, non scripta traditio defide, ad salutem nunc est necessaria. Sin vero charitatis doctrinam in tuearis, ea quoque perfecte in Scriptura traditur: nam tota charitatis summa duobus illis mandatis comprehenditur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo & ex tota anima tua & ex tota cogitatione tua. Istud est primum & magnum mandatum. Secundum autem sit mile est huic: Diliges proximum tuum ut teipsum. Abistis duobus mandatis TOTA Lex & Prophetae pendent. Matth. 22. 37, 38, 39, 40.
Decimum testimonium. 2. Tim. 2. 1. Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quae est in Christo Iesu: & quae audisti a me por multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt & alios docere. Non loquitur de verbis scriptis nam alioquin non adderet; Haec commenda fidelibus, qui idonei enintt alios docere, sed diceret, commenda librariis, ut multa exemplatransscribant. Nec diceret; Quae audisti a me per multos testes, sed, quaescripsi tibi. Itaque non verba sosum, sed etiam sensum, ac multo magis hunc, quam illa Timotheo Apostolus commendat, ac ut per manus tradat successoribus suis, jubet.
Syllogismus est talis: Si audita ab Apostolo fuerunt commendanda fidelibus hominibus, qui essent idonei ad alios quoque docendos: tum certe sunt traditiones non scriptae. Atqui prius est. Ergo & posterius.
RESPON. Primo in propositione est fallacia consequentis: quia audita possunt esse scripta. Cujus rei evidens est testimonium Actor 17. 11. Nam quae Berocenses audiverant a Paulo, eadem in Scripturis repererunt. Qualis igitur est haec consequentia: Audita sunt: Ergo scripta non sunt:
Secundo dissentit Jesuita a Thoma Aquinate magistro suo, qui ex hoc loco Pauli nullas traditiones non scriptas gollegit, sed eum ita explanavit, ut satis appareat, eum audita illa intellexisse de doctrina Evangelii Propheticis scriptis confirmata. Sic enim ait Aquinas: Monet eum, ut si ad martyrium venerit, ut dispenset doctrinam fidei. Paulo post: Quae audisti a me & ego a Christo: & dico a me non singulariter, sed confirmata per multos testes, id est, per legem & Prophetas, Rom. 3. Testificata a lege & Prophetis: vel per Apostolos 1. Cor. 15. Sive enim ego, sive illi, sic praedicamus & sic credidistis.
INSTANTIA I. Si innueret Apostolus doctrinam fidei quae ipsius scriptis est comprehensa; tum non dixisset, commenda fidelibus hominibus, sed commenda librariis, ut multa exempla transscribunt. Atqui dixit, Commenda fidelibus, & non, commenda librariis, ut multa exempla transscribant: Igitur non innuit Apostolus doctrinam fidei quae ipsius scriptis est comprehensa.
RESPON. Primo propositio negatur. Cui enim sano persuadebi tur, quae commendanda sunt fidelibus hominibus ad docendum ea non esse scripta? Vetus & Novum Testamentum commendandum est diligenter fidelibus hominibus qui apti sint ad docendum alios: Nunquid igitur Vetus & Novum Testamentum scriptum non est? Secundo mutatur status quaestionis usitata Bellarmino Sophistica: non enim dicimus, Apostolo curae fuisse, ut multa exemplaria Scripturae haberentur, ut falso innuit Jesuita: Sed doctrinam illam ndelibus commendandam hominibus, non fuisse aliam, quam quae Scripturis continetur.
INSTANTIA II. Si doctrinam scriptam Apostolus intelligeret, ne diceret, Quae audisti, sed, quae scripsi tibi. At dixit, quae audisti, non aute, quae scripsi tibi. Ergo doctrinam scriptam Apostolus non intelligit.
RESPON. Connexum non est necessariae veritatis: quia audita possunt esse scripta. Audimus in templis doctrinam Evangelii: num igitur illa scripta non est? Imo ex Scriptura recitatam audimus. Nam auditum esse & scriptum esse non sunt opposita, cum simul esse possin.
Vltimum testimonium. In 2. & 3. epistola Johannes dicit: Multa habens scribere vobis, nolui per chartam &atramentum, &c. Ex his intelligimus, multa ab Apostolo Iohanne dicta esse discipulis, & per discipulos Ecclesiae universa, quae tamen scripta non sunt.
Syllogismus hujusmodi fuerit: Si Iohannes & alii discipuli multa dixerunt, quae tamen scripta non sunt: tum sunt traditiones non scriptae. Antecedens est verum, ut patet ex allegatis testimoniis. Ergo & consequens verum est.
RESPON. Primo assumtum est ambiguum. Nam si intelliguntur quae scripta non sunt, scil. totidem expressis verbis quibus sunt proposita ab Apostolis, est verum: neque nos asseveramus, omnia omnino verba ab Apostolis prolata, esse conscripta: sed omnia dogmata ad salutem necessaria Scriptura Sacra esse comprehensa dicimus. Sin autem intelligatur assumtum etiam de dogmatibus ipsis, videl. ea quoque omnia scripta non exstare, falsum est. Omnia enim dogmata ad salutem necessaria sacris literis continentur: quia Sacrae literae possunt hominem sapientem reddere ad salutem, ut testatur Paulus 2. Timoth. 3. 15. Secundo allegantur ad probationem assumtionis testimonia ime pertinentia. Nam testimonia illa in 2. & 3. Johan. loquuntur tantum de brevibus illis Johannis epistolis: at assumtio etiam de aliorum Apostolorum scriptis. Videte igitur, qualis sit argumentatio. In duabus epistolis Iohannis non sunt omnia scripta: Ergo in Sacra Scriptura non sunt omnia scripta? Atqui Sophisticum est, negato uno membro, integrum negare. Ac perinde est ac si quis ita argumentaretur: Iste homo non habet digitum. Ergo non habet corpus. Vel: Hominis aures duae non moventur: Ergo corpus non movetur. Tertio plus concluditur, quam legitime potest. Nam non sequitur, si Johannes multa noluit scribere in duabus illis epistolis; esse nunc traditiones non scriptas: sed hoc tantum sequitur, Apostolum multa in adventum suum distulisse, quae coram exponeret. Illa autem multa, fuerunt necessaria dogmata de Christo salutis autore, cujus Evangelium olidam laetitiam auditoribus affert: talia enim fuisse quae coram Johannes declarare voluit, contextus indicat. Non fuerunt autem traditiones de rebus inanibus & ridiculis ceremoniis: nam ex his gaudium nostrum non sit completum Denique prorsus aliud colligitur & principium manifeste petitura cum impudenter asseritur, Traditiones Papisticas esse ea, quae Johannes in duabus illis brevibus epistolis non scripsit.
TERTIUM argumetum ducit Bellarminus a testimoniis Pontifici, Conciliorum & Patrum. Adfert dicta ex epistolis Fabiani, Innocentii Leonis primi: Cocilium Nicensi I. ait damnasse haeresin Arii ex doctrina non scripta: Concilium Nicenum II. & Concilium IIX, generale dicit amplexum traditiones non scriptas. Postea Patrum testimonia recenset multa.
RESP. Primo toto isto probationis genere petitur principium: nam unicum probandi dogmata religionis principium agnoscimus, nempe verbum Dei, quod DEUS per Propnetas & Apostolos Ecclesiae suae tradidit, jam in Scriptura Sacra comprehensum. Secundo testimonia Pontificum Romanorum non sunt idonea. 1. quia sunt in propria Pontificum causa. 2. quia sunt supposititia & Fabiano atue Innocentio falso adscripta. 3. quia non testantur de traditionibus fidei & bonorum operum, sed tantum de ritibus quibusdam? nunc autem de illis est controversia nobis, non de his. Concilium Nicenum I. Ari haeresin damnavit ex Scripturis Sacris, ut acta Concilii testantur, item Athanasius, Ambrosius. Theodoretus itidem ex Scriptura Arium evictum dicit. Etsi autem vocem Ī“Ī¼ĪæĪ½Īæ, Īæ inScriptura esse neget: res tamen hac voce significata in Scriptura doceĀ¬ tur. Concilii Niceni II. testimonium minime idoneum est: quia Concilium idololatricum fuit. Concilii IIX. generalis testimonium non majoris est momenti, maxime quia Canones Conciliorum acdicta cujus libet Deiloqui Patris & magistri, per quos intelligit Episcopos & Doctores Ecclesiasticos post Apostolos, Scripturis Sanctis aequat. Patrum testimonia a Bellarmino allegata in hac causa, vel de traditionibus scriptis in libris Propheticis & Apostolicis loquum tur, ut ignatii apud Eusebium lib. 3. Histor. cap. 36. Iustini Apolo ia secunda: Irenaei & aliorum: Est autem inscitia vel fallacia indigna Christiano, ubicunque vox traditionis in Patribus occurrit, illico eam interpretari de traditione non scripta, quum intelligi debeat traditio scripta: vel sunt additionibus alienis corrupta, ut Ignatii in epistolis: vel sunt plane supposititia, ut Dionysii Areopagitae: vel de traditionibus rituum & ceremoniarum agunt, de quibus jam non quaeritur ut pleraque alia: vel non sunt proba, ut eorum Patrum qui jam corruptis admadum temporibus vixerunt, ex quibus est Damascenus.
QUARTUM argumentum alii Papistae praeter Bellarminum sup peditant: Odurrunt hinc inde quaedam dicta aut facta Christi & Apocolorum quae in historia Evangelica aut in aliis Novi Testamenti libris nullibi exstant: ut Paulus Apostolus Actor. 20. 35. ait, Dominum Iesum dixisse, Beatius est dare potius quam accipere, at hoc in historia Evangelica non reperitur. Clemens Alexandrinus recitat quaedam ex praedicatione Petri li, sexto Stromatum pagina ducaentesima sexagesit manona & sequentibus: & pagina ducentesima octogesimaoctava, ubinter alia haec verba Petri recitat, į½Ī“ĪµĪ½ į¼ĻĪµĻ Ī³ĻĪ±ĻįæĻ Ī»ĪµĪ³Ī·Ī¼ĪµĪ½, NIHII. ABSQUE SCRIPTURA DICIMUS: in Eclogis seu Collectaneis ex Prophetis, pagina trecentesima quinquagesima Citat etiam quaedam ex Peti. Apocalypsi in iisdem Eclogis. Et lib. 7. Stromatum pag. centes. duodeci ma refert, quibro verbis Petrus uxorem ad supplicium martyrii vadetem cohortatus sit. Irenaeus Martyr li. 3. adversus haereses, cap. 3. recitat Iohannis Evangelistae dictum quoddam exeuntis e balneo in quo Cerinthus erat. Et haec tamen nusqua in libris Novi Testamenti inveniuntur.
RESP. Concedimus singularia quaedam dicta aut facta Christivel Apostolorum a Patribus rotari, sed quae tamen ratione communi in Sacris literis comprehensa sunt: & talia sunt jam commemorata ex Clemente & Irenaeo. Non enim alia Petrus in locis allegatis doret, quam quae Scriptura docet. Nunc autem quaestio est de dogma tibus fidei & cultus divini, quae nusquam in Scriptura Sacra inveni untur Quum omnium rerum singularium non possit homini cuit. quam inesse scientia, sed communium ĪŗĪæ Ī»ĪæĪ³Ī¹ĻĪ¼ĪæĪ½ ex singularibus, optime non omnia singularia dicta ac facta in libris sacris sunt consignata, sed quaedam duntaxat, ut fides piorum revocetur ad credendi ea quae rationis communis sunt ex nonnullis singularibus. Quod ad dictum Christi attinet a Paulo recitatum, id licet in historia quatuor Evangeliorum non exstat, tamen non est amplius traditio Ī±Ī³ĻĪ±ĻĪæ quum in Actis Apostolicis sit a Luca consignatum.
ditionibus non scriptis. Orthodoxa sententia de traditionibs non scriptis, an jam sint, haec est: Traditiones non scriptae de fide & cultu Dei, ad salutem aeternam nepessariae, quas cerro constet esse vere divinas & Apostolicas, jam nulla sunt, Hanc sententiam probamus sequentibus argumentis:
I. Si traditiones non scriptae de fide & cultu Dei ad salutem aeternam necessariae, Ecclesiis essent ab Apostolis commendatae; tum Apostoli etiam ad illas obligassent fideles ad finem usque mundi ob servandis & non perpetuo ad Scripturam Sacram eos revocassent. Sed ad illas non obligarunt fideles, verum perpetuo ad Scripturam Sacram revocarunt Ergo, &c.
II. Si essent Ecclesiis datae traditiones non scriptae de fide & culo tu Dei ad salutem aeternam necessariae, tum prima Concilia ex illis haeretices refutassent. Sed hoc non fecerunt: uec enim ex Actis conciliorum primorum potest probari quod fecerint. Ergo nullae sunt III. Si traditiones į¼Ī³ĻĪ³ĻĪæĪ¹ vere divinae & Apostolicae jam essent, exempla earum certa dari possent. Sed nulla possunt exempla probata dari: nam illae quas Papistae recensent, nempe consubstantialitas Patris & Fili, paedobaptismus, essentia Sacramentorum, sunt traditionis scriptaej ejunium quadragesimae & quatuor temporum non sunt ab Apostolis. Ergo nullae jam sunt:
IV. Si essent ab Apostolis relictae traditiones aliquae non scripta de fide & bonis operibus ad salutem necessariae, tum Patres orthodoxinon tam graviter redarguissent eos qui ad traditiones provocabant, Sed redarguerunt eos graviter. HiERONVMUS adversus Helvidium Quae absque autoritate &testimoniis Scripturarum, quasi Apostolica traditione sponte reperiunt, percutit gladius Dei. Ergo, &c.
V. Sitempore Papie Hierapolitani Episcopi, qui Polycarpi familiaris fuerat, certitudo traditionum į¼Ī³ĻĪ±ĻĪ±Ī½ nulla fuit: sicut sub nomine traditionum Apostolicarum Papias in errorem gravissime inciderit & alios in errorem induxerit: tum multo minus jam est. Antecedens verum est, teste Eusebio lib. 3. Histor. Eccles. cap. triges. nono, ubi memorat dixisse Papiam, plurima a majoribus sibi tradita miracula & novas quasdam parabolas Salvatoris & doctrinam incogniti magisque fabulosam, mille annos futuros post resurrectionem, quibus corporaliter regnum Christi in hac terra futurum sit. Et mox: Multis tamen post se Ecclesiasticis viris erroris hujus praebuit causas, autoritatem dogmati tantum ex vetustate tribuens, non etiam ex ratione dictorum sicut Irenaeo Martyri, & si quis alius eum in hac parte visus est sequi. Ita. sub nomine traditionis Apostolicae, antiquitatis specie, Christianis jam olim impositum & illusum fuit. Multo minus igitur hoc tempore sunt verae traditiones Apostolicae non scriptae. Sic expedita est priia questio de traditionibus. SECUNDA est, An traditiones non scriptae sint jam praeter Scriptura necessariae, & paremvim autoritate: mque habeant cum Scriptura SacraPaterculi Concilii Tridentini affirmant Sessione quarta decreto de Canonicis Scripturis: Tridentina Synodus (inquiunt) omnes libros tanVeteris quam NoviTestamenti, cum utriusque unus Deus sit autor: nec non traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tanquam vel oretenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas & continua successione in Ecclesia Catholica conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit & veneratur. Quae ista est impietas certo verbo Dei quod in Scriptura Sacra continetur, traditiones ementitas, incertas, dubias aequare? Bellarminus cumulum impietatis auget; audet enim asseverare, Scripturas sine traditionibus nec fuisse simpliciter necessarias, nec susg ficientes; traditiones vero non scriptas esse necessarias: traditionem solam sufficere, Scripturas autem non sufficere. Ita traditiones non scriptas praefert Scripturae certo a Deo inspiratae Argumenta quibus probare conatur necessitatem traditionum non scriptarum ista sunt:
I. Haereticorum magnus est consensus in traditienibus contemnendis & Scripturis solis urgendis: Ergo truditiones non scriptae sunt necessariae.
RESP. Negamus antecedens: nam Pharisaeorum religio praecipue traditionibus non scriptis nitebatur, ut Novum Testamentum pas sim testatur. Sic Ireneaus Martyr, lib. 3. udversus haereses, ca. 1. & 2. de: Valentinianis, Marcionitis, Cerinthianis, Basilidianis & aliis haereticis scribit: Quibus (nempe Sacris Scripturis) siquis non assentit, spernit quidem participer Domini spernit autem & ipsum Christum Domitum, spernit vero & Patrem, & est a semetipso damnatus, resistens & repugnans saluti suae: quod faciunt omnes haeretici. Quum enim ex Scrapturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeam, neque sint ex autoritate, & quia varie sint dictae, & quia non possit ex his inveniri veritas ab hnis qui nesciant traditionem. Non enim per literas traditam illam, sed per vivam vocem, ob quam causam & Paulum dixisse, Sapientiam antem loquimur inter perfectos: sapientiam autem non mundi hujus. Idem lib. 1. cap. primo, pag. vigesimaquarta, de haereticis iisdem ait, quod tale sic principium doctrinae ipsorum, quam neque Prophitae praedicaverunt, neque Dominus docuit, neque Apostoli tradiderunt, de qua gloriantur se plus quam alii de universis rebus cognovisse, quum į¼, į¼Ī³ĻĪ±ĻĪæĪ½, id est, ex iis quae scripta non sunt pronuncient, ac studeant (ut vuigo dici solet) ex arena restes connectere. Ergo haeretici teste Irenaeo Scriptutam Sacram imperfectionis arguunt & traditiones non scriptas urgent. Sic & Tertullianus de hareticis ait libro de Resur rectione carnis capite tertio: Aufer haereticis quae cum Ethnicis sapiunt, ut de SOL1S Scripturis quaestiones suas sistant, & stare non poterunt. Et capite quadragesimo septimo haeretici dicuntur lucifuge Scripturarum.
Ariani doctrinam in Scriptura Sacra traditam de consubstantia; litate rejiciebant & oppugnabant; dum vocem Ī“Ī¼ĪµĪŗĻĪ¹Ļ quod non totidem literis & syllabis in Scriptura exstaret, repudiabant.
Alii haeretici non rejiciebant omnes traditiones, sed has, illas orthodoxorubi opeugnabant, ut propugnarent suas
II. Iudaei & aliae omnes gentes habuerunt traditiones aliquas non scriptas quas in religione sequebantur, & omnes prophanae Respublicae, magna ex parte legibus non scriptis reguntur: & nobilissimi Philesophi Pythagoras & Socrates nihil scripserunt: & in jure Civili atque Canonico eadem tribuitur autoritas! gi scriptae & consuetudini non scriptae: Ergo natura clamatetiam in Ecclesia Christiana traditiones non scripias esse necessarios.
RESPON. Petitio primo est principii: mos enim Judaeorum & Gentilium non est principium quod Christiani in religione sequi debeant: mos enim ille fuit caecus in causa religionis. Ideo Judaei ob traditiones suas reprehenduntur Jesa. 29. v. 13. Matth. 15. 3. Et uorsum Gentilium mos funestus & exitialis adducatur Christianis? Neque etiam principium religionis Christianae est exemplum prophanarum Rerumpublicarum, Philosophorum, consuetudinum politicarum. Deinde magna est disparitas rerum humanarum & divinarum. Nam in rebus humanis homo deficit, & supplet nec unquam sine defectu & imperfectione leges facit: in divinis vero munquam deficit Deus. Quod si deficere in re ulla (quod absit) dice retur, quis homo suppleat? Tertio Christus & Apostoli non jusserunt in religione Philosophos imitari, sed sacras literas scrutari & iis attendere ut veritatem cognoscamus. Quarto natura non clamat, traditiones non scriptas in Ecclesia Christiana esse necessarias: nam quomodo natura superiora se judicet:
III. Sinulla essent traditiones non scriptae, tum nullum esset privilegium Ecclesiaprae haereticis, paganis & Iudeis; & sic sublata esset Ecclesiae Catholicae dignitas At hoc esset abjurdium;: Ergo necesse est aliquas traditiones non scriptas exstare. Probatur connexi consequentia: quias omnia essent scripta & apertissime, tum non minus scirent haeretici, pagani & Iudaei de mysterus fidei nostrae atque ipsa Ecclesia, neque essetverum. quod ait Irenaus lib. 3. c. 4. in solum Ecclesiam, tanquam in repositorium dives, repositam ab Apostolis scientiam rerum divinarum.
RESPON. Trimo negamus sumti consequentiam: Nam et amsi nullae essent: aditiones non scriptae, tamen magna essent Ecclesiae privilegia, magna esset dignitas Quid enim? an non praeclarum privilegium est Ecclesiae, quod ei concredita sunt De; oracula? quod verus oraculorum divinorum intellectus est penes eam solam? quo- verum & genuinum sensum Scripturae divinae aliis hominibus indicat, annunciat, explanat? Secundo negamus probationem, quic etiamsi haetetici, pagani & haeretici habgant Sacram Scripturam & legant:inon tamen intelligunt salutariter quicquam, si modo quie quam intelligunt. Tertio Ireneus allegato loco de Scripturae SacraThesauto loquitur, non de traditienibus į¼Ī³ĻĻĻĪæĪ¹Ļ
IV. Si nullae essent traditiones non scriptae, tum periret multorum mysteriorum, quae silentium requirunt, dignitas: Atqui absardum esset illam peririt Ergo traditiones non scriptas esse necessarium est. Probatur sumti consequentia: Si enim ad videnda tremenda mysteria Missae non licet admittera ullos non baptizatos, quomodo licebit eis eadem scripta tradere? Hinc Dominus seersim discipulis interpretabatur parabolas, quas populo loquutus erat, Luc. 8. & Apostolus ait 1. Cor. 2. Sapien tiam loquimur inter perfectos. Et passim veteres, cum de Sacramento Eucharistia loquuntur, dicere solent; Norunt fideles, norunt initiatis Hanc rationem attingunt Dionysius cap. 1. Eccles. hicrarch. Origenes homil. 5. in Numer. Basilius cap. 27. lib. de Spiritu Sancto, & Innocentius I. in epistol.
RESP. Primo falsum est multa mysteria, ad salutem nostram a Deo revelata, silentium requirere. Quae Deus non revelavit, ea nequidem investigari a quoquam hominum possunt, ne dum proferti: quae autem Deus patefecit, ea vult omnibus filiis suis innotescire, non autem coram illis silentio tegi, sicut Matth. 10. vers. 26, 27. Christus ait: Nihil est opertum, quod non sit retegendum, & nihil occultum quod non sit cognoscendum. Quod dico vobis In tenebris, dicite in luce: & quod in aurem auditis, praedicate in solariis. Secundo negamus sumti consequentiam; nec ad eam probandam quicquam faciunt ea quae Bellarminus adfert. Nam mysteria Missae nulla sunt quae purum putum inventum est hominum rebus carnalibus affixorum: longissime enim a Coena Dominica distat. Recte tre monda mysteria Misse vocat: nam merito omnibus piis terrorem & tremorem incutere debet horrenda illa Coenae Dominicae profanae tio, imo abolitio, & sacrificii illius propitiatorii semel a Christo peracti abnegatio quae in Missa sit. Luc. 8. versic. 10. Dominus scorsininterpretabatur parabolas quas populo loquutus erat, non quo metueret, dignitatem parabolis illis perituram, si palam populo exlicarentur: sed propter eam causam quae diserte exprimitur a Deoi mino ipso dicente, Vobis datum est nosse mysteria regni Dei; rele quis autem per parabolas loquor, ut videntes non videant, & audientes non intelligant. Haec causa pluribus explicatur Matth. 13. v. 10. & sequentibus 1. Corinth. 2. versic. 6. dicens Paulus, Supientiam loquimur inter perfectos, nequaquam hoc sibi vult, esse traditiones quasdam non scriptas, quas Apostoli non omnibus fidelibus, sed perfectioribus duntaxat seorsim tradiderint, ac proinde in Scriptutam Sacram non retulorint; ut innuit hoc loco Bellarminus & pluribus inculcat eodem libro quarto de verbo Dei, capite undecimo ectione quarta & sexta. Haeretici enim ita ut Bellarminus interpretantur locum hunc Pauli, sicut Ireneaus Martyr de Valentinianis, Marcionitis, Cerinthianis, Basilidianis libro tertio adversus haereses, capite secundo scribit; Cum ex Scripturis arguuntur, in accusae tionem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant, neque sint ex autoritate, & quia varse sint dictae, & quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciant traditionem. Non enim per literas traduam illam, sed per vivam vocem, ob quam causam & Paalum dixisse, Sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam autem non mundi hijus. Sic doctrina hodiernorum Pavistarum est doctrina Valentinianorum, Marcionitatum & aliorum haereticorum a veteri orthodaxa Ecclesia damnatorum
Quod de Sacramentis norunt fideles & initiati, id ex Scriptura Sacra norunt, non ex traditionibus į¼Ī³ĻĪ±ĻĪæĪ¹Ļ: nam orthodoxi Patres. docebant Catechumenos & alios fideles ex Scriptura Sacra quae dereligione & Sacramentis scienda sunt,
Denique Dionysius, Origenes, Basilius, & alii orthodoxi Patres quum de traditionibus quibusdam loquuntur, non dogmata intelligunt ad salutem aeternam necessaria; nam illa omnia ex divinis literis sumenda esse constanter docent, ut ostensum in Symphonia Catholica primo capite, thesi secunda: sed ritualia intelligunt ad modum & ordinem externum seu Agendam Ecclesiasticam, ut vulgo nominant, pertinentia, & commoditati cujusque Ecclesiae attemperata piorumque Pastorum judicio permissa, hac lege ut prudenter observent vetus illud dictum, į½ĻĪµ ĻĪ±Ī½ĻĪ±, Ī³ĻĪµ ĻĪŗĪøĻĪµĻĪµ, 8Ī· ĻĪ±Ī¹ Ī±. ĻĪ±Ī½.
Ex his manifestum est, Papanos nequaquam probare posse opinionem suam. Nostra autem eaque orthodoxa sententia est; Traditiones non scriptas de rebus ad salutem aeiernam necessariis, ac proinde de fide & bonis operibus, praeter Scripturam diuinitus inspiratam, hoc tempore in Ecclesia Christi necessarias non esse. Quam fententiam arjumentis sequentibus confirmamus I. Quia traditiones ejusmodi esse probari non potest ullis idoneis argumentis aut testibus. Quod autem plane non est, quomo do tenendum & observandum necessario? Non eutis nulla est necessaria observatio.
II. Quia sine illis Scriptura Sacra potest hominem sapientem reddere ad salutem. 2. Timoth. 3. v. 15. Sine illis Scriptura Sacra docet omnia quae continent fidem, moresque vivendi, ac proinde omnia necessaria ad salutem
III. Quia a traditionibus į¼Ī³ĻĻĪ¹ĻĪæĪ¹Ļ non vult Deus Ecclesiam postremorum temporum, ut nec olim quum adhuc mittebat ad Ecclesiam Prophetas & Apostolos immediate vocatos & a se instru ctos, sed a verbo praescripto pendere. Johan. 5. v. 39. Scrutamini Scrioturas, quia vos videmini vobis in ipsis vitam aeternam habere: & illae sunt quae testantur de me. 1. Tim. 4. v. 13. Interem dum verio, intentus esto lectioni, exhortationi, doctrinae. 2. Tim. 3. v. 15,16. Tota Scriptura divinitus est inspirata, &c. 1. Petr. 1. v. 25. Verbum Domini manet in aternum: hoc autem est verbum illud quod evangelizatum est vobis. 2. Pets. 1. v. 19. Et habemus firmiorem illum sermonem propheticum: quem benefacitis quod attenditis, velut lucernam splendentem in obscuro loco; usquedum dies illuxerit, & lucifer exoriatur in cordibus vestris. Apostoli nihil docebant extra ea quae Moses & caeteri Prophetae futurapraedixerant: ad Scripturas Mosis & Prophetarum fideles revocabant, ad traditiones non scriptas nunquam
IV. Quia traditiones non scriptae aut idem dorent, quod Scriptura Sacra, aut aliud. Si idemi tum superfluae sunt: si aliud, tum fugiendae; quia aliud Evangel um aliamque Legem quam Deus in Scriptura tradidit, suscipere expresso verbo Dei prohibemur. Galati. v. 8. & 9. Sed etiam si nos, aut Angelus e caelo evangelixet vobis praete id quodvobis evangelizavimus, anathema esto. Vt ante diximus, etiam nunc iterum dico, Si quis vobis evangelizaverit praeterid quod accepi stis, anathema esto. Deut. 4. v. 2. Ne addite ad verbum illud quod ego praecipio vobis, neque detrahite de eo, ut servetis praecepta Iehova Dei vestri, quae ego praecipio vobis. Prov. 30. v. 6. Ne adjicito ad verba eius, ut non corripiat te, ut efficiaris mendax
V. Quia traditiones illae non scriptae, quae tam atrocibus dissidiis hodie collidunt Christianos, pleraeque manifeste pugnant cum Scriptura Sacra, quam veri Christiani omnes absque contradictione fatentur esse verbum Dei & Canonem fidei bonorumque operum aliae sunt ineptae & ridiculae,
VI. Quia traditiones illae non continent res ad salutem aeternam necessarias. Nam si essent necessariae, divino jussu perscriptae fuissent, ut conservari possent in tanta hominum oblivione, vel malitia prona ad salutis doctrinam corrumpendam, in tot imperiorum, regnorum & Ecclesiarum dissidiis & disputationibus. Imo nec dogmata ista į¼Ī³ĻĪ±ĻĪ± conservata fuissent aut consorvari potuissent, nisi ab aliquibus in literas relata fuissent. Quod si illae traditiones scribendae non erant, sed viva voce propagandae, cur ab antiquis quibusdam scriptae sunt? sin vero erant scribendae, cur ab aliis potius quam ab Apostolis autoribus divinitus inspiratis, scribendae fuerunt?.
VII. Quia traditiones illae sunt prorsus incertae: nam unam eandemque traditionem ex veteribus alius affirmat esse Apostolicam, alius negat: ut traditionem quam Chiliastae praetendunt, alii dicebant esse Apostolicam, alii postea negarunt
VIII. Quia traditiones non scriptae etiam antiquos Patres in errores induxerunt noxios, ut accinit Papiae Episcopo Hieropolitae no & Chiliastis, teste Eusebio libro tertio Histor. Ecclesiast. capite ultimo.
IX. Quia traditiones illae quas Papistae urgent, sunt infinitae: infinitorum autem nulla est scientia.
X. Quia multitudine sua serviliter onerant Christianos gravius quam olim onerati fuerunt Judaei: ideo abolendae potius, quam Christianis imponendae. Videatur Augustinus secundo tomo, ad Januarium epistolam centesima decimanona.
XI. Quia si hoc quoque tempore, quo nullos amplius Prohetas & Apostolos immediate illis verbum suum inspirans, ut olim, Deus excitat, traditiones non scriptae essent praeter Scripturam Sacram necessariae, gravia inde absurda sequerentur: nam religionem į¼ĻĪ¹ĻĪ±Ī½ĻĪæĪ½ & infinitam facerent, cum quae & quot sint traditionesnon scriptae nullis idoneis argumentis ostendi possit: ad humana commenta delaberemur: puo divinis oraculisemulta venditaren tur, quae non sunt: Testamento DEI, quod est Sacra Scriptura multa adderentur, quum ne humano quidem addere quicquam liceat: susciperemus alia, imo & aliena ab his quae in tatjuis federis, quod Deus nobiscum pepigit, perscripta sunt: fingulis annis mutare tur religio, prout jam hic, jam ille novas traditiones tanquam divinas & Apostolicas proferret: vagaremur extra metas intia quas Apostoli ipsi se continuerunt ad Scripturam Sacram tam aicte adhaerescentes ut nihil dixerint extra ea quae Moses & alii Prophetae futura praedixerunt; quanto magis nos, qui nec pari donorum Spirilus Sancti mensura donati, nec pari autoritate puaediti sumus, ei ad naerere par est, postquam vetus ille Canon tam lucu enta Novi Testamenti accessione auctus est & collocupletatus? accusarentur Prohetae & Apostoli, qui ut tabellarii & actuarii Ec lesiae Dei, inaximam pattem rerum ad salutem necessariarum praetermisissent qui Testamentum DEI imperfectum reliquissent, qui tabulas federis inter Deum & nos tam multis necessarii: omissis truncas & mutilas nomine Dei Ecclesiae obtulissent: illis solis non adquie scentes negarent aut saltem in dubium vocarent S: ripturam Sacram, verum ac germanum principium religionis Christianae, pequod DEUS omnes controversias, quotcunque in domo sua oriri posgent decidit, nec secus facerent quam haeredes illi qui alios cohaeredes defraudare volentes testamentum quo testator adhibitis testibus omne exceptione majoribus, voluntatem suam accuratissime exposuit, vel occultant, vel imperfectum ac non sufficiens esse causantur
Omissis igitur traditionibus non scriptis, maneamus in iis quae didicimus & quae nobis concredita sunt, scientes quod a DEOiIpso per scripta Prophetica & Apostolica nobiscum lo uente ea didicerimus: sacrarum literarum, quas inde a puero nosse necessarium & salutare nobis, cognitioni & meditationi incumbamus, illis in tota Theologia ac religione insistamus, quae nos possunt sapientes reddere ad salutem per fidem quae est in Christo Jesu, cui cum Patre & Spiritu Sancto sit laus, honor & gloria in saculorum myriades infinitas, ANEN
Hectenus igitur edisseruimus principia Theologiae Christ: anae; si prolixius forte, attamen fructuosius ut speramus, quem si obitere nimis breviter ea perstrinxissemus, sine quibus caetera omnia, de qui bus deinseps tractandum, explipari non potuissent commode & absĀ¬ que interruptione ordinis didascalici, quem DOMINO benigne juvante tenere coastituimus.
Explicata est simo vox Theologiae & distincta significationibus: deinde quod ad, LM ipsam attinet, tradita Theologiae definitio & distributio in archetypam & ectypam, & haec rursus distributa inspecres suas, donec ad Theologiam Christianam, qualis in hac vit: nobiscum a Christo communicatur, ventum est, cujus principium externum est Sacra Scriptura Prophetica & Apostolica, quae vox Dei ipsius est, ex qua sola docenda atque discenda vera religio, ex quae sola omnes controversiae de religione exortae, decidendae; nequaquam autem ex scriptis Patrum qui post Apostolorum tempora in Ecclesia docuerunt. Nam plane absurdum foret, aliter de Deo aut de religione divina loqui, quam Deus ipse in Scriptura Sacra: iniquum etiam esset, in negotio salutis conscientias hominum revocare & alligare ad hominum potius, quam ad Dei verba: & si in Scriptura divina non reperiretur integra ac perfecta institutio ad salutem necessaria, multo minus in humanis scriptis reperiretur. Omnis etiam aequitas & ratio postulat, ut Deus verbo suo judicet potius de hominibus & illorum verbo, quam ut homines & scripta illorum judicent de Deo & Scripturis ipsius. Scriptura a Deo inspirata optimo jure praefertur scriptis hominum: Et ex eadem Scriptura Dei aequius est ut decidantur omnes controversiae in domo Dei motae, quam ex scriptis humanis. Nequaquam committendum ut praerogativam soli Scripturae divinae debitam, in scripta Patrum transferamus: quod fieret, si ex hominum potius quam Dei ipsius scriptis: de religione judicium petere, & pendere vellemus. Homines sunt mutabiles in suis opinionibus: & nisi certa esset immutabilisque norma religionis, singulis annis novae religiones procuderentur. Patrum orthodoxorum scriptis tribuimus quantum par est & quam tum ipsi voluerunt. Etsi enim Scripturam ex Scriptura interpretandam merito censeamus: tamen ut infinmitati hominum communi hac quoque in re succurratur; non repudiamus Patrum expositiones & sententias, sed quascunque habent analogiae fidei consentaneas & Scripturis divinis conformes acceptamus, gratias agentes Deo pro laboribus utilissimis quibus Patres Ecclesiae Christi profuerunt. Quin ex Patribus refutamus Papistas quia illos proprincipio religionis & judicibus controversiarum Ecclesiasticarum ignoscunt. Summa est; Scripta Patrum qui post Apostolos vixerunt, non acceptamus pro religionis principio, neque ex illis controversias debere judicari supremo judicio, cui omnino acquiescendum sit, concodimus, etiamsi omnes unanimi consensu pro nobis facerent: quia non oportet homines facere summos judices controversiarum roligionis loco Dei: non decet jus & privilegium soli Scripturae divinae competens transferre in scripta humana: multorum dogmatum falsitas multo facilius ex Scriptura Sacra judicari potest, quam ex commentariis & scriptis Patrum, qui saepe Scripturae contradicunt, & probant quae Scriptura improbat, damnant quae Scriptura laudat; saepe dubitant de iis quae Scriptura clare & perfecte determinat; saepe ab aliis Patribus, saepe a seipsis dissident. Quum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque ejus pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est.
Satia nos, o Iehova, unoquoque mane benignitate tua, ut cantemus & laetemur omnibus diebus nostris. Laetifica nos, ut dies multos afflixisti nos, annis multis experti sumus malum. Perspicuum sit erga servos tuos opus tuum, & decor tuus in filiis eorum. Denique adsit amoenitas Iehovae? Dei nostri nobis: & opus manuum nostrarum confirma in nobis; ipsum, inquam, opus manuum nostrarum confirma. AMENi FINIS PRIMILIBRI.
On this page