Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
DRIMo die creationis, condidit Deus etiam secundum seu meĀ¬ dium caelum, cujus cognitio est difficilis, sed mediis quibusdam adjuvatur: nos de eo agemus quatenus ad Dei glorificatione refertur & nostrae saluti servit.
Difficilem esse caeli secundi cognitionem, tam variae tamque intricatae de eo Theologorum & Philosophorum, vererum & neores ricorum disputationes ostendunt: media tamen perveniendi ad aliquam ejus cognitionem nobis a Deo data sunt gemina, unum supernaturale, alterum naturale. Supernaturale medium est SacraScri ptura, in qua de caelo secundo multa divinitus nobi: revelata sunt, ad gloriam Dei & salutem nostram pertinentia. Naturale medium nobis tum Philosophis commune est, dum ex effectis & aliis colligimus quae de caelo secundo ex veritate tenenda. Videamus autem primo ejus definitionem: deinde alia argumenta
CAELUM SECUNDUM, est expansum inde a Luna usque ad supremum caelum sese extendens, in quo stellae deincops collocatae sunt.
Celum secundum esse expasum, (quod Hebraice est gPsPT Ralciah, & a Graecis vertitur ĻĪµĻiĻĪ¼a, a Latinis vulgariter firmamentum,) decet Moses cum Gen. 1. v. 14. ait: Post dixit Deus, sunto lumina: v in expanso caeli, id est, in illa expansi parte, quae est supra aerem: versu it15 sint luminaria in expanso caeli: & v. 17. tollocavit ea Deus in expanso caeli. Expansum autem illud est corpus seu substantia corporea. subtilis & pellucida habens suam longitudinem, latitudinem e pro funditatem verbo & potentia Dei supra & circa terram extensa, sicut dicitur Psal 104. v. 3. qui extendit caelos tanquam auleum seu cortina: Similiter Jesa. 40. 22. Qui excendit velut conopaeum caelos, & distendi eos sicut tentorium ad habitationem: quod nequaquam ita acciprendum, ac si caelum seu expausum esse: tantum instar cortinae, quae in longitulinem duntaxat & latitudinem extendatur Fiabet enim omnes tresdimensiones, ut alia corporanatur ali. a Deo reata. Qui vero expansum vor generalis est & latius patet. quam calios sutundum: ideo differentia additur duplex: pro? a subjecto loco, quod caeĀ¬ um secundum sic illud expansum quod inde a Luna diffusum extensumque est supia & circa totum aerem undiquaque usque ad supremum caelum: posterior ab abjunctis in caelo secundo contentis, nimirum stellis, quibus exornatum est mirifice: unde etiam caelum stellatum, caelum steil serum, caelum sidereunm nominatur.
Caelum secundum non est aeternum, id est, quod fuerit ab aeterno, ut Vhilosophi nonnulli opinuti sunt: sed a Deo creatum est in principio temporis, sicut Gen 1. v. 1 dicitur, In principio creavit Deus caelum & terram. Et Psal. 8 4. Quum aspicio caelos tuos, opus digitorum tuorum. Lunam & stellas quas statuisti. Psal. 19. 2. Caeli enarrant gloriam Dei fortis, & opus manuum ejus indicat expansum eorum. Et I02. 26opus manuum tuarum caelis
RESPON. Primo major propositio non est universe vera; distinguenda igitur. Omne quod ortum est, nimirum per generationem: ex re aiia ordine naturali, id corrumpitur. Quicquid autem ortum est per creationem, qua Deus sua omnipotentia illud vel ex nihilo vel ex materia antea e nihilo producta facit, id liberrima voluntate Dei aut in eodem statu manet, ut Angeli sancti, aut mutatur, aut in mhilum redigi potest: ita corruptio non creationem, sed naturalem generationem unius ex altero, naturali ordine sequitur. Sic caelum secuntum non corrumpitur nempe naturali modo & quia per potentiam Dei Creatoris in suo statu conservatur, & conservabitur tantisper eum vult Deus.
Materia ex qua caelum secundum productum est, nulla erat: sed ex nihilo factum est potentissime & magnifice, ut & supremum caelum. Neque enim eductum est ex materia prima atque elementis: quia de eo nihil Scriptura testatur: sed confestim cum caelo Empy reo perfecte creatum & distinctum in ipso creationis momento a materia prima continente elementa, unde corpora elementaria deinceps a Deo producta. Quum enim dixisset Moses, In principio creavit Deus caelum & terram: nihil amplius de caelo sive Empyreo sive secundo adjecit, quale illud fuerit; terra autem cum aliis elementia cor fusa aliquantisper permansit, donec separatio facta; ideo de illa mox adjecit Moses, qualis illa fuerit & quomodo omnia distincta sint deinceps.
Materia vero ex qua jam caelum secundum constat postquam i Deo creatum est, est corporea quide, sed subtilissima, tenuissima cedens aliis corporibus solidis: quia per eam Enochi, Eliae, & Christicorpora in caelum supremum penetrarunt & nostra corpora penetrabunt. Eadem est pellucida quia per illam non tantum stellae, quarrum aliae aliis loco superiores sunt, videntur, sed etiam caelum supre mum si aperiatur, videri potest, sicut per illud Stephanus protomartyr Christum Dominum in caelo supremo stantem vidit, Actor. 7. 56.
Ideo quintae cujusdam essentiae esse recte dicitur: quia distincta est ab essentiis quatuor elementorum, terrae, aquae, aeris & ignis
Forma caeli secundi non est anima aliqua nec adsistens, nec infomans: quapropter etiam caelum non est animatum, non magnum aliquod animal. Sed de forma caeli secundi vide eruditissimas Othoni: Casinanni Scholas Philosophicas & accurate elaboratos libelloCuntadi Aslachi Dani de natura caeli triplici:
Finis caeli secundi primarius est gloria Dei: sicut dicitur Psal. 19. 2. Caeli enarrant gloriam Dei fortis, & opus manuum ejus indicat expanum eorum. Plures sunt modi glorificandi Deum: unus oratione fit, ilter aspectu, tertius vitae operibus. Caeli igitur enarrat gloriam Dei, quia dum sub aspectum nostrum cadunt, sua pulchritudine, magnitu dine, ordine, motu, efficacia nobis commendant Creatoris sapienti am, bonitatem & liberalitatem erga nos, potentiam, nosque ad Deum praedicandum invitant & incitant: ut David de seipso profitetur Psal. 8. v. 4, 5. Quum adspicio caelos tuos, opus digitorum tuorum, &c. dico; Quid est mortalis, quod memor sis ejus? aut filius hominis: quod visites cum?
Secund irius finis caeli est homo: caelum enim hominis causa creatum, non homo caeli cau a: ac certe caelum hominibus, non hominecaelo inserviunt. Caeli sunt omnium populorum veluti concionatores Confirmant fidem nostram in promissiones Dei, sicut Jesa 44. 19. d. citur, Sic ait Iehova vindex tuus, & formator tuus ex utero: ego Iehova facio omnia, extendo caelos solus. Similiter cap. 45. 12, 18. & cap. 51. v. 13. Zach. 12. v. 1. Dictum Iehovae qui extendit caelos. Alios fines subor. dinatos & mere naturales Physicae relinquendos duxri
Altitudo caeli nos admonet de praevalente benignitate & misericordia Dei erga nos, sicut David ait Psalm. 103. Quam altisunt caeli supra terram, praevalet benignitas Dei erga timentes eum. Jes. 55. vers. 9. ut alti sunt caeli supra terram: ita altae sunt viae meae supra vias vestras, &c.
Expansio ejus in sublimi commendat admirabilitate operis divini: sicut Jobusc 9. 8. ad Dei gloriam dicit, Qui extendit caelos solus
Caelum stellatum obsequio suo quod Deo reddit & ordine quem servat inde ab initio creationis, exprobrat hominibus ingratitudinem & inobedientiam adversus Deum: Ideo Deus accusans peccata populi contestatur seu in testes advocat contra homines caelum & terram, Jesa 1. vers. 2. Audite caeli, & auribus percipe terra, nam Ihova loquitur: filios educavi & extuli, ipsi autem deficientes rebellaverunt in me. Jero. 2. v. 2. Obstupescite caeli de hac re; & horret scite, &c.
On this page