Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 50
CTIONES necessariae, sunt quae omnino ad humanam societatem tuendam requiruntur in quibus JUSTITIA elucet
Justitiae vox interdum proprie accipitur, interdum tropice Proprie, est habitus voluntatis bonus. Tropice vel metonymice effecta significat ex habitu illo bono promanantia, vel ironice iniustitiam: Exemplum talis ironiae est Jesa. 57. 16. Ego indicabo justitiam tuam, & facta tua quae non profutura sunt tibi.
ustitia autem in hoc capite intelligitur habitus nobis inhaerens seu justitia personae, non autem facti seu causae &, sic definitur
justitia, est virtus inclinans ad volendum & faciendum id, quod re quiritur jure, quo secundum voluntatem Dei obstringimur.
Justus est igitur, qui vult & facit quod iure requiritur Jus autem intelligimus tum divinum sive naturale sive scriptum; tum humanum, juri divino consentaneum. Evangelium enim non collit politias honestas & leges politicas voluntati divinae in verbo Dei patefactae congruentes. Quad si ius humanum cum divine pugnet, nequaquam sequendum: OPORTET enim DEOMAGIS OBEDIRS QUAM HOMINIBUS, Actor. 4. v. 19. & cap. 5. v. 29.
Justitia vel universalis est vel particularis. Justitia universalis, est conformitas seu congruentia universae nostrae naturae & vitae omniumque actionum nostrarum cum Lege, divina atque omnibus iustis Legique divinae consentientibus legit ad nos pertinentibus. Psalm. 119. 142, 144. Usitate in Scriptura Sacra appellatur Sanctitas, item Sanctimonia, quae quidem propriissi me in Deum competit. Quod enim apud homines iustum vocatur, illud cum ad Deum transfertur, sanctum dicitur & est. Nihil autem est iustius Deo: proinde etiam vere & proprie ipse solus sanctus est, id est, universali perfectissimaque iustitia iustus, in quo nihil vitii, nihil iniqui, nihil mali esse potest. Proinde SANCTITAS, seu sanctimonia. est universalis perfectissimaque iustitia, cui nihil vitii, nihil iniqui, nihil labis est admistum.
Porro iustitia universalis & sanctitas omnes virtutes in sese continet, ut videre est Ezech. 18. v. 5. & sequentibus Hebr. 7. 26. ubi Paulus dicit, Pontificem nostrum sanctum esse, & sequentibus verbis explicat: unde intelligimus, sanctum esse, qui universali perfectissimaque justitia iustus & omni virtute ornatus est, sine macula, sine labe, sine ullo vitio.
Quia a Deo nobis mandata est Psalm. 4. v. 6. Sacrificate sacrificia justitiae. Levit. 19. 2. Estote sancti, Jes. 56. 1.
2. Quia Deo summe placet Psalm. 11. 7. Iustus Iehova, quae justasunt, liligit. Jes. 61. 8. Ego Iehova amo ju¬
Quia multiplicem utilitatem affert. Nam liberat a morte, Proverb. 10. 2. & 11.4. famam honestam conciliat Prov. 10. 7. erectum conservat in vitae huius cursu, Proverb. 11. 5, 6.
I. Quia ei operam dantes sunt Deo accepti Actor. 10. 35. 5. Quia benedictionem Dei habet comitem. Psalm. 5. v. 13. Proverb. 10, 6.
6. Quia nos similes Deo reddit 1. Joh. 3. 7. Qui exercet iustitiam justus est, sicut ille iustus est. Levit. 19. 2. Estote sancti, quia & ego sanctus sum, ego Iehova Deus vester.
7. Quia est signum regenerationis, 1. Johan. 3. 10. Quisquis non dat operam iustitiae, non est ex Deo,
8. Quia sine ea Deum nemo videbit, Hebr. 12. v. 14. 9. Quia acceptior est. Deo quam sacrisicium, Prov. 21. 6. Opponuntur ei, iniustitia universalis & iustitia hypocritica. Iniustitia universalis, est discrepantia actionum & vitae a Lege, divina atque aliis iustis Legibus Legique divinae consentientibus.
Ea est sedulo fugienda, I. Quia prohibita est a Deo in Decalogo & passim. II. Quia signum est hominis non regenerati, I. Joh. 3. 10. Quisquis non dat operam iustitiae, non est ex Deo.
II. Quia reprehenditur a sanctis hominibus in quovis; ut a Paulo in Corinthiis 1. Cor. 6. v. 8. At vos iniuria afficitis & fraudatis idque fratres. IV Quia arcet ab haereditate regni coelorum, 1. Cor. 6. versic. 9. An ignoratis iniustos non esse Dei haereditatem possessuros. Iustitia hypocratica, est peccatum, quum quispiam iustus vider vult, quum non sit, ut qui falso sibi persuadeat, se legibus omnibus ad se pertinentibus plene satisfecisse, etiam plura praestitisse, quam legibus requiritur, sic ut opera supererogationis venditet. Dicitur etiam iustitia Pharifaica, Matth. 5. v. 20.
On this page