Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 42
PINCERITAS seu SIMPLICITAS priidens in veritate, est virQtus, per quam vera tum in religione divina, tum in disciplinis, tum quae sunt in communi vita, proprie & perspicue dicimus & facimus, absque amibiguitate.
II. Quia signum est veri civis coelorum, Psal. 15. v. 2. Simplicitati opponitur, tum δτλοτης in sermone & moribus, tum simplicitas imprudens, & simulata simplicitas
λiστλότης in sermone & moribus, est peccatum, quum quis aliud ore loquitur & forinsecus agit, aliud vero in corde habet, ad alios decipiendos.
Vitium istud est sedulo fugiendum: I. Quia a Deo interdictum est. II. Quia detestabile est fidelibus, Psal. 12. v. 2. Defecerunt veraces ex filiis hominum. Vanum loquuntur alter cum altero labio blanditiarum, duplice corde loquuntur
III. Quia detestabile est ipsis etiam infidelibus: Locus est notatu dignus apud Homerum nono Iliados:
id est, Inimicus est enim mihi ille, similiter atque inferorum fores, Qui aliud quidem abscondit in corde, aliud vero dicit:
Simplicitas imprudens in veritate, est quum quis sive ultro, sive subdole, & ironice interrogatus dicit veritatem, de re aut persona quapiam, non loco & tempore debito, aut coram illis qui vera dicere tem ludos habent, aut in discrimen adducere cupiunt, vel quod aegre ferant veritatem de re aut persona quapiam dici, vel quod alioquin veritatem oderint.
Ea peccatur saepe cum alias, tum in conviviis, eorum praesertim. qui moleste ferunt ab aliis, qui inferioris sunt status & conditionis: aut aetatis, aut pauperiores, veritatem dici; quique eo fine interrogata aliis proponunt, ut eos respondentes simpliciter, aliorum qui ad sunt ludibrio exponant & pro stultis habeant
Cavenda est semper. I. Quia a Christo prohibetur Matth. 7. vers. 6. Ne date quod sanctum est canibus, nec projicite Margaritas vestras coram porcis.
II. Quia occasionem praebet ut veritas ludibrio habeatur, quod ne fiat procurandum, sicut Christus dicit Matth. 7. vers. 6. Nequando conculcent eas pedibus suis.
III. Quia irritat hostes veritatis ad crudelitatem, ut Dominus dicit Matth. 27. v. 6. & conversi lacerent vos.
V. Quia & Christus Dominus eam cavit. Nam interrogatus a Pharisaeis & Scribis non semper ad interrogata respondit.
Simulata simplicitas, est peccatum quum quis prae se fert studium ingenuae simplicitatis in dicenda veritate, quum tamen plus a simplicitate deflectat, quam virum bonum decet. Exemplum est in Davide 1. Sam. 27. v. 10. qui interroganti Acischo Regi Gathi, in quem irruisset, (traductus infirmitate carnis & metuens sibi ab Acischo, respondit, se irruisse in meridianum tractum Judaeae, aut in meridianum tractum Jerachmeelis, aut in meridianum tractum Renaei: Nam intelligebat Acisch Davidem in Judaeam irripuisse, contra vero sen tiebat David, se involasse in tractus Judaeae conterminos.
On this page