Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 10
NPINITAS DEI, est essentialis proprietas Dei, per quam nec tempore, nec loco, nec ulla alia re finiri & mensurari: sed sua essentia & natura, actu, simpliciter, & per se infinitus, immensus & incomprehensibilis esse significatur
Insinitum bifariam dicitur: privative nimirum & negative Privative infinitum dicitur quod finem quidem non habet, sed suapte natura potuit tamen, aut etiamnum potest habere: Quo sensu omnem quantitatem, tum continuam tum discretam dicunt Philosophiesse infinitam: quia reipsa finem non habet, semper enim aliquid addi a nobis potest: sua tamen natura finem habere potest.
Hoc modo Deus non dicitur infinitus; primo, quia in Deum non cadit quantitas proprie accepta: omne autem infinitum privative in sola est quantitate vel continua vel discreta: Secundo, quia omnis privatio imperfectionem significat: omnis autem imperfectio aliena est: a Deo
Negative infinitum dicitur quod naturaliter nec habet, nec habere potest initium & finem ullum: cui naturaliter nullus est finis. Talis 1 infinitas nullis creaturis competit: omnia enim sicut initium habucrunt, sic sua natura certum habent vel habere possunt finem; quia Deus omnia creavit in numero, pondere & mensur;. Infinitas Dei, est essentialis proprtetas Dei nempe primi ordinis: quia sui creatam similitudinem non admittit, in nullam prorsus creaturam cadit nec quicquam ejus ἀνειλορον in ulla re creata reperitur.
Deinde dicitur in descriptione, quod per eam signifiretur, Deum nec tempore finiri & mensurari: hinc intelligitur esse aeternus.
Tertio dicitur, quod per eam significetur, Deum nec loco finiri: unde cognoscitur esse omniprae sens.
Quarto dicitur, quod per eam significetur, Deum nec ulla alia res iniri, nimirum potentia scientia, ec. unde omnipotens & omniscius esse innuitur. Quinto dicitur, quad significetur esse infinitus sua essentia. Nam Philosophi docent, infinitum trium generum esse, nimirum secundum substantiam, secundum quantitatem & secundum qualitatem,
Secundum substantiam, vt si ea sit simplicissima & nullo modocomposita: ita sit ut nulla substantia creata sit infinita, quia omnes aiquo modo compositae sunt, ad minimum ex actu & potentia, item ex esse & essentia.
Infinitum secundum quantitatem duplex est, vel secundum quam titatem continuam, vel secundum quantitatem discretam.
Secundum quantitatem continuam infinita dicitur magnitudo, nempe linea, superficies & corpus, cui semper aliquid addi potest, ac proinde reipsa finem non habet, etsi actu tale infinitum non reperritur.
Secundum quantitatem discretam dicitur numerus infinitus. qui in infinitum augeri potest accessione unitatum, quo sensu stellae & arenae maris dicuntur esse infinitae: at tale infinitum actu in rebus creatis nullum dari potest, quia omnis rei creatae substantia est sinita, cum sit composita
Infinitum secundum qualitatem, est quod potentia & virtute in inita est praeditum. At virtus infinita, in substantia finita esse non potest.
am Deus non est infinitus secundum quantitatem continuam non enim est corpus naturale seu quantum, nec magnitudo vel res mensurabilis: Nec secundum quantitatem discretam, quia est dριo ud seu numero unus seu una essentia singularis & individua: Nec secundum qualitatem, quia in Deo non est accidens vel qualitas ulla Relinquitur ergo ut sit infinitus substantia.
Sexto dicitur, quod sit infinitus actu: nam in Philosophia infinitum rursus duplex est, vel δυναμει, vel ευτελιχεια, hoc est, potentia, vel actu¬
Infinitum potentia, est quod infinitas formas recipere potest. ita materiam primam dicunt Philosophi esse ἀπειρον, infinitam, quaienus potest recipere omnes & infinitas formas: Hoc modo Deus non est infinitus; quia in eo nulla est potentia passiva: sed est purissima ἐντελέχεια, est purissimus actus. Quare asserimus Deum esse infinitum actu, imo actum ipsum infinitum.
Septimo dicitur, quod Deus sit infinitus simpliciter. Nam infinitum itorum est duplex: καζαλ, vel ἀπλώς μαζακ, secundum quid in finitum, dicitur omne corpus naturale quatenus propter materiam ad infinitas accidentales formas recipiendas accommodatum & aptum natum est. Hoc modo Deus non dicitur infinitus, quia in Deo. nulla est materia, nulla potentia passiva: Sed est infinitus aτλώς, simpliciter, imo simplicissime, quia est ευτελίχεια purissima, omnibus εθτελεχειαις Metaphysicis longissime purior, cum sit substantia hyperphysica, imo ἐτα θπεευσιος
etavo dicitur, quod Deus sit per se infinitus. Nam infinitum adhuc dupliciter dicitur: per aliud, vel per se. Per aliud dicitur humanitatis Christi meritum & satisfactio & λυτρον pro nobis persolutum esse infinitae virtutis, quam virtute infinita factum etiam est, ut expiata sint peccata mundi. Quomodo vero infinitae est virtutis? Non per & propter humanitatem, sed per & propter infinitam Deitatem cui humanitas Christi est hypostatice unita. Sic non sentimus Deum esse infinitum, sed per se & suapte natura est infinitus: quia est primum principium universale, effectivum rerum omnium, quod ipsie Philosophi, licet circa naturam principij errarent, dixerunt debere esse infinitum¬
On this page