Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
THARITAS erga homines tum vivos est, tum mortuos ICharitas erga homines vivos, tum erga quosvis est, tum erga cirtos.
Charitus erga quosvis homines, est qua diligimus absque diserimine tam alienus quam propinquos, tam exteros quam domesticos, tam ignoros qua notos, tam iniiseos quam amicos. Quod charitas erga amicos gerenda sit, omnes homines etiam natura duce agnoscunt:
Sed eandem etiam erga inimicos exercendam, παραδοζον videtur Confirmamus autem sequentibus argumentis:
I. Quia a Deo praecipitur, Matth. 5. v. 44. Ego dico vobis, diligit inimicos vestros, benedicite iis qui devovent vos, & benedicite iis, qui odorunt vos, & precamini pro iis qui vobis infesti sunt, & persequun tur vos. Rom. 12. 14. Benedicite iis qui vos insectantur, benedicite, inquam, & ne deprecamini, Et 20. Itaque si esurit inimicus tuus, cibu eum: si sitit, da ei potum, &c. Exod. 23. v. 4, 5.
II. Quia inimicum ita afficit ut eum reddat amicum, Prov. 25. v. 21, 22. Si esuriat osor tuus, ciba eum pane; & si sitiat, da ei bibendam iquam: Nam velut prunas coacervabis super caput eius, & Iehova rependet tibi. Rom. 12. 20.
III. Quia ad eam nos incitant exempla Dei Patris, Christi Servatoris nostri & aliorum hominum fidelium. Exemplum Dei Patria proponit Christus Matth. 5. v. 48. Estote igitur perfecti, ut Pater vester, qui in caelis est, perfectus est: & commemorat Paulus Apostolus. Rom. 5. 8. Commpdat suam erga nos charitatem Deus, eo quod quum adhuc essemus poccatores, Christus pro nobis mortuus est. Et v. 16. quum inimici essemus, reconciliati fuimus Deo per mortem Filii eius. Jam qualis est Pater, tales liberos ejus esse oportet. Exemplum Christicommemorat idem Paulus Rom. 5. 6. Christus quum nullis adhuc viribus essemus, praestituto tempore pro impiis mortuus est. Idem benefecit hostibus suis multis modis ut historia Evangelica passim testatur: Evangelium illis praedicavit, male affectos sanavit, Malcho auriculam a Petro abscissam restituit, pro interfectoribus suis oravit Exempla fidelium non pauca exstant. Iosephus Patriarcha dilexit & beneficiis affecit fratres suos a quibus odio habitus fuerat, ut libeGenesis testatur: Moses dilexit Iiraelitas a quibus saepe injuriose tra ctabatur. David dilexit Saulem a quo persecutionem patiebatur, I Paulus Apostolus Judaeos a quibus multa passus erat, nihilominus dilexit, ut caput nonum & undecimum ad Romanos testatur. Stephanus protomartyr oravit pro inimicis suit
V. Quia maxime decet filios Dei, imo filiorum Dei est signum ut Christus docet Matth. 5. v. 44. 45. Diligite inimicos vestros, &c. Vt. sitis filii Patris illius vestri qui est in coelis, facit enim ut sol suus exoria. tur super malos ac bonos, & pluit super justes & injustos.
On this page