Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 18
RECATIONIS adminicula, quibus ardor precandi adjuvatur P & accenditur, sunt: pium jejunium, & gestus externi in precibus.
Pium jejunium est abstinentia ab omni cibo & potu ad certum tempus qua lasciviens caro subigitur, ut ad preces cocipiendas & sanctas meditationes verbi Dei melius simus comparati, utque nos totos cum vero animi dolore coram Deo humiliemus dum reatum nostrum coram ipso confiteri volumus, & hoc exercitio externo tum nos ipsos tum alios ad resipiscentiam & preces acuamus. 1. Cor. 9. 25. 26, 27. Lev. 23 v 27. Jes. 58. 4 Luc. 2 37. Act. 13 & 14. v23. 1. Cor. 7. v. 8. Lev. 16. v. 2 29, 30, 31. Joel 2. 14, 15, 1. Sam. 7. v. 5, 9. Vocatur etiam afflictio animae.
rejunium adminiculum est precationis & signum humilitatis ac resipiscentiae, non autem cultus Dei est,
I. Quia a Deo non est imperatum, Zach. 7. 5. Quum jejunatis & plangitis quinto & septimo mense, ut illis septuaginta annis, an ullo pacto mihi, mihi, Jehovae,) inquam jejunatis? Jes. 58. 5. An hujusmodi est set jeiunium quod eligo, dies quo affligit homo animam suam? an incurvare ut iuncum caput suum? an ut quis cilicium ac cinerem sibi sternati an huiusmodi vocabis ieiunium, & diem acceptum lehovae:
RESP. Indicendum jejunium ut adminiculum precum ad Deum quemadmodum ex sequentibus ibidem liquet. Mox enim additur v. 16, 17. Colligite populum, indecite congregationem, congregate senes. colligite parvulos & sugentes ubera; egrediatur sponsus e cubiculo suo & sponsae thalamo suo: Inter ipsum vestibulum & altare fleant Sacerdotes ministri Iehovae: & dicant, parce Iehova populo tuo, & ne exponas possessionem tuam opprobrio ut dominentur in eos Gentes, cur dicerent in populis, ubi est Deus istorum? Alioqui & fletus esset cultus Dei, quia dicitur, fleant sacerdotes.
II. Quia inter adjuncta conversionis ad Deum & precationis aperte refertur Joel. 2. v. 12. Convertimini ad me ex toto corde vestros & ieiunio, & flitu & planctu. Alioquin dicendum esset, etiam fletum & planctum esse cultum Dei,
III. Quia regnum Dei non consistit in cibi & potus usu vel abstinentia; sicut Paulus ait Rom. 14. 17, 18. Non enim est regnum Dei eica & potus, sed iustitia & pax, & gaudium per Spiritum Sanctum. Nam qui per haec servit Christo, placet Deo, & probatus est hominibus.
IV. Quia jeiunium est res por se adiaphora ac media, non necessatia per se, nec quicquam habens momenti nisi propter eos fines ad quos respicere debet, ut satis ostendit exemplum Pharisaei superbi Luc. 18. 12.
V. Quia illius neglectum Christus in discipulis suis excusavit. Nam quum illum adiissent discipuli Johannis Baptistae, dicentes: R Quare nos & Pharisaei multum jejunamus, discipuli vero tui non jejus nant?i Dixit ci, Num possunt filii thalami lugere quamdiu cum eis est sponsus: ut Legitur Matt. 9. v. 14. 15. Nequaquam vero Christus excusasset jejunii neglectum, si illud cultus Dei esset.
VI. Quia jejunium est corporalis exercitatio quae ad pauca prodest, 1. Tim. 4. 8. ubi Paulus per corporalem exercitationem intelligit jejunium, externam vitae austeritatem & similia.
IIX. Quia si jejunium esset cultus Dei, tum die Dominico jejunare Patres veteres non dixissent esse scandalum & nefas: At esse Sdixerunt Epiphanius haeres. 75. Tertullianus, Augustinus & alii. Ex¬
nis sequitur, jejunium non esse cultum Dei, quamvis sit cultus divini idminiculum. Idem non consistit in abstinentia a certis cibis ac potissimum a carnibus, ut manifestum ex Col. 2. v 21. & 1. Tim. 4. 3
Opponitur exemplum Danielis & sociorum cap. 1. v. 12. Danielis iterum c. 10 3. RESP. Daniel & socii ejus, pro carnibus non elegerunt pisces, vel lactucas praestanti oleo delibutas, vel amygdalas vel ficus vel uvas passas vel alios cibos saccaratos, conditos & delicatos, sed cibum vilissimum & aquae communis potum. Tum Daniel & sociejus non indixerant sibi jejunium, sed constituerant se non polluere cibis qui lege divina Israelitis vetiti erant. Idem Daniel c. 10. 3. abscinuit ab omni cibo rerum desiderabilium, non ut iram divinam placaret, sed ut fratrum suorum miserias quasi συγκακοπαθεν vehementius doleret atque animo ad Deum paratiore accederet. Id vero non magis carnium, quam piscium abstinentiam postulat. Tum Daniel non stato & anniversario tempore, ut Papistae solent, jejunavit, sed quando Ecclesiae calamitas serias ad Deum preces postulabat.
Opponitur deinde exemplum Elisaei qui sylvestribus ramis & amaris prophetas pascebat, 2 Reg. 4. v. 38.
RESP. Elisaeus id non fecit jejunii & religionis causa, sed quia ad lius cibus tum non suppetebat.
Opponitur exemplum Iohannis Baptistae, qui tota vita sua ieiunans, non carnes, sed locustas & mel sylvestre comedit Matth. 3. vers. 4. RESP. Neque Johannnes Baptista pisces optime & opipare paratos & vinum optimum loco carnium elegit: neque Papistae imitantur Johannem Baptistam locustas & mel sylvestre tota vita comedendo. Jejunent Papistae ut Johannes Baptista tota vita, & nos illis non invidebimus.
Opponitur exemplum veterum Christianorum. RESP. Quantum a Papisticis jejuniis vetera Ecclesiae jejunia differrent, ostendit Au¬
gustinus lib. 30. contra Faustum, c. 3. & 5. Nam olim usi jejunii Christiani sunt, ut corpus edomarent, animam humiliarent: in Papistarum jejuniis hic fructus minime reperitur. Veteres Christiani cibos nullos unquam prohibitos & immundos putabant: at Papistae eibos quosdam vetitos existimant, quorum usu conscientia polluatur. Veteres Christiani quum jejunabant, a carnibs non tantum terrestritum bestiarum, sed piscium etiam & a fructibus abstinebant: at Papistis jejunantibus fructus & pisces in deliciis sunt. Veteres Christiani libere jejunabant prout quisque aut vellet aut posset: at Papistis de jeuniis communes leges sunt
leiunium privatum, est quod quis sibi ipse privatim indicit ob certas causas & necessitates, 2. Sam. 3. 35. & ca. 12. v.16. Nehem. 1. v. 4. Esther. 14. 2. Dan. 9. v. 3.
Ieiuntum publicum, est quod a toto populo observatur SECUNDO jejunium vel votivum est vel liberum a votoIeiunium votivum, est ad quod quis voto obstrictus est. Augustinus epistolam octogesimasexta Quale fuit Davidis, 2. Sam. 3. 1
TERTI0, jejunium vel ordinarium est, vel extraordinarium. Ieiunium ordinarium, est quod statis temporibus observatur: Ut quum quis singulis septimanis certo die semel aut bis jejunat. Sic & olim in Ecclesia & nunc in quibusdam reformatis Ecclesiis observaur quatuor jejuniorum tempora quotannis ordinario Ieiunium extraordinarium, est quod ingruente aliqua necessitate uocunque tempore suscipitur: veluti si quis ob calamitatem aliquam luam vel suorum jejunium sibi indicit, ut fecit David aegrotante pri mo filiolo ex Bathseba, 2. Sam. 12. v. 16, 17. Aut quum ex presbyre rii & pii Magistratus autoritate universaliter indicitur, quoties ita potulat temporum ratio, nempe quum vel publica calamitas imminet. peccatis nostris debita, vel beneficium aliquod singulare a Deo petendum. vel reformatio aliqua publica Ecclesiae & Reipublicae instituenda. Appellatur etiam ieiunium indictivum, Jud.:0. v. 26. Joel. 2. v. 12 Joh. 3. v. 5, 7. 1. Sam. 7. 6. 2 Sam. 1. v. 11, 12. 2. Chron. 20. 3. Estnerae 14. 3. Actor. 13. 2, 3 & 14. 2. 3. Ezr. 8. 21, 22, 23.
Jejunio pio tempore luctus conjunctus est fletus: ideo fletus μεπα¬ rυμιϰώς pro ipso jejunio ponitur, Zach. 7. v. 3.
ejunio conjunctam esse oportet seriam resipiscentiam, dlioquin abominabile erit eoram Deo, Jesa. 58 6, 7
A religioso jejunio distingui debet tum impium, item hypocritica itiunium, tum medicum, tum coactum
Impium ieiunium, est quod ex causa impia & pessimo fine indictum aut susceptum est: Quale erat Ieiunium Iexteelitarum jussu Igebela; indictum cum vellet lapidari innocentem Nabothum, 1. Reg. 21.. 1o, 11, 12. Item ieiunium Iudaeorum qui in apostoli Pauli necem conjuraverant Actor. 23. 14.
Hypocriticum ieiunium, est quum quis in peccatis permanens, & noresipiscens, ex superstitione quadam, vel opinione cultus Dei, ab omni aut a certo cibi potusque genere abstinet, sive ad sanctitatis A famam ex jejuniis venandam, sive ad corporalia & spiritualia bona romerendi
Est fugiendum: I. Quia displicet Deo Jesa. 58. v. 3. 4, 5. II. Quia prohibetur a Deo, Matth. 6. 10. III. Quia cibus hominem non polluit, Matth. 15. 11 Ieiunium Medicum, est abstinentia a cibo & potu a Medicis praescripta valetudinis gratia.
Ieiunium coactum, est abstinentia a eibo & potu ob ejus defectum, quale est eorum qui cibo & potu privantur, aut fame moriuntur vel ob violentum fuperioris imperium, quale fuit jejunium Israe ditici exercitus a Saule violenter injunctum 1. Sam. 14. vers. 24 & sequentibus. DE JEJUNIO QUADRAGESIMAE quaeritur, an sit observandum Papistae affirmant allegato exemplo Mosis, Eliae & Christi. RESI Exempla sunt prorsus dissimilia a jejunio quadragesimae pro quo Papistae contendunt. Nam jejunium quadragesimale Papisticum quotannis observatur: at jejunio quadraginta dierum Moses, Elia & Christus jejunarunt tantum semel. Deinde Papistae in jejunio quadragesimali non abstinent ab omni cibo & potu: at Moses, Elias & Christus ab omni cibo & potu abstinuerunt. Tale jejunium neme aliorum hominum recte alioquin valentium in ista imbecillitatie imitatus fuerit. Tertio, jejunium Mosis, Eliae & Christi mitaculo sum fuit & plane extraordinarium: at Papisticum & commune & quotannis ordinarium. Quarto, Moses, Elias & Christus jejunarunt quadraginta dies & noctes, ut comprobaretur, vocationem illorum non humanam, sed divinam esse; & doctrinam quam annunciabant non ab humano ingenio excogitatam, sed e caelo profectam esse: tale fine jejunium Papistarum non habet. Quinto, Moses & Elias jejunarunt per quadraginta dies & noctes ut typi Christi: & Christus jejunando quadraginta dies & totidem noctes, typum Mosis & Elia implevit: At Papisticum jejunium quadragesimale cujus est typus vel veritas
Nos autem negamus jejunium quadragesimale anniversarium. uale Papani commendant, esse observandum I. Quia in Sacris literis nusquam fidelibus est mandatum II. Quia doctrinae Christi & Apostolorum adversatur. Christu enim dicit Matth. 15. v. 11. Non quod ingreditur in os, polluit hominem. Paulus vero Rom. 14. v. 17. Non est regnum Dei esca & potus Col. 2. 2. 16. Ne quis vos damnet ob cibum vel potum. 1. Tim 4. v. 1, 2, 3. 4, 5. Tit. 1. 15. Omnia munda mundis.
III. Quia si Apostoli quadragesimam esse observandam de crevissent, tum omnes Ecclesiae Apostolicae illam eodem ritu & modo celebrassent, praesertim cum Pontificii contendant, Ecclesias in Apostolicis statutis fideliter perstitisse. At vero maximam fuisse primis temporibus hujus jejunii varietatem, non modo in temporum, sed etiam in ciborum ratione patet ex Eusebii li. 5. c. 26. Socratis histor. Eccles. lib. 5. c. 22.
On this page