Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 24
APPARITIONES Christi per dies quadraginta in terris post resurrectionem, fuerunt secundus gradus exaltationis Christi, dum Christus ex mortuis resuscitatus se multoties vivum ex hibuit, spacio dierum quadraginta, quibus post resurrectionem in terris conversatus est, repressis adhuc claritatis & gloriae suae coelestis. radiis.
Apparitiones illae fuerunt multiplices: Nam ipso die resurrectio nis apparuit Christus quinquies: I. Mariae Magdalenae soli, ex qui septem daemonia ejecerat, Marc. 16, 9. Joh. 20. ut ostenderet, se etiam muliebris sexus Redemtorem esse, & ob peccatores venisse, ut eos a tyrannide Satanae liberaret: utque abesset omnis suspicio fraudis & violentiae, ne quis vere dicere posset humanam vi ipsum e sepulero ex sisse. In illa apparitione noluit se tangi a Maria Magdalena: Nam quia videbat, eam carnalem sui praesentiam plus aequo admirari, vosuit animum ejus a terrestribus officijs & honoribus, cujusmodi an tea ei praestare solita erat, avocare ad coelestia & erigere animum ejus ad amplexus fidei. II. Eaedem Mariae Magdalenae & alteri Mariaredeuntibus a sepulcro, Matth. 28. 9. Eidem mulieres jussae sunt primae resurrectionem Christi nunciare discipulis, Matth. 28. 8. Marc 16. 7. Idque fecerunt Marc. 16. v. 10. quia voluit Deus per infirma instrumenta Apostolos expergefacere, & per mulierculas eos pudefacere, qui sibi magni & fortes videntur. III. Duobus discipulis nem pe Cleopae & socio ejus, Emaunta euntibus, a quibus primo non cognitus, quia oculi eorum tenebantur, deinde eos de sua resurrectione & aliis regni sui mysteriis instruxit, postea in fractione panis apertis eorum oculis agnitus est, quo facto rursus αφαντος εγρλεζο ἀπ ἀυτῳο inconspicuus factus est, id est, non conspectus amplius ab eis: nec enim in sese invisibilis factus est, quia etsi κι συγκαζρεινασιν, id est, secundum demissionem sui seu dispensationem factum, quod illis apparuit & Scripturas exposuit, repressis gloriae suae radiis: tanien quod visibilis & palpabilis fuit, id non factum κδ συγκαζαβατον, sed secundum corporis immotam atque perpetuam veritatem, quam gloria non destruit. sed illustrat atque ornat. Ideo ἀφανος factus est tantum discipulorum respectu, propterea additum ἀ αυτον, ab eis, ut intelligatur, cum alipsis videri desusse, qui tamen per se visibilis erat: Quod factum ve propter repentinam discessionem ab ipsis, vel quod oculi eorum ite rum tenerentur. IV. Simoni Petro soli, Luc. 24. v. 34. 1. Cor. 15. v. 7. V. Apostolis & iisdem discipulis, quibus Eaunta euntibus apparuerat, Luci 24. v. 35, 36. Joh. 20. v. 19. Sed excepto Thoma, qui dicitur Didymus, Joh. 20. v. 24. Apparuit aute τῶν θυρῶν κεκλεισμδυα, fanuis clausis, id est, non per januas clausas, sed quum januae fuissent clausae, nec quispiam hominum ei aperuisset, Januae enim patuerunt ipsi ultro & cesserunt ut Domno suo & Deo: Divinitati enim omais sunt rervia, ait Cyrillus in hunc locum. Qui autem dicant, Christum per anuas clausas manentes corpore suo penetrasse, vim faciant verbis svangelistae & scopo Christi repugnant. Ideo enim apparebat Christus, ut discipulos territos adhuc & trepidos de sua resurrectione certiores redderet: non igitur ea fecit, quae veritatem corporis humam ndimunt, quum alioquin ob subitum ejus adventum putarent, se spiritum videre. Propterea inter spiritum & corpus humanum statuit discrimen tale, quod non competit rei per solidum corpus penetrantiTenetrationem enim suliderum corporum admittit veritas naturae quam Christus nequaquam tollit. Spiritus, inquit, carnem & osst non nabet, sicut me videtis habere. Ait, Palpate me & videte. Itaque resurrectio non abolevit veritatem naturae humanae, quae absque proprietatibus suis essentialibus consistere nequit.
III. Undecim simul discipulis in monte quodam Galilaeae, uti constituerat eis Jesus, Matth. 28 v. 16.
VI. Ipso die adscensionis Apostolis, in monte Oliveti non procul Bethania, quando sublatus est in coelum ab oculis eorum, Luc. 24. vers 50. Actor. 1. v. 13.
De his apparitionibus Paulus Apostolus in hunc modum scribit. I. Cor. 15. v. 3. & seqq. Tradidi enim vobis inprimis quod Sy accepiChristum videlicet mortuum esse pro peccatis nastris, secunum Scripturas: Et sepultum fuisse, & suscitatum tertio die, serunsum Scripturas: Et visum fuisse Cephae, deinde duodecim illis: Pifica visus est amplius quam quingentis fratribus semel: ex quibus plerique naneni isque adhuc, quidam autem obdormierunt. Postea visus einde Apostolis omnibus. Ultimo vero omnium, velut abortivo, visus est etiam mihi,
Evangelistae & Paulus non servant eundem ordinem in recensendis Christi apparitionibus, & alij alias apparitiones notant. I. ut non tam ordo & numerus apparitionum (quarum plures esse potuerunt,, quam veritas resurrectionis, in qua spes salutis nostrae posita est, spetetur. II. Ut varietas illa convinceret, Apostolos & Evangelistas non ex composito scripsisse historiam de Christo, sed Spiritum Sanctum singulis illis inspirasse quae voluit, ad veritatem resurrectionis Christi asserendam
Causa efficiens princeps apparitionum Christi post resurrectionem ex mortuis fuit Deus Pater ipse, sicut Petrus ait Act. 10. v. 4.
I. Ut resurrectionis suae sidem amplissimam facerct, ita ut nemo deea dubitare posset, Actor. 1. v. 3. Quibus etiam sese, postquam passus fuit, exhibuit vivum cum multis certissimis segnis, ter dies quadraginta conspectus ab eis, & dicens quae ad regnum Dei spectant. 1. Cor. 15. vers. 4, 5, 6, 7
II. Ut testatum faceret se visibile, palpabile, organicum, finitum & circumscriptum illud corpus, quod in cruce clavis trasfixum, & cujus latus lancea vulneratum fuisset, etiam post resurrectionem in gloria retinere. Ideo ostendit discipulis manus ac latus situm: ideo se videri & palpari jussit: & discipuli viderunt, ac crediderunt, Luc. 24. Joh. 20. 20. Unde consequitur, corpus Christi propter glorificationem non esse ubique nec per glorificationem esse realiter transfusas essentiales. proprietates Deitatis in humanam naturam: nec humanam natus tam suas proprietates essentiales & characteres creaturae amisisse Summa, Christus suo corpori gloriam dedit, sed naturam non abstulit,
III. Ut discipulos suos commonefaceret eorum quae ad regnum Dei spectant, adaperiens ipsis Scripturas Sacras, ut sensum & usum illarum intelligerent, & aliis explicare possent, Actor. 1. v. 3. Luc. 24. ver. 32. Nonne cor nostrum ardebat in nobis, dum loqueretur nobis imvia, & dum adaperiret nobis Scripturas: Et v. 44. Dixit eis; Hi sunt sermones quos loquutus sum vobis, quum adhuc essem vobiscum, oportere impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis; & Prophetis, & psalmis de me.
IV. Ut solemniter institueret ministerium praedicationis Evangelij per universum orbem terrarum, utpote cui data sit omnis potestas in coelo & in terra. Joh. 20. v. 21, 22, 23. Pax vobis: sicut misit me Pater, ita & ego mitto vos. Et quum haec dixisset, afflavit eos: & dixi eis: Accipito Spiritum Sanctum, si quorum vemiseritis peccate, remittuntur eis: si quorum retinueritis, retenta sunt, Matth. 28. v. 14. 19. Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra: Profecti ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filij & Spiritus Sancti. Marc. 16. v15. Profecti in mundum universum, praedicate Evangelium omni crentura.
V. Ut illis denunciaret ut exspectarent Spiritus Sancti effusiuncio in ipsos, Actor. 1. v. 4. Et cum illis conveniens denunciavit cis ne alisrederent Hierosolymis, sed ut exspectarent promissione Patris, Quam. inquit, audistis ex ine¬
Quod ad subjectu attinet, apparitiones illae factae sunt non teri pobulo, nec Summis Pontificibus, Sacerdotibus & primoribus populi nec Pontio Pilero aut Regi Herodi; sed ncipulis Christi: sicur Justrus Apostolus dicit ad Cornelium Citunonem Actor. 10. ver. 31. 40, 41, 42. Nos sumus testes omnium quae & in regione Iudaeorum & Hierosolymis fecit, quem interemerunt suspensum in ligno. Hunc autem Deus suscitavit tertio die, fecitque ut conspicuus fieret: Non toti populo, sed testibus quos ipse prius designaverat, nimirum nobis, quicomedimus ac bibimus una cum eo, posteaquam resurrexit a mor tuis. Praecepit autem nobis ut praedicemus populo, & cum testificatio ne denunciemus eum esse qui definitus sit a Deo judex vivorum acmortuorum. Johan. 14. v. 14.
III. Ut declararetur, regnum gratiae Dei non venire cum pompa non cum observatione externa, non objici oculis corporis, sed mentis & fidei. Quo pertinent haec dicta, Luc. 17. v. 20, 21. Interrogatus a Pharisaeis quanao venturum esset regnum Dei, respondit eis, & dixit, Non veniet regnum Dei, ita ut observari possit: Neque dicent, Eccohic, aut ecce illic, ecce enim, regnum Dei intus habetis, Johan. 20. vers. 29. Beati qui non viderunt, & crediderunt.
IV. Ut summi Pontifices, Sacerdotes & primores populi aliique contemtores Christi & misericordiae Dei, inciperent in eo ipso judi cium Dei experiri. Non enim digni erant, quibus Christus post resurrectionem appareret, qui eum docentem antea audire noluerant & solenniter coram Pilato repudiaverant. Hoc ipsum praedixerat ipsis Dominus Matth. 23. vers. 39. Dico enim vobis, nequaquam mevidebitis ab hoc tempore, usquedum dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini. His enim verbis, comminatur irapiis Judaeis resu piscere nolentibus, perpetuam subtractionem gratiosae suae praesentiae, ab hoc tempore, quo ipsius benignitatem aspernantes etiam in crucem eum egerunt. Negat igitur se deinceps amplius ab ipsis visum iri, donec eum viderint sedentem ad dextram potentiae Dei & venientem in nubibus coeli, ut praedixit Matth. 26. v. 64. ac ipsi serio, licet sero tandem agnoscant, ipsum esse vere Filium illum Dei, ac imitantes electos, ipsi in majestate sua adventanti gratulentur ac dicant Benedictus qui venit in nomine Domini: sed nullo suo cum conmodoquum ipsum agnoscere & suscipere nolucrint hoc tam gratioso tempore visitationis.
On this page