Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
TIDISSENTANBA religionis verae spectemus: ei opponuntur que dam ut repugnantia quaedam ut contraria, &c.
REPUGNANTIA verae religioni multa sunt: Primo nulla plane vera religio homini animali tribui potest:
I. Quia illa cum veritate conjuncta est: hic autem mendax est. 2. Quia vera religio non solum in agnitione Dei posita est, sed etiam in ardentissima charitate erga eum, studioque summo ei obedient di: neutrum autem homini Vυχικῳ competit, 1. Cor. 2. v. 6, & sequ. Ecnomine Paulus dicit Gentes fuisse αθεος, serviisse iis qui natura non sunt Dii, Gal. 4. v. 8
Deinde religio vera non est ἐμπορικη, hoc est, institoria seu mercatoria, in qua nimirum turpis lucri compendia queruntur, nundinatione & venditione gratiae divinae, remissionis peccatorum, celi & salutis eterne, dignitatum & functionum Ecclesiasticarum, dispensationis de Lege divina in coniugiis, rerum consecratarum, veluti sphaerularum precatoriarum quib. Deo preces adnumerantur, rosarum autearum, gladiorum & pileorum a Papa nocte ac die Nativitatis Domini consecratorum, &c. item reliquiarum & aliarum rerum.
Religio enim nundinatoria est propria seductorum, haereticorum & Antichristi, Matt. 21. 12, 13. Et introivit Iesus in templum Dei, & ejecit omnes qui vendebant, & qui emebant in templo, mensasque numula riorum, & cathedras vendentium columbas subvertit. Et dixit eis, Scritum est, Domus mea, domus precationis vocabitur: at vos fecistis eam speluncam latronum. Act. 8. v. 18. & seqq. Quum autem conspexisset Simon per impositionem manuum Apostolorum dari S. S. obtulit eis pecunias, Dicens, Date etiam mihi potestate istam, ut cuicumque imposuero manus recipiat Spiritum Sanctum: Petrus autem dixit ei, Pecunia tua: eciu percat, qui donum Dei existimaris pecuntis acquiri: Non est tibi pars neque sors in hoc negotio: cor enim tuum non est rectum in Dei conspectu. Tit. 1 v. 11. Quibus oportet os obthurare, qui totas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. 2. Pet 2. v3 Et per avaritio fictis ser¬ monibus vos negotiabintur, quibus damnatio jam olim non otiatur, & quorum exitium non dormitat. Apocal. 18. versic.11. & sequentibus
Et prohibetur Episcopis Ecclesiae, 1. Tim. 3. v. 3. Oportet Eprscopum esse irreprehensum, turpem quaestum facietem, sed aquum, alienum abavaritia. Et vers. 8. Diaconos itidem venerandos, non bilingues, non multo vino addictos, non turpem quaestum facientes. Tit. 1. v. 7. Oportet Episcopum inculpatum esse, tanquam Dei dispensatorem, non sit bi pertinaciter placentem, non iracundum, non vinosum, non percussorem, non turpem quaestum facientem,
Praeterea vera religio non est apud Philosophos Gentiles quaerer: da, qui sunt in rebus divinis caeci, Rom. 1. v. 21. & sequentibus: 1. Ce rinth. 1. vers. 19. & seq. Coloss. 2. vers. 8. Videte nequis sit qui vos depradetur per philosophiam: & inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, & non secundu Christum. Non habet pro regula ac norma nostram voluntatem aut intentionem bonam: Num. 15. v. 39 recordemini omnium mandatorum Iehevae & faciatis ea, ac non attenta observatione sequamini cor vistrum & oculos vestros: nec aliorum quamvis multorum exepla: Exod. 32. muti Lavitae non sequuti sunt exemplum Aaronis, aliorumque Levitarum & Israelitatum idololatria vituli aurei per cantium, ut videre est Deut, 33 v. 9. Ezech. 44. v, 1. Ruth noluit fratriae suae Horpae exemplum sequi & religionem Israeliticam relinquere, Ruth. 1. v. 15,16. Et Apostol Christi noluerunt Christum deserere aliorum multorum exemplo, Joh. 6. v. 66. 67, 68, 69.
Nec habet pro regula & norma autoritatem atque exempla Majorum Jer. 9. v 14. sequuntur sentertiam animi sui & Baalimos, quod docuerunt ipsos maiores ipserum. Nam Majores potuerunt esse idolola; trae, sicut ad populum Israeliticum Deus per Iosuam dicit, losuae c. 24. 2. Ultra flumen Euphratem habitabant maiores vestri olim, utpote Therach pater Abrahami & pater Nachoris, colebantque deos alienos. Stephanus Hiero Martyr Christi in oratione quae A. 7. describitur, commemorat diligenter Patrum quorundam etiam horrenda scelera, ut do ceat, non temes e acquiescendum esse in Patrum autoritate & exemplis. Maiorum proinde quorumvis exemplum in religione non sequendum, sed Dei mandatum. Non debet commisceri cum dogmatib & ceremoniis humano arbitrio excogitatis: sic enim Christu ait, Matt 15. 9. Frustra me colunt docentes doctrinas quae sunt mandata hominum: Et Apostolus Heb. 13. v. 9. Doctrinis variis & peregrinis ne circumferemini. Imo non debet coniungi cum ceremoniis typicis abipsomet Deo institutis, sed possea veritate in Christo exhibita abroga tis: sicut Paulus Apostolus ait Heb. 13. v 10. Habemus altare, ex quo non habent ius edendi qui tabernaculo deserviunt, id est, non possunt, Christi fieri participes, qui legales ritus obstinate retinent. Non est aestimanda qualicumque antiquitate & duratione, ne consuetudine qui tumvis diuturna. Ps. 95. 8, 9, 0. Ezech. 20. 18, 19 Edixi enim filiis illorum in deserto, in statutis patrum vestrorum ne ambuletis, & tura illorum ne observetis: neque stercoreis diis illorum vos polluatis: Ego sum Iohova Deus vester, in statutis meis ambulate: & jura mea observate, ad facite ipsa. Zach. 1. v4. Ne sitis similes maioribus vestris, quibro proclamaverant Prophetae priores, dicendo, Sic ait Iehova exercituum, revertimini iam a viis vestris pessimis & ab actionibs vestris pessimis: Non enim au scultarunt, naque attenderunt ad me, dictum Iehovae. Neque ex hominum eam amplectentium & sectantium, aut ad eam deficientium autoritate, dignitate, potentia, multitudine, eruditione. Neque ex feliciate externa ac temporali, neque ex ubertate & tranquillitate rerum Eadem non pendet a Romani Pontificis aut sedis Romanae autori tate, iudicio, testimonio, confirmatione. Neque per Romanorum duntaxat pontificum, sed etiam aliorum Episcoporum successione. & consensum olim ostendebatur. Neque ab hominum aliorum cujuscunque sint ordinis, dignitatis & status autoritate & approbatione pendet. Neque eius exercendae potestas & libertas nititur privilegiis & concessionibs humanis, sed Christi sive Dei solius mandato & aute ritate, Matt. 10. 7. Iter facientes vero proclamate, dicentes, Appropinquavit regnum caelorum. Item v. 23. Quum autem persequentur vos in ea urbe fugite in aliam, Amen enim dico vobis, nequaquam obieritis ut bes Israelis quin venerit Filius hominis. Et v. 27. Quod dico vobis in tenbris, dicite in luce: & quod in aurem auditis, praedicate in solariis. c. 28. 18, 19. Accedens autem ad eos Iesus, loquutus est eis dicens, Data est mihi omnis autoritas in caelo & in terra: Profecti ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomen Patris & Filij & Spiritus Sancti. Act 5. v. 20. te, & vos sistentes loquimini populo in templo omnia verba vitae huius. Et c. 10. v. 42. Mandavit autem nobis ut praedicemus populo, & cum testificatione denunemus eum esse qui definitus sit a Deo tudex vivorum ac mortuorum. Neque in periculis deserenda aut negligenda, aut eius exercitium intermittendum a piis propter edicta severa Regum. Principum vel aliorum Magistratuum, Dan. 6. v. 11. Daniel autem cum cognovisset exaratum esse scriptum illud ingressus est domum suam. cui fenestrae at ertae erant in caenaculo eius ex adverso Ieruschelem:: & teporibus trib. de die ipse procumbens in genua sua orabat & confitebatur coram Deo suo, quemadmodum fecerat antea. Act. 4. v. 18, 19. Itaque voca is ipsis denunciarunt ne omnino loquerentur neve docerent in nomine. Iesu. Petrus autem & lohannes respondentes dixerunt eis, An iustum sit in conspectu Dei vobis potius auscultare quam Deo, judicate. Et cap. 5. v 28. 29. Nonne etiam atque etiam demandavimus vobis ne doceretis nomine isto? & ecce, replevistis Hierosolymam doctrina vestra, & vultis i1 nos inducere sanguinem hominis istius. Respondens autem Petrus & A postoli dixeruns, obedire oportet Deo potius quam hominibus. Ita enim Deus imperat, ratio suadet, exempla proba firmant. Mandatum Dei est Matt. 10 v. 26, 27. Ne eos timete: uthil enim est opertum quod non sit ret, gendum, & athil occultum quod non sit cognoscendum. Quod dice vobis in tenebris, dicite in luces & quod in aurem auditis, praedicate in solariu. Et 2. 28. v. 19. Do, ete omnes geutes. Marci 10. v. 15. praedicute Ev. angelium omni creaturae, Heb. 10, 25 Non deserentes aggregationem notri mutuam, sicuti est mos quibusdam, sed adhortantes alij alios Ratio est, quia quicquid eo facit, ne in Deum, in naturam, in religionem veram, in patriam & gentem nostram in nos ipsos, & in libertaem publicam Ecclesiae peccemus: id nequaquam ob interdicta potetum intermittendum. At religionis verae exercitium eo facit?
Erga Deum enim religionis verae exercitio officium fieri oportes re constat ex reipsa & ex contrari¬
Ex reipsa. quia omnes sciunt Dei cultum rebus omnibus anteponendum esse: unde fuit vetus illud adagium, Us QUe ADARAS
Ex contrario: quia impium est & in Deum opinione etiam Gentii. contumeliosissimum verae Religionis exercitium vetare: impiis aute mandatis ne specie quidem, pia & proba mens assentiri debet.
Erga naturam religionis verae exercitio officium faciendum: quia illud ipsum officium jnris naturalis est, quod ius naturale non homines genuerunt, sed hominibus natura ingeneravit, eosque tantisper obstrictos tenet, dum in rerum natura sum
Propter ipsam religionem veram praestandum hoc officium: quia praeter illum religionis naturalem sensum imbuti sunt Christiani juresupernaturali gratiae. quo jure tam obstringuntur singuli pii in conscientia, qua conscientia pui sunt, quam obstringuntur singuli homines in natura sua qua homines sunt. Propter patriam & genteni nostram officium hoc praestandum: quia patriae & gentis nostrae praecipuum ornamentum & decus est vera religio, ac proinde ad hanc conservandam exemplo praelucendum popularibus, etiamsi certum dignitatis, facultatum & vitae discrimensubeundum foret. Propter nos ipsos officium hoc faciendum: quia etsi quantum ad corpus & vitam praesentem attinet expedire videatur. si interdicto religionis parcatur: tamen nos docet conscientia id mais expedire, quod Deo, naturae, religioni ipsi, patriae & saluti aeternae animarum nostrarum debemus. Propter libertatem publicam Ecclesiae praestandum hoc officium: quia non est praeiudicandum aliis fidelibus ubicunque terrarum versantur: qui exemplo nostro si impie edicto pareamus, oppugnari, urgeri, premi & opprimi possent: nec libertas Christiana in bonum commune data, servituti impiae in malum subiicienda. Etsi Ecclesia Christi partibs in multa & diversa loca distributa sit, uno tamen Spiritu fovetur, una charitatis & libertatis conscientiarum lege continetur. Quapropter religionis verae exercitium ob interdicta Regum, Principum, aliorumve Magistratuum neutiquam intermittendum. Exempla eaque proba idem firmant. Socii Danielis Schadrach, Meschach & Abednego perseveratunt in religione vera eiusque confessione, contemto edicto Nebucadnetzaris Magne Daniel 3. DANIEI. Propheta perrexit quotidie in precibus ad Deum ehovam habendis, non curato edicto regio quo invocatio DEI ad dies triginta vetita fuerat Dan. 6. Apostoli & alii fideles Christiani continuarunt in templo Ierosolymitano conventus ad docendum & audiendum Evangelium Iesu Christi contra interdictum summorum nontificum, primorum & Seniorum populi Iudaici, Act. 4. & 5. Caholici in civitate Edessa non intermiserunt congregationes sacras namvis Imperator Valens eas severissime prohibuisset, ut refert Theodoretus Historiae Ecclesiasticae lib. 4. c. 16. Quin ne Gentiles quidem in periculis religionem suam, quae tamen falsa erat, negligendam censuerunt: ut exemplum ostendit OEABIL. obsessis Romanis in arce Capitolina a Gallis: & PAUSANIAE Sparanorum Regis in pugna nobili ad Plataeas cum Petsis. Quanto minus igitur vera religio negligenda,
Insuper religio vera non formidat homines quantumvis potentes & crudeles, Matt 10. v. 28. Ne metuite vobis ab iis qui interimunt corjus, animam autem non possunt interimere: sed metuite potius eum quipotest animam & corpus perdere in gehenna.
Non debet mutari a quoquam regum & Principum, nec a Conciliis ullis, imo nec a toto genere humano, imo ne quidem ab Angelis Sal. 1. v. 8. 9. Sed etiam si nos aut Angelus e caelo evangelixet vobis praeter id quod vobis Evangelizavimus, anathema esto. Vt ante diximus, et iam nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema esto. Non potest impediri humana autoritate, edictis, potentia, astu, sicut Christus ait Matt. 10. v 26. Itaque ne ipsos metuite: Nihil enim est opertum quod non detegatur, & nihil occulti quod non innotescat. Act. 4. v. 18 & 19. & c. 5. v. 25.
Non potest consistere cum hypocrisi & falsitate, quibro in religione nililest exsecrabilius, Ps. 32 v. 2. Beatus homo, cui non imputat Iehova benignitate, & cuius spiritui non inest dolus, Matt. vigesimotertio, ver siculo decimotertio. Vae vobis Scribae & Pharisaei hypocritae, quoniam exeditis domos viduarum, idque in speciem utentes longis precibus: propterea auferetis graviorem condemnationem.
Non est inconstans Non est in multas sectas dissecta: quia est unica. Si accrescunt sectae, eae non sunt de religione. Adventitia sunt vitia haec non innata bona. Quanquam catachresi quadam fectae vocentur vulgo religiones
Nobis vero liberum & fas non est quamcunque velimus religionem amplecti: sed illa tantum amplectenda quae nobis a Deo manda, a est & in Scripturis Sanctis praescripta. Religio vera non est hostis ullius regiminis legitimi & divinitus instituti, ac proinde nec Monarchiae, quam nequaquam tollit, sed potius stabiit, ut testatur Paulus Romanorum decimotertio, versiculo primo & sequentibus & Petrus priori epistola secundo, verficulo decimotertio, decimoquarto, & ostendit exemplum Monarchis
On this page