Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 35
DETAPHORIC A attributa Dei, sunt quae propria qui¬ dem sunt rerum creatarum, Deo autem per Metaphoram seu similitudinem tribuuntur: qualia sunt quaecunque per se & immediate sua propria significatione eas significant res, quae in Deum cadere non possunt sed primo in rebus creatis exsistunt, atqui inde propter similitudinem quandam ad Deum transferuntur, ad varias ejus actiones nobis hoc pacto adumbrandas. Scriptura enim saepe de Deo loquitur secundum captum nostrum, & ex imbecilla cognitionis nostrae sensu. Ea Patres dicunt attribui Deo non Theologice, sed Oeconomice: qua de re Theodoretus, Dialogo secundo qui inscribitur Inconfusus. Eorum quaedam ab homine sumuntur, quaedam ab aliis creaturiQuae ab homine sumuntur, dicuntur Deo attribui per ανυοωπομοςφα¬ τον vel ανορωποπαδειαν, Aνορωπομορσωσις & αυυρωποπεδεια, est metaphera, quam ea quae hominis sunt, Deo per similitudinem quandam tribuuntur?
Anima, quae hominis pars est, tribuitur Deo Jesa. 1. 14. novilunia. vestra, & statas ferias vestras odit anima mea, sunt mihi laborio sae, &c. Jerem. 5. vers. nono & vigesimo nono, an degente hujusmodi non sumerit ultionem anima mea? & 9. 9. Amos 6. 8. jura DOMINUS Jehovi per animam suam, ubi per animam vita. DEI intelligitur, hoc est, ipsamet Dei essentia seu ipse DEUS. Vel voluntas Dei, Leuit 26. ponam tabernaculum meum in vobis, & non ahominabitur auima mea vos. Hic animam suam Deus voluntatem suam dicit. Non enim est animal habens corpus & animam: neque substantia ejusmodi est cujusmodi creatura ejus, quae anima dicitur, quam fecit, ait Augustin. quarto tom. quaestionum super Leviticum. lib. ter. c. nonagesimotertio
Tertullianus etiam corpus Deo tribuit libro adversus Praxeam & de anima, sed magna Catachresi: Ipsam enim naturam substantiam divinam corpus vocavit, non tale corpus, cujus partes aliae majores, aliae minores, qualia sunt omnia quae proprie dicimus corpora: sed propterea corpus Deum dixit, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animae qualitas, sed ubique totus, & per locorum spatia nulla partitus: ut mentem Teriulliani explica Augustinus libro de haeresibus ad Quod vult Deum cap. octogesimosexto. Certe libro de carne Christi cap. undecimo sic loquitur Tertullianus: Omne quod est, corpus est sui generis, nihil est incorporale nisi quod non est. Unde constat Tertulliano corpus idem esse quod ευσιαν seu essentiam
Membra corporis figurate Deo tribuuntur haec: Caput, facies, ocu lus, palpobrae, pupilla, os, auris, nasus, nares, cervix, manus, brachium, dextera, digitus, cor, viscera, pedes, darsum seu posterisra, &c.
Per caput Dei intelligitur ipsa essentia Deitatis, quae est super omnia, & cui omnia sunt subjecta Dan. 7. v. 9. 1. Cor. 11. 3. dicitur Deus esse caput Christi: sensus est, Deum obtinere primatum, sic ut ipsi subsit Christus, quatenus in carne nostra Patri se subjecit: alioquin cum unius essentiae sit cum illo, aequalis ei est
Per faciem seu vultum Dei intelligitur id, quo se suamque naturam manifestat, quo a nobis cognoscitur, quemadmodum nos facie innocescimus alis. Quapropter per eam intelligitur nunc praesentia illius, Psal. 31 21 nunc ipsissima majestas Dei retecta, Exod. 33. 20, 23. nunc I facor & benignitas Dei, Psal. 114. 3. & 27. 8, 9. & 31 17. nunc ira, Ps. 34. 17. Attollit super nos lucem faciei suae Iehova, ut legitur Psal. 4. v. 7. & lucere facit erga nos faciem suam, Psalm. 67. v. 2. quum charitatem & benignitatem suam erga nos cognoscendam nobis praebet omnis generis beneficiis, quae ab ipso petimus, & quae ipse in nos confert.
Per oculos Dei intelligitur benevolentia & favor, Psal. 34. 16. & 17. 18. vel providentia Dei, 2 Chron. 16. 9. vel omniscientia Dei, ut signi firetur Deum non ignorate quicquam, sed omnia scire, perinde ac oculis omnia videret, 2. Chron. 36. 12.
Pet pupillam Dei intelligitur id quod est charissimum, Deuter. 32. IO Psalm. 18. 8. Zach. 2. v. 8.
Per os Dei intelligitur vel ipse Deus, Jos. 9. 14. vel decretum providentiae, benedictio & virtus Dei, Matth. 4. 4. vel mandatum seu relatio verbi, Jere. 9. 12. vel fidi servi Dei, Jerem. 15. v. 19. quandoquidem educis rem pretiosam a vili, tanquam os meum es.
Per aures Dei intelligitur vel promptitudo & facilitas in exaudiendis precibus nostris, Psal. 31. 3. & 34. 16. vel quod Deus omnia au diat nihilque eum sub silentio lateat.
Per nasum furor accensus, Jerem. 39. 37. Per nares quibus odorati dicitur, intelligitur acceptatio, quam sacrificia grata & accepta habet, Gen 8. 21
Per cervicem Dei intelligitur indignatio. Jerem. 18. 17. Cervice, non autem facie respiciam eos tempore calamitatis ipsorum, id est, non dignabor eos respicere, sed aversus ab illis permanebo
Per manum Dei intelligitur vel omnipotentia Dei, quod omnia agat & operetur potenter in omnibus: vel decretum Dei aeternum, Act. 4. 28. vel vis qua operatur, potentia, protectio, liberalitas, artificium & quaehis confinia sunt. Num 11. 23. Job. 19. 21. & 10. 8 Psal. 31. v. 6. & 8. 7 vel poena divinitus inflicta, Psal 383 Ezech. 39. 21. vel vis maxima judiciorum Dei sine ministerio humano immissa, Exod9. 3. vel vis prophetica aut donum prophetandi, 2. Reg. 3. 15 vel Spiritus Dei, Ezech. I. v. 3. & cap. 33. 22.
Per brachium Dei indicatur ejus potentia, robur & fortitudo, Gen. 29. 24. Exod. 6. 6. Psal. 77. 16. vel Filius Dei secunda persona Sancta Triados. Jesa. 53. 1 Joh 12. 38. August, nono tomo, tractatu quinquagesimotert. in Johannem
Per dexteram Dei intelligitur vel Deus ipse fortissimus, Psalm. 116 15. Dextra Iehovae agit strenue: vel potestas & imperium Dei, Psal. 110. 1. vel fortitudo, Exod. 15. 6.
Per digitum Dei significatur vel Spiritus Sanctus, Exod. 31. ver 18. Luc. 11. v. 20. ut ostendit comparatio cum Matth. 12. v. 28. vel virtus & efficacia, Exod. 8. v. 19. vel artificium. Exod. 31. v. 18.
Per cor Dei intelligitur vel ipsa essentia Dei viva: nam cor in animali principium vitae censetur, Gen. 6. 6. vel decretum Dei, quia Saera Scriptura facit cor sedem animae, cujus est cogitate, decernere, &c. Jerem. 19 v. 5. vel beneplacitum & approbatio Dei, ut cum David di citur fuisse vir secundum cor Dei.
Per viscera Dei intelligitur intima misericordia Dei, Jes. 64. ver. 1. Friinita sne viscerum tuorum & misericordiae tuae erga me continerent. sesu
Per acdos Dei intelligitur robur seu potestas, Psal. 110. v. 1. vel praesentia Dei, vel vis qua adomnia gubernanda, custodienda, &c. contenditur.
Per posteriora Dei intelligitur aliqua gloriae Dei imperfecta imago, quae notitia specularis vel aenigmatica cum ea comparatur, quam quis hominem ex dorso, non autem de facie agnoscit. Exod. 33. 25.
ptura: sequuntur sensus: Per sensus, qui Deo tribuuntur, intelligitur providentia Dei, Psala 14. versic. 2.
Senius Deo tribuuntur vel interni vel externis Interni ut memoria seu recordatio. Deus autem recordatur nostri quum semper reipsa demonstrat se rationem habere nostri ex federe. gratiae nobiscum inito. Psalm. 115. vers. 12. Et Psal. 136. ver. 23. Qui in abiectione nostra recordatur nostri. Psal. 25. 6, 7. orat David, ut Deus repordetur miserationum suarum, hoc est, ut erga se utatur misericordia eadem, qua erga suos usus est inde ab orbe condito. Causa impulsivi efficiens propter quam Deus nostri recordatur, est benignitas Deii Psalm. 25. 7.
Cui opponitur oblivio, Jes. 49. 14. Jer. 23. 39. dicitur Deus oblivisci iniquitatum nostrarum. Haec oblivio non est intelligenda simpliciter de cognitione, sed de cognitione judiciali ad poenam, quod Deus non velit nobis imputare iniquitates, & contra nos perferre judicium, sed nobis condonare, Psalm. 13. 2. & 42. 10. dicitur oblivisci calamitatum nostrarum, ubi per oblivionem cala mitatum nostrarum significatur mora & dilatio auxilii divini, quod diutius differat auxilium Deus, ac si oblitus esset. Hos. 4. 6. minatur Deus se obliturum filiorum Sacerdo tum in Israele, hoc est, abjecturum eos, ne succederent Patribus in Sacerdotio. Psalm. 25. 7. precatur Davide Peccatorum pueritiae meae & defectionum mearum ne recorderis; Ubi ne recorderis idem est, quod obliviscaris & veniam indulgeas.
Sensus externi Deo tributi sunt visus Gen. 1. v. 4. dicitur vidisse lucem quod esset bona, hoc est, approbasse. Psal. 11. 4. dicuntur oculi ejus videre, id est, cognoscere seu potius nosse omnia
Auditus, Psalm. 5. 2. & 6. 9, 10. ubi David orat, ut Deus preces suas audiat, id est, postulata & desideria sua praestet.
tur affectus. Affectus qui Deo figurate tribuuntur, sunt letitia, dolor in corde Dei, ira, gelus, elotynia, odium, poenitentia.
lique non sunt motus & perturbationes in Deo, sicut in hominibus; cum Deus ab omni mutatione & perturbatione sit alienus, sibique perpetuo constans: sed sunt opera aut actiones Dei, quae quodammodo similes sunt hominum actionibus illis, quas ex affectibus istis faciunt:. Omnes ergo affectus qui Deo tribuuntur, sunt effectus. Proinde
Letitia Dei, est approbatio obedientiae & salutis, atque adeo perfectionis & felicitatis in nobis, hoc est, quod sumus tales, quales nos esse oportebat ad consequendam felicitatem & salutem, Judic. 9. v. 13. Mustum laetificat Deum & homines; hoc est, acceptum habetur a Deo. in oblationibus legalibus adhibitum, & cor hominis exhilarat. Benefacientes, non Deo prosumus, sed nobis: Deus autem gaudet, non de suo lucro, sed de nostra salute
Dolor in corde Dei, est vehemens displicentia, Genes. 6. v. 6. Doluit in corde suo, hoc est, displicuit ei vehementissime impietas hominum quam videbat. Peccantes non Deo nocemus sed nobis: Deus autem tristatur, non de sua injuria, sed de nostra perditione.
Ira Dei, vel est certa justaque voluntas Dei adversus peccata, atque. decretum sumendi poenas de peccatoribus, Rom. 1. v. 18. Patet enim ira Dei e coelo adversus omnem impietatem & iniustitiam hominum, ut qui veritatem iniusse detineant
Vel est poenatum comminatio, Psal 6. versic. 1. Iehova ne in ira tuareprehendas me, &c. id est, pro rigore comminationum quibus poenadenunciasti peccatoribus Jerem. 6. ver. 11. Quamobrem excandescentia Iehovae plenus sum, defessus sum continendo, effusurus sum super parvulum foris, & super coetum iuvenum pariter: quin etiam vir cum fomine capientur, senex cum decrepito. Hos. 11. vers. 9. Non perficiam aestum irae meae, non perdam amplius Ephrasimum, &c. lon. 3. 10. Quis scit an reversurus sit, & poeniteat Deum: ut reverso eo ab estu irae suae non pareamus.
Vel est poena ipsa a Deo inflicta aut infligenda, Rom. 2. ver. 5. Pro duritia tua & corde quod resipiscere nescit, ipse tibi thesaurum recondis iram in diem irae & revelationis iusti iudicii Dei. Matth. 3. versicul. 7. Ephes. 5. v. 6.
Ira Dei est adversus omnes peccatores, tam electos quam reprobos, Ephes. 2. versicul. 3. Verum longe diversa ratione: Nam ira adversus electos non est aeterna, sed temporatia, Psalm. 30 vers. 6. & I03 ver. 9. Micheae 7. vers. 9. Sed adversus reprobos est aeterna, Johan. 3. v. 36. Ira adversus electos est mitior, Deo donante eis vires ad illam sustinendam, I. Corinth. 10. v. 13. Psalm. 103. 10. At contra reprobos est vehementior, quam ut ferre possint: ideo ab illa absorbentur, Exoda 15. vers. 7. Ira adversus electos servit & cedit illorum saluti, 1. Corinth: II. 32. Sed ira adversus reprobos affert interitum, Roman. 9. versic. 22. Ira Dei appellatur etiam furor, indignatio, excandescentia Dei, maxime vehemens & ingens ira, gravissimis poenis declarata
Selus Dei, est ardens amor Dei erga fideles, salutisque eorum cuta, propter nominis sui gloriam, coniunctus cum vehementi indigna. tione adver. us hostes suos & fidelium, 2. Reg. 19. v. 31. Jes. 9. 7. Ezech. 819. Zachar. 1. v. 14.
Gelotypia Dei, est aut vehemens indignatio adversus illos, qui violata fide, qua sibi eos Deus despondit, spiritualiter scortantur, alieno Deo, aut potius idolo se velut matrimonio copulantes, Numera 25. 11. Pinchas silius Eleazaris filii Aaronis Sacerdotis avertit excandescentiam meam & filiis Isrnelis, cum zelaret zelotypiam meam inter¬ eos, ita ut non consumserim filios Israelis Xelotypia mea. Deuternom. 432. 21.
Aut vehemens amor erga Ecclesiam, quo adductus ex oratuito federe, benefacit Ecclesiae suae, eamque asserit & vindicat ab adversariis, ut Zach. 8. 2. Sic ait Iehova exercituum, zelotypus fui Tgiionis zelotypia magna, & excandescentia magna zelotypus fui ipsius.
Qdium Dei vel est negatio benvolentiae, seu reprobatio aut decre tum non eligendi ad vitam aeternam, Malach. 1. v. 2, 3. Rom. 9. v. 13 Hujus odii divini causa in Deo tantum est, ipsius nimirum beneplacitum.
Vel est displicentia, detestatio, abominatio, aversatio, Jes. 1. v. 14. Novilunia vestra & statas ferias vestras odit anima mea. Hujus vero odii causa haeret in ipsis hominibus.
Vel est exsequutio decreti puniendi atque perdendi improbos., Ps. 5. v.6. Odisti onines qui operam dant iniquitati: hoc est, punis & perdis improbos, sicut punire & perdere constituisti. Hujus etiam odii causa in ipsis hominibus haeret.
Poenitentia Dei, non est perturbatio & dolor, ex agnitione erroriericulum secum trahentis oriens; nec consilii & decreti divini, quod est immutabile, 1. Sam. 15. v. 29. sed operum Dei mutatio, immutabile consilio manente divino. Gen. 6. v. 6. Poenituit Iehovam quod fecisset hominem in terra, hoc est, hominem quem prius creaverat, delere statuit, tanquam si poenituisset facti. 1. Sam. 15. 11. Poenitet me, quod constituerim Saulem Regem, hoc est, constitui Sauli, quem Regem anter creavi, regnum abrogare. Jer. 18. v. 8. Psalm. 135. 24.
Ejus causae sunt vel peccata, vel resipiscentia hominum. Attamen hujusmodi mutatio a Deo ab aeterno est decreta. Nam atrumque Deus decrevit, & facere aliquod opus, & illud rursus mutare, propter peccata vel resipiscentiam hominum. Ea mutatio operis vocatur poenitentia Dei. Quaecunque igitur mutantur, certis & fixis omnibus circumstantiis non sine immutabili ipsius decreto mutantur.
adscribantur. Actiones humanae quae Deo καν αυθρωποπαδειαν tribuuntur, tum internae sunt, tum externae.
Internae sunt, cogitare, cognoscere, numerare, &c. Jerem 4. ver. 28. dicitur Deus cogitasse, id est, decrevisse. Psalm. 92. 6. dicitur; valde profundas esse cogitationes Dei, id est, inscrutabilia esse consilia Dei Interdum per cogitationes Dei intelligitur natura Dei seu proprietate Dei essentiales, veluti Jesa. 55. 8, 9. dicit Jehova: Non enim cogitatione mea sunt ut cogitationes vestrae, neque ut viae vestrae viae meae, dictum Iehovae, sed ut alti sunt coeli supra terram; ita aliae sunt viae meae super vias vestras, & cogitationes meae super cogitationes vestras. His enim verbi. docet Deus, se natura & proprietatibus suis longe dissimilem esse ab hominum natura & affectibus: se quamvis graviter offensum peccati hominum, si resipiscant, non praebere se durum & implacabile, sed esst clementem & ad ignoscendum propensum, ac proinde longe alium quam homines, quorum animi sunt irritabiles & difficillime placam tur. Cogitationes Dei sunt etiam ipsius sapientia insinita & immensa. veluti Ps. 139. v. 7, 18. Quamobrem apud me, o quam pretiosae sunt cogitationes tuae. o Deus fortis, quam numerosae sunt summae earum: Narrarem illas, sed orena plures sum
Cognoscere Deus dicitur quasi in tempore, Gen. 22. v. 12. Nunc cognovi timentem Dei esse te: Humanitus hoc dictum: notitiae enim Dei. nihil accrescit in tempore: neque Deus ratiocinatur & aliud ex alis colligit, alioquin alia essent ipsi notiora aliis, sed una simplici intello ctione omnia cognoscit sine discursu. Neque etiam pro immensa sua sapientia, sed pro nost: a infirmitite nobiscum Deus loquitur, moribus hominum se conformans, & quod experimento probavit, & ut aliis innotesceret fecit, id sibi nunc dicit esse cognitum. Simplicite autem intelligit Abrahamum reipsa testatum, quam serio Deum timeret.
Numerat Deus, id est, novit exactissime & velut in numerato habeomnia vel minutissima: sicut legitur numerare stellas, Ps. 147. 4. pile capitis nostri, Matth. 10. 30 lacryias nostras, Ps. 16. v. 9.
Externae actiones, quae Deo humanitus tribuuntur, plurimae sunt: ut dicere, clevare lucem faciei, respirare, abscondere faciem, &c.
Deum dicere seu dixisse, occurrit subinde in Scriptura: veluti GenI. v. 3. Dixit Deus, esto lux. Sic v. 6. Dixit Deus: & saepius eodem capite. Caeterum Dixit Deus non temporaliter, nam etiam diceret mutabiliter: non instrumentaliter, nam Deus apud se & unaquaeque persona Trinitatis in Trinitate non agit instrumentaliter, quia spiritus est: sed vοητός Deum ergo dicere in creatione, est exsequi decretum ae ternum & producere ad Esse quicquid se producturum ab aeterno decreverat
Deus elevat lucem faciei, Ps. 4. v. 7 cum declarat gratiam & boniiatem suam erga nos, conferendo in nos dona sua, quae sunt nobis quo dammodo instar radiorum divini cultus, quibus illuminemur ac summam illam bonitatis divinae lucem contemplandam
Respicit seu videt, quum non aversatur, sed approbat, savore prosequitur & acceptum habet, tanquam si quis in tem sibi gratam oculos teneret defixos, Humanitus dictum a Principum consuetudine, ut Gen. 4. v 4. Respexit Iehova ad Abelum & ad munus eius. Johan. 3. 11 Quum vidisset opera Ninevitarum, id est, approbasset.
abscondit faciem suam, quum declarat severitatem & iram suam poenis quas imponit, Psalm. 30. 8. vel cum non affici nostra miseria tidetur. Psalm. 13. 2. Senes. 2. v. 2. dicitur Deus sufflasse in nares hominis halitum vit apla est, animam vitalem corpori ipsius indidisse
Est a dextera piorum, quum defendit, asserit & cripit pibs, ope & protectione sua in periculis praesto est piis, & se veluti dexterae eorum conjungit, ad eos servandos & liberandos. Ps. 16. v. 8. Per assistentiam a dextera significatur divinae protectionis gratia in omnibus periculis praesentissima.
Adest Deus fidelibus, Psal 124. v. 1. cum illis defensionem, patrocinium & liberationem praestat contra furorem & insidias Satane, contra astutias & vim mundi, hoc est, Regum, Principum, populorum atque hypocritatum, qui Ecclesiam delete conantur
Primus gradus, est praesentiae universalis, qua Deus omnibus creaturis adest etiam malis, ita ut conservet eas tantisper donec vult; sicut dicit Deus Jer. 23. Nonne coelum & terram ego impleo? De hac praesentia usitate dicitur; Enter, praesenter, Deus hic & ubique potenter. Juxta munc gradum separabiliter rebus adest, quia destruit quas vult destruere, ut maximam partem generis humani in diluvio, ut Sodomitas & Gomorrhaeos, ut Pharaonem & ÆEgyptios. Nominatur etiam praesentia potentiae.
Secundus gradus, est quo adest beatis Angelis & hominibus, & non tantum vitam eorum naturalem conservat, sed etiam vita supernaturali atque aeterna vivificat, & implet eos sua luce & justitia, & visibili ter atque immediate ab eis conspicitur, & quanquam ab eis non discedit, tamen adest eis tantum societate. Nuncupatur praesentia gloriae
Tertius gradus, quo adest in hac vita renatis, dum non tantum vitam eorum conservat, sed etiam in eis motus sibi placentes efficit, & tamen non conspicitur ab eis visibiliter, sicut in vita aeterna conspicietur. Vocatur praesentia gratis
Quartus gradus, est plane singularis, & ab omnibus aliis praesentiae gradibus longissime diversus, quo sola persona secuda Deitatis, nem pe Sermo ille aeternus humanam naturam ex Maria Virgine assumsit sibique univit, non solum inseparabiliter, sed etiam tali ratione, ut Sermo ille & natura assumta sint una persona. Haec dicitur praesentia Vnionis personalis
Deus tentat homines, cum explorans ipsorum fidem & obediens tiam, facit ut ipsi prodant quales sint & innotescant sibi & aliis: tentatio enim a Deo sit non ipsius causa cui omnia retecta sunt, sed nostra & aliorum hominum, nempe ut excitemur ipsi ad probationem nostri, & cognoscamus palamque profiteamur infirmitatem nostram: ut Gen. 22 1. Exod. 15. 25. & 16. 5. & c. 19. v. 20. Deut 8.
Probat homines, quia certo novit & rebus adversis vel secundis pacefacit, qualis unusquisque sit, pius an impius, bonus an malus, sincerus an hypocrita, constans an inconstans, nocens an innocens; sicut aurifaber igne confians autum & argentum, quale sit cognoscit, verum an falsum, purum an mistum: Imo multo certius Deus novit unumquemque hominem, quam ullus autifabrorum autum & argencum. Psalm. 17. v. 3.
Ponderat spiritus hominum, Proverb. 16. 2. id est, explorat & dijudicat, an sint puri vel impuri, sancti vel prophani, quasi pondere pernovit, qualis sit quisque, ut qui est potentior corde nostro, 1. Joh. 3. 20.
Refert manum contra aliquem, Jes. 1. v. 25. cum ferulas subductas reperit, & contumacibus denuo infligit
Convertit se ad nos vel reuertitur, Zachat. 1. 5. Ps. 6. 5. cum se nobis benevolum ac propitium testatur, ablatis irae suae documentis, mor bis, bello & aliis calamitatibus, & restituto statu prospero. Deus venit ad nos, quum facit ut sentiamus in nobis gratiam ejus residere, & magis magisque augeti, Joh. 4. 23. Mansionem facit apud nos, cum in perpetua gratiae fiducia nos confirmat. Joh. 14. 23.
Descendit, non quod se de, loco in locum moveat, qui coelum & terram implet; sed vel quando aliquid novum, quod antea non fecerat, in terra operatur, ut Genes 11. 7. Sic Filius Dei descendit de coelo non mutatione loci, sed assumtione carnis & patefactione sui in eaVel quando quasi cognitionem instituit rerum quae in terra fiunt, & adhibet examen, antequam ad poenas sumendas veniat, Gen. 18. v 21. &, ut clarius dicatur, cum facto ipso ostendit, sibi non esse incognitum quid in terris fiat, ut Gen. 11. v. 5. Descendit Iehova ad videndum urbem illam & turrim, quam exstruebant filii hominum: tanquam si quio Princeps de arce sua descenderet, cogniturus & quaestionem habitutus accuratissime, de negotiis subditorum suorum, & postea de illis statuturus. Vel cum reipsa virtutem suam profert, seque nobis propinquum esse ostendit, ut Exod 3. v. 8
Ambulat temere cum hominibus; Levit. 26. ver. 24. quum sine ullo personarum discrimine seu respectu, & non adhibita plagis moderatione, habenas irae suae laxa¬
Parit hominibus pro iniquitate. Psalm. 56. v. 8. quum facit, ut ipsis laboriosa atque aerumnosa sit ipsorum iniquitas. Nam istos labores iniquitatis poenas, modo patere dicitur Deus ut illorum autor: modo improbus ipse, qui sibi sua improbitate generat malum, Psalm. 7. 15.
Ponit unamquamque latrymam nostram in utre suo. Ps. 56. 9. quum non patitur inaniter in terram decidere
Dat timentibus se vex illum. Ps. 60. 6. quum victoria illis largitur. Erigitur e pulvere tenuens, e sterquiliniis elevat egentem. Ps. 113. 7. Fetit impios iaculis, Ps. 64. 8. quum judicia sua velocissima in eos exserit: nam judicia Dei velocissima comparantur sagittis repentinis seu subito volantibus. Expandit Reges in terra. Ps. 68. v. 15. cum fugatos fusosque occidit. Vindemiat spiritum antecessorum seu principum. Psal. 76. v. ultim. eum vitam momento & nullo negotio adimit potentibus in hoc mundo, quemadmodum in videmia botri a vitibus rescinduntur.
Surgit Deus, Nu. 10. 35. quum more strenui & impigri militis, qui audita tuba ad arma exurgere solet, praesentiam suam & potentiam ad defendendos suos, hostes vero contundendos declarat.
Cum perverso eluctatur Psalm. 18. vers. 26. quum eum non desini boena unam post aliam puniro, dum sua ipsius perversitate corruentem vincat.
Visitat homines vel per cognitionem vel per effecta. Quod ad cognitionem attinet, dicitur Deus visitare hominem, quia occultissima etiam dicta ac facta ejus novit; quo sensu dicitur Psalm. 17. 3. visitavisti de nocte, id est, omnia mea nosti, etiam ea quae nocte cogito vel ago.
Per effecta visitat Deus homines, cum in eos manifeste declarat au misericordiam, ad judicia sua; seu quum exsequitur & facto ipso praestat promissum bonum vel denunciatum malum. Nam bifariam pereffecta visitat nos Dominus, nempe in misericordia, & in judicio. Ideo visitatio interdum pro misericordia, interdum pro judicio capitur. Eadem autem est oratio utriusque significationis: quia nobis Dei minus, nisi suis operibus, non apparet; eumque abesse putamus, nisit det nobis signum aliquod praesentiae suae. Hanc ergo visitationem ad sensum nostrum refert Scriptura Gen. 21. ver. 1. Iehova visitavit Saram, hoc est, effecit ut Sara facto & eventu ipso cognosceret gratiam erga se Dei implentis promissa. Sic Psal. 65. 10. Visitans hanc terram. Exsequutio vero judiciorum, quae Deus comminatus est, intelligitur Psalm. 59. v. 6. Tu ergo Iehova Deus exercituum Israelis expergiscere. ad visitandum omnes gentes istas. Et Jerem. 6. ver. 6. Haec ipsa civita. visitanda est?
Attollit ad coelos manum suam. Deut. 32. v. 40. id est, jurat. Librat iter ad iram suam Psalm. 78. 50. cum iter profundendae irasuae super impios quasi ad libram perpendit, injustam illorum contumaciam compensans justis suis judiciis.
Ridet & subsannat hostes suos. Psalm. 2. v. 4. cum reipsa declarat, se non metuere, sed nihili facere ipsorum potentiam, minas & conatus quos irritos reddi¬
Illustrat nos, quum prosperitatem & laetitiam seu felices laetosque E successus nobis largitur ex gratia sua: ut Ps. 118. 27. Iehova illustravit nos, id est, dedit nobis prosperam, gloriosam & laetam victoriam
Aperit servis suis ostium sermonis. Coloss. 4. 3. hoc metaphorice dicitur (ait Chrysostomus homilia decima in epist. ad Colossenses) & sensus est. Deum largiti sanctis suis fiduciam & libertatem loquendi intrepide mysterium Christi seu Evangelium. Hae & similes actiones Deo figurate tribuuntur: sequuns
taphoram attributaSUBIECTA, ut cum dicitur, Deum esse in coelis, habitare in coelis: cum Deus dicit Coelum esse sedem suam & terram scabellum pedum suorum. Jesa. 66. 1. quo significat, majestatem suam omnia implere, ubique esse diffusam, nulloque loco includi & citcumscribi: tantum abesse ut templo includatur. Ita saepe dicit Scriptura, Deum esse in caelo, non quod illic inclusus sit, sed tum ut indicet, Deum esse supra omnia, majestate, potentia, opere, sic ut a nemine in terra impediri ulla; in re possit: tum ut nostras mentes extra mundum elevemus, nec quio quam humile, aut carnale, aut terrenum de Deo cogitemus. Sic Deo cribuitur thronus seu solium. Psal. 9. v. 8. ad notandam regiam & judicialem ejus potestatem majestatemque. Sic ei tribuitur scabellum pedum, ad denotandum imperium, quod habet in subjectos. Sic dicit Scriptura, Deum insidere ambitui terrae Jesa. 40. 22. Deum habitare. & mansionem facere in sanctis suis. Joh. 14. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. Item sanctos esse templum Dei i1 quo ipse habitat. 2. Cor. 616. Vos templum estis Dei viventis, sicut dixit Deus, Habitabo in eis & inambulabo
Psal. 4. vers. 2. Deum nominat David, Deum iustitiae suae, quia justae causae suae ipsum judicem appellabat justissimum adversus suorum hostium calumnias quibus deformabatur: quasi justitia nostra esset subjectum occupans seu objectum citca quod Deus versatur.
ADIUNCTA, quae humanitus Deo attribuuntur, sunt plurima, quantitatem vel qualitatem, vel aliud accidens humanum significantia, ut magnitudo, multitudo, vestimentum, liber, tempus, &c.
MAGNITUDO DEI, non est quantitas molis corporeae, qui habeat parte extra partem, quave in partes dividatur, sed est immen sitas essentiae ejus & proprietatum ejus essentialium atque operum quae secit De ea legitur Exod. 15. v.16. Irruet super eos formido magna & pavor, magnitudine brachii tui conticescent tanquam lapis. Numere 14. 19. Condona quaeso iniquitatem populi huius pro magnitudine benignitatis tuae. Deut. 3. v. 24 Domine Jehovi, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, & c. 5. v. 30 Ostendit nobis Iehova Deus noster gloriam suam & magnitudinem suam,
Axiomata. I. Deus est magnus non mole corporis, sed immensitate suae est sentiae, sapientiae, bonitatis, potentiae, virtutis, majestatis, gloriae atque operum omnium. In rebus quae participatione magnitudinis ma gnae sunt, quibus aliud est esse, aliud magnas esse (sicut magna do¬ A
aliud est magnitudo, aliud quod ab ea magnitudine magnum est, Deus autem, nequaquam ea magnitudine magnus est, quae non est quod ipse, ut quasi particeps ejus sit Deus quum magnus est (alioquit illa erit major magnitudo, quam Deus: Deo autem non est aliquid majus.) Ea igitur magnitudine magnus est, qua ipse est eadem magnitudo. Exod. 18. 11. dicit Jithro socer Mosis; Nunc agnosco magnum esse Iehovam prae omnibus Diis, ea ipsa re qua superbiunt superiorem est. illis. Psal. 48. v. 2. Magnus est Iehova & laudatus valde. Psalm. 147. 53 Magnus est Dominus noster & multus viribus. Nehem. 9. v. 3. Propto miserationes tuas magnas non fecisti eorum consumtionem, nec dereliquisti cos. Psal. 92. 6. Quam magna sunt opera tua Iehoval Ita fatentur Persae, Jehovam esse Deum magnum, Ezr. 5. 8. Jere. 32. 17, 18, 19. a Domine Iehovitecce tu fecisti coelum & terram virtute tua maxima, &c. Deus ille fortis, maximus, potentissimus, cuius nomen est Iehova exercituum, Magnus consilio & amplus actione.
II. Magnitudo Dei eadem est quae sapientia, bonitas, veritas beatitudo, aut alia ejus essentialis proprietas. Et eadem bonitas quae sapientia & magnitudo, & eadem veritas quae illa omnia. Et non est in Deo aliud beatum esse, & aliud magnum aut sapientem, aut verum aut bonum esse, aut omnino ipsum esse. Aug. tertio tomo, libro sexte de Trinitate, cap. septimo.
VSVSi Dιδεισκαλίαι. I. Deus noster solus est verus ille Deus, quia solus est magnus inter omnes Deos. Psal. 77. 14. O Deus in sanctitate viaetua est; quis Deus fortis magnus est, ut Deus? Psal. 86. 8: Non est partibi inter ullos Deos, o Domine: neque sunt paria operibus tuis opera. Ps. 89. v. 7, 8, 9. Quis in superiore nube par aestimetur Ichovae? assimiletur Iehovae inter filios fortium? Deus fortis est formidabilis in consilio sanctorum plurimum & reverendus supra omnia quae circumstant eum. Iehova, Deus exercituum, quis est par tibi robustus Iahinam fides tua circumvestit te¬
2. Deus noster revelat arcana: quia est maximus. Dan. 45. Quanloquidem vidisti e monte excindi lapidem absque manibus & comminuere ferrum, aes, lutum, argentum & aurum; Deus maximus notum facit. Regi id, quod futurum est posthac.
3. Deum nostrum omnes gentes honorant, juxta vaticinia Prophetarum de vocatione Gentium ad regnum Dei: quia magnus est Psalm. 86. vers. 9. 10. Omnes gentes honorem habent nomini tuo: quia magnus es atque mirificus, tu Deus solus es.
Eλεγχι. I. Deo nostro nullus est par: quia est maximus Jereme. 10. 6. Nullus est par tibi o Iehova, quod maximus es, & maximum nomen tuum potentia.
2. Deus non sinit impunitos hostes suos, quamvis potentissimos quia est magnus virtute. Nach. 1. v. 2, 3. Deus fortis zelotes & ultor est lehova, ultor est Iehova & excandescens, ultor est Iehova in hostes suos & asservat iram in inimicos suos. Iehova longanimis est, & magnus virtute, sed ullo pacto non absolvit.
3. Deus in nullum mortalium est injurius, etsi eos gravissime affligat: quia Deus est major omnibus. Job. 33. v. 12. dicit Elihu ad Jobum: En hoc, non est Iustus, respondeo tibi: quia maior est Deus mortali
& πανοθεισεις. I. Graviter peccant qui quomodocunque & obiter cultu Dei defunguntur: quum omnes sciant, aut certe scire debeant eum nostrum, quem colimus esse magnum. Malach. 1. v 13, 14. Diitis ecce quantum fatigationis, quum exsufflare possetis illud, ait Iehova ixercituum: affertis etiam raptum & claudum & agrotum, afferenter munus: an acceptum habebo illud e manu vestratait Iehova. Imo maledictus est machinator, qui quum sit in grege ipsius masculus, vovet & sacrificat corruptum Domino: nam Rex magnus sum ait Iehova exercituum, & nomen meum est reverendum in Gentibus.
1. Graviter peccant, qui cum sibi magni inter homines esse videantur, quidvis sib: licere putat, & in alios quos nihili faciunt, injurii & crudeles sunt: quum cogitatio magnitudinis Dei eos ad humilitatem & moderationem revocare deberet, Huc pertinet, quod legitur Jesa. to. 15 En, gentes, tanquam gutta e situla, & tanquam flos pulvisculi in ancibus reputantur: en insulas ut rem minutissimam dispositurus esset. & v. 17. omnes gentes velut nihil sunt coram eo, minus nihilo & inanicate reputantur ei. Ita magnitudo Dei superbiam nostram retundit. Cur nobis videmur magni, cum nihil simus collati cum Deo qui solus magnus est,
Παιώεια. I. Quum Deus noster sit magnus, est igitur reverendus. Sic ait Jerem. c. 10. 7. Quis non rovereatur te, Rex gentium? cum in teconquiescat illa, cum maximus sis in omnibus sapientibus gentium & omni regno ipsorum, ex eo quod nullus est partibit.
2. Quum Deus noster sit magnus, serio ad eum nos convertere & resipiscere debemus. Deut. 10 16, 17. Circumcidetis ergo praeputium cordis vestri, & cervicem vestram ne obduretis amplius. Nam Iehovo Deus vester, is est Deus Deorum & Dominus dominorum, Deus fortissimus, maximas, potentissimus, summeque reformidabilis, qui non accipit personam neque recipit munus.
3. Quum Deus noster sit magnus, celebrandus ab omnibus. 16 Chron. 16. v. 24. 25. Narrate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Nam magnus Iehova & laudandus valde & reveredus & supra omnes Deos. Huc pertinent loca, Psal. 47. 2, 3. Et 9 5. 1, 2, 3. & 96. v. 3. 4. & 135. v. 3, 4, 5. & 145. v. 2, 3. & 147. 15. & 1502. Jesa. 12. 6.
I. Quum Deus noster sit magnus, religiose est invocandus, & confidendum preces nostras exauditum iri, quod facit Nehemias vers. 5. Obsecro Iehova Deus coeli, Deus fortissime,. maxime, & sunmi roverende, observans fedus & benignitatem diligentibus se & observantibus praecepta sua. Similiter ci9. 32. Et Dan. 9. v. 4. Ps 79. 11. Pervenia. ante facum tuam gemitus vincti pro magnitudine brachii tui, fac uta re iqui sint qui jam traduntur morti, hoc est, pro amplissima adeoque infinita virtute tuae
Haxιλισεις. I. Quum Deus noster magnus sit, non sunt metuendi hostes nostri, Deuter. 7. vers. 21. Ne consternator metu illorum nam iehova Deus tuus in medio tui est, Deus fortis, magnus & formidabilis. Nehem. 4. v. 14. Ne timetote ab istis: Dominum maximum & summe reverendum recordamini. Psalm. 99. v. 1, 2. Iehova regnat, commoveantur populi: regnat Iehova T(ione magnus.
II. Magnitudo Dei nos consolatur adversus magnitudinem pec- catorum nostrorum, Joh. 3. 20. Si nos condemnet cor nostrum, nempe maior est Deus corde nostro
III. Quum Deus noster magnus sit, e manibus ejus nemo non rapere potest, Joh. 10. 29. Pater ille meus, qui mihi dedit eas, maior omnibus est, neque quisquam potest eas raperc e manibus Patris mei.
IV. Quum Deus noster inagnus sit, certe vicimus diabolum & mundum, 1. Joh. 4. v. 4. Vos ex Deo estis filioli, & vicistis eos; quoniam maior est qui est in vobis, quam qui in mundo est?
Haec de magnitudine Dei. Idem Deus dicitur multus benignitate & fide, Psalm. 86. 15. & 103. 8. multus virtute seu fortitudine, Psalm. 147. 5. & passim; non quod in eum cadat discreta quantitas, sed ut infinitas benignitatis & ndei ejus significetur.
Vestimentum Dei, ut nix album est, & pili capitis ejus sunt ut lana munda, Dan. 7. versicul. 9. hoc est, justitia Dei est integerrima & longe remotissima ab omni iniquitate in exsequutione judiciorum divinorum.
Liber Deo per metaphoram adscribitur in scriptis Propheticis & Apostolicis, isque quadruplex, nempe liber providentiae, liber Scripturae Sacrae, liber iudicii diuvini, & liber vitae.
Liber providentiae Dei, est praescientia Dei, quam ab aeterno praevidi. omnes quos creaturus erat homines, eorum nomina, actiones, eventus, etiam antequam nascerentur: de quo libro legitur Psalm. 136.16. Massam meam vident oculi tui & in libro tuo haecomnia scripta sunt. Hic liber est consiliorum & decretorum Dei.
Estque duplex, Mundi & Ecclesiae. Liber Mundi, est de totius Mundi seu universitatis hujus guberna tione, qui penes Deum Patrem dicitur esse repositus in manu ipsius, sed creaturis omnibus occlusus atque incognitus absque reseratione & revelatione per Christum facta, Apocal. 5
Liber Ecclesiae, est qui continet res eventuras Ecclesiae, estque in manu Redemtoris, Apocal. 10.2
Liber Scripturae Sacrae, est in quo Deus testimonia voluntatis suae per servos suos consignavit: de eo dicitur Jes. 34. v. 16. Quaerite ex libro Iehovae & legite, unum ex his non defuturum est,
Liber iudicii divini, est in quo perscripta sunt & perscribuntur omnium hominum jam natorum facta, ut secundum ea quisque judicetur, Dan. 7. v10 Malach. 3. v. 17. Idem liber memorialis dicitur Apocal. 20. 12. Hic liber nihil aliud est, quam cognitio atque memoria quam Deus habet eorum quae quisque gessit.
Liber vitae, est in quo omnes qui ad vitam aeternam pertinent, abaeterno conscripti, id est praesciti & praedestinati sunt: & hic liber nihil aliud est, quam ipsa divina mens & prescientia aeterna in qua designati sunt omnes aeternum servandi. De libro hoc legitur Exod. 32. v. 32. & 33. Psalm. 69. v. 29. Dan. 12. 2. Philip. 4 3. Apocal. 3. v. 5 & cap. 13 8. & 20. 12, 15 & 2127. & 22. v. 19.
Psalm. 93. 1. Jehova dicitur celsitate indutus & robore accinctus. Psalm. 10x. 1, 2. dicitur decorem & majestatem induisse, & amicivisse se luce tanquam panno¬
Curruum Di dicuntur esse duae myriades, millia multiplicia, Psal. 68. 18. ut intelligamus eum majestate regia omnibus Regibus terrenis superiorem esse.
Deus dicitur tur belli, Exod. 15. 3. id est. bellicosissimus, tum quia ipse cum perverso eluctatur; vincens eum sua ipsius perversitate cortuentem, Psalmo 18. versicul. 27. tum quia summus est Imperator qui bellis praesidet & victoriam dat, cui vult, fundit fugatque quos vulo
Dicitur signifer, Jesa. 10. v. 18. qui veluti signum praeferet Assyriis fugientibus accepta clade, quam centum octoginta quinque millia una nocte ab Angelo interfecta.
Dicuntur ejus esse scuta terrae, Psalm. 47. 10 id est, protectiones. proinde pii ad illum confugiunt
Excelsus est valde, Psalm. 47. v. 10, non tam loco, quia ubique est, quam gloria, quae summa est;
Dicitur Pastor, Psalm. 23. 1. Et 8o. 2. Gen. 2. v. 2 dicitur quievisse die septimo, non quod ullo labore defatigatus fuerit, cum sine labore operetur, sed quod ab hoc die destiterit plura genera creaturarum condere, & quod praeter ea quae sexdiebus fecerat, alia deinceps nova non creaverit. Quies enim non est vera motus privatio: sed finis seu perfectio perfecti
Iustificatur, cum justus, bonus, fidelis & misericors praedicatur, Luc7. v. 29. Et eo audito, totus populus & publicani iustificarunt Deum, baptixat: baptismo Iohannis. Matt. 11. v. 19. iustificata est sapientia a filiisuis hoc est, agnita, approbata, sucepta, culta, religios e observata al electis, qui sunt filii Sapientiae. I. Timoth. 3.16. Deus iustificatus est in Spiritis, hoc est, in illa infirma carne Christi ita vis Deitatis sese exse ruit, ut Christum quantumvis hominem infirmum secundum externum adspectum palam fuerit esse Deum.
Satur est, cum fastidit aliquid, eoque non delectatur, Jesa. 1. versicul 14. Dignus est qui accipiat gloriam & honorem & virtutem, Apoc. 4. II. non quod Deo quicqua a creaturis accedat, quid enim detur D2o quo egeat? sed quia solus agnoscitur dignus, qui sit glorificandus, honorandus, & summae virtutis seu potentiae nomine celebrandus ab Angelis & hominibus
Consolationem capit, cum peccata improborum ulciscitur, & sumenda de hostibus poena sibi satisfacit, ac si ex offensis acceptis contristaretur, & levamen ex ultionibus perciporet, Jes 1. 24.
Sic sedet in coelis, Psalm. 2. v. 4. sedet insolio, Psal. 9. 5, 8 hoc est, potenter super offinem creaturam regnando praesidet & judicem agit,
Vigilat, cum sedulo incumbit in id quod proposuit sibi vel in misericordia vel in judicio, Jer. 1. 12.
Dormit, cum cessare ab auxilio videtur & anxiis tarde, quod ad sensum carnis, subvenit, Psalm. 44. 24. Revera autem non dormit: imo ne dormitat quidem, id est, ne tantillum quidem ab auxilio fidelibus suis ferendo cessat, Psalm. 121. 3. 4.
Evigilat; quando incipit exserere potentiam suam ad efficiendum ustitiam suam in puniendis improbis & liberandis piis, Ps. 73. 20.
Silet, quando se preces audire dissimulat, Psalm. 28. 1 Atque haec attributa sumuntur ab homine: sequuntur
ris sumuntur. Qualia sunt, locus, tempus, &c. Ut Deus dicitur esse in TEiione. Montana desiderat Deus ad sedem suam Psalm. 68. 17. Iehova est editus locus noster, Psalm. 18.3 Et 144. 2.
Tempus Deo tribuitur Psalm. 139. 2. quum dicitur, intelligis cogitationem meam e longinquo, id est, longe antequam animo insederit neo, ut ostendit ibidem v. 4. Quum nondum est sermo in lingua mea, mo Iehova, nosti ipsum totum.
Tribuuntur Deo etiam alae, per quas intelligitur protectio & defensio: nam Deus more avis electos suos, tanquam pullos sub se colligit, fovet, & ab insidiis diaboli & malorum hominum protegit: Deut. 32. 10. Ruth. 2. 12. Ps. 17. v. 8. Ps. 91. 4.
Vmora, Psalm 91. 1. & 121. 4. per quam intelligitur protectioQuemadmodum enim umbra protegit a radiis & aestu Solis: ita Deus protegit a periculis.
Via, Psalm. 77. 14. & 103. 7. Est autem via Dei cursus actionum & moderationis ejus, quam cuncta gubernat & disponit: est gubernatiodivina. Semita Dei, Psalm. 25. 16.
Sic appellatur Deus variis nominibus per metaphoram, veluti lucerna nostra, 2. Sam. 22. 29. id est, autor felicitatis nostrae
Sol, Psalm. 84. 12. id est, autor illustrium bonorum, illuminatoa mentium & depulsor calamitatum, quae tenebrae in Scripturis nominantur
Lux, Jesa. 10. v. 17. Erit enim lux Israelis pro igne, id est, Deus Israelem illustrans 1. Joh. 1. v 5. Annuncians vobis Deum lucem esse, nec tenebras in eo esse ullas. Possessio nostra. Deut. 10. 9. Merces nostra, Gen. 15. 1. id est, is apud quem nobis reposita est felicitatis merces. Pertio nestra, Ps. 16. 5. Habitaculum, Ps. 9. 1. & 91. 9. id est qui facit ut secure habitemus, freti protectione Dei. Latebra, Ps. 119. 114. id est, qui nos occultat ne in manus hostium & osorum nostrorum incidamus: sicut absconderat Jeremiam & Baruchum, Jer. 36. 26. Templum, Apoc. 21. 22. Umbra nostra, Ps 121. v. 5. Iehova custos tuus, Iehova umbra tua est? ad manum dexteram tuam. Turris, Ps. 912. Prover. 18. v. 10. Quem admodum enim in turribus altis & munitis tuti sumus ab hoste: ita Deus nos collocat in tuto.
Cornu salutis nostrae, 2. Sam. 22. 3. Psalm. 10. 3. id est, is qui nos defendit, ut cornua feras defendunt.
Scutum, clybeus, quia est defensor inermium. Ps. 3. v. 4. & 144. 2. Est. autem clypeus seu scutum ambulantibus integre, Prover. 3. v. 7. Quapropter in Deo spes collocanda, Ps. 33. 20. Ignis consumens, Deut. 4. v. 24. & 9. 3. Hebr. 12. 29. Rupes, Ps. 71. Robustum habitaculum, Psal. 71. 3. Munitio, Psal. 71. 3. Propugnaculum. Psalm. 144. 2.
Sed caput hoc de metaphoricis attributis Dei claudant insignia a liquot Patrum veterum dicta. ORIGENES homilia tertia in Genesin in principio hunc in modum scribit: Quonia in multis divinae Scripturae locis Deum legimus ad homines loqui, & propter hoc Iudaei qui dam, sed & nostrorum nonnulli, Deum quasi hominem intelligendum putaverunt, id est, humanis membris habituque distinctum: Philosophi vero velut fabulosa haec & ad Poeticorum similitudinem figmenterum formata despiciunt: videtur mihi de his primo paucis sermocinandum, & tunc ad ea quae recitata sunt veniendum. Primo ergo ad eos sit sermo, qui foris positi arroganter nos circumstrepunt, dicentes excelso illi & invisilili atque incorporeo Deo non convenire, ut humanis utatur affectibus. Si enim loqued (inquiunt) ei datis usum, sine dubio dabitis & os, & lingua caeteraque membra, quibus lequendi expletur efficium. Quod si sit, recessum est ab invisibili & incorporeo Deo: & multa his similia nectentes nostros fatigant. Ad haec ergo, si precibus vestris iuvemur, prout Dominus dederit, breviter occurremus. Nos sicut incerporeum esse Deum, & omnipotentem, & invisibilem profitemur, ita eum curare mortalia, & nihil absque cius providentia geri, neque in coelo, neque in terris, certo & immobili dogmate profitemur. Memento quia nihil sine providentia eius geri diximus, non sine uoluntate. Multa enim sine uoluntate eius geruntur, nihil sine providentia. Providentia namque est, qua procurat & dispensat, & providet quae geruntur. Voluntas vero est, quam vult aliquid aut non vult. Sed de his alius: Longior enim est & diffusior iste tra¬ Ratis. Secundum hoc ergo quod provisorem omnium & dispensatorem! presicemur Dei, consequens est, ut quid velit, vel quid hominibus expediat, indicet. Si enim non indicet, nec erit provisor hominis: nec creditur curare mortalia. Indicans igitur Deus hominibus quae eos agere vult, qui potissimum affectu dicedus est indicare: Nonne eo, qui hominibus in usu & notitia est? Si enim (verbi causa) dicamus quia silet Deus, quod natura illi conveniens creditur, quomodo indicatum esse aliquid ab eo putabitur per silentium? Nunc autem idcirco loquutus dicitur: ut scientes homines hoministerio voluntate alterius alteri innotescere, agnoscant ea quae sibi peprophetas deferuntur, Dei esse uoluntatis indicia. In quib. utique non intelligitur voluntas Dei contineri, nisi ea loquutus dicutur: quia nec sentitur, nec intelligitur inter homines indicari unqua posse per silentium voluntatem Sad haec rursum non secundum errorem Iudaeorum, vel etiam ex nostris nonnullorum, qui cum illis errant, eatenus dicimus, ut quoniam humana fragilitas aliter audire de Deo non potest, nisi ut sibi res ipsa, & votabula nota sunt, idcirco etiam membris haec nostris similibus & habitus humano Deum agere sentiamus. Alienum hoc est ab Ecclesiastica fide. Sed hoc ipsum quod vel aspirat in corde uniuscuiusque sanctorum, vel sonum vocis pervenire ad aures eius facit, loquutus homini Deus dicitur. Sic & quum nota sibi esse indicat quae unusquisque vel loquitur, vel agit, audisse se dicit: & cum aliquid iniustum geri a nobis indicat, irasci se dicit: cum beneficiis suis ingratos nos arguit poenitere se dicit: indicans quidem haec bis affectibus quae hominibus in usu sunt Simplex namque est illa substatia, & neque membris ullis, neque copaginibus, affectibusque composita, sed quicquid diuvinis virtutibs geritur, hoc ut homines possent intelligere, aut humanorum membrorum appellatione profertur, aut communibs & notis annunciatur affectibus. Et hoc modo vel irasci, vel audire, vel loqui dicitur Deus. Nam si vox humana aerictus, id est, lingua repercussus dicitur, potest & vox Dei dici aer ictus, vel vi vel uoluntate divina. Et inde est quod si quando vox diuvinitus datur, non ad omnium aures, sed ad quoris interest, auditus allabitur: ut agnoscas sonitum non linguae pulsu redditum, alioquin fieret communis auditus, sed superni nutus moderamine gubernatum: quanqua Prophetis saepe & Patriarchis, caeterisque sanctorum, etiam sine vocis sono, verbum Dei factum esse referatur, sicut ex omnibus sacris voluminibus abundanter docemur. In quo (ut breviter dicam) illuminata mens per Spiritum Dei formatur in verba. Et ideo sive hoc, sive illo quo supra diximus modo, quum uoluntatem suam indicat, loquutus esse dicitur Deus
AUGUSTINUS quarto tomo, libro octoginta trium quaestionum quaest. 22. Divinae Scripturae a terreno & humano sensu ad divinum & coelestem nos erigentes, usque ad ea verba descenderunt, quibus inter se stul tissimorum etiam utitur consuetudo. Itaque earum etiam affectionum non mina quas animus noster patitur, quas longissime a Deo esse seiunctas, iam qui melius sapit intelligit, non dubitaverunt illi viri per quos loquutus est Spiritus. Sanctus, opportunissime in libris ponere. Vt verbi gratia quoniam difficillimum est ut homo aliquid vindicet sine ira, vindictam Dei quae omnino sine ista perturbatione sit, iram tamen vocandam iudicaverunt. Item quia coniugii castitatem zelando viri custodire consue. verunt, illam Dei providentiam per quam praecipitur atque agitur ne anma corrumpatur & deos alienos sequens quodammodo meretricetur, zelum Dei appellaverunt: Sic & manum Dei, vim qua operatur, & pedes Dei, vim qua in omnia custodienda & gubernanda pertendit, & auret Dei vel oculos Dei, vim qua omnia percipit atque intelligit, & faciem Dei, vim qua se manifestat atque dignoscitur, & caetera in hunc modii; Propter. ea scil. quia nos ad quos sermo sit, & manibus solemus operari, & pedibus incedere & quo fert animus pervenire, & auribus atque oculis caeterisque sensibus corporis corporalia percipere, & facie innotescere, & si quid alius ad hanc tanquam regulam pertinet. Hoc modo igitur quoniam mutare. coeptum aliquod & in aliud transferre non facile solemus, nisi poenitendo, quan quam divina providentia serenam mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare: accomodatissime tamen ad humile humanam intelligentiam ea quae incipiunt esse, neque perseverant quantum perseveratura sperata sunt, quasi per poenitentiam Dei dicuntur ablata.
Et tomo eodem, libro secundo ad Simplicianum, quaest. 2. Age iam videamus quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim Regem. Saul. Quaeris enim, non utique in talium verborum intellectu rudis, sed rudimenta explorans mea paterno studio & benigna cura, quomodo poeniteat aliquid Dominum, in quo sit omnis praescientia. Ergo cum hoc deDomino dicitur, indignum aliquid dici arbitrarer, si aliquid dignum inveniretur, quod de illo diceretur. Cum vero verba omnia, quibus humana colloquia conferuntur, illius sempiterna virtus & diuvinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quicquid de illo humanitus dicitur, quod etiam hominihus aspernabile videatur, ipsa humana admonetur infirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis Sanctis de Deo dicta existimat, humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati, ac per hoc etiam ipsa esse transcendenda, est sanior intellectus, sicut ista qualicunque transcensa sunt. Quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo. cuncta praesciente, poenitentiam esse, non posse? Et certe tamen haec duo vero ba sunt, poenicentia & praescientia, quorum quia unum congrue credimus in Deo, id est, praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Quum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans, quaesierit quemadmo dum vel ipsa praescientia Deo congruat, & invenerit huius etiam verbi notionem illius ineffabili divinitate longe lateque superari, non miretus estrumque de illo propter homines dici potu sse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur. Et paulo post: Quod si ita in Deo est, ut posse proprie dici, intelligit & intellexit: sentit & sensit: admittit tempus & surripit: nihilominus illa mutabilitas longe a Dei substantia removenda est: & tamen & scit & praescit Deus incffabili modo, sic eum & ponitet ineffabili modo. Cum enim scientia Dei longe distet ab humana. scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraque tamen scientia vocatur: R & haec quidem humana talis est, ut dicat de illa Apostolus, etiam sciencis destruetur, quod nullo modo recto de scientia Dei dici potest. Sic & ira¬ hominis turbata est & non sine cruciatu animi: ira vero Dei de qua dicitur in Evangelio, Sed ira Dei manet super eum, Et Apostolus, Revelabitur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem: illo in tranquillitate iugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili aequitate vindictam, Misericordia quoque hominis habet nonnullam cordis miseriam? unde etiam in Latina lingua nomen accepit. Nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus hor tatur Apostolus. Quis autem sano capite dixerit ulla miseria tangi Dei. quem ubique Scriptura multae misericordiae esse testatur? Ita & gelum humanum non sine peste livoris intelligimus: Zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo, non eodem modo. Longum est percurrere caetera, & sunt innumerabilia, quibus ostenditur multa divina iisdem nominibus. appellari quibus humana, cum incomparabili diversitate seiuncta sunt: nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haec cognita quae in quoti diana consuetudine versantur, & experimentis, usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intelligenda illa sublimia praebent viam.
tis Dei. YNECDOHICA attributa Dei, sunt quae ei attribuuntur Ptropo synecdoches; veluti cum Deus noster dicitur esse Pater coe¬
estis, Joh. 20. 17. & 1. Corinth. 8. 6. Nobis unus est Deus, Pater ille a quo omnia, & nos in ipso. Non enim Deitate excluditur Filius & Spiritus Sanctus. Unde & Filius nominatur Pater aevernicatis Jesa. 9. 6. Hinc regenerati verbo Evangelii dicuntur filii & filiae Christiut Matth. 9. 2. dicit Christus paralytico, Confide fili, remissa sunt tibipeccata tua. Et Marc. 5. 22. ad mulierem haemorrhousam: Filia fides tua te servavi
Cum unus dicitur esse Dominus, Jesus Christus, per quem omnia & nos in ipso, 1. Cor. 8. 6. non enim excluditur Dominatus illius possessione & autoritate Pater & Spiritus Sanctus
Cum Johannes Apocal. I. ver. 4. precatur gratiam & pacem a setem spiritibus qui in conspectu throni Dei sunt: unus Spiritus Sanctus intelligitur, qui tam efficaciter in singulis illis septem Ecclesiis, ad quas Johannes scribere jussus est, operabatur ac si totidem spiritus essent.
Synecdoche etiam est cum per vocem Dei, Psalm. 29 & seqq. intel ligitur tonitru. Nam alioquin vox Dei latius patet, ut Genes. 3. ver. 8 legitur, Adamum & Evam audivisse vocem Jehovae Dei, id est, levemquendam sonum ac velut strepitum advenientis Dei. Exodi. 15. v. 26. per vocem Dei intelligitur lex seu mandata Dei; Si sedulo attendens: id vocem Iehova Dei tui, quod rectum videtur in oculis eias feceris, & aurem accommodans ad praecepta eius, nullum morbum quem imposui AEgypto, imponam tibi, sed ego Iehova ero curator tuus.
coniunctis. TTRIBUTA Dei figurata interdum plura conjunguntur, plerunque metonymica & metaphorica, inprimis in hypotyAt
posibus, id est, graphicis & allegoricis, per continuatos tropos descriptionibus gloriosae majestatis Dei, praesentiam suam olin declarantis vel in promulgatione verbi sui, vel in visionibus Propheticis: ut Exod. 19. v.16. & sequentibus Psalm. 18. versic. 7. & sequentibus
In ipsa angustia mea invoco Iehovam, & ad Deum meum vociferore exaudite templo suo vocem meum, & vociferatio mea coram eo pervenit ad aures eius. Et concutitur ac movetur terra, fundamentaque monium commoventur, concutiuntur autem, quum ira accenditur ei. Adscendit fumus per nasum eius, & ignis ex ore eius consumens: prunae ardentes ab eo sunt;: Et demittens coelum descendit, cum caligine sub pedibus suis: Et insidens Cerubinis volat, volitatque super alus venti: Disponit tenebras latibulum suum, circa se tugurium suum, tenebrosas aquas, lensitates superiorum nulium. A splendore qui est ante eum, nubes eius densae transeunt; grando & prunae igneae. Tonante in coelis Iehova, & excelso edente vocem suam, grando & prunae igneae: Ita emittens sagit. tas suas dispergit illos; & fulgura iaculans fundit illos. Conspiciuntur etiam imi alvei aquarum, & revelantur fundamenta orbis habitabi. lis: increpatione tua Iehova, flatu spiritus nasi tuui. Mittens ex edito assumit me, extrahit me ex aequis multis: Eripit me ab inimico meo valentiore, & ab osoribus meis, quum robustiores sunt me. Quum occurrunt mihi in tempore calamitatis meae: tum est Iehova prosuciptione mihi, Jesa. 6. Ezech. 3. Dan. 7. versic. 9. Apocal. 4. versicul. 7. & sequentibus
Interdum in eadem voce concurrit geminatus tropus, veluti cum sesa. 33. 2. precantur fideles: Esto hrachium horum singulis matutinis: voce brachii primo per metonymiam causae efficientis intelligi¬ tur defensio. q. d. Esto defensio tuorum: deinde per metonymiam esfecti intelligitur causa efficiens & autor defensionis seu defensor.
Sic Psal. 38. 3. & Ezech. 39. 21. manus Deo attribuitur metaphori ce, & per eandem intelligitur plaga metonymice, quia manus est causa efficiens instrumentalis, qua infligitur plaga.
RECAPITULATI0. Sic libro hoc distributionem Theologiae in duas partes, quarum prior de fide, posterior de bonis opcribus est: proposuimus & confirma. vimus. Doctrinae fidei duas etiam partes esse ostendimus, priorem de Deo, posteriorem de Ecclesia Dei. Hinc descriptionem Dei tradidimus & doctrinam de Deo duabus partibus cemprehensam esse indicavimus, quarum una est de essentia, altera de operibus Dei. Doctrinae de essentia Dei itidem duas partes esse diximus de aitriluta De & depersonis Deitatis. Attributa Dei tum propria tum figurata quantum gratia Dei concessit, consideravimus & usum eorum ostendimus. Fa¬
On this page