Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 25
ECCLESIA IN PURGATORIO, est falsa Ecclesia quam Papistae opinantur esse infia terram, quum nusquam sit in rerum natura, eo quod Purgatorium, quod Papistae credunt & propugnant, revera prorsus nihil sit
Ut autem error Papistarum rectius intelligatur & accuratius confutetur, initio expedienda est quaestio, an sit aliquod purgatorium? Deinde aliae quaestiones de ea excutiendae
Quum quaestio, An sit purgatorium aliquod aut ignis purgatorius, ambigua sit; distinctione respondendum est. Quum constet, nos esse peccato originali contaminatos & multis praeterea peccatis actuali bus sordidatos, nec posse manentes tales regni Dei haereditate possidere, 1. Cor. 6. v. 9, 10 Gal. 5. 29,, 0, 21. nec posse in calestem illam civitatem quicquam immundum ingredi, Apoc. 21. 27. confitemur esse purgatorium animarum, asse purgatorium ignem quo a peccatis nos purgari necesse est, ut regni Dei haeredes fiamus
Verum autem purgatorium animarum nostrarum ab omni sorde peceati est Christus Dominus qui sanguine & Spiritu suo & verbofideque salvifica & baptismis nos ab omnibus peccatis purgat: juxta dicta 1 Joh. 1. 7. Sanguis Iesu Christi Filii Dei purgat nos ab emni peccato. ICor. 6 v. 9, 10,11. An ignoratis, iniustos non esse Dei haereditatem possessuros? Ne errate: neque scortatores, neque idololatae, neque machi, nequi molles, neque qui concumbunt cum masculis, neque fures, neque avori, neque e¬t briosi, neque conviciatores, neque rapates, regni Dei haereditatem possidebit. Et haec eratis nonnulli, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Iesu, & per Spiritum Dei nostri Joh. 15. 3. Iam vos puri estis propter sermonem quem loquutus sum vobis. Act 15. 9. Nihil discrevit inter nos & illos, fide purgatis cordibs eorum. Eph. 5. 25. 26, 17. Tit. 2 14. Joh. 15. 2. Pater meus omnem in me palmitem, qui fert fructum, purgat, ut plus fructus adferat
Verus ignis purgatorius, quo a peccatis purgamur est Christus Dominus qui igne verbi sui & Spiritus Sancti, crucisque & afflictionis nos purgat. Sic enim dicitur Malach. 3. 2, 3. Ipse quasi ignis conflatoris & smea ma fullonum est. Vt sedet conflans & purgans argetum, ita purtabit filios Levi, desoecans eos velut aurum & argentum. Ut enim ignia calore suo metalla liquefaciens, pura reddit: ita etiam Christus verbosuc pios terrens, & quasi dissolvens, & ad peccatorum suorum agniionem ac resipiscentiam adducens, a poccatis purgat. De Spiritu Sancto dicit Johannes Baptista Matt. 3. v. 11. Christus vos baptizabit Spiritu Sancto & igne. Nam Spiritus Sanctus sordes animarum nostra rum, non aliter purgat, quam autum igne excoquitur, concupiscensiae nostrae vitia assidue excoquendo & exurendo De cruce & afflictionibus dicitur Dan. 1115. Ex ipsis autem erudientibus corruent ad conflandum eos, & ad purificandum & ad dealbandum: & cap. 12 10. Purgabuntur, dealbabuntur & conflabuntur multi. Videantur Commentarii nostri in Danielem ad haec loca
Hoc igitur verum est purgatorium, hic verus purgatorius ignis, quo animas nostras purgari nec esse est:
Idque dum in hac vita, dum in corpore sumus: I. Quia tempus gratiae est in hac vita, non post hanc vitam, Psal. 95. 7, 8. Neh. 3. v. 7, 8. 15, & cap. 4. v. 7.
II. Quia animae ex corporibus migrantes, illico & recta vel ad Christum in celum, vel in infernum migrant, Luc. 16. Patrum orthodoxorum consensum vide in Symphonia nostra Cathol. cap. 26. thesi prima & secunda
III. Quia justificati sanguine Christi & remissionem peccato. rum adepti, poenam ulterius subeunt nullam, neque in hac, neque post hanc vitam
IV. Quia nulla reconciliatio, nulla satisfactio est pro peccatis nisi satisfactio Christi semel consummata in cruce¬
VI. Quia in hac tantum vita locus est resipiscentiae: post hanc autem vitam ut nulla amplius facultas est resipiscentiae, ita nulla restat satis factio pro peccatis, nulla redemtio
Haec orthodoxa est de vero purgatorio sententia. PAPISTAE autem dicunt, Purgatorium esse locum quendam infre terram, in quo tanquam in carcere purgentur animae separatae a corpore, quae in hac vita non fuerint plene purgatae, ut exsolvant poenas temporales, in quas virtute clavium aeternae poenae conversae fuerint, quae ipsis exsolvendae restabant & sic purgatae in caelum ingredi valeant, quo nihil intrabit coinquinatum De isto loco & opere purgationis animarum in eo, quaeritur inter nos & Papistas an sit? Papistae affirmant: nos autem negamur
Papistae affirmationem suam probare conantur testimoniis Veteris & Novi Testamenti, & rationibus: nam alia probationum gene ra ex Conciliis & Patribus non sunt oixcia. Loca e Veteri Testamento dicit Bellarmin, se proferre decem, e quibus tantum primum statuit necessario confirmate purgatorium, caetera solum probabiliter suadere.
PRIMUS LOGUS habetur 2. Machab. 12. 43. 44. 45, 46. Iuda Machabaeus facta collatione duodecim millia drachmas argenti, misit Ierosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene & religiose de resurrectione cogitans: (Nisi enim eos qui ceciderant, resurrecturos speraret superfluum videretur & vanum, orare pro mortuis.) & quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant optimam repositam haberent gratiam. Sancta ergo & salubris est cogita tio pro defunctis exorare, vt a peccatis solvantur. Hinc colligit Bellar. Purgatorium esse.
RESP. Primo petitur principium dum probatur dogma dubium. ex libro autoritatis prorsus dubiae & neutiquam divinae: Negamus enim locum istum e libris vere & divinitus Canonicis sumtum esse. quia libri Machabaeorum sunt apocryphi quemadmodum a nobis abunde demonstratum supra primo libro, cap. 33. & 34. De hoc tamen loco Perionius in Topicis Theologicis dicit: Solus locus Machae baeorum depromi potest ex Scripturis diuinis, qui aperte doceat preces & sacrificia prodesse mortuis. Mirandum igitur, imo & miserandum, quod iste purgatorius ignis, qui adversariis tanti momenti, cui defendendo, tot passim ignes toto orbe Christiano succensi, ad exurenm dos vivos & veros Christi cultores, uno duntaxat loco, eoque apocrypho nitatur. Roffensis autem in confutatione Lutheri, Tametsi, inquit ex Scripturis probari non possit Purgatorium, veritas ejus nihilominus Christianis omnibus credenda est. Item. Quanquam fortassis unam aliquam Scripturam, quae protervientem adigat, uti velit nolit, confitet atur, in promiu non sit adducere: potest esse nihilominus illic aliqua, tametsi diligentissimos hactenus inquisitores illa latuerit. Et post cum Petrus a Soto in Instit. Christ. Licet, inquit, in Scriptura nihil perspicue de Purgatorio tradatur: tamen multa credenda quae scripta nos sunt. Utut autem isti ingenue fateantur, ex Scriptura Purgatorilum suum probari non posse: ausa est tamen Synodus Tridentine Sessione vigesimaquinta in Decreto dePurgatotio impudenter affirmare Ecclesiam Sacris literis edoctam, purgatorium esse, etiamsi ne unicam quidem Scripturam Synodus de Purgatorio protulerit
Secundo etiamsi liber iste Machabaeorum esset vere divinus & Canonicus, tamen non probaret purgatorium Papisticum, quia vitiosa versione est corruptus. Nam ut de isto solummodo loco aganprimo versum est, Judam misisse Jerosolymam duodecim millia drachmarum argenti, quum ex Graeco terxtu constet, tantum dumillia drachmarum missa. Secundo est in vulgata versione, pro peccatis mortuorum sacrificium: at in Graeco est, ωροσαγαγειν ωοι α μαρ¬ τιας δυσιαν, ut habent Biblia Complutensia, Regia item Hispanic. ex editione Plantini, ac praeterea Germanica, Veneta; imo & Romanum exemplar anno 1587. Sixti V. autoritate editum. Quapropter reddi debet, offerre sacrificium pro peccato. Tertio ubi in Vulgata. Latina est religiose, Graecus textus habet ἀσειoς, urbane
Tertio quamvis versio rectissime se haberet, tamen nihil ad probandum purgatorium faceret. Qualis enim est argumentatio: Iuda Machabaeus cogitari pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur;: Ergo credidit esse purgatorium? Nam antecedens falsum est: Judas enim Machabaeus nihil tale cogitavit: sed misit pecuniam ut offerretur sacrificium pro peccato Ecclesiae totius ad expiationem ipsius ex Lege, Levit. 4 v. 13. Quod vero autor libri Machabaeorum aliter accipit: factum Judae, id erroris est humani, cum nec autoritate Dei nitatur in Lege nec piorum exemplis probis. Deinde etiamsi revera tase quid cogitasset Judas, quod ei autor libri tribuit & multi assentium tur: tamen inde potius colligi deberet, ipsum cogitasse de resurrectione ex mortuis; quod ver. 43. & 44. attestantur: ut proprie haec oratio eum finem habuerit, ut ne peccatum illud militum interfectorum; sub quorum tunicis τα ιεοώματα, anathemata seu donaria idolorum Jamniensium a quibus Lex prohibet Judaeos inventa fuerant, in judicio Domini, universalem resurrectionem ex mortuis sequuturo, ii imputetur. Qua proinde oratione, nihil defunctorum conditioni aut additur, aut demitur; non magis quam illa Pauli pro Onesiphoro 2. Tim. 1. 18. Det ei Dominus, ut inveniat misericordiam in die illo. Deresurrectione igitur ratiocinatus fuerit Judas, non de purgatorio animarum post mortem. Nec posse inde colligi purgatorium probant leges Purgatorii, quas ipsi Papistae statuerunt. Nam qui in peccate mortali ex hac vita excesserunt, locum in purgatorio non habere Pa pistae tradunt: At milites isti in peccato mortali ex hac vita excesset runt, quia polluerant se sacrilegio & idololatria, exemplo Achanis abscondentes sub tunicis res sacratas idolis Jamniensibus. Deinde qui semel temporali poena pro peccato suo a Deo affecti sunt, illi pro eadem culpa non puniuntur post hanc vitam in purgatorio; quia Deus eandem culpam nunquam bis ulciscitur, ut iidem Papistae docent: At milites illi semel temporali poena pro peccato suoa Deo affecti sunt, ut memoratur v. 42. generosum Iudam hortatum esse multitus dinem, ut conservarnt seipsos integros a peccatis, cum ante oculos suo. viderint ea quae facta sunt propter istorum peccatum qui ceciderant. Non igitur altera poenam temporali in purgatorio opus fnit. Insuper in purgatorio non satisfieri pro culpa, sed pro poena temporali, in quam virtute clavium aeterna poena commutata sit, Papistae tradum At Judas Machabaeus sacrificium obtulit, pro peccato, quod nusqua in Lege pro sola poena, sed pro culpa seper: Non igitur cogitavit, purgatorium esse, in quod militum istorum animae venissent. Ita locus Ahic purgatorium ignem extinguit, non autem confirmat, omnibus
circumstantiis probantibus, sacrificium Judae non alium habuisse scopum, quam ut Deus in ultima resurrectione his defunctis propitius esse dignetur. Verum de hoc loco vide supra primo lib. capit. trices. quart.
SECUNDUS locus a Bellar, allegatus est Tob. 4. 18. ut vulg. Latini vel v. 23. ut Graeca editio habet: Panem tuum & vinum super sepultur ram justi constitue, & noli ex eo manducare & bibere cum peccatoribus. Hinc argumentum tale exstruendum. Tobias senior jussit instruere convivium & vocare pauperes fideles iisque distribuere eleemosyna. ut pro anima defuncti orent: Ergo credidit esse purgatorium in quod animae defunctorum veniant.
RESP. Primo sophisticatur Bellar. petitione principii, quia dogma dubium probare nititur ex libero aeque dubio atque ipsum est dogma: quum certum sit librum Tobiae esse apocryphum. Secundo vitiosa est versio vulgata: textus enim Graecus habet, ἵκχεον τος ἀζτο σκεπι τον ταφον τον δεκαίώον, κι μι δος τοῆς αμαρτολοίς: vertendum igitur, effunde panes tuos super monumentum justorum & ne des peccatoribus. Tertio negatur antecedens enthymematis. Tobias enim senior non jussit orare pro anima justi defuncti, sed filio suo injunxit. ut pius de obitu defuncti alicujus propinqui sed hominis justi luge tes consolaretur munere convivali, sicut apud Judaeos receptum erat, ut amici lugentium, convivio exciperent lugentes consolandorum illorum gratia, quemadmodum videre est Jer. 10. v. 7. Neque impartientur cibum illis in luctu ad consolandum ullum de mortuo: neque bibendum dabunt eis ex poculo consolationum de parte ullius & de matre. ullius eorum. Unde Ezech. 24. ver. 17. prohibet Deus Prophetae, no mortuo desiderio oculorum suorum, id est, uxore sua, lugeat, neve cibum ullorum comedat, id est, ne acceptet convivium quod amio exhibere volent ad levandum ipsius luctum. Itaque Tobias praescripsit filio suo officium praestandum posteris hominum justorum lugentibus, si modo & ipsi pii sint: nam si impii sint, conversatione & convivio illorum interdicit. Non dicit Tobias, cibos tuos effunde super monumentum meum: sed de officio aliis lugentibus exhibendo instruit Sic ex hoc loco purgatorium nullum colligi potest: sed hoc tantum, erga pios lugentes super obitu alicujus e suis propinquis esse charitatis officia exercenda.
Instat Bellar, & allegat tum consuetudinem Ecclesiae, ut affines hominis defuncti convivium faciant, & mittant etiam cibum & potum pauperibus & religiosis, ut orent pro anima defuncti: tum Chrysostomum, qui homil. triges. secun. in Matth. ait, Cur post mortem tuorum pauperes convocas? cur presbyteros, ut pro eis velint orare, obsecrasi
RESP. Primo mala consuetudo non minus perniciosa corruptela vitanda est, ut monet Nicolaus Papa, capitulo Mala, distinctione octava: & talis est consuetudo quam Bellarminus allogat. Veritato manifestata cedat consuetudo veritati. Nemo consuetudinem rationit veritati praeponat: quia consuetudinem ratio & veritas semper excludit: ut eadem distinctione subjicitur. Secundo in contrarium plant sensum Bellarminus allegat Chrysostomum, qui non laudat consue tudinem illam, sed reprehendit. Apparet Bellarminum monitores vel consarcinatore usum imperito & ignorante, loco Chrysostom inconsulto
TERTIUS locus est lib. 1. Samuel, aut ut Vulg. habet, 1. Reg. cap. ult. v. 13. ubi legimus, quod habitatores Jabes Galaad audita morti Saul jejunaverunt septemdies. Et 2. Samuelis, seu, ut Vulgata habet, Reg. 1. v. 11, 12. David flevit, & ieiunavit proSaule & lonatha, & aliis occisis; quod idem fecit pro Abnere, 2. Samuel. seu Reg. 3. v. 32, 33. 34, 35. Quamvis enim haec videbantur fieri in signum doloris & tristitiae, tamen credibile est, praecipue facta esse ad iuvandas animas defunctorum ut Beda exponit in fine commentarii in lib. 1. Reg. id quod ex dnobus colligimus. PRIMO, ex eo, quod irrationabile fuisset, in signum doloris septem dies ieiunare. SECUNDO, ex eo, quod David 2. Samuelis aut Reg. 2. v.16. ieiunavit, & oravit pro filio suo infantulo, dum aegrotaret; postea vero quando audivit eum esse mortuum, non amplius ieiunavit; quo facto suo ostendit, se ieiunare solitum, ut aliquid a Deo impetraret, ideo enim pro morte pueri non ieiunavit, quia sciebat, non esse puerum ad vitam rediturum, & praeterea eum suffragiis non egere; quo etiam spectat illa solicitudo Patriarcharum, qui cupiverunt in terra promissionis sepeliri, Gen. 47. 30. & 5025. nimirum ut essent participes precum & facrificiorum quae ibi offerebantur:
RESP. Argumentatio hujusmodi fuerit; Fideles in veteri Testamento aliis aut mortuis aut aegrotantibus ieiunarunt, aut in terra promissa sepeliri voluerunt ad iuvandas animas defunctorum: Ergo purgatorium esse crediderunt. Antecedens enthymematis istius negatur, quia falsus finis in eo assignatur. Jabeschitae enim jejunarunt luctus & calamitatis publicae conscientia ut & David cognita morte & Saulis & Jonathanis. David lugens de Abnere jejunio usus est, ut innocentiam suam testificaretur luctusque sui veritatem, & se a suspicione caedis purgaret publice, quod inprimis confirmatur 2. Sam. 3. 28, 36, 37. Tum David pro filiolo suo aegrotante oravit cum jejunio, eo autem mortuo desiit jejunare: unde sequitur pro defunctis juvandis non esse jejunandum, nec eos juvari jejuniis, cum David mortuo quero statim jejunare desierit. Denique Jacobus Gen 47. 30 & Josephus Gen. 50. 25. Patriarchae voluerunt sepeliri in terra promissa, non ut in purgatorio exsistentes juvarentur procibus & sacrificiis; nam id Scriptura nusquam dicit, & preces atque sacrificia tum nulla offerebantur in Cananaea, cum illud Patriarchae sancti postula rent: sed ut hoc pacto suam de Dei promissionibus erga populum: Israeliticum implendis fidem testarentur & in eadem filios & fratres suos confirmarent, Heb. 11. v 22. Per fidem, Iosephus obiens de egressione filiorum Israelis meminit: deque ossibus suis praeccpit. QUA RTUS locus est Psal. 6. 2. & 38. v. 2. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Etsi enim haec verba varie exponi possint, tamen B Augustin, ita exponit, ut in furore argui a Deo sit in aeternum damnari, in ira corripi, sit puniri severe post hanc vitam, ad correctionem tamen & emendationem Unde subdit: In hac vitatin quit, purges me, & talem me reddas, cui jam emendatorio igne non opus sit, &c. Eodem modo exponit Beda, Haymo, Dionys. Carth. & alis
RESP. Argumentatio talis fuerit: David deprecatur puniri tum in inferno, tum in purgatorio: Ergo purgatorium est. Antecedens probatur, quia Psal. 6 & 38. per TUROREM intelligitur damnatio aeterna in inferno, per IRAM poena severa in purgatorio, interprete Augustine & aliis Sed negatur antecedens parte posteriore: negatur & probatio¬
D ejus. Nec interpretatio ista est Augustini, ut liquet ex Psalmi sexti & trigesimioctavi, qui ipsi est trigesimusseptimus, enarratione. In Psala mum sextum ita Augustinus habet: Domine ne in ira tua arguas meDicit etiam Apostolus iram judicit. Thesaurixas tibi, inquit, iram in dieirae justi iudicii Dei. In qua se non vult argui quisquis in hac vita sanar: desiderat. Nec in furore tuo corripias me.) Corripias, mitius videtur. Ad emendationem enim vacet: Nam qui arguitur, id est, accusatur: metuendum est, nein finem habeat damnationem. Sed quoniam furor plus videtur esse quam ira, potest movere, cur illud quod est mitius, id est, corre ptio, um eo positum est quod est durius, id est, cum furore. Sed ego puto unam rem duobus verbis significatam. Nam in Graeco θuuos, quod est in primo versu, hoc significat quod opym, quod est in secundo versu. Sed cum Latini vellent etiam ipsa duo verba ponere, quaesitum est quid esset vicinum erae, & positum est furor. Ideo varie codites habent. Nam in aliis prius invenitur ira, deinde furor. In aliis prius furor, deinde ira. In alii pro furore indignatio ponitur, aut bilis. Sed quicquid illud est, motus est gnimi provocans ad poenam inferendam. Qui tamen motus, non tanquam animae Deo tribuendus est, de quo dictum est, Tu autem Domine virtutum cum tranquillitatae iudicas. Quod autem tranquillum est, non est perturbatum. Non ergo cadit in Deum iudicem perturbatio, sed quod in eius ministris fit, quia per leges eius fit, ira eius dicitur. In qua iranon solum argni se non vult anima quae nunc orat, sed nec corripi, id est emendari vel erudiri. Nam in Graeco πυιδευσης positum est, id est, erudias Arguuntur enim in die iudicii omnes qui non habent fundamentum quod est Christus. Emendantur autem, id est, purgantur, qui buic fundamento superaedificant lignum, foenum, stipulam. Detrimentum enim patientur, sed salvi erunt tanquam per ignem. Qui ergo iste orat, qui novult in ira Domini vel argui vel emendari? Quid nisi ut sanetur? Ubienim sanitas est, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis Medici manus. Ita Augustinus unam & eandem rem accipit per furorem &
E iram, & iram judicii ultimi intelligit, non igitur purgatorium. Idem docet in enarratione Psalmi 37. ubi de purgatorio igne post hanc vitam altum silentium. Domine, inquit, ne in indignatione tua argua me. Non sim inter illos quibus dicturus es, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo & angelis eius. Neque in ira tua emendes me, ut in hac vita purges mo, & tale me reddas cui iam emendatorio igne non opus sit Ut adulterata lectio: sic enim legendum est, cui iam emendato, igne non opus sit. Illud emendato est tertii casus & convenit voci antecedenti cui: quasi diceret, purges me in hac vita & talem reddas, quem jam emendatum & liberatum a peccatis in hac vita, non sit opus tra di in ignem aeternum. Hanc germanam esse lectionem Augustini non tantum meliora exemplaria & manuscripta testantur, sed etiam consequentia arguunt.
QUINTUS locus est Psal. 65. vel 66. juxta supputationem Hebraeam, v. 12. Transivimus per ignem & aquam, & eduxisti nos in refrigerium. Hic etiam locus potest habere varios sensus, tamen Origene homil. viges. quinta in Num, & B. Ambrosius in Psalm. 36. & Sermon 3. in Psalm. 118. exponit per aquam, Baptismum, per ignem, purgatorium: Hic, inquit, per aquam, illic per ignem: per aquam, ut abluantur peccata, per ignem ut exurantur.
RESP. Locus ad probandum purgatorium plane est impertinens Nam haec verba Psalmi sunt viventium adhuc in terris, non autem mortuorum, ut contextus magis quam evidenter ostendit. Et transit re per ignem & aquam, idem est quod diversis & gravissimis in hac vita exerceri afflictionibus, e quibus Deus educit invocantes & ab aesti calamitatum recreat, secundum promissionem quae exstat Jes. 42. 27. Quum transis per aquas, tibi adsum, & per flumina, ne inundent te¬
factum etiam secundum literam, quum populum Israeliticum duxit Deus per mare rubrum & Jordanem: & socios Danielis conservavit. in fornace Babylonica. Adhaec quia in hoc Psalmi loco sit mentio non tantum ignis, sed etiam aquae, qui sit quod Papistae non statuant etiam purgatoriam aquam in quam animae velut in balneum post hanc vitam ingrediantur:
SEXTUS locus est Jes. 4. v. 3. Purgabit Dominus sordes filiorum & filiarum Sion, & sanguinem emundabit de medio eorum spiritu judicii, & spiritu combustionis. Hunc locum exponit de poena Purgato rii B. Augustinus lib. 20. de civitate Dei, cap. 25.
RESP. Locus hic ad probandum purgatorium prorsus est alienus: nam agit de mediis quibus Germen Iehovae, id est, Christus Dominus in carne exhibitus erat gloriam collaturus in Ecclesiam suam. Sunt autem inter alia media illa, justitia & sanctitas illius quae efficitur. nostra ad vitam aeternam: & remissio peccatorum atque ablutio. q. d. Christus Dominus expiabit fideles suos & sistet eos sibi puros, populum studiosum bonorum operum. SEPTIMUS locus est Jes. 9. v. 18. Succensa est quasi ignis impie tas, vepres & spinas devorabit. Basilius in hunc locum dicit, per confessionem peccetum arefieri, ut igne purgatorio post hanc vitam absumi R possit, & ex hoc loco probat RESP. Locus ast omnino ἀπροσδιόνυσις ad stabiliendum purgatorium; nam in eo loco praedicitur, populum Israeliticum non tantum oppressum iri Assyriorum dominatu per Sancheribum & Esarchaddonem Reges, sed etiam sua ipsius opera magis ac magis labefactatum iri, sit ut suo ipsius igne in pulterem & fumu abiturus sit, quia populus conparatur dumeto seu vepreto, excidium populi comparatur igni. Quod ad expositionem Basilii in hunc locum attinet, verba illa, post hanc vitam, a Bellar. praeter mente Basilii sunt adjecta. Haec ad verbum Basilius habet: Si igitur per confessionem detexerimus peccatum, iam suc. crescens gramen arefecimus, dignum plane quod depascatur ac devoret. purgatorius ignis, &c. Esse aute ignem illum in hac vita cofirmat proxime sequentibus, quum in illa Jesaiae verba, quia propter indinatione prae Domini suecensa est terra omnis, his verbis utitur; declavat in gratia & beneficium animae, terrena ipsa tradi depasceda igni punitivo: quem. admodum & ipse Dominus subindicat dicens, ignem veni mittere in terram: & quid volui nisi ut accendatur? De igne in terra omnino agit, & affirmat Christus, non de fictitio Purgatorii vaporatio
OCTAVUS locus est Mich. 7. v. 8. Ne laeteris inimica mea; nam si cecidi, resurgam, quum sedero in tenebris, itam Domini portabodonec causam meam judicet. Adducet me in lucem, videbo justitiam ejus. Hunc locum adferri solitum pro Purgatorio, docet Hieronymus in capite ultimo Iesaiae, & Glossa ordinaria exponit; Iram Domini portabo hic, vel in Purgatorio
RESP. Locus iste longius distat a purgatorio Papistico, quam caelum a terra. Nam Ecclesia Dei in hoc loco manifeste Babylonem caeterasque Gentes admonet, non esse quod calamitatibus ipsius insultent, quia Deum liberatorem non frustra exspectet. De Hieronymo falsum dicit Bellarminus: nam Hieronymus loquitur de igne castigationum seu punitivo in hac vita. Glossae ordinariae quoque tribuuntur quae non sunt ejus, sed desumta ex altera parte expositionum Nicolai Lyrani, qui inscribuntur Moralitates Bibliae, & allegoriis alienis, ineptis, falsisque diffluunt. Tandem dubium relinquit tectorem Glossa a Bellarmino illata: Iram Domini portabo hic, vel in Purgatorio. Melior est glossa interlinearis Mich. cap. 7. quae habet: Ne insultes mihi, quia pro peccatis punior: Consurgam, Deo miserante, cum sedero in tenebris, in captivitate. EtLyranus ipse: Ne laeteris, id est, Tu Babylon no letcris de captivitate Iudae, quia cecidi in manibus tuis. Consurgam per Cyri, liberando Theodoretus Commentariis in hunc locum: Resurgam divina curatione sublevata: ipse in tenebris agenti mihi suam luce adferet. Nunc vero iram Dei sustinebo, quia peccavi contra eum: cognosco enim ultionis: aquitatem, quum peccati magnitudinem considero. Sed tamen expecto iustum iudicium adversus eos, qui bellum intulerunt. Etsi enim ego poenas persolvi de his quae deliqui, tamen illi iniuste contra meusi sunt voluntate, & sententia. Eundem intellectum habet hoc quod deinceps ait Donec justificet causam, & faciat judicium meum, & educat me in lucem, & videbo justitiam ejus; & videbit me inimica mea, & operiet eam confusio, quae dicit ad me, Ubi est Deus tuus? Etsi non iniuste ab eo condemnata sum, at contra illos iura permulta habeo, & ea de causu divinam sententiam expecto, quando hanc latam videbo, & illorum servitute liberata ero, videbit inimica mea me, & operiet eam confusio. quae dicit ad me, ubi est Deus tuus? Non vero solum haec videbit meam felicitatem, & Dei mei robur, in quem maledicta intentavit, sed & ego videbo eius infelicitatem
NONUS locus est Zach. 9. Tu aute in sanguine Testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Etsi enim hunc lociadducunt passim pro liberatione Patrum ex limbo, tamen melius convenit liberationi animarum ex Purgatorio, quas Christus eduxit, quum eo descendit post mortem suam. PRIMo, quia isti rectius dicuntur vincti. SeCVNDO, quia in Purgatorio non est aqua consolationis, quae est in limbout patet Luc. 16. deLazaro: Hic vero cosolatur. Unde Augustinus epist 99. ad Evodium, & lib. 12. in Gen. c. 33. contendit, Christum quum descendit ad inferos, non solum Patres invisisse, sed etiam eos, qui cruciabantur in inferno, id est, in Purgatorio, & multos eorum inde liberasse
RESP. Primo de hujus loci recta versione & expositione videatur supra sexto lib. capite vigesimoprimo, columna 2676. Secundo Bel arminus sibi ipsi contradicit: nam libr quarto de Christo, capite unlecimo ex hoc loco probat, animas sanctorum ante Christi advenquum ambulas per ignem, non ureris, & flamma non incendit te. Hoc
tum non fuisse in caelo, sed quod communiter Papistae tenent, ut hoc loco Bellarminus fatetur, in limbo Patrum: hic vero eodem loco dicit purgatorium doceri. Tertio rationes Bellarmini nihil probant, quum Zacharias agat de captivitate Babylonica. Quario Augustinus epistol. 99. ad Evodium per infernum non intelligit purgatorium, sed locum cruciandis impiis destinatum: & lib. 12. in Genesin capite 33. nulla sit mentio purgatorii, sed inferni quo descendit anima Christi sive essentia sive virtute sua, nam utrumque Augustinus in medio relinquit
DECIMUS locus est Malach. 3. Ipse sedebit quasi ignis confaus & purgabit filios Levi, & colabit eos, &c. Hunc locum exponunt de poena purgatoria Origenes homil. 6. in Exodum, S. Ambrosius in Ps. 36. B. Augustinus lib. 20. de civitate Dei, c. 25. & B. Hieronymus in hunc locum & quanquam poena illa purgatoria non est ea, de qua nunc agimus, nam illa purgabit viventes, nos autem agimus de poena mortuorum; tamen inde recte infertur Purgatorium. Nam ideo tunc praecedet tribulatio gravissima, & postea etiam ignis descendet, & purgabit celerrime omnes reliquias peccatorum in hominibus iustis, quia, ut Ireneaus etiam notat in fine lib. 5. tunc repente Ecclesia, quae est in terris, assumenda criad sponsum, nec erit tempus purgationis ulterius, ut nunc est post mortem ante iudicium. RESP. Locus hic impertinenter addugitur ad probandum purgatorium Papisticum. Nam purgatio haec de qua praedixit Malachias primo ad culpam referenda, quam Pontificii in suum Purgatorium ingredi nolunt nisi forte venialem, ut vult Bellarminus. Secundo, sit a Christo: non ergo a fictitio igne purgatorio. Ami tomi editionis Commelinianae interpretatur ex epistola Pauli ad Deo offerant: ut Augustinus ostendit libro vigesimo de Civitate Dei, cap. viges. quinto, & Hieron, ius Commentariis ad hunc locum: anum animae in Purgatorio Deo oblationes faciunt? an in Purgato rio Missas celebrant? num ex Purgitorio huc revertuntur ut sacerdotio perfungantur? Quarto, debuit fieri haec purgatio primo ad ventu Christi, & quidem efficacitate ministerii Evangelici, & crucob veritatem Christi, ut testantur Lyranus in hunc locum, Theodoretus, Arias Montanus.
Contra hanc responsionem replicat; Origenem, Ambrosium, Hietonymum, Augustinum hunc locum ad purgatorium retulisse. At Origenes loco citato a Bellarmino Malachiae verba refert ad tempuEvangelii, tentationisque seu afflictionis Evangelio conjunctae, ut verb Origenis manifeste commonstrant: Sicut (inquit) sornax probat auri sic homines iustos tentatio. Veniendum ergo est omnibus ad ignem, veniendum est ad conflatorium. Sedet enim Dominus & conflet & purgat. filios Iuda. Ubi est tentatio, ibidem & purgatio filiorum Levi & Iuda, id est, Ecclesiae Dei, ut interpretatur verba haec Augustinus libro v: gesimo de Civitate Dei, capite vigesimoquinto. Atqui in hac vita est tentatio: ergo & purgatio; quae proinde non sit post mortem in loco aliquo subterraneo. Deinde ad ignem hunc purgationis omnibus fidelibus veniendum: at in putgatorium Papanum non veniunt omnes fideles. Tertio ignis ille purgans filio. Levi & Juda est Christus ipse, non ergo materialis al quis ignis infra terram. Et hinc probabitur purgatorius ignis infra terram? Eadem plane est sententia. Hieronymi commentariis in Malachiam: Unde & Dominus in Evangelio loquitur: Ignem veni mittere super terram & quam volo ut. ardeat? Et purgabit filios Levi: tempus est enim ut iudicium incipiat edomo Dei, &c.
D tate Dei, cap. viges. quinto, intellexerunt hunc Malachiae locum de purgatione universali in novissimo die per ignem conflagrationis: mundanae, quo si non exurendos, saltem utendos & purgandos instamuri statuunt omnes qui sunt, qui fuerunt, quique futuri sunt homines. non exceptis Prophetis & Petro, Johanne, aliisque Apostolis, non excepta beata Virgine Maria, ut docet Hilarius in Psalm. centes. decimum octavum. litera Gimmeil, sed uno Christo excepto, qui est justitia Dei, quia peccatum non fecit. At haec quid ad purgatorium Pabanum, in quo fingunt statim animas fidelium e corpore excedentes. cruciari & torqueri, in quod animae Prophetarum & Petri, Johannis aliorumque Apostolorum & beatae Virginis Mariae non venerunt? Quin ipsemet Bellarminus fatetur, poenam illam purgatoriam de qua Patres isti loquuntur, pertinere ad viventes, non autem ad mortuos: nec magis ex illa potest poena purgatorii Papistici probari, quam plumbum esse autum
Ex his plus quam manifestum est, nullum locum e Veteri Testamento a Bellarmino prolatum, qui pro purgatorio Papistico faceret: Alii Papistae alia quoque loca e Veteri Testamento producunt non minus impertinentia, veluti Levit. 12. v. 4. 1. Sam. 2. v. 6. Psal. 49. qu Latinis 48.6. Psalm. 107. qui Latinis 106. vers 13, 14. Ecclesiastae a v. 10. Jes. 8. v. 19. Jes. 54. v. 8. Jerem. 1. versic. 13 quae omnia ut & superiora a depravationibus Papistarum validissime & dexterrime vindicavit vere nobilis vir Philippus Merneus Plessiaci Marliani Dominus, Salmuriensis ditionis Gubernator lib. tertio de Sacra Eucharistia, capite septimo¬
to novo allegat. PRIMUS locus est Matth. 12. 32. Quisquis fuerit loquutus adfuturo. Inde sic argumentantur Papistae: Si quaedam peccata remittuntur in faturo seculo nempe in purgatorio per orationes & suffragia Ecclesiae, tum sequitur esse purgatorium animarum e corporibus migrantium. Antecedeus verum est. Ergo & consequens.
RESP. Negatur assumtum: & ex dicto Christi illud probari nequit. Nam verba illa, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in fucuro, idem valent quod non habet remissionem in aeternum, sed tenetus aeterno iudicio, ut explicat Evangelista Marcus eundem sermonem. Christi referens cap. 3. 29 id est, citra ullam temissionem punietur & in hoc & in futuro seculo¬
Replicat Bellarminus, non debere exponi Matthaeum per Marcum, sed potius Marcum per Matthaeum, cum Matthaeus pluribus verbis utatur, & constet Matthaeum copiosius scripsisse, & Marcum fecisse quasi compendium ex Evangelio Matthaei.
RESP. Falsum est, non debere exponi Mattheum per Marcum. sed contra potius: nam alter est interpres alterius promiscue pro raticine locorum: praesertim vero posterior est interpres prioris, ut Marcus est posterio? Matthaeo. Rationes quibus utitur Bellarminus, niFil probant, ut liquet si ad leges Syllogisticas revocentur. Prima raeto ralis erit:
Quicunque pluribus verbis utitur & copiosius scripsit, eius interpre nciiuis qui pauciori bus verbis utitur: Matthaeus pluribus verbis scripsit, & cos eosius scripsit cuam Marcus;. Ergo Matthaei interpres non est Marcus. Propositio majbr sic universaliter enunciata & intellecta negatur Acilo insantiam David Ps. 110. 1. pluribus verbis utitur describens dihitosacaliristi regiam, quum ait, Dixit Dominus Domino meo, Sed ud deiutnus incum: Paulus vero Apostolus paucioribus verbis utens i Con 55. 23. ait: Oportes Christum regnare: & quis negabit, Paulum esse. interpintem Davidis? Certe quod Davidi est sedere ad dexteram Dei Patris, id ESulo est regnare. Do alium instantia: Verbum Evangelicum ne Passione & Cruce Domini descripserunt Evangelistae quatuor coiosi:&s tamen illud Athanasius pag septingentesima octoges. 2. pri¬ Tertio, sit ad hunc finem, ut purgati legitima deinceps munera
Hebraeos, in qua brevius de Passione & cruce Domini agitur. Nihil ergo impedit, quo minus copiosius ab aliis dicta, paucioribus verbis exponantur: nam saepe usu venit, ut brevitas copiam superot evidens tia, prout est hujus aut illius sermo facilis
Altera ratio talis est: Qui fecit compendium alterius, is non est interpres alterius Marcus fecit compendium Matthaei: Ergo Marcus non est? interpres Matthaei. Primo major propositio est particularis: nam suam
quoque evidentiam habent copendia, & saepe majorem quam scripta prolixa. Imo propverea copendia fiunt, ut facilius intelligi & capi posint scripta copiosa quorum sunt compendia. Deinde minorem propositionem atque ita seipsum refellit Bellarminus lib. 2. de Rom. Pona tifice, cap. 1. fectione vigesimaquarta, ubi affirmat, scribere constanter gravissimos autores, Marcum Romae scripsisse Evangelium, prout ibidem Petrum praedicantem audierat: & ibidem Tertullianum ait dicere Marci Evangelium Petro adscribi, eo quod Marcus Petri interpres & discipulus fuerit. Jam si Marcus excepit Evangelium ex ore praedicantis Petri: tum non fuit epitomator Matthaei. Sed bene est; fecerit, Marcus compendium Matthaei: tum quod prolixius Matthaeus diterat, non remittetur ei, neque in hoc seculo neque in futuro, id compendios e Marcus enunciavit dicens, non habebit remissionem in aeternum, & nequis de obscuritate conqueri possit, apertis verbis exponit, quum addit, sed reus erit aeterni iudicii, ajονί κρισεω:
Adhuc instat Bellarminus: Christus dixit vel ut habet Matthaeus, vel ut habet Marcus, vel utroque modo. Si primum vel tertium, habeo intentum, si secundum, quanquam hoc non est probabile, tunc Matthaeus duce Spiritu Sancto, exposuit verba Christi, & nisi inepte exposuerit, indicavit, in alio seculo dimitti aliqua peccata.
RESP De antecedente disjunctiva nihil opus est laboremus, qui inanis est per se, nec aliter quam inanibus conjecturis quicquam affirmari potest de ea: nam Christus sermone illo usus est qui tum vernaculus fuit auditoribus suis, Apostoli summam concionum Christi conscripserunt Graeco idiomate. Altera disjunctiva aeque falsa est, aut inepte exponi a Matthaeo verba Christi, aut in alio seculo dimitti aliqua peccata. Prius distinctionis membrum falsum est: nam Matthaeus emphatice exposuit verba Christi usus enumeratione apposita, & commodissima ad praecidendam omnem tergiversationem. Posterius. nembrum itidem falsum est: nam in purgatorio illo fictitio nulla peccata remittuntur? SECUNDUS locus est 1. Cor. 3. v. 12, 13. 14, 15. Siquis superaedifiat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna. coenum, stipulam: Cuiusque opus manifestum fiet, dies enim declavabit: tam per ignem retegetur: & cuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus manserit, quod superaedificaverit, mercedem accipiet. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipso autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem
RESP. Locus hic plane impertinens est ad probandum ignem purgatorium materialem: quia scopus ejus est, hortari tum fideles, nede praeconibus Evangelii per quos Ecclesiae Christi adjuncti sunt, carnaliter glorientur; tum praecones Evangelii, ne de multitudine discipulorum laborent & glorientur, sed potius quales aedificent, ta les nimirum qui constantes in fide Christi permaneant in igne persequutionum, tentationum & afflictionum quarumcunque. Aurum, argentum, lapides pretiosi, ligna, foenum, stipula, sunt homines qui per praedicationem Evangelii ad Christum vocantur & membra aedificii Ecclesiae Catholicae visibilis fiunt: sicut Paulus ait hoc ipso capite v. 9. Dei aedificium estis: & v.16. An nescitis, vos esse templum Dei: & ver. 17. versus Sairitum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in
templum Dei sanctum est, quod estis vos. Confirmant idem loca τα pἀλληλα: Matth. 16. v. 18. Tues Petrus, & super hanc petram aedificabo meam Ecclesiam: & portae inferorum non superabunt eam. Ephel. 2. 20. Superstructi super fundamentum Apostolorum ac Prophetarum, quum imus angularis lapis sit ipse Iesus Christus. Coloss. 2. 7. Radicati ac superstructi in eo ac confirmati fide. 1. Petr. 2. 5. Ipsi quoque veluti vivi lapides aedificemini, fiatis domus spiritualis. Similiter per autum, argentum, &c. homines intelligit Hieronymus in Commentariis in hoc caput, inquiens; Hic magisiros & doctores significat super fundamentum quod est Christus homines recte instituere vel praeve, in quibus magistrorum doctrina in die iudicii in igne revelabitur, ubi consumtis peccacoribus probati manebunt. Doctores autem super his qui probati fuerunt, mercedem retributionis accipient: in illis vero quos ignis exurit, damno afficietur: quia in vacuum laboraverint. Iidem aute magistri in iudicii venientes, salvi fient, si tamen ipsi causa non fuerint perditorum. Quoc autem ait: Si cuius opus arserit, damno affectus erit. Non hic ut quidam pucat in igne flammae arsura sunt opera sed homines qui ita operati sunt ut mereantur incendio deputari. Si autem opera, id est, crimina punienur, salvo eo qui perpetraverat, non erit ei damnum sed lucrum. Unde manifesse ostenditur sicut supra comprehensum est, homines esse aurum arcentum, lapides preciosos, ligna, foenum, stipulam. Quia acceptis institutionibus magistrorum vel observant praecepta vel negligunt. THEODORETUS etiam in Conimentariis ad hoc caput negat doctrinas intelligendas, sed activam virtutem & vitia, ipsosque homines: Verb autem Theodoreti haec sunt: Nonnulli existimani haec ab Apostolo dicta esse de dogmatibus, ego autem existimo eum haec dicere de activa virtute & vitio, & parare accusationem in eum qui fornicatus est. Porro autem aurum & argentum & lapides pretiosos appellat species virtutis, ligna autem & foenum & stipulam, ea quae sunt virtuti contraria, quibrs paratus est ignis gehennae: Haec autem non a Doctorum vitio, sed a discipulorum instituto dependent. Illi enim divinas quidem doctrina. exhibent, ex iis autem qui audiunt, hi quidem seipsos aurum, illi vero argentum, alii vero lapides pretiosos seipsos reddunt, studios e ea quae dicun tur attendentes. Alii autem rursus in socordia & ignavia vitam agetes. lignorum & soeni & stipula opus quod facile exuri potest, imitantur, cap. triges. nono ait, ignem tribulationis nobis in hac vita adhibitum posse intelligi. Ergo per ignem afflictionis, persecutionis, tribulationis retegetur, quale sit cuiusque opus, id est, quales sint discipuli cujusque quales sint illi quos lucratus est & ad Christianam religionem addutit. Eunde sensum habet, quod Apostolus subjicit: Cujusque opus qualo sit, ignis probabit, id est, an opus alicujus sit autum; argentum, lapis pretiosus, an potius lignum, foenum, stipula, ignis persecutionum & afflictionum probabit, idque in hac vita, ut Augustinus docet Enchiridio. ad Laurentium, cap. sexages. octavo. Si cuius opus manserit quod superaedificaverit, mercedem accipiet, id est, seipsum servabit & eos qui ipsum audierint 1. Tim. 4. 16. Quam enim aliam mercedem quaeret doctor nisi salutem auditorum suae saluti conjunctam? Si cuius opus exustum uerit, damnum faciet, id est, in vanum laboraverit in illo docefido, instituendo, erudiendo, hortando, monendo: sicut Paulus scribit Gal. 4. I1. Metuo de vobis, ne frustra fatigatus sim apud vos. Damnum igitur facit, qui frustra fatigatus est apud eos qui se passi sunt averti a veritate Jesu Christi ne ei obsequerentur. Ipse vero servabitur, id est, discipulorum apostasia a vera fide doctori non oberit, quin ipse aeternum servetur, ua tamen ut per ignem, id est, si modo & ipse in persecutionibus, afflictionibus, tentationibus, seductionibus, in fide Christi perseveraverit usque ad finem, sicut Christus ait Matth. 24. 9. 10, 11, 12, 13. Tunc tradent vos afflictioni, & trucidabunt vos: & eritis exosi omnibus. Sentibus propter nomen meum. Et tunc offendentur multi: & alius aliis prodet, & odio habebit alius alium. Et multi pseudoprophetae exorientur, ac seducent multos. Et quoniam multiplicata erit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sed qui sustinuerit ad finem usqe, is servabitur. Hec genuina est Pauli in hoc loco sententia, ut Paulus livores, contentiones, schismata e Corinthiaca Ecclesia propulsaret: tum discipulos, tum loctores, ad humilitatem, modestiam & concordiam revocavit, ne alii de aliis, discipuli de doctoribus doctores de discipulis carnaliter gloriarentur & schismatum autores fierent, sed & illi Christo superaedificati in ipso permanerent, & hi non quam multos, quamque nobiles & divites in hoc mundo, sed quam sinceros, veros & constanter in Evangelio Jesu Christi discipulos haberent, quos ignis persecutionum, tribulationum, tentationum, seductionum, non exureret, sed probaret & purgaret Hanc sententiam antecedentia & consequentia requirunt. Ideo mox Apostolus comminationem subjicit: An nescitis vos esse templum Dei & Spiritum Dei habitare in vobit? Si quis temilum Dei violat, hunc perdet Deus. Comminatio haec pertinet ad schismatum autores, qui mera ambitione Ecclesiam, qua Deus sibi in templum consecravit, per factiones distrahunt, & quantum in se est, corrumpunt & prophanant. Proinde locus hic nihil facit ad probandum purgatorium.
TERTIUS locus est 1. Cor. 1529. Quid facient qui baptizantur pro mortuis? Si mortui non resurgunt, ut quid baptizantur pro illis Non enim dari potest huic loco aptior expositio (alt Bellarminus) quam sit per baptismum intelligamus opera poenitentia & afflictionis, quae viventer suscipiunt pro animabus defunctorum: unde colligitur purgatorium esse RESP. Expositio haec est falsa: quia dissentit a proposito & argumento Pauli. Nam Paulus confirmat, esse resurrectionem mortuorum corporum: quid ad hanc confirmationem opera poenitentiae & afflictionis, quae viventes suscipiunt pro animabus defunctorum: Deind Paulus argumentum petit ex baptismi aquae significatione & fine, qe d. Si nulla est corporum mortuorum resurrectio, frustra sumimus baptismum significante & obsignante tam certo nostra corpora virtute resurrectionis Christi ex mortuis resurrectura, quam cerro baptizan tur in mortem Christi: significat enim immersio nostri in aquam, conformationem nostri cum Christo mortuo in sepulchrum: emersio autem ex aqua resurrectionem ex mortuis ex sepulchro; ut docet Paulus Rom. 6. 3, 4, 5. An ignoratis, nos quotquot baptizati sumus in Christum, Jesum, in morte eius esse baptizatos? Sepulti sumus igitur cum eo per baptismum in mortem: ut sicut suscitatus est Christus ex mortuis in gloria Patris, ita & nos novam vita incedamus. Nam si cum eo plantati coaluimus conformatione mortis eius, nimirum etiam resurrectionis conformatione coalescemus. Hoc igitur vult Paulus, si nulla sit resurrectio corporum: frustra suscipi baptismum tanquam tesseram divinam, tum factae nobis applicationis mortis & resurrectionis Christi, quae mors & resurrectio fuit in corpore Christi: tum futurae nostrae conformationis cum Christo in morte & resurrectione nostri corporis. Atqui absurdum est & inconveniens, frustra a nobis suscipi baptismum hoc fineErgo absurdum est etiam & inconveniens, nullam esse resurrectione carnis. Hanc nostram interpretationem habet etiam HUGO DE ANCTOCHARO Romanae Ecclesiae Cardinalis in Postilla superhunc locum: Hic probat per naturam baptismi quoniam evit risurrectio: quoniam sicut in similitudine mortis Christi immergitus puer in aque quando baptizatur: ita clevatur in signum resurrectionis Christi: & sacramentum non habet virtutem, nisi quantum est signum sacrae coenae: ideo cum baptismus sit signum resurrectionis Christi, oportet quod ipse resurexerit: & ita alii qui cum gratia decesserunt. Et continuatur ad id quo- ante dictum est: Sicut in Adam, &c. ita & in Christo omnes vivificabuntur. Et GLOSSA apud eundem aliter & melius hunc locum interpretatur, quam Bellarminus: sic enim habet: Et si ipse (Christus) non resurrexit, tunc in Baptismo non sit remissio peccatorum: Contra. Ancequam resurrexit, dimittebatur peccatum in baptismo. Et dicendum. quod hoc est verum: sed si non esset resurrecturus, non dimitterentur peccata virtute baptismi: quoniam virtute eius non dimittuntur peccata, nisi in quantum est sacramentum. Est autem signum resurrectionis Christi. ter elevationem ab aquat & si non resurrexisset, esset falsum signum: & itanon haberet virtutem ad similitudine mortis. Rom. 6. Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem. Nisi causa futurae resurrectionis xon virtute baptismi, qui non est tantum signum passionis in immersione, sed resurrectionis in elevatione ab aqua. Hactenus Glossa apud Hugone. vitium eligentes. Materiae autem differentiam non vita praesens, sed fuquod est. dies iudicii. Quia in igne revelabitur, & uniuscujusque opus tura coarguet. Hoc enim dixit illud: Dies Domini revelabit. Pro eoquale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod supera dificabis mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patretur. Ipse autem salvabitur, sic tamen quasi per ignem. Doctores quidem divina docent. Qui autem audiunt pro suae sententiae arbitrio id quod agendum est eligunt. Sed in die adventus Domini, erit acris & vehemens examinatio, & eos quidem qui rocte vixerunt, tanquam auram & argentum reddet ignis splendidiores eos autem qui iniquitatem fecerint, instar ligni & foeni & stipulae comburet. Doctor autem qui quae oportet docuerit, non luci poenas, sed salute dignus habebitur. Hoc enim dicit, ipse aute salvis arit, nempo Doctor. Opus autem comburetur, pro es quod est, Ii qui seipsos malum opus effecerunt. Si ita autem legamus, perfecte inveniemus eorum quae scribuntur sententiam. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Pro eo quod est, Eius opus ab igne comburetur. Ipse autem salvus erit, nempe Doctor. Neque enim ipse eis causa ut ad id quod est deterius se converterent, eis enim quam oportuit doctrinam praebuit. Si quis autem non vult illud, tanqua per ignem operi attribuere, sed Doctori, ita intelligat, quod ipse quidem pro eis non luet poenas. Servabitur autem ipse quoque per ignem examina. tus, si habet vitam doctrinae convenientem. Quod aute non de dogmate biis, sed de operibus haec dicta sunt, ea etiam testantur quae inducuntur. Dicit enim, Nescitis quod templum Dei estis, &c. His consentit.
B. ATHANASIUS Oratione tertia contra Arianos, pag. 20. 10. 4tomi 1. Non enim dixit, ante aevum Verbum aut Filium me funlavit, sed simpliciter, fundavit me, ut denuo ostenderet (quemadmodum dixi) se non sui causa, sed propter eos qui ipsi inaedificandi erant, ita de se ipso proverbialiter loquutum esse, idque quum cognitum haberet Apostolus, dixit: Aliud fundamentum nemo potest collocare praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus: quisque autem videto, quomodo superinaedificet. Necessam autem est fundamentum pale esse, qualid ea quae superaedificantur, ut congruant inter se. Verbum igitur quatenus Verbum est, non habet aliquos qui secum cogruant, unigenitum enim est: caeterum, quatenus homo factus est, similes sibi & congruentes habet, uti pote, cum quibro etiam similem carnem induerit. Quocirca, quantum ad humanitatem, fundatur, ut & nos super eum veluti preciosi lapides inaedifitemur, efficiamurque templum habitantis in nobis Spiritus Sancti. V. autem ipse fundamentu est, nos autem lapides super eum inaedificati, ita ipse rursum vitis est, nos aute palmites cohaerentes. Similiter Bernardus, Sermone de ligno, foeno & stipula, pa. trecentes. octoges prima, edit Hervagianae, Anno 1569. Nusquam, inquit, est securitas fratres, neque in caelo, neque in paradiso, malto minus in mundo. In caelo enim cecidit Angelus sub praesentia divinitatis: Adam in Paradiso de loco uoluptatis: Iuda in mundo de schola Salvatoris. Haec idcirco dixerim, ne quis sibi de loco isto blandiatur, quia dicitur locus iste sanctus est: quia non locus homines. sed honiines locum sanctificant. Sunt enim etiam inter nos tria genera hominum, ipsaque satis incongrua & ordini & homini qui hanc viam ingressus est. Sunt enim qui bene inceperunt, sed statim defecerunt. Etsunt qui nunquam inceperunt, sed in sua mellicie permanserunt & permanent. Et sunt qui rapiantur spiritu levitatis, tardi ad audiendum, veloces ad loquendum, paratissimi cursim enumerare quod faciunt, si quia faciunt tamen. Nunquid vel istos repellet Deus? Non si in fundamento permanserint, sed salut erunt, sic tamen quasi per ignem. Per quem igne Dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter io quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis adificaverit super fundamentum hoc lignum foenum, stipulam: detrimentum patietur. Ipse aute salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Fundamentum Christus est, lignum fragile est, foenum molle, stipula levis. Lignum sunt qui fortiter inceperunt sed fracti non renodantur. Foenium sunt, qui fugienda mollicie tepefacti, nesummitate digiti (ut dicitur) labores arduos attingere uolunt. Stipula. sunt, qui levitatis motibus exufflati, nunquam in eodem statu permanent Et timendum quidem est deistis, sed non desperandum: quia si in funda mento Christum habuerint, hoc est, in hac via vitam finicrint, salvi erunt, sic tame quasi per ignem. Ignis tria habet, fumum, luce, ardorem. Fumus excitat lachrymas, lux vicina illuminat, ardor adurit. Ita & qui eiusmodi est, fumum, hoc est, amaritudinem in mente habere debet, quia tepidus est, quia remissus est, quia lenis, quia ordinem quantum in se est subrui. & perturbat. Sed & lucem in ore, ut qualis est in mente, talem se in confessione & dicat & plangat, ut & lingua acuat conscientia, & conscientiam arguat lingua. Necesse est quoque ut ardorem sentiat in corpore, id est poenitentiae tribulationem, etsi non multimodam, aliquam tamen. Putaquia sic compunctos cordo, ore confessos, corpore fatigatos abiiciet, qui omnes homines vult salvos fieri, & neminem vult perirt? Sunt & alii quo aedificant super fundamentum hoc, aurum, argentum, & lapides preciosos, qui veh ementer incipiunt, vehementius proficiunt, vehementissime perficiunt, non attendentes quid caro possit, sed quid spiritus velit
Cujusque opus sunt itidem discipuli seu homines ipsi per praedicationem Evangelii Ecclesiae Christi adjuncti: sicut Paulus ait 1. Cor. 9. 1. no ane opus meum vos estis in Domino? Cujusque opus manifestum fiet: Igni
afflictionem, persecutionem, tentationem, in qua tum confiantur & formantur, tum etiam reformati probantur fideles. Quo pertinent lota, Zach. 13. 9. Et inducam tertiam istam parte in ignem (nempe afflictionum & crucis,) conflansque eos ut conflatur argentum, probabo eos quemadmodum probatur aurum, 1. Petr. 4. 12. Dilecti, ne, tanqua pere grini exploratione illa per ignem quae fit in vobis ad vestri experimenti, percellimini, ut si peregrinum aliquid vobis accideret. Sic Augustinus 3. tomo, Enchiridio ad Lautentium, cap. sexages. octavo per ignem hoc
bus capite decimosexto ignem doloris nempe ex tentatione & tribulatione orti interpretatur. Gregorius Magnus libro quarto Dialogi Ain terra, neque subtus terram. Ergo sunt animae infra terram in Pursunanfis, mortios agunt: & in hoc, quod ad hoc immerguntur ut emereuiiaant mortuorum resurrectionem. Et similiter in hoc quod proficanaiis se mortuos mundo agunt mortuos. Et in hoc, quod ad hoc profifoer se mortuos, ut transeant in novitatem vitae, profitentur resurre ctronem mortuorum. Et ante hos Theodoretus in I. Cor. 15. Qui, in quit Apostolus, baptizatur, Domino consepelitur, ut cum mortis fuerit
Btius, & Patres in eo nunquam fuerunt. Simpliciter autem juxta Scriparticips, sit etiam particeps resurrectionis. Sin autem corpus est mortuum, & non resurgit, cur etiam baptizatur: QUARTUS locus est Matth. 5. v. 25, 26 & Luc. 12. 58. 59. Esto consentiens adversario tuo cito dum es cum eo in via, ne forte tradat te. advorsarius indici & iudex tortori, & mittaris in carcerem: Amen dicotibi, non exibis inde donec reddas novissimum quadrantem.
RESP. Ex his locis purgatorium probari non potest: ut ex scopoChristi apparet. Christus enim ad aequam concordiam exhortatur. ostendens quot periculis ac malis se objiciant, qui summum jus obstinate pertentare malunt, quam ex aequo & bono agere. Observavit. id Johannes Ferus Papista, qui in hunc modum in cap quintum Matthaei scribit: Multi multa scripserunt quis sit adversarius ille, nec tamen quae scripserunt, satis videntur concordare literae. Omissi igitur omnibus. is, id vult Christus. In externis rebus nonnunquam satius est, etiam iniquis conditionibus cum adversario rem coponere, quam lites & contertiones sequi. Primo, quia multum temporis insumendum est litibus. Dei inde serviendum est advocatis & notariis, & ambiendus favor iudicis Tertio cum ad tudicem res veniet, non amplius es negotii dominus, nec potes ordinare ut velles. Adde quod incertus est exitus; neque enim semper superior discedit cui causa melior: super omnia autem perit anime tranquillitas ac pax erga proximum. Omnia haec mala vitat, qui cum adversario rem componit.
QUINTUS locus Matth. 5. v. 22. Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio; qui dixerit fratri suo racha, reus erit Concilio; qui dixerit fatue, reus erit Gehennae ignis. Ergo est purgatorium.
RESP. Nihil hic suadet ut purgatorium intelligamus: sed Christus falsas Decalogi expositiones correcturus docet. Legis transgres. siones actibus exterioribus non definiendas, ac proinde quas culpa: leviores Scribae existimabant, fratri irasci, fratrem contumeliose ali loqui supremam Dei justitiam subire indicat. Etsi enim gradus poenarum distinguat, unam tamen poenam intelligit, & eum qui irascitur temere, & eum qui fratrem suum levem & stultum appellat, ea dem inferni poena, etsi non eadem poenae gravitate dignum docet, ut Maldonatus Papista in Matth. 5 scribit.
SEXTUS locus est Luc.16. 9. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna taebernacula.
RESP Hinc purgatorium colligi nequit: nam sententia est, pauperes. sanctos acceptas habere eleemosynas & benedicere benefactoribus. suis & copensatione aeterna illis precari, atque in extremo die testes fore beneficentiae erga ipsos exercitae. Tum pauperes Christi ita recipient alius in aeterna tabernacula, sicut & mundum judicaturi sunt 1. Cor. 6. 2.
SEPTIMUS locus est Luc. 23. v. 42. Memento met dum veneris in regnum tuum. RESP. Alienissimus a purgatorio Papistico locus. Nam latronis in cruce conversi anima non venit post morte latronis in purgatorium, sed in Paradisum, sicut Christus ei dixit, Hodie mecum eris in Paradiso. Unde Clemens Rom. Episcopus lib. 5 Constitut. c.16. ait; Christus concessa illidatroni) rerum praeteritarum oblivione, in Paradisum eum introduxit, ad fruendum mysticorum bonorum sua vitate.
OCTAVUS locus est Act 2. v. 24. Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferat, iuxta quod impossibile erat teneri eum ab illis. Hinc it; argumentatur Bellar. Si Christus cum descendit ad inferos, multos liberavit a cruciatio, purgatorii, tum est purgatorium. Antecedens probare conatur ex hoc Petri testimonio, in quo ait, non agi de solutis doloribus Christi, quia illi in cruce finiti sunt: nec de doloribus damnatorum, quid illi aeternis ignibus addicti sunt: nec de doloribus sanctorum Patrum quierant in limbo, illi enim nullos patiebantur dolores: relinquitur ergo ut de doloribus animarum in purgatorio agaturisto loco
RESD. Primo antecedens ex testimonio Petri non potest probari. Nam Petrus loquitur de Deo Patre, qui Jesum suscitavit & solvit dolores inferni aut mortis: non autem de Christo ad inferos descendente. Loquitur hic Petrus de operibus Patris, non de operibus ChristiSecunco, falsum est, dolores illos inferni aut potius mortis ut pleraque exemplaria legunt, non esse intelligendos de doloribus lethalibus quos Ch:istus mortuus superavit: nam ratio adjecta falsitatem Bellarmini evincit: illico enim additur; καθοη κκ μν δμνατὸν κας ιειδγ αυτ &π αυο id est, eo quot fieri non poterat ut ipse ab eo (videlicet inferno, vel ab ea videl, morte) retineretur. Quis est ille qui non poterat retineri ab inferno seu a morte? An non Christus? Certe ipse solus est qui mortuus infernum & mortem vicit, dum Deus Pater eum suscitavit ex mor tuis, dum Deus Pater solvit dolores inferni aut mortis a qua Christus tenebatur, sed non poterat retineri. Augustinus quidem lib. 12. De Genesi, cap. 33. ait sententiam Petri esse quod Christus solverit dolores quorundam apud inferos: sed contextus Petri istam interpretationem non admittit. Caetera igitur Bellarm, vana sunt omnia
NONUS locus est Philip. 2. v. 10. Ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, & infernorum. Ad dit Bellarminus, Augustinum uti hoc loco lib. 12. de Genesi cap. 33. quanquam per illuc insernorum non improbabiliter accipiantur daemones.
RESP. Primo, utitur quidem Augustinus hoc loco, sed non ac probandum purgatorium, de quo ne gry quidem allegato capite Si, cine Patrum autoritate abutendum? Deinde Bellarminus ipse faretur, nomine infernorum non improbabiliter accipi daemones: non pergo animas humanas in purgatorio¬
DECIMUS locus est Apoc. 5. v. 2, 2. Quis dignus est aperire librum & solvere septem signacula eius? & nemo inventus est neque in caelo, neque SSX:LETANUS Cardinalis in hoc caput: In hoc quod merguntar:
RESP. Falsum consequens ex falsa interpretatione loci allegati: ut Bellarminus ipse faretur, qui addit haec verba: Utuntur nostri hoc loco, sed tamen non videtur multum urgere: nam probabile est intelligi per eos, qui sunt infra terram, Patres qui erant in limbo. Recte fatetur, hunc locum non videri multum urgere, & profecto nihil urget, quia nihil illi commune cum fictitio purgatorio. Sed perperam per creaturas infra terram intelligit Patres in limbo: quia & limbus ille ficti pturae consuetudinem & partitionem omnium rerum creatarum
qualis est Exod. 20. & Deuteron. 4. intelligendum est, nusquam inentam ullam creaturam, quae librum aperire posset Vindicata sunt testimonia Sacrae Scripturae, quibus Bel¬
sequuntur rationes eiusdem. PRIM Aratio: Quaedam peccata sunt venialia, solaque poena temporali digna; At fieri potest ut cum solis talibus homo decedat ex hac vita;: Ergo qui in eis decedunt ex hac vita, veniunt in purgatorium ut possint purgari: Antecedens probare conatur ex Jacob. 1. v. 14, 15. Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, concupiscentia, cum conceperit. parit peccatum, peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. Hic enim ajunt distingui peccatum veniale a mortali & explicari processum peccati secundum se¬
RESP. Primo rationis istius propositio major laborat fallacia secundum plura interrogata: conjunguntur enim quorum diversa est. ratio. Primum, quaedam peccata esse venialia, est ambiguum: nam venialia dicuntur aut per se, aut per accidens. Nullum peccatum perse veniale est, sed mortalia omnia, fiunt autem venialia per accidens, id est, per gratiam & misericordiam Dei, peccatum delentis, & hominem actionemque illius acceptantis in Christo Jesu. Omnia peccata sunt electis venialia per gratiam: omnia sunt reprobis mortalia per se & per justitiam Dei homines actionesque ipsorum per se considerantis in ipsis. Secundum, quaedam peccata solam temporali poena. digna esse, falsum est: omnia enim mortem aeternam merentur, Roman. 6. v. 23. Deinde quod in minore dicitur, fieri posse ut cum solis venialibus peccatis homo decedat ex hac vita, falsum est: nam electi per Christum justificati cum moriuntur, cum peccatorum plena remissione decedunt ex hac vita; credentes enim remissionem peccatorum omnium propter Christum qui omnia omnium credentium peccata perfectissime expiavit. in Domino moriuntur & beati sunt: reprobis autem cum peccatis mortalibus, id est, in mortem aeternam eos praecipitantibus ex hac vita excedunt.
Secundo locus Jacobi non facit ad probandam majorem: nam nec peccatorum distinctionem facit, nec processum peccati cujusvis secundum se explicat; sed agit speciatim de peccato tentationis, id est, seductionis ad male agendum, quale nascitur per impatientiam ex cupiditate vel vindictae vel rei alterius praeter & contra voluntatem Dei; quod peccatum homines ἀυταρεσκοι, sibiipsis placentes rejiciunt n Deum sua impietate. Illius autem peccati describit Jacobus iniium, progressum & exitum: docens illud oriri non a Deo, sed propria cupiditate mala & corrupta a qua homo abstrahitur & inescatu ad peccatum actuale quod peractum gignit mortem. Loquitur erge acobus de uno eodemque peccato secundum ejus initium, progressum & exitum, idque sumta metaphora a generatione; non autem de variis generibus peccatorum, quorum alia sint venialia, alia mortalia.
Instat: 1. Corinth. 3. versicul. 12. & sequentibus: Qui superaedisi. cat ligna, foenum, stipulas, salvus erit quasi per ignem. Hic, aiunt, describi peccata venialia ex levitate materiae, quia qui peccata illa habet, quae per ligna, foenum, stipulas intelliguntur, salvatur quasi per ignem: idque docere Augustinum libro octogintatrium quaestionum, quast. 26.
RESP. Primo negatur interpretatio ista, quia per ligna, foenum, stipulas intelliguntur homines qui in igne persecutionis ob Evangeium Christi non manent constantes, non perseverant ad finem us que ut salvi fiant: quod tamen doctoribus illorum nocumentum sa
ad finem, & per ignem multatum tribulationum ingredientes in regnum caelorum. Secundo peccata non dicuntur venialia ex materiae evitate, sed per accidens, quia accedente gratia Dei remittuntur electis ad vitam aeternam. Tertio liber octogintatrium quaestionum non est Augustini: & sive sit ejus, sive alterius, attamen ab Augutino approbatus, non juvat Papistarum causam, quia hoc tantum docet, omnia peccata piis & recte cognoscentibus Deum esse veniaia, reprobis mortalia SECUNDA ratio: Cum reconciliantur Deo peccateres, non dimittitur semper cum peccato tota poena temporalis: at potest fieri & saepesit ut in tota vita aliquis non satis fecerit plene pro temporali illa poenat Ergo necessar: o statui debet purgatorium. Majore sic probant: 2. Reg. 12. quum David dixisset: Peccavi Domino, ait Propheta; Deus quoque transtulit a te iniquitatem, sed quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, filius qui natus est tibi, morte morietur. Num. 12. Quum Maria murmurasset contra Dominum, punita est morbo leprae: orante aute pro ea Mose, dimissa est ei culpa, & tamen poenam uoluit Deus ut illa lueret pet unam hebdomadam. Item mors est poena peccati originalis omnibus.
RESP. Argumentatio Bellarmini est distorta & aliena a praeptis rectae argumentationis: forte sic formari potest: Reconciliati Deo, non sunt semper immunes ab omni poena teporalia Recanciliati Deo, jaere non satisfatiunt pleno in hac vita pro temporali illa poena:
Ergo oportet eos necessario satisfacere in purgatorio. At vitiosa est primo connexio & nulla plane consequentia: quia ex puris negativis praemissis infertur conclusio affirmans contra leges. bonae consequentiae. Deinde major est ambigua: reconciliati Deo, nen sunt semper immunes ab omni poena, nimirum castigatoria, sed semper sunt immunes a poena satisfactoria, quam Christus plenissime pro nobis exsolvit. Tertio nulli reconciliati satisfaciunt, nulli satisfa cere possunt pro poena, sed Christus sufficientissime satisfecit loco ipsorum: ac proinde non est necesse ut ipsi sive in hac vita, sive post hanc vitam satisfaciant. Quarto 2. Reg. 12 & Num. 12. agitur de poena castigatoria; at Bellarmini propositio de poena satisfactoria: aliena igitur probatio. Quinso quod de morte additur, distinguendum est, Mors universe dicta, praesens & futura, est vera ac totalis poena peccati originalis, haec autem & illa seorsim est poena partialis. Redemtis perChristum mors corporalis non est satisfactio pro poenis, sed peccati abolitio & transitus in vitam aeternam.
TERTIA ratio: Purgatorium animarum post mortem communiopinione omnium Genitum statuitur, ut Hebraeorum, Mahumetano. rum, Gentilium tam Philosophorim, quam Poetarum: Ergo purgatorium est.
RESP. Antecedens enthymematis vitiosum est petitione principii: nam error communis non est legitimum pvobandi Ecclesiastica dogmata principium, sicut nec multitudo errantium parit errori patrocinium.
Instat: In quibus omnes fere nationes conveniunt, vix possunt alium de provenire, quam a naturali lumine omnibus hominibus communiAt purgatorium esse, in eo omnes fere nationes conveniunt: Ergo Purgatorium esse, est luminis naturalis
RESP. Major propositio est tantum particulariter vera, in rebus I solum naturalibus, quae naturam hominis non transcendunt. At qui fidei sunt & ad rationem futuri seculi pertinent; supernaturalia sunt, divina sunt, quae ut capiat homo, naturam hanc transcendat necesse est, & ut a Deo ipso reveletur & doceatur. Jam purgatorium animarum post mortem est fidei ut Papistae dicunt, & ad rationem futuriseculi pertinet: Ergo a Deo revelari illud & doceri necesse est.
Instant ulterius: Sicut Deum esse, & poenas ac praemia post hanc vitam esse, recipimus ut verum, quia in eo omnes Gentes consentiunt: ita itiam Purgatorium.
RESP. Negamus; quia magna est dissimilitudo. Deum esse & praemia poenasque retribuere docent natura & Scriptura: at purgato rium animarum post mortem esse, opinio insinuat ex tenebris involans in mentes hominum aut sibi in peccato & errore indulgentium; aut lucrum ex aliena superstitione colligentium
QUA RTA ratio: Animae apparuerunt & se in purgatorio esse renunciarunt atque opem a vivis implorarunti quas apparitiones virgravissimi retulerunt: Ergo purgatorium est,
RESP. Antecedens est fabulosum: quia pugnat cum autoritat Dei severe prohibentis sciscitationem veritatis a mortuis Deuter. 18. I1. Jes. 8. v. 19. Nos apparitiones tales animarum factas, non credimus, & qui eas retulerunt alii graves fuerunt somno, alii graves errore isto, qui jam olim invaluit, alii illusionibus damonum (qui huiscenae aut potius culinae quam lubentissime operam commodant imprudenteslicet praegravati Instat: Non est craedibile, tam sanctos viros qui apparitiones istas nam rant, decipere voluisse, aut etiam ipsos deceptos fuisse, quum haberent. spiritum discretionis & essent amici Dei.
RESP. Recte dicitur in Glossa Decretalium, Non semper credendendum est viro saucto, quia non est semper necessarium ut quisqui- habet spiritum discretionis & amicus Dei est, non decipiatur: nam in hac vira sancti habent spiritum discretionis certa mensura & sunt ad mici Dei imperfecte
RINTA ratio: Opinio quae tollit purgatorium non solum falso est, sed etiam est perniciosa, siquidem homines socordes facit in peccatis cavendis & bonis operibus faciendis. Ergo est purgatorium animarum post hanc vitam.
RESP. Antecedens est falsum: nam alioquin Prophetae & Apostoli doctrinam falsam & perniciosam docuissent: quia ex iis quaeProphetae & Apostoli in Scriptura Sacra docuerunt, sequitur necessario, Purgatorium Papisticum esse nihil Sic refutata sunt argumenta Bellarmini, quibus frustra
conatur probare, purgatorium esse. Nos contra dicimus; Furgatorium animarum a corporibus separa carum non esse: & hanc sententiam nostram sequentibus argumentia confirmamus.
I. Purgatorium animarum post mortem nec in Prophetica nec in Apostolica Scriptura docetur sive directe, sive indirecte: sive aperus verbis, sive figuris & typis: Ergo non est. II. Si omnes electi ad vitam aeternam perfectam purgationem: peccatis in solo Christo consequuntur in hac vita per fidem: tum non est purgatorium animarum post hanc vitam. Antecedens verum est, ut Paulus ait Roman. 8. 1. Nulla nunc condemnatio est iis qui sunt inChristo Iesu qui non secundum carnem incedunt, sed secundum spiritum. Psalm. 32. 1. Beati quorum remisse sunt iniquitates. Verum igitur & consequens.
III. Si Christus in cruce moriens omnem nostram culpam delevit, omnemque poenam peccatis nostris debitam sustulit: tum certe nullum est post hanc vitam purgatorium in quo animae poenas aliquas exsolvant. Prius est;: Ergo & posterius.
IV. Si duo tantum loca sunt, in quae animae defunctorum post. mortem veniunt, nempe caelum & infernus damnatorum locus; & tertius locus non est: tum non est purgatorium animarum. Primum est: ergo & postremum. Assumtionis probationem vide in Symphonia Catholica cap. 26, Thesi secunda
V. Si in hactantum vita est tempus gratiae, non autem post hanc vitam: tum purgatorium animarum post mortem non est. Quod antecedit verum est: Ergo & quod sequitur. Assumtionis probationem copiosam reperies in Symphonia nostra Catholica cap. vigesimosexto, Thesi sexta¬
VI. Si qualis unusquisque a Christo in morte corporali invenitur, talis judicabitur: tum frustra fingitur purgatorium animarum post mortem. Prius est certum: Ergo & posterius. Assumium constaex 2. Cor. 5. vers. 10. Omnes nos manifestos fieri oportet coram tribunalis Christi, ut unusquisque reportet quae in corpore fecerit, congruenter ad id quod fecerit, sive bonum, sive malum. Assumti approbationem habes in Symphonia Catholica, cap. viges sexto, Thesi quintas
VII. Si nulla reconciliatio, nulla satisfactio est pro peccatis, nisi satisfactio Christi: tum non opus est alia satisfactione in purgatorio Antecedens verum est: Ergo & consequens.
IIX. Si Deus una remissione & culpam zemittit & poenam: tum animae non demum patiuntur in purgatorio Prius est verum: Ergo & posterius.
IX. Si animae vere fidelium ex corpore exeuntes, illico & recta ad Christum in caelum transeunt & in locum beatitudinis veniunt; animae vero impiorum in infernum migrant: tum nullum est purgatorium post hanc vitam. Antecedentis probatio est Apoc. 14. 13. Beai ab hoc tempore mortui ii, qui in Domino moriuntur. Ejusdem probatio traditur copiose in Symphonia Catholica, cap. 26. Thesi primaCertum igitur est & consequens
Disceptata est prima quaestio de purgatorio Papistico, & evictum llud non esse. Proinde etiam ejus confessio ad fidem Catholicam non pertinet: frustra etiam & inepte disputatur, quinam in purgatorium illud veniant? quibus personis purgatio post hanc vitam conveniatiain purgatorio animae mereantur vel peccent? utrum animae in purgato rio certae sint de sua salute? Ubi sit purgatorium: quam diu duret purgatorium? qualis sit purgatorii poenatan ignis purgatorii sit corporeus? quo- modo ignis corporeus animas in purgatorio urat? an in purgatorio tora queantur animae a demonibus? quam graves sint poenae purgatorii? & si quae sunt hujus farinae quaestiones; quarum disputatio ociosa est & superflua & taediosa, quia in aeternum probari non poterit, purgato rium animarum post hanc vitam esse
Haec de Purgatorio. Addendum erat aliquid de Ecclesia Patrum veteris Testament. quae fingitur fuisse olim in LIMEO, qui dicitur esse inferni accessio, u in ora vestis appellamus limbum: sed quia sexto lib. cap. vicesimoprimo explicata sunt loca illa quae ad probationem limbi Patrum Papistae adferre solent, eadem repetere hic supersedebo.
Recapitulatio totius libriExplicatum est methodice hoc libro quid de vera Ecclesia, quid item de falsa ex literis Sacris credamus. Credimus unam esse Ecclesiam Dei, sed eam pro diversa locorum, temporum & gubernationis ratione distingui in Catholicam & particularem: Catholicam vel absolute sic dici vesecundum quid: eius Caput, Sponsum, Regem, Monarcham esse solum Christum, non Petrum Apostolum; multo minus Papam Romanum: particularem quamque Ecclesiam puram ab impura dignosci duabus essentialibus notis, doctrina diuvina & disciplina Sacramentorum; sinceri cultus Dei, vitaeque Evangelio Christi dignae: distinctos esse ministros Ecclesiae extraordinarios ab ordinariis: datam a Christo Ecclesiae libertatem religionis Christianae: velle Deum ut in hac vita Ecclesia politio Magistratui subiecta sit; velle eundem iut unusquisque sibi quam religio sissime a communione Ecclesiarum impurarum, & in¬primis a communione Antichristi caveat, & eis hac vita in fide Christi migrans nullai
On this page