Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
SYNTAGMATIS THEOLOGIAECHRISIIANAE LIBER SECUNDUS, Qui est DE DEI ESSENTIA ET ATTRIBVTIS DIVINIS. CAPUTPRIMUM In quo Theologia in partes distribuitur, & partitio confirmatur.
PRIMo libro declarata est vox Theologiae, tradita ejusdem definitio, natura acprincipia: deinceps ad distributionem Theologiae Christianae in partes accedendum, & illae sequentibus libris ordiζga C hcoriooas.
THEOLOGIAE CHRISTIANAE sunt QO partes duae: prima de side: altera de bonis. ζωπππποο ωσοοο operibus, hoc est, una τοαι τῶη πιςον, de rebus credenai: altera ωοι τκν ωρακτῶν, de rebus faciendis.
Vox fidei hoc loco no significat habitum quo credimus, sed μετωνυμι¬ κos res epas credendas, praescriptas in Scripturis Canonicis, seu doctrinam credendorum, ut Actor. 6. v. 7 multaque turba Sacerdotum auscultabat fidei. Item Gal. 123. Sed solum audierant qui dicerent; Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam olim vastabat. Et cap. 3. v. 2 Hoc solum velim discere ex vobis; Ex operibus Legis Spiritum accepistis, au ex fide per auditum percepta:
Haec partitio passim proponitur in Sacra Scriptura. Paulus Apostolus ait Actor. 24. vers. 14, 15.16. Hoc vero libi confiteor, me se cundum viam illum, quam haeresin dicunt, ita colere patrium Deum, ut qui credam omnibus quae in Lege & Prophetis scripta sunt: Et spem. habeam in Deum, fore quam & ii ipsi exspectant resurrectionem mor tuorum, tum iustorum tum iniustorum. Et haec quidem fidei summaest. Interea vero ipse me exerceo, ut conscientiam habeam sine offensa apud Deum & apud homines semper. Hoc bonorum operum est theatrum. 1. Johan. 5. versic. 13. Haec est eius doctrina, ut credatis nomini Filii tius Iesu Christi & diligatis alit alios, sicut mandavit nobis. Roman. 10. vers. 9, 10. Si professus fueris ore tuo Dominum Iesum, & credideris in corde tuo quod Deus eum suscitavit exmortuis, servaberis. Nam corde creditur ad iustitiam, ore sit professio ad salutem. Galat. 5. vers. 6. In Christo Iesi neque circumcisio quicquam valet, neque praeputium: sed fides per charitatem agens. I. Timoth. 1. versicul. 18, 19. Milita bonam illam militiam, retinens: fidem & bonam conscientiam. Ita Apostolus bonam illam Christiani hominis militiam dirigit ad retinendam fidem & bonam con¬
cientiam. Philippens. primo. versu vigesimoseptimo: Tantum ut ignum est Evangelio Christi vos gerite. Et versu vigesimonono: dratis datum ist vobis in Christi negotio, non solum in eum credere, sed etiam pro eo pati. ad Tit. tertio, versu octavo. Certus est hic Sermo& haec volo te asseverare, ut qui crediderunt Deo, curent bene agendo praeire: Haec illa sunt bona & hominibus utilia. Marci primo. vers. 15. Expletum est tempus & appropinquavit regnum Dei: resipiscite & credite Evangelio. 2. Tim 2. v. 13. Expressam formam teneto sanorum sermonum, quos a me audisti cum fide& charitate quae est inChrisio Iesu. Ephes. 1. 15,16. Propterea etiam ego, audita ea quae in vobis est fide in Domino Iesu & charitate in omnes sanctos. Non desino gratias agere pro vobis, mentionemvestri faciens in precibus meis. Jes. 2. v. 3. Venite ut adscendamus in montem Iehovae, in domum Dei lacobi, ut doceat nos de viis suis, & ambulemus in itineribus eius. Doctrina de viis Jehovae, est doctrina fidei: ambulatio in itineribusJehovae, est studium bonorum operum. 1. Tim. 3. v. 9. jubentur ordinari Diaconi tenentes mysterium fidei in pura conscientia. Ergo crede Evangelio, & in Lege Dei contiquo ambula: hic enim est solus Dei cultus. His testimoniis Scripturae subjicimus alia argumenta. I. Verbi Dei scripti duae sunt partes essentiales, prima de fide, altera de bonis operibus: Ergo & Theologiae Christianae
Partitionem, eandem & Verbi Dei scripti & Theologiae ponimus: quia Theologia nostra Christiana ex Verbo Dei scripto ita depromi & pendere debet, ut nihil illa aliud contineat, quam in Verbo Dei scripto traditur: Ac quemadmodum ars imitatur & exprimit naturam cuius est tanqua imago quaedam: ita Theologia Christiana Verbo Dei scripto plane coformis esse debet. Tum quia Theologia est eorum, quae in Verbo Dei scripto late sunt fusa& frequenter iterata, methodica collectio, dispositio, systema, syntagma, interpretatio & explicatio; cerse de nullis aliis rebus tractare debet, quam de iis, quas Scriptura Sacra complectitur: Modo duntaxat formaque tractandi, verbis, autoritate differunt.
II. Quae partitio convenit finibs preximis & immediatis SacraeScripturae; quae Theologiam viatorum informat, ea est retinenda:
At haec partitio talis est: Nam Scriptura Sacra facit tum ad informandam γνώσιν ἀληθείας, quae fidei est, dogmata vera τῆ διδασκαλία exponendo, & falsa τι ἐλεγχῳ redarguenso; tum ad dirigedam πρα¬ giν ivoto:ias, malos mores τῆ ἐπανορθυσει emendando, & bonos τῳῆ. ποιδειᾳ instituendo. Haec igitur partitio retinenda,
III. Quae parttitio fini Theologiae sola convenit, illa est retinenda, At haec partitio fini Theologiae sola convenit: Quia Theologiaest disciplina practica. Omnium autem practicarum disciplinarum finis est non sola cognitio, sed operatio: ita etiam Theologiae fini: non est nuda & ociosa speculatio seu contemplatio, sed praxis, sed operatio ad quam homo est a Deo conditus, ad quam a Christo redemtus, ad quam a Spiritu Sancto sanctificatur, nempe glorificatio Dei & beatitudo hominis sempiterna, illa quidem ut finis summus, principalis, ultimus; haec vero ut finis subordinatus, secundatius, subalternus. Proinde etiam illius doctrinae quae maxime theorica censeri possit, nempe de vnitate essentiae divinae & Triade personarum divinarum, sinis est operatio. Cur enim Deus se nobis patefecit, nisrut a nobis glorificaretur, utque illius communione beati efficeremur? Quae autem sunt media quibus ad hunc finem contendimus? nonne fides & bona opera? Certe fide & bonis operibus glorificamus Deum, fide vivaefficace per charitatem, hoc est, quae hona opera veluti fructus suos producit, beatitudinem aeternam con sequimur. Dicamus rem eandem verbis aliis, ad ampliorem hujus argumenti illustrationem. Cujus finis est, informatio verae religionis, e jus partes necesse est esse hasce duas, de fide & bonis operibus: quia religio vera, est rectus de Deo sensus & debitus ei cultus: Aut ut clarium, dicatur: Pura germanaque religio, est fides cum serio Dei timore corjuncta; ut timor & voluntariam reverentiam in se contineat, & secitrahat legitimum cultum Dei, qualis in Lege praescribitur. Honorius Augustodunensis in speculo Eccles. de Natali Domini: Ille vere beatus est, qui recte credit, & recte credendo bene vivit. Fides esse debet fundamentum, & postquam eam posueritis, debetis pestea ponere dilectione Dei & proximi, Augustinus decimo tomo, Sermone trecentesimo triresimoseptimo de Tempore: Difficile est, ut male vivat, qui bene credit. Atqui Theologia Christiana veram religionem informat. Qua propter duas hasce partes Theologiae, de fide & de bonis operibus statui necesse est.
IV. Duobus modis Christum sequimur, fide & obsequio fidei Duobus modis ad Deum accedimus, fide & operibus, ut pulchre docet GREGORIUS MAGNUS homilia nona in Ezechielem. Nam cum beatitudo nostra sit communio cum Deo, fide ad eam pervenimus. & bona opera nostra testimonia sunt nos habere communionencum Deo. Ergo etiam duae erunt partes, de fide & operibus constituendae discipsinae illius quae nos ad Deum ducit
V. Quot partibus totam doctrinam Christianam Apostoli con prehendunt, tot sunt Theologiae partes. At duabus partibus, nempo doctrina fidei & institutione bonorum operum doctrinam Christia nam Apostoli comprehendunt; velut Paulus in epistola ad Romanos, quae totius Scripturae clavis merito dicitur, in epistola item ad Galatas, ad Ephesios, ad Colossenses, ad Hebraeos: Idem facit Petrus in prima sua epistola: Idem Johannes in prima epistola
VI. Quaecunque partitio Theologiae, probatis exemplis verae praxeos religionis Christianae congruit, illa est legitima. At haec partitio Theologiae talis est. Exempla illustria utriusque Testamenti Ecclesia nobis suoministrat. Qua enim re alia commendati & celebres sunt fideles Veteris Testamenti quam fide & obedientia ex fide orta? In theatrum exemplorum adducit nos Apostolus ad Hebr. 11. capite toto. De fidelibus Novi Testamenti dicitur eadem epistola, cap. 13. v. 7. Memores estote ductorum vestrerum, qui loquuti sunt vobis sermonem Dei: quorum imitamini fidem, contemplantes, qui fuerit exitus conversationis ipsorum. Exemplum etiam illustre est Actor. 2. v. 41. & sequentibus: Qui ergo libenter receperunt sermonem ejus, baptizat sunt, & additae sunt Ecclesiae die illo animae quasi ter mille. Perduraban autem in doctrina Apostolorum, & communicatione, & fractione panis, & precibus. Obortus est autem omnibus metus: multaque prodigia & si gna per Apostolos fiebant. Omnes autem qui credebant, erant eodem loci, & habebant omnia communia. Et possessiones ac facultates vendebant, & dispertiobant ea omnibus, prout cuique opus erat. Et quotidie perdurantes concorditer in templo, ac frangentes domatim panom, capiebant cibum cum exsultatione & simplicitate cordis: Laudantes Deumt habentes gratiam upud totum populum Dominus autem addebat quo tidie Ecclesiae qui salvi fierent. Et c. 7. v. 12. Et cap. 16. v. 30, 31, 322, 33: 34. Et productis ipsis foras, ait, Domini, quid me oportet facere, ut server At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum Christum, & servaberis tuac domus tua. Et loquuti sunt ei sermonem Domini, & omnibus quierant domi ipsius. Ipse vero illis assumtis ea ipsa hora noctis, lavit eorum. plagas: & baptizatus est ipse & omnes domestici illius illico. Et ipsi deductis domum suam, apposuit mensam: & exsultavit quod cum uni versa domo sua credidisset Deo. Et c. 21. 25. De iis autem qui crediderunt ex Gentibus, non scripsimus, & decrevimus nequid hujusmodi obi servent, nisi ut caveant ab iis quae sunt immolata simulacris, & asangui ne, & rebus suffocatis, & scortatione. Col. 1. v. 4. Audita fide vestra in Christo Iesu, & charitate in omnes sanctos. 1. Thess. 1. v. 3. Indesinente comemorantes efficacem vestram fide, &laboriosam charitatem, & patientem illam exspectationem in Domino nostro Iesu Christo coram Dei, nestro. Et c. 2. 13 Propterea etiam nos gratias agimus Deo sine intermissione, quod acceptum de Deo sermonem quem audistis ex nobis, exceperitis non ut sermonem hominum, sed (sicut est vere) ut Dei sermonem, qui etiam agit in vobis qui creditis. Et c. 3. v. 6. Nuper autem quum venisse Timotheus ad nos a vobis, & laetum nuncium nobis attulisset de fide & charitatevestra: & quod bonam nostri memoriam retineatis, semper ex petentes nos videre, sicut nos quoque vos. 2. Thess. 1. v. 3. Gratias agere debemus Deo semper de vobis, fratres, ut par est, quodvehementer augescat. sidesvestra, & abundet mutua uniuscujusque omnium vestrum charitas.
Porro praeter supra allegata divina testimonia, ex quibus distributio haec est exstructa & argumenta alia, funt etiam testimonia Conciliorum ac Patrum Doctorumque veterum & recentium, a quibus ea dem traditur:
Concilium Toletanum IV. (quod celebratum est imperante Heratlio Imperatore, & Romanam sedem tenente Honorio) c. 24. ait; Sacer dotes legere Sanctas Scripturas frequenter admonet Paulus Apostolus ad Timotheum, dicens; Attende lectioni, exhortationi & doctrinae: & semper permane in his. Sciant igitur Sacerdotes Scripturas Sacras & Ganones, ut omne opus eorum in praedicatione & doctrina consistat: atque ae dificent cunctos, tam fidei scientia, quam operum disciplina. Citatur et tam in Iure Canonico distinct.3 8 cap. Ignorantia. 1.
Ignatius (qui fuit secundus Episcopus Antiochenus ab Apostolis ordinatus, & successit Enodio qui primus post Apostolos guberna cula Ecclesiae Antiochenae sortitus erat, ut ipsemet testis est epistola ad Antiochenos Anno Christi 71. Post anno 109. ad martyrium Romam est ductus) epistolam ad Ephesios ait: δξχι ζωῆς, πισις, τελος δι, αγαπη. τα δε δυο ἐν ενοτηκε θθδμενα, θεγ αυθρωπον δστοτελσι id est, Principiumvitae, fides: finis ejusdem, charitas. Haec autem duo, si in unum coeant, Dei hominem perficiunt: Ireneaus Martyr libro quarto ad versus haereses, capite septuagesi mosexto: Si igitur tradideris ei quod est tuum, id est, fidem in eum & subjectionem percipies ejus artem, &eris perfectum opus Dei. Recte intelligenda verba Irenaei, Si igitur tradideris; id est exhibueris, probaveris, praestiteris ei, quod est tuum, id est, tibi gratia Dei donatum: neque enim vult Ireneaus, fidem & bona opera esse a nostra natura¬
Lactantius divinarum institutionum quarto libro, capite quartos Idem Deus est, qui & intelligi debet, quod est sapientiae: & honorari, quod est religionis. Sed sapientia praecedit, religio sequitur: quia prius est, Deum scire, consequens, colere. Alterum positum est in sensu, alterum in actu Et libro tertio, cap. trigesimo. Omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut Deum cognoscat & colat. Augustinus, squi fuit Episcopus Hipponensis in Africa: & gubernavit Ecclesiam illam 46. annos: & mortuus est anno aetatis 76. tertio mense postquam civitas fuit obsessa a Vandalis, tum cum scribere adversus Julianum Pelagianum, imperante Theodosio juniore) tomotertio, libro 2. de doctrina Christiana, cap. nono, loquens de libris Veteris & Novi Testamenti ait: Illa quae in cis aperte posita sunt vepraecepta vivendi vel regulae credendi, solertius diligentiusque investiganda sunt. Quae quanto quisque plura invenit, tato est intelligentia capacior In his enim quae aperte in Scriptura posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent fidem moresque vivendi, spem videlicet atque charitatem, Item Quaest. Evangelic. secundum Matth. quaest. 11 ait: Boni Catholici sunt, qui & fidem integram sequuntur, & bonos mores. Idem decimo tomo, Sermone trigesimoprimo de verbis Apostoli: Omnes haeretici negant Christum in carne venisse, &c. Ettam omnes mali Catholici verbis confitentur Christum in carne venisse, factis autem negant Nolite ergo esse tanquam de fide securi: adiungite fidei rectae vitam rectam: ut Christum confiteamine in carne venisse, & verbis vera dicendo Sfactis benevivendo. Et sub finem: Confitemini Christum in carne venisse, & credendo & bene vivendo. Verae fidei bona facta coniungite. Cyrillus Alexandrinus Episcopus libro duodecimo in Johannem, cap. sexagesimooctavo: Non igitur omnia quae Dominus fecit, conscripta sunt, sed quae scribentes, tam ad mores, quam ad dogmata putarum sufficere: ut recta fide & operibus ac virtute rutilantes ad regnum caelocum perveniamus, in Domino nostro Iesu Christo, quorum & per quem Deo Patri gloria cum Spiritu Sancto, Amen.
Historia Ecclesiastica Tripartita lib. 2. cap. 3. Christus & Apostoli non nobis artem Dialecticam tradiderunt, variamque verborum fallatiam, sed puram scientiam fide & bonis operibus observandam,
Distributio haec exstat etiam in cap. 1. Helveticae Confessionis posterioris, ubi haec verba sunt: In hac Scriptura Sancta habet universalis Christi Ecclesia plenissime exposita, quaecunque pertinent tum ad salvis ficam fidem, tum ad vitam Deo placentem recte informandam. THEODORUS BEXA nostrae aetatis Irenaeus, eandem complectitur in argumento Psal. 119. his verbis: Doctrinae caelestis nomine (sive partem illam intelligamus quae facienda praecipit & non facienda inhibei legis nomine angustiori significatione accepto: sive alteram partem, in qua quid sit nobis ad salutem credendum docetur, quam Evangelium vocamus) ea demum significantur, quae sunt a Deo ipso patefacta & scriptis sacris comprehensa.
Eandem tradit Lambertus Daneaus in explicatione capitis primilibelli August ni de haeresibus ad Quod vult Deum: verba ejus sunt: Christiana pietas tradit, aut doctrinam de fide, aut morum reformationem & sanctitatem Hieronymus Sanchius in prima parte de operibus Redemtionis pag. 403. Fide & obedientia constare summatuim totam Christianam Religionem docet.
Similiter Zacharias Vrsinus in parte prima explicationum Catecheticarum editatum a Jugnitio pagina 32. Capita, inquit Ursinus, Catecheticae eruditionis praecipua sunt duo, doctrina fidei & doctris na operum: ad haec duo revocantur omnia quaecunque in Scripturis de centur. In editione vero Pareana Anni XcI1X. pagina decima sexta& sequente: Communissime Catechesis dividitur, sicut ipsa doctrina in Legem & Evangelium. Et mox: Hae partes uulgo vocantur Decalogus & Symbolum Apostolicum: quia Decalogus complectitur summam Lex gis, Symbolum Evangeliiutem doctrina fidei & operum, seu doctrina credendorum & faciendorum.
lacobus Rimedontius libro tertio de Verbo Dei scripto, capite secundo ait: Quae obsecro est ista doctrina? aut qualium rerum? Fide: tempe & resipiscentiae, uti ipsemet Paulus doctrinam Christianam ad duo ista revocat. Vide ibi plura¬
Alii aliter Theologiam partiuntur, sed res eodem redit. Quidam Theologiae partes statuunt duas has, de agnitione & cultu Dei: quidam hasce, Legem & Evangelium. Sed doctrina de agnitione Dei & Evangelium de nulla re alia, quam de fide; & doctrina cultus diuini ac Lex de nulla aliare, quam de bonis operibus agit. Nec dissentit, quod Johannes Calvinus in Institutione sua verae sapientiae partes constituit Dei cognitionem & nostri. Nam doctrina fidei tradit cognitionem Dei & nostri: Et a cognitione Dei non potest nec debet cultus eiusdem separari: Cognitio nostri est destinata ad cognitionem Dei. Ita verbis duntaxat hae distributiones differunt; reipsa consentiunt:
A quibuidam partes Theologiae statuuntur istae duae, primu de Deo, altera de actionibus Dei. Sed distributio ista non est legitima¬
I. quia pars posterior cum priore coincidit & in ea comprehenditur: nam qui de actionibus Dei agit, de Deo agit: sicuti qui de actionibus animae, de anima agit.
II. quia idem subiectum seu obiectum Theologiae adaequatum constituunt DEUM, at subiectum disciplins odaequatum non potest esse und disciplinae pars.
III. quia Theologia est disciplina practica; cuius finis est operatis, ideo a fic:e ad media quae ducunt ad finem progrediendum, quod in ista partitione non fit¬
Quod si omnino retinenda esset ista partitio, sic potius formada esset; quod prima pars sit de Deo in se seu de essentia Dei, altera de actionibus Dei: Sed nec ista partitio consistere potest: quia actiones Dei interne ad considerationem Dei in se pertinent, & re ab essentia divina non differunt; ut decretum Dei, providentia aeterna, praedestinatio¬
Nec vero cum nostra distributione Theologiae pugnat partitio Cate. cheseos Christianae in tres partes, quarum una est de miseria hominis, altera de redemtione ab illa, tertia de gratitudine erga Deum redem tionis illius nomine. Nam tractatio de miseria hominis & redemtione ib illa, pertinet ad doctrinam de fide: de gratitudine vero erga Deum redemtionis illius nomine, in doctrina de bonis operibus agitur.
Ex hac distributione Theologiae in doctrina de fide & de bonis operibus liquet, quod Theologia sub se contineat Philosophiam, ac proinde latiupateat quam Philosophia. Nam Theologi est non tantum de Deo in sedeque ejus essentia atque attributis disserere, nec solum de praestantissimo Dei opere, redemtione & instauratione humani generis nec solum etiam de invisibilibit? ab ipso conditis operibus, caelesti nimirum habitaculo & Angelis: verum etiam visibilia ejus opera, quae Physica naturaliaque corpora vocantur, eorumque naturam, principia, vires & usum indagare, cognoscere & contemplari, ut docet caput primum & secundum Geneseωs, liber Iobi, Psalterium, Prophetae & Apostoli. Ethica, Politica & Oeconomica ubi melius, verius, certius traduntur, quam in Scriptura Sacra voce Dei qui virtutem atque omnis felicitatis, politiarumque & Oeconomiae est autor & gubernator? Sed haec in progressu, Deo savente, evidentiora erunt. Nunc primam Theologiae partem, qui Oeo iggrediamur.
On this page