Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 28
NOSTRA autem orthodoxa sententia est: Testimonium Ecclesiae de divina autoritate Scripturae non esse praecipuum, omnium luculentissimum & certissimum. Argumenta nostrae sententiae haec sunt: I. quia illo principalius, luculentius & certius multo est internum! Spiritus Sancti testimonium
RESP. At nec inter externa testimonia est tale: quia est aliud externum testimonium multo majoris autoritatis, valoris & efficaciae ad stabiliendam Scripturae Sanctae autoritatem divinam, nempe ipsiusmet Scripturae Sacrae, quae prima veritas est a Deo revelata.
OBIICITUR: Qui testimonium Ecclesiae non admittunt tanquam praecipuum, luculentissimum, & certissimum, ii contemnunt Ecclesiam & testimonium eius reuciunt.
RESP. Minor est falsa: ideo & conclusio. Nos non contemnimus, sed veneramur Ecclesiam veram & orthodoxam tum antiquam cum hodiernam tanquam matrem quae nos Deo genuit, in cujus sinum nos Deus vult aggregari, cujus opera & ministerio nos alit I quamdiu infantes sumus ac pueri, cujus cura materna nos regit donec adolescamus ac tandem ad fidei metam perveniamus. Neque Ecclesiae verae & orthodoxae testimonium parvipendimus & reiicimus, quum & ipsum infirmitati nostrae subveniat & fidei consiimandae serviat; sed tantum ei tribuimus, quantum tribui debet ne videicet id divino testimonio aequemus, multo minus praeferamus: & ut omnibus humanis testimoniis aliis longe antepona. mus.
Sententiam vero nostram, quantum sit testimonio & autoritatis Ecclesiae tribuendum, aliquot thesibus complectemur.
Thesis prima. Sacra Scriptura quam apud homines nondum Spiritu Dei & vera fide donatos habet autoritatem, propter quam ab illis incipit admitti & audiri tanquam verbum Dei, habet ab Ecclesiae testimoxi nio. Ideo non negamus, testimonium Ecclesiae ad fidem valere posse apud eos, qui in numanis testimoniis haerentes, divina nondum sentiunt aut intelligunt. Talis vero fides necessario infirma est atque confusa: explicata vero & solida fides longe solidiora requirit fundamenta.
Thesis secunda. Sancta Scriptura, quam apud fideles & Spiritu Christi donatos, quibus veritas & vis Scripturae Sacrae est perspecta, habet autoritatem non habet jam amplius ab Ecclesia, sed partim a Spiritu Sancto, qui illorum corda ad credendum Scripturae ut verbo Dei & dignitatem ejus cognoscendam aperuit: partim a seipsa, quae ceu lux, fidelium oculos a Spiritu Sancto jam apertos sua luce ita percellit, ut quod sit divina, ipsa per se aperte ostendat. Exemplum utriusque propositioniest in Samaritanis Joh. 4. item in Catechumenis, velut Augustino.
Thesis tertiaSacra Scriptura non solum in se, sed etiam apud omnes esse debet apud fideles autem omnes Spiritu Dei, vera fide & Scripturae cognitione praeditos reipsa est majoris autoritatis quam Ecclesia Gal. 1. 8. & 9. Sed etiamsi nos aut Angelus e coelo evangelizet vobis praeterit quod vobis evangelizavimus, anathema esto. Ut ante diximus, etiam nunc iterum dico, Si quis vobis evangelizaverit, praeter id quod accepistis: nathema esto. 2. Pe. 1. 19. quum Apostolus testatus esset se & Jacobum & Johanne audivisse e coelo vocem delatam de Christo, Hic est Filius ille meus, dilectus ille, in quo acquiesco: tamen huic suo & aliorum Apostolorum testimonio anteponit testimonium Scripturae Propheticae; cum dicit: Et habemus firmiorem sermonem Propheticum, cui recte facitis quod attendatis, &c.
Thesis quarta Apud quos Ecclesia majoris est autoritatis, quam Scriptura, id nondum Spiritu sancto praediti sunt,
On this page