Text List

Caput 22

Caput 22

CAPUT XXII In quo de precatione ad verum Deum, sed quae inanis

PPRECATIO ad verum Deum, sed quae inanis, est quae etsi ad ve¬

rum Deum dirigitur, tamen conditionibus aliis ad precationem Deo acceptam & efficacem requisitis destituitur, & modis variis polluta ac contaminata est, ac proinde non magis potest placere Dei quam olim sacrificia polluta, de quibus Jes. 1. Malach. 1, & alibi

De quali precatione dicitur Psal. 18. v. 42. Vociferantur, sed non ego qui servet; ad Iehovam, sed non exaudit eos. Et Prov. 1. v. 28. Tunc in vocabunt me, sed non exaudiam, mane quaerent me, sed non invenient Propterea quod oderunt scientiam, & reverentiam Iehovae non elegerunt; Non acquieverunt consilio meo, sed contemserunt omnem correctionem meam. Et c. 21. v. 13. Qui obthurat aurem suam a clamore tenuis, etit ipse clamabit, sed non exaudietur. Jesa. 1. v. 15. Propterea expandentibus. vobis manus vestras occulto oculos meos a vobis, etiam quum utiminimulta oratione, non exaudio: manus vestrae cedibus plenae sunt.

Talis precatio est battologia & precatio coniuncta cum ambitione, cum taedio, cum ira, cum disceptatione, &c.

Battologia, est longarum seu multatum precum recitatio inani labiorum strepitu, sine vero motu cordis & sine fide

Engienda est: I. Quia a Christo prohibetur, Matt. 6. v. 7. Quum oratis, ne sitis multiloqui.

II. Quia propria est Ethnicorum quibus Christ:ani assimilarinon debent, Matth. 6 v. 7. 8

III. Quia frustra adhibetur, quum non exaudiatur a Deo, Matt. 6. v. 7 Jes. 1. v. 15. Etiam quum atimini multa oratione, non exaudio.

IV. Quia novit Pater ille noster, quibus sit nobis opus, antequam I nos petamus ab eo, Matth. 6. v. 8.

Battologiae species sunt, adnumeratio precum quae sit sphaerulis precatoriis, monachorum boatus templici

QUAERITUR. An longae preces damnentu a Christo ? RESPONSIO: Longae preces non damnantur a Christo, sed vanae, inanes & superstitiosae: Longa enim non est oratio in qua nihil redundat: contra vero brevis esse non potest, quae non proficiscitur ex animo puo & fideli

Ambitio in precatione, est peccatum, cum quis ex frequentibus precibus gloriam ac praedicationem apud homines quaerit:

Vitanda est: I. Quia prohibetur a Christo, Matth. 6. v. 5. Et quum precaberis, ne esto ut hypocritae: amant enim in conventibus, & in angus lis platearum stantes precari, ut appareant hominibus: amen dico vobis. retulerunt mercedem suam,

II. Quia est propria hypocritatum, qubus similes esse nequaquam debemus, Matth. 6. 5.

III. Quia precationem reddit irritam apud Deum, Matth. 5. v. 7. Taedium in orando, est peccatum, quum quis aliarum rerum studioanimo peregrinante & cupiente preces finire, precatur.

Repugnat precationi verae & seriae etiam ira, disceptatio, &c. Ira repugnat; quia offensinnes animi in proximum prohibent, que minus bonam conscient a possimus Deum precari & efficiunt ne preces a Deo exaudiantur, 1. Tim. 2. 8. Matth. 6. v. 23. 24. & cap. 6. v. 15.

Disceptatio seu dubitatio de exauditione itidem repugnat verae precationi, 1. Tim. 2. v. 8. Volo igitur viros precari1: quovis loco, puras inanus attollentes absque ira & disceptatione, Jacob. 1. vers. 6. Sed postulet. cum fide, nihil addubitans: nam qui disceptat, similis est fluctus mari qui ventis agitatur & iactatur.

Hactenus de precatione: sequitur de Iuramento.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22