Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 54
XXTRAORDINARIA Sacramenta Veteris Testamenti, fuerunt quae extraordinarie tum ante institutionem duorum ordinatiorum fuerant, tum ad ea postea accesserant. Ante fuerunt, ignia e caelo sacrificia comburens & Arca in qua Noe cum suis est a communi πανοληθρια in aquis diluvii conservatus, ut ipsi significaretur & obsignaretur conservatio ab aeterna pernicie per Christum, 1. Pet. 3. v 20, 21.
Ad ordinaria duo accesserunt multa: Baptismus nubis & maris: Coenamanna atque aquae ex petra profluentis: effusio sanguinis victimarum uoluntate Dei caesarum terra Canaan: tabernaculum: templum: Arca foederis & propitiatorium: lychnuchus auteus in sacrario Deit lapides duodecim e medio Iordane sumti & erecti Gilgale: & totidem erecti in medios Iordane, Josu. 4. v. 5. & seqq. aqua piscinae Bethesdae ab Angelo turbata. certo tempore, Joh 5. v. 4 &c.
Baptismus nubis & maris, fuit Sacramentum extraordinarium in Veteri Testamento, quo Israelitae sub nube illa exsistentes, & per mare transeuntes, omnes praecunte administro Mose baptizati sunt nube & mari, I. Cor. 10. v. 1, 2.
Coena mannae, atque aquae ex petra profluentis, fuit Sacramentum Veteris Testamenti, quo Israelitae cibo caelitus demisso alebantur, ad significadam spiritualem alimonia carnis Christi; & aqua ex petra profluente potabantur, ad significandum spiritualem potum sanguini: Christi. 1 Cor. 10. v. 3. 4.
Effusio sanguinis victimarum uoluntate Dei mactatarum, & ipsa facta est ad hunc finem, ut obsignaretur fedus a Deo cum hominibus in itum. Sic enim Exod. 24. vers. 6, 7. 8. effusione sanguinis juvenci oblati Deo confirmatum & ratificatum est fedus inter Deum & Israelitas ex AEgyptiaca servitute liberatos pactum. Hebr. 9. 18, 19, 20. Sanguit autem pecuinus erat typus sanguinis Christi, cuius effusione in reivePaulus testatur Hebr. 9. v. 15, 16, 17. Unde communiter quo sancta esset federum religio & fides, omnibus seculis, etiam apud profanas Ge tes, interposita fuerunt sacrificia. Sanguis pecudum sanctificabat ad carnis puritatem, Heb. 9. v. 13. id est, erat symbolum sanctificationis
Teris Canaan, erat fidelibus Veteris Testamenti Sacramentum, ut eius aspectu, possessione & fruitione, in spem verae illius, quae non dum apparebat, caelestis haereditatis se exercerent ac confirmarent
Taberneculum, id est, portatile templum, ex lignis & pellib. anima. lium, aere, auto & argento confectum, erat fidelib. Vet. Test. Sacramentum, quo illis Deus praesentiam suam inter illos ad sanctificationem & benedictionem ipsorum propter Christum Dominum & in ipso, testi ficabatur non tantum in hac vita in qua peregrinamur, sed etiam in altera vita quum erimus in patria, Jes. 33. 20. Ez. 37. v. 27. Apoc. 13. 6. Luc. 16. 9. Heb. 8. 2. & c. 9. v. 11. Apoc. 15. v. 5. & c. 21. v. 3
Templum Ierosolymitanum erat fidelib. Vet. Test. Sacramentum quo illis significabatur, ipsos in Christo, cuius corpus sanctissimum est vero remplum in quo Deitas habitat, uniri Deo cum in Ecclesia militate, tum etia in Ecclesia triumphante, in templo caelesti. Ioh. 2. v 21. Zach. 6. v. 12, 13 14, 15. Malach. 3. v. 1. Apoc. 3. v. 12. & c. 21. v. 22.
lere sedvis, etat Sacramentum gratiosae praesentiae Dei in Christ. Domino qui respondebat interrogantibus os eius e medio Cherubinorum, ut per fidem intelligerent fideles fedus gratiae a Deo cum ipsi initum per Christum ad aeternam ipsorum salutem. Exod 25.
Propitiatorium, iλεσῆειον, vocabatur tectorium Arcae federis, eratque. F siocramentum quo signisicabatur & confirmabatur iidelilius, Detis ipii: pengitium esse propter Christum Dominum. Paulus ciim itom. Sanstficatio Agni Pasch. lis, erat separatio ejus a reliquo grege ad
Lychnuchus aureus in sacrario Dei, erat Sacramentum quo significabatur Deum illustrate & sanctificare Ecclesiam per verbum divinum virtute Spiritus Sancti, idque φωlισμῶ ευκγγελiς, per illustrationem Evangelii Christi, 2. Corinth 2. Ephes. 7. Lapides duodecim in medio Iordane & totidem Gilgale erecti, erant Sacramentum quod fidelibus monimentum erat, Ecclesiam Dei in mediis rerum adversarum undis conservari a Deo per Christum & propter ipsum tanquam sponsorem federis illius gratiae a Deo nobiscum initi, & per eundem introduci ex calamitatibus vitae huins in coelestem quietem & haereditatem:
Aqua piscinae Bethesdae ab Angelo Dei turbata praestituto tempore, qua qui primus post turbationem ingressus erat sanabatur a quocunque detineretur morbo, ut legitur Ioh. 5. v. 2, 3. 4. erat Sacramentum quo Deus testabatur gratiam suam erga populum Israeliticum & conpolabatur fideles exhibitionem exspectantes Servatoris illius, qui non tantum corpora, verum etiam animas sanat ad vitam sempiternam.
On this page