Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 16
MMORTALITAS DEI, est essentialis Dei proprietas, per quam intelligitur, non posse ab ipso separati vitam, ipsum non desinere inquam vivere & mori non posse 1. Timoth. 6, 16. ἐμόνος ἐχω¬ εθανασιαν, qui solus habet immortalitatem,
II. Est immortalis a se, non autem κεινονία, hoc est, communicatione seu accepta immortalitate ab alio: non cujusquam gratia, sed natura sua: non ex alterius voluntate, sed ex suapte essentia.
III. Est solus vere, proprie & simpliciter immortalis; quia solu est omnino immutabilis. In omni enim mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Pro inde & ipsa anima humana, quae propterea dicitur immortalis, quid qualitercunque secundum modum suum nunquam desinit vivere habet tamen pro ipso suo modo quandam mortem suam: quae si juste ivebat & peccat, moritur justitiae: si peccatrix erat, & justificatur, moritur peccato, ut Augustinus docet, sexto tomo, libro tertio contra Maximinum Arianum, capite duodecimo. Vera & integra immore talitas tam non recipit mutationem, quam nec finem, quod omnis mutatio quaedam mortis imitatio est. Omne enim quod mutatur, dum de uno ad aliud transit esse, quodammodo necesse est moriatur quod est, ubi esse incipiat quod non est. Solus igitur Deus absolutanm: perfectamque immortalitatem habet, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbrario, ait Bernardus Sermone octogesi. moprimo in Canonica.
Objectio. Angeli & animae hominum sunt quoque immortales: Ergo non solus Deus. RESP. Antecedens est intelligendum non simpliciter, sed κατα τi: Angeli & Animae hominum sunt immortales, primo improprie, quia ipsorum immortalitas principium habet: secundo, sunt immor tales non sua vi & potestate, sed alieno tantum beneficio, quatenus a Deo in sua natura conservantur: Dei enim sustentatione perdurant & subsistunt.
VSVS Aιδασκαλία I. Quum Deus noster sit immortalis, confirmatur cum esse verum Deum: Qui enim moritur vel mori potest deitate sua, verus Deus non est. Unde Cretenses olim tanquam mendaces. male audierunt, quod Jovem Deum esse profiterentur, & tamen mortuum esse & sepulcrum se ejus habere gloriabantur: de eis Callimachus Cyrenaus Poeta Graecus sic canit hymno in Jovem¬
Rprτis ἀει ψευσαι κ ι ταφον ἀεινα σει Rεῆτες ἐτεκιήναιο συ φ κ θεόνις, νασι αjει. 2. Quum Deus noster sit immortalis, colligitur hinc magnum esse amorem CHRISTI erga nos, qui immortalis exsistens, pro nobis in carne assumta mori dignatus est: sicut Paulus ait Rom. 5. v. 8. Commendat suam erga nos charitatem Deus, eo quod quum udhuc ssemus peccatores, Christus pro nobis mortiuus sit.
Quum Deus noster sit solus proprie immortalis, sequitur quod ipse nos liberet a morte 4. Quum Deus noster sit immortalis, est ipse summum nostrum bonum. Hic locum habet illud recte intellectum: Non est mortale quod opto.
Phεγος. 1. Quum Deus sit immortalis, delirarunt Gentiles; qui divinam naturam in mares feminasque distinxerunt, & varios de os, variasque deas in conjugio viventes confinxerunt. Hac enim sexus discretione & conjugali conjunctione indiget eorum natura, qui subjecti mortis legibus vivunt. Quia enim mors, hominum genus in servitutem adducit, nuptiae liberorum propagatione reponum quod interitus ipse consumsit. Mortale itaque animal medium hohabet ad immortalitatem tuendam, sibi a Deo Creatore tributum, quod gignere filios ex se potest: eamque ob rem morituro quidem homini, feminae usum necessarium esse cognoscimus. Angelis foemineus sexus omnino superfuisset, neque enim augeri propagarique indigent qui decrescere non possunt: qua de re Theodoretus Sermone certio de Curatione Graecarum affectionum. Sic & nos post universalem resurrectionem ex mortuis, non amplius egebimus con¬
ugio, quia immortales erimus 2. Quum Deus sit immortalis, foede erratunt, qui CHRISTUM secundum Deitatem passum & mortuum esse docuerunt. Turpissi me etiam errant, qui Deum peccare posse aut peccati autorem esse. dicunt. Qui enim natura immortalis est, peccare non potest.
Eπανορθυσις. Quum Deus noster sit immortalis, merito deploramus lapsum nostrum, per quem mortales facti sumus qui ad imaginem Dei ac proinde ad immortalitatem creati eramus. Quo pertinet illud Pauli Rom. 5. v. 12. Per unum hominem peccatum in mundum introit ac per peccatum mors: & ita in omnes homines mors pervasit, in quo omnes peccarunt. Et v. 17. Per unam offensam mors regnavit per unum
Reprehendendi & illi sunt, qui peccato dant operam, ac mortis suae inprimis aeternae sibi causa exsistentes, a Dei, qui immortalis est, imagine recedunt.
Hυρδlεια. Quum Deus noster sit immortalis, ad ipsum igitur in morte confugiendum, in ipso spes ponenda: non autem in homine mortali. Quo pertinet illud Psal. 146. 2, 4, 5. Ne fiduciam habetote in Principibus, in ullo filio hominum, penes quem nulla est salus. Exit. spiritus ejus, reuertitur in terram suam: die eodem pereunt cogitationes ejus. Beatus, cui auxilio est Deus fortis Iacobi, cujus exspectatio est in Iehova Deo sub
ΠαραXλησις 1. Quum Deus noster sit immortalis, non est igitur quod metuamus nobis a regibus mortalibus, ab hominibus mortiobnoxiis.
2. Quum Deus noster sit immortalis, erimus & nos immortales: & licet quo ad corpora moriamur, tamen illa rursus e pulvere terrae excitabuntur incorrupta deinceps futura. Oportet enim, ut Paulus ait 1. Cor. 15. v. 53. & sequentibus, corruptibile istud induere incorruptibilitatem, & mortale istud induere immortalitatem. Post. quam autem hoc corruptibile induerit: acorruptibilitatem, & mor tale istud induerit immortalitatem, tunc fiet illud quod scriptum est: Absorpta est mors ad victoriam: Ubitua, o mons, victoria? Ubi tuus, & sepulcrum, aculeus? Aculeus vero mortis est peccatum: vis outem peccati, lex. Deo autem sit gratia qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
On this page