Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 25
CAPUT XXV. In quo multis araumentis ex consideratione Scripturae petitis, probatur, Scripturae autoritatem nullo modo ab Ecclesiae testimonio pendere.
ACTENUS refutata argumenta aliquot Papistarum. Nos vero R licet libenter concedamus & amplectamur testificationem Ehistoricam Ecclesiae primitivae apud subsequentem & hujus nunc apud nos, Scripturam quam habemus esse vere divinam: tamen nequaquam concedimus, Scripturae autoritatem vllo modo, hoc est, sive in se sive quoad nos ex Ecclesiae judicio & testimonio pendere.
Nostrae sententiae argumenta sunt haeciPRIMUM: Quicquia ci. ra controversiam verbum Dei est, eius profecto autoritas nullo modo ex judicio & testimonio Ecclesiae pendete
At Scriptura Sacra, est citra controversiam verbum Dei. Ergo Scripturae Sacrae autoritas nullo modo ex judicio & testimonio Ecclesiae pendet.
Propositio major est certissima. Nam si verbi Dei autoritas saltem uoad nos ex Ecclesiae judicio & testimonio penderet, tum Deo non crederemus propter ipsum, sed propter humanum judicium & testimonium. Atqui impium est, non credere Deo propter ipsum, sed ropter humanum judicium ac testimonium: Ergo quicquid est citra controversiam verbum Dei, ejus autoritas nullo modo ex judicio & testimonio Ecclesiae pendes Hujus probationis propositionem majorem Papistae negant; negationis hac causa allata, quia Ecclesiae judicium & testianium devi enim verae Ecclesiae judicium & testimonium dici possit divinum non ἐσλώς sed κατα τ nimirum, quatenus cum Scriptura Sacra proude cum Spiritu Sancto & revelata voluntate Dei congruit; tamen άτλώς consideratum non est divinum, ( dhumanum, quia non est immediate a Spiritu Sancto inspiratum: alioquin omne judicium & restimonium cujuscunque hominis congruens cum Sacra Scriptura esse divinum: atque ita nulla jam differentia esset quoad autoritatem intercripta Prophetarum & Apostolorum, & aliorum Ecclesiae Doctoum, Sacris literis consentanea scribentium. Ac tum quoque cum judicium & testimonium Ecclesiae tanquam cum Scriptura cacra congruens recipitur, non propter Ecclesiae, sed propter Dei autoritatem recipitur: quum nullum Ecclesiae judicium & testimonium sit recipiendum, nisi cum Scriptura Sacra consentia.
TRIPLICATIONOSTRA. Primo negatur major propositio omissa, si universaliter enuncietur & simpliciter intelligatur, nemper Per quemcunque Deus loquitur, ejus judicium & testi honium est divinum. Limitata autem est vera, nempe; Per quemcunque Deus louitur immediata inspiratione verbi sui, quemadmodum locutus est, per Prophetas & Apostolos, ejus judicium & testimonium est divinum. At per Ecclesiam Deum loqui immediata inspiratione verb sui, quemadmodum locutus est per Prophetas & Apostolos, negatur. Secundo minor propositio simpliciter intellecta est falsa: nam non per quamcunque Ecclesiam, utpote falsam & harreticam & Antichristianam, sed per veram, Orthodoxam & vere Christianam Deus. loquitur. Nec per veram Ecclesiam semper loquitur, sed rum volum: modo, quando illa verbum Dei ex Scripturis Prophi ticis & Epostolicis haustum proponit aut dogmata cum verbo illo consentanes tradit. Si vero etiam vera Ecclesia aliquid doreat vel slatuat quod verbo Dei Prophetico & Apostolico adversetur, tum per illam Deus non loquitur. Conciusio igitur quia simpliciter a Papistis intelligitur, est falsa;
SECUNDUM: Cui Ecclesia subjicitur & servit, ejus autoritas nellomodo ob Ecclesiae testimonio pennet.
Sacrae Scripturae Ecclesia subiicitur & servit: Erge Sacrae Scriptura autoritas nullo modo ab Ecclesiae testimonio pendet. Maior certissima est: nam ab inferiori testimonio non pendet autoritas superioris. Minor etiam verissima est, quia Ecclesia jubetur Scripturis adhaerere eisque obtemperate, Ecclesia ad Scripturas est al ligata & obligata a Deo Deuter. 4. v. 1. Nunc ergo Israel, attende ad statuta iudiciaque illa quae ego doceo vos facere, & v. 2. Ne uddite ad verbum illud quod ego praecipio vobis, neque detrahite de eo, ut servetis praecepte Iehovae Dei vestri quae ego praecipio vobis. Jes. 8. v. 20. Ad Legem &ad testimonium: si quis non locutus fuerit secundumverbum hoc, non erit ematutina lux, hnc est, lucis scintilla. Ezech. 20. v. 19. Ego sum Iehova Deus vester, in statutis meis ambulate, & iura mea observate ac facite. ipsa. Luc. 16. v. 29. Habent Mosen& Prophetas, audiant eos. Joh. 5. v. 39. Scrutamini Scripturas. 1. Tim. 4. v. 13. Attende lectioni, &c. Hinc patet Ecclesiam ad Scripturam Sacram adstrictam esse. Subscribit AuGUSTINUS libo undecimo contra Faustum Manichaeum, cap. 5. Ex cellentia Canonicae autoritatis Veteris & NoviTestamenti, Apostolorum temporibus fuit confirmata, & per successiones Episcoporum & propagationes Ecclesiarum, tanquam in sede sublimiter collocata; cui serviat omnis fidelis & pius intellectus.
RESPONDET Stapletonus per distinctionem; Scripturae subiici Ecclesiam, ut haec significat corpus seu multitudinem fidelum; sed ut signisicat Pastores, praesules ac praelatos, non subjici, quia illi judicent de Scriptura non acceptata ut acceptetur
REPLICO adversus datam exceptionem & nego Minorem propositionem recte restringi ad corpus seu multitudinem fidelium: quid non minus ad Pastores, Praesules ac Praelatos pertinet illud mandatum, Habent Mosen& Prophetas, audiant illos; quam ad multitudinem fidelium aliorum. Imo praecipue Pastores & Praesules Ecclesiae ad Scripturam sunt alligati ac proinde ei subjecti, secundum illud Jesa. 8. Ac Legem & ad testimonium: Si quis non dixerit iuxta verbum hoc, non erit ei matutina lux. Et 2. Tim. 3. v 14. & seqq. At tu maneto in iis quae didicisti & quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris: Teque a puero Sacras literas novisse te possunt sapientem reddere ad salutem quae per fid in Christo Iesu. Tota Scriptura est diuvinitus inspirata & utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem quae est in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum perfecte instructus. Haec admonitio ad Timotheum spectabat, qui homo Dei, id est. praeco & interpres verbi Dei, qui Pastor & Praesul Ecclesiae Dei erat ac proinde ad alios etiam homines Dei, hoc est, Pastores & Praesule Ecclesiae pert net. Quin & ipse Apostolus Paulus Act. 24. 14. profite tur, se secundum vam illam, quam haeresin dicunt (inimici nempe verae religionis,) ita servire patrio Deo, ut qui credat omnibus quae in Legi, & in Prophetis scripta sunt. Et Act. 26. v. 22. ait, se non dixisse quicqua extra ea quae Prophetae ac Moses futura praedixerunt. Et Petrus Apostolus 2. epist 1. v.19. Habemus, inquit, firmiorem sermone Propheticum, Quum dicit, Habemus, tam se& alios Apostolos atque Doctores Ecclesiae, quam alios fideles intelligit. Habebant enim Apostoli ipsi Prophetas tanquam patronos doctrinae suae: propterea illam ex testimoniis Prophetarum confirmabant, ut ex Actis & Epistolis Apostolicis patet. Jam si Apostoli ipsimet Scripturae Sacrae subjecti fuerunt: muto magis alii Pastores, Praesules & Praelati, subjecti sunt aut certe esse debent. Contra videmus quantum sibi Praesules Pontificii sumant qui Scripturae Sacrae subjecti esse nolunt, sed eam sibi subjicere contendunt.
Sad videamus rationem, qua Stapletonus confirmare nititur, Ecclesiam ut significat Pastores ac Praefules, non subjici Sacrae Scripturae; quia, inquit, Pastores & Praesules Ecclesiae judicant de Scriptura non acceptata ut acceptetur.
At ratio ista falsa est: nam Scriptura Sacra jam temporibus Apostolorum est confirmata & ab omnibus vore fidelibus semper acceptata, Judicio ergo tali de Scriptura non est amplius opus, sed potius secundum Scripturam est de omnibus dogmatibus Ecclesiasticis judicandum Sicuti enim, postquam publica autoritate summi Magistratus politice leges latae & confirmatae sunt, ut ex illis lites decidantur; non licet ulli, ne judici quidem, de ipsis judicare, sed ex illis lites decidere tenetur: ita postquam autoritate Dei Scripturae divinae promula gatae atque Ecclesiae traditae sunt ut eas sequatur; non sunt illae humano judicio subjectae, neque fas est cuiquam de illis judicare. Breviter Scriptura Sacra a Deo est Ecclesiae data ut esset fidei & bonorum operum norma: Ergo de illa ab hominibus non est demum judicandum ut acceptetur, sed ei omnes se subjicere & secundum illam omnia judicare debent: Sicut & Augustinus ait septimo tomo, libro secundo contra Cresconium Grammaticum, capite trigesimoprimo: Canor Ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum & Apostolo rum libri pertinent, quos omnino judicare non audeamus, & secundum quos de caeteris literis vel fideliumvel infidelium libere judicemus. Si autem demum de Scriptura debeat Ecclesia judicare ut acceptetur, contumeliosum id erit Soripturae Sacrae, contumeliosum Deo Scripturae Sacrae autori.
DUILICAT Stapletonus & ait; id non esse contumeliosum Scripture, utiturque tali argumento; Si non est contumeliesum Spiritur Sam cto, si ad Scripturam examixetur; tum nec Scripturae Saorae est contumeli. sum, si ex voce & testimonio Ecclesiae examinetur. Antecedens verum. est;. Ergo & consequens. Assumtum probat ex testimonio Johannis Calvini, libro primo Institutionis Christianae religionis, cap. 9. in quo Calvinus Enthusiastis respondens ait, Spiritui Sancto injuriam nullam fieri, cum ad Scripturam examinatur?
TRIPLICATIO nostra. Connexa propositio est falsa propter lenchum falsorum parium: quia non est par ratio Scripturae Sacrae e Ecclesiae, quae est Spiritus Sancti & Scripturae Sacrae. Nam Scriptura Sacrae testimonium est ejusdem Spiritus Sancti testimonium publicum: ideo si ex illo privatum Spiritus Sancti testimonium examinetur nogerit id Spiritui Sancto contumeliosum, eo quod ipse sibi in exa¬ mine illo comparetur. At Ecclesiae testimonium non est Spiritus Sancti, sed humanum duntaxat: nec enim Ecclesia loquitur ex immediata inspiratione Spiritus Sancti Unaquaeque res denominatur a proxima causa efficiente, non a remota. At testimonii Ecclesiae proxima causa sunt homines, non Deus: Ergo testimonium Ecclesiae est humanum, non divinum
TERTIUM, Cujus tantum praeco est Ecclesia cujus ministerio praedicatur, ejus profecto autoritas a testimonio Ecclesiae nullo modo pendet: At Scripturae Sacrae tantum praeco est Ecclesia cujus ministerio praedicatur. Ergo, &c.
Major patet: Nam si a nuncii seu tabellionis testimonio non pendet autoritas epistolae Principis terreni, multo minus autoritas Sacrae Scripturae, quae est epistola Principis caelestis, & Dei omnipotentis ad nos homines, pendet a testimonio & judicio praeconis ejus Minor itidem certa est: nam Ecclesia est serva, est ministra Dei in unnuncianda Scriptura
QUA RTUM, Quicquid est ἀυτυπισον, hoc est, cui creditur propter se is profecto autoritas nullo modo ab Ecclesiae iudicio & testimonio pedet: At Scriptura Sacra est αυτοπιςος, hoc est, Sacra Scripturae creditur propter se ipsam. Ergo Scripturae Sacrae autoritas nullo modo pendet a judicio & testimonio Ecclesiae.
De majore nulla est controversia. Minorem veram esse inde constat, quia Scriptura Sacra tantam in se vim habet, ut ad ipsam usque animam & ad intimos cordis recessus. penetret & mentes nostras ad se potenter rapiat, sic ut nobis penitu persuadeat. Hoc experti sunt duo illi discipuli Emauntem euntes, sic ut ipsemet confitentur Luc. 24. 32. Nonne cor nostrum ardebat in nobi di loqueretur nobis in via & dum adaperiret nobis Scripturas? Hoc testatur Paulus Hebr. 4. v. 12. Verbum Dei vivum est & efficax & quovis gladio ancipiti penetrantius, ac pertingit usque ad divisione animae simul aspiritus copagumque & medullarum, & dijudicat cogitationes & conceptiones cordis. Hoc ipsum Papistae fatentur, ut Baptista Mantuanus de patientia li. 3. c. 32. Saepenumcro mecum cogitavi, unde tam suadibilis si sta Scriptura: unde tam potenter in fluat in animos auditorum, unde tantum habeat energiae, ut non ad opinandum tantum, sed ad solide credendum omnes inflectat. Et Augustinus Steuchus Episcopus Eugubinus Sibliothecarius Pontificis Romani in principio Cosmop. Qui putamSacrorum librorum quibus nunc omnis exbis assentitur auteritatem soa legentium fide teneri, nec afferre secum divi. as quasdam potentissiE masque rationes magnorum animorum ad se judicia trahentes, fallutur
QUINTUM: Quicquid est dogmatum religionis Christianae principium, eius autoritas nullo modo ab Ecclesia pendere potest:
Scripturae Sacrae sunt dogmatum religionis Christianae principia: Ergo, &c. Hoc argumentum initio explicandum, deinde praemissae probandae PRINCIPIA hic sunt axtiomata per quae primo res cum mentis: discursu intelligimus & in quae omnis discursus mentis ultimo resola vitur. Illaque suntvera, immutabilia, immediata, summe necessaria, priora, notiora, causae omnium dogmatum. Deinde religionis nomine non intelligimus externas quasdam ceremonias ab homnibus invectas, sed fidem cum serio Dei timore conjunctam, qui & voluntaris am reverentiam in se continet & secum trahit legitimum cultum Dei, qualis in Lege praescribitu
Jam probandae sunt praemissae. Maior est verissima. Nam si autoritat principiorum in scientiis & artib. Philosophicis non pendet a testimonio hominum, quamvis ingenii, acuminis, eruditionis laude celeberrimorum: tum profecto quicquid divinae religionis principium est, ejus autoritas nullo modo ab Ecclesia pendebit. Atqui extra controversiam est autoritatem principiorum in scientiis & artibus Philosophicis non pendere a testimonio & autoritate hominum quantumvis ingeniosissimorum, acutissimorum, eruditissimorum. Non enim intelliguntur esse vera principia propter asseverationem Philosophorum, sed propter certam rationem quam in se habent, quae illis per se fidem facit. Summa, Principia scientiarum Philosophicarum non accipiunt autoritatem ab hominibus, ne quidem a collegio & choro toto Thilosophorum: multo minus accipit principium religionis divinae autoritatem ab Ecclesia. Principia doctrinarum non sumunt autoritatem ab hominibus docentibus: sed homines docenter consequuntur autoritate a principiis ex quibro dogmata sua dedueunt. Minor etiam certissima est ipsis Papistis fatentibus, qui nobiscum statuunt Sacras Scripturas esse principia dogmatum religionis Christianae. Sixius Senensis li. 6. Bibhothec. Sanctae Annotat. 151. ait, Scrituram prima summaque rerum credendarum principia ac praecipua benevivendi praecepta & exempla cognitu facilia coplecti. Petrus de Alliaco Cameracensis Episcopus, Cardinalis Ecclesiae Romanae in Sentent. primum librum quaest. 1 artic. 3. ista habet: Ex hac descriptione patet: quae sint principia Theologica. Sunt enim ipsae Sacri Canonis veritates. quoniam ad ipsas sit ultima resolutio Theologici discursus: & ex eis primo singulae conclusiones Theologicae deducuntur.
RESPONPET Stapletonus per distinctionem: Principia scientia rum in se esse indemonstrabilia in eo quod quid est, sed respectu nostri demonstrari posse propter nostram nimirum tarditatem, demonstratione qua quia est;. Eandem esse rationem Sacrae Scripturae.
REPLICATIO nosira. Stapletono male philosophanti oppono Philosophorum principem Aristotelem, qui in posterioribus Analyti cis aliquoties docet, principia non demonstrari, sed alio quodam cognitionis genere percipi nimitum intelligentia. Oppono lacobum Cabarellam Patavinum Philosophum celeberrimum, qui lib. 2. de Methodis, cap. 12. ait ex Averroo, Principia cognitionis non posse in arte sua demonstrari, sed vel esse per se nota, vel sumi ut declavata in alia aliqua disciplina quod evenit in Medicinae principiis. Tum Aristotele libro secundo Posteriorum Analyticorum, cap.ultimo docet, principi¬ orum cognitionem non acquiri ex antecedente cognitione intellectiva, sed fieri principia nota ex inductione singularium seu cognitione sensitiva: cognitionem etiam princ piorum esse intelligentiam & non scientiam, quia cognitio principiorum non acquiritur ratione, sed est principium ratienis. Jam si principia scientiarum demonstratione non egent, tum nec Scripturae Sacrae, quarum major est certitudo quam principiorum Philosophicorum.
DUPLICATIO Papana: Principia scientiarum, cum primo nobis traduntur, suscipimus & vera esse credimus inducti verbis & autoritat. Professorum :Ergo pendent ab autoritate illorum. Ita Scripturas Sacras cum primo nobis traduntur, suscipimus & divinas esse credimus inducti verbis & autoritate docentium;. Ergo ab illis autoritas Scripturarum pedet:
TRIPLICATIO nostra. Fallacia committitur παρα τό ἐπόμενον: Etsi enim principia scientiarum, cum primo nobis traduntur suscipe remus & vera esse crederemus inducti verbis & autoritate Professotuim: tamen propterea autoritas illorum a Professoribus non penderet, ne quidem quoad nos Cum enim principiorum rationem tenemus, tum magis credimus propter ipsorummet evidentem ac necessariam veritatem: imo & Professoribus propter ipsa principia in quibus dogmata sua fundant fidem adhibemus. Ita quoque licet Scriptutas Saeras, cum primum nobis traduntur susciperemus tanquam diviuas, inducti verbis & autoritate docentium: non tamen illarum autoritas a do, entibus penderet ne quidem quoad nos. Sicut multi Samaritanorum primo crediderunt in Christum propter sermonem mulieris illius testantis ac dicetis, Certe dixit mihi omnia quae feci, sed multo plures crediderunt propter sermonem ipsius Christi;. Et illi mulier: dieoant. Non amplius propter tuos sermones credimus: Ipsi n, audivimus hunc esse vere Servatore illum mundichi istum, ut legitur Joh. 4. v. 39 & 41
QUIURUPLCAT Stapletonus; Scrit turam ita principium esse in religione, ut tamen vox Ecclsiae prior sit, & maioris etiam autorita. tis quam Scriptura.
DUNTUPLICATIO nostra; Negatur utrumque. Nam vox Ecclefsiae non est prior Scriptura; quia ex Scriptura nascitur aut certe nase debet: & quia Scriptera ab Ecclesia docetur. Nec vox Ecclesiae majoris est autoritatis quam Scriptura: quia de Ecclesia verane sit an falia judicatur per Scripturam.
SEXTUM argumentum: Regula non accipit autoritatem a regulato; Sacra Scriptura est regula Ecclesiae. Ergo non accipit autoritatem ab Ecclesia. Maier propositio jua luce claret, quia principium est: Regulatum sem per est inferius sua regula Minor probatur; Quo regitur fides & omniactio Ecclesiae, id est regula Ecclesiae. At Scriptura Sacra regitur fides & omnis actio Ecclesiae. Ergo Scriptura Sacra est regula Ecclesiae
SEPTIMUM: Quicquid fuit, aperius ipso etiam Christo secundum humanitatem eius & Oeconomiam voiuntatis: illius certe autoritas abEcclesiae testimonio minime pendet.
Sacra Scriptura fuit superior ipso etiam Christo secundum humanitatem eius & Oeconomiam uoluntatis: Ergo, &
Mnor patet ex eo, quod Christus se Scripturae Sacrae subjectum esse profitetur: ad Scripturae testimonium, ut omnium maximum & omniexceptione omnique autoritat: sublimius provocat: suamque doctrina ad Scripturae normam examinari jubet, Joh 5. 39. Scrutamini Scripturas, quia vos videmini vobis in ipsis vitam aternam habere: & illae sunt quae testantur de me. Et v. 46. Si. n, crediretis Mosi, crederetis mihi: vam ille de me scripsit. Gal. 4. v. 4. Postqua venit plenum tempus, emisit Deus Filium sun factum ex muliere factum Legi subiectum. Qui Legi subjectus factus est, eo subjectus factus est Scripturae Sacrae. Sic Scripturae Sacrae se obedite debere & vello profitetur Matt. 4. cum diabolo tentanti respodet v. 4. Scriptu est, no sotlo panevivet homo, sed ex quovis verbo prodiunte per os Dei. Et v. 7. Vicissim scriptu est, Non tentabis Dominum Deum tuum. Et 10. Scriptum est enim; Dominum Deum tuum adorabis. &c. Eade Sacra Scriptura magis confirmat fide nostram quam corporalis & vilibilis praesentia Christi. Nam ipse Dominus Jesus cum resurrexisset a mortuis & discipulorum oculis videndum manibusque tangendum corpus suum nfferret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitra: rentur, magis eos testimoniis Legis & Prophetarum & Psalmorum confirmandos esse judicavit, ostendens ea de se impleta, quae fueram tanto ante praedicta, Luc. 24. v. 25, 26, 27. Oamentes & tardi corde id credendum omnibus quae loquuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit: pati Chrisium & introire in gloriam suam: Et exorsus a Mose & omnibus Prephetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae descripta erant. Et 4. 44, 45, 46. Dixitque eis, Hi sunt sermones quos locutus lum vobis quum adhuc essem vobiscum, oportere impleri omnia quae scripta sunt in leg. M,sis, & Prophetis & Psalmis, de me. Tunc aperult, earum mentem, ut intelligerent Scripturas: Et dixit eis: Ita scriptum est, & ita oportui Christum pati, & resurgere ex mortuis tertio die:
Objicitur: Qui autor est Scripturae Sacra, is supra eam est & non eisubjectus: Christus autor est Scripturae Sacrae: Ergo Christus est supra eam, & non ei subiectus
RESPONSIO. Datur tota argumentatio bene intellecta: Christus est supra Scripturam Sacram & non su: jectus ei secundum id quod Deus est. Sed fallit argumentatio ignoratione elenchi. Nostrum enim argumentum loquitur non simpliciter de Christo, sed de persona Christi secundum humanitatem ejus. & secundum Oeconomiam seu dispenationem voluntatis ejus qua Deus & factus est caro: quo respectu seipse subjectum Scripturae pronunciavit, quo respectu minor fuit Patre & inferior Scripturis, id est, voluntate revelata Patris: cum tamen secundum personam naturamque divinam semper siaequalis Patri, Ph. lipp. 2. & omni Scriptura superior
OCTAvUM: Quicquid habuit autoritatem divinam apud plos omnes ante Ecclesiae iudicium & testimonium; eius profecto autoritas abEcclesiae tudicio & testimonio nullo modo pendete¬ At Sacra Scriptura nabuit autoritatem divinam apud pios omnes ante Ecclesiae iudicium & testimonium: Ergo Sacrae Scripturae autoritas ab Ecclesiae iudicio & testimonio nullo modo pendet.
Mator propositio certa est: quia quicquid tempore prius est re aliqua, id non potest rei illius effectum esse; quum impossibile sit causam efficientem tempore esse posteriorem suo effecto
Minor propositio inductione partium Scripturae manifesta evadet. Nam libri Mosis quum dati fuerunt a Mose populo Israeliticostatim habuerunt apud Israelitas divinam autoritatem nullo Ecclesiae judicio praecedente. Sic caeterorum Prophetarum libri quum tradit fuerunt fidelibus, statim autoritatem divinam apud illes habuerunt, nullo Ecclesiae judicio antegresso. Imo si Pontificum & Sacerdotum Jerosolymitanorum, qui se Ecclesiam veram esse jacta bant, sicuti nunc clerici Papani, judicium sequendum fuisset, liber Jeremiae Prophetae non habuisset autoritatem divinam, quia Sacerdo, tes erant hostes Jeremiae, eumque a Deo missum esse ad prophetandum negabant Libri Novi testamenti a fidelibus statem pro divinis agniti & habiti fuerunt ante judicium Ecclesiae. Romani epistolam Pauli ad se scriptam statim ut divinam acceptarunt; Similiter CorinOthii, Galatae, Ephesii, Philippenses, Colossenses, Thessalonicenses &
alii epistolas ad ipsos a Paulo scriptas statim acceptarunt pro divinis: non explorato & exspectato prius Ecclesiae judicio & testimonio; neque enim epistolas Pauli sibi redditas prius ad Romanam Ecclesiam miserunt, aut Concilium cogi curarunt, ut ejus judicium & testimoium explorarent & cognoscerent, an epistolae illae divinitus inspira cae essent Sic epistolae Petri a fidelibus ad quos scriptae & missae erant statim tanquam divinitus inspiratae susceptae fuerunt, nec fideles illis rius Ecclesiae Romanae vel ullius Concilii judicium de epistolis Petri exquisiverunt. Idem statuendum de libris & epistolis aliis. Iam si Scriptura Sacra non fuit acceptata ut divina ex judicio & testimonio primitivae Ecclesiae: tum multo minus autoritas ejus pendebit al Ecclesia quae nunc est
At Scriptura Sacra est fundamentum Ecclesiae: Ergo: &c. Mator sua luce manifesta est: nam fundamentum non accipit fobur ab aedificio superstructo; sed contra, aedificium robur subsistendi habet a fundamento, quod si infirmum sit aut subsidat, domum ruore aut ruinosam saltem fieri necesse est. Hoc experientia demonstrat veritatis magistra.
Minor propositio patet ex testimonio Pauli Ephes. 2. v. 19. & 26. Nempe igitur non amplius estis hospites & inquidini, sed concives sanctorum ac domestici Dei. Superstructi super fundamentum Apostolorum ac Prophetarum, quum imus angularis lapis sit ipse Iesus Christus.
EXCIPIT Stapletonus; duplicem in hoc argumento esse aequivocationem, in his nimirum duabus vocibus, Fundamentum & Ecclesia; Ait enim primo, fundamentum hoc in loco Pauli non significare doctrinam a Prophetis & Apostolis scriptam, sed illorum praedicatione Deinde per Ecclesiam hic intelligi, non Pastores, praesules & praepoF sitos Ecclesiae, sed ipsos fideles, ut corpus Ecclesiae constituunt
REPLICATIO nostra: Initio nulla est aequivocatio in voce fundamenti, primo quia vox aequivoca est, quae plores res diversarum naturarum distincta ratione sionificat. At vox fundamenti hoc loco ne quaquam plures res significat, sed tantum unam. Nam Paulus per rundamentum intelligit doctrinam quam quidem Prophetae & Apostoli initio praeditaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum & columnam fidei nostrae futuram. At doctrina primo praedicata, deinde scripta est res plane una & eadem: praedicatio enim & scriptio sunt tantum accidentia quae remnon variant. Neque ullo modo verisimile est, Prophetas & Apostolos aliam doctrinam praedicasse, aliam vero postea inScripturis reliquisse:
Secundo quia fundamentum hoc non tantum Pauli sed etiam aliorum Apostolorum, sed etiam Prophetarum est, Jam non omnes A¬
ostolos, sed forte tantum Paulum tum temporis, Prophetas vero Testamenti veteris nullos Ephesii audiverant praedicantes
Duplicat Stapletonus & vult intelligi hic Prophetas novi Testamenti, quorum mentio sit Ephes. 4. 11. 1. Cor 12. v. 28.
At falsa est duplicatio: nam Paulus intelligit Prophetas veteris Testamenti, etiamsi posteriore loco eos nominet. Consentiunt nobiscum Patres, Chrysostomus in cap secundum ad Ephes. homilia sexta ait. Paulum primo ponere Apostolos qui tempore sunt ultimi: & mox subdit, Cogita Graecos fundamentum habere Patriarchas. AMEROSIUS in Commentariis eodem modo, ut nos explicat, & Stapletoni opinionen refellit. Sic enim ait; Superaedificati super fundamentum Apostolorum & Prophetarum, hoc est, super Novum & Vetus Testamentum collocati: Quod enim Apostoli praedicaverunt, Prophetae futurum praedixerunt. Quamvis Paulus dicat ad Corinthios, Deus primum posuit in Ecclesia? Apostolos: secundo, Prophetas, sed hi alii Prophetae sunt. Illo enim loco de prdinatione Ecclesiae disputat, hic vero de fundamento Ecclesiae. Prophetae enim disposuerunt: nam Apostoli fundamenta iecerunt: Unde dicit Dominus ad Petrum: Super istam Petram aedificabo Ecclesiam meam, hoc est, in hac Catholica fidei confessione statuo fidiles ad vita. THOMAS AdUINAS in explanatione epistolae Pauli ad Ephesios ad haec verba similiter dicit, Paulum hoc loco intelligate doctrinam Apostolorum & Prophetarum; & mox explicat cur Pauliis Apostolos & Prophetas conjungat, nempe, ut designet quod utraque doctrina est necessaria ad satuiem, Matt: 13. Scriba doctus in regno caelorum similis est homini natriamilias qui profert de thesauro sub nova & vetera: Item ut ostendat concordiam inter utrumque ad alterandum, ide est utriusque fundamentum; Nam quod Prophetae praedixerunt futurm, Apostoli praedicaverunt factum, Rom. 1. Paulus servus Iesus Christi vocatus Apostolus segregatur in Euaugelium Dei, quod ante promiserat per Prophetai suos: Ita Thomas Aquinas docet, Paulum Ephes. 2. Prophetas Veteris Testamenti intel ligere. Ibidem Thomas Aquinas conciliat loca quae videntur pugnare 1. Coriuth. 3. & Eph. 2. Quantum ad sententiam (inquit) nihil nifferunt, quoniam idem est dicere, Christum esse fundamentum, & doctrinam Prophetarum & Apostolorum esse faundamentum, cum Christum, tantum, non seipsos praedicaverint: Unde accipere eorum doctrina est accipere Christum crutifixum. 1. Cor. 1. nos aute praedicamus Christum crucisixum 1. Petr. 1. Quib. reuelatum est, quia non sibiipsis, &c. Eade est sententia Theodoreti & Dionysii Carthusiani, veteris & non novi Testamenti Prophetas hic intelligi
Tertio, Apostolum loqui non de externa praedicatione, quaeviva sit voce, sed de verbo Dei scripto sic colligimus Quod est transiens, id non potest esse fundamentum Ecclesiae quae est domus perpetuo manens At praedicatio Apostolorum & Prophetarum quam viva voce institu erunt, fuit transiens; quia fuit actio brevi tepore durans, & multis al hinc seculis jam desiit & cessavit. Ergo praedicatio illa non est fundamentum Ecclesiae. Contra, si Paulus loquitur de fundamento Ecclesiae perpetuo, quod consistat & duret ad finem usque mundi, & cui Ecclesia omnium temporum semper innitatur; tum certe verbum Dei scriptum intelligit. Prius est verum: Ergo & posterius. Valeat & hiquod vulgo dicitur: Vox emissa perit, littera scripta manet
Quarto patet etiam hinc Paulum intelligere per fundamentum Scritura θεόπνδυσον, quia Actor. 26. 22. profitetur se non dixisse quicquam extra ea quae Prophetae ac Moses futura praedixerunt. Sic ergo hic locuad Ephesios est explicandus, ne cum aliis locis pugnet. Hinc satis mani festum est, non esse in nomine fundamenti talem aequivocationem: qualem Stapletonus fingit. At vero qui tam diligens est aequivocat tionum captator, ipsemet in aequivocationis distinctione, aequivoca tione illudit, cum ait, fundametum hoc in loco Pauli significare praedicationem. Nam vel proprie actionem Apostolorum & Prophetarum in telligit: vel metonymia adiuncti ipsum verbum Dei praedicatum. Si actionem intelligit, attribuit aedificio perpetuo manenti fundamentum transiens, imo aedificium statuit sine fundamento, quia actio illa Apostolorum & Prophetarum ex eo jam tempore cessavit, quo Apostoli & Prophetae in terris vivere & coram viva voce praedicare desierunt. Sin vero Stapletonus verbum Dei praedicatum intelligit, dicimus cum Irenaeo libro tertio adversus haereses, capite primo: Non per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus, quam per eos per quos Evangelium pervenit ad nos, quod quidem tunc praeconiaverunt, posteavero per Dei uvoluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fuudamentum & columnam fidei nostrae futurum. Ita secundum Irenaeum, imo secundum Paulum, fundamentum & columna fidei nostrae est Evangelium per Dei voluntatem in Scripturis nobis traditum.
Hucusque de prima aequivocatione. Secundam aequivocationem dicit Stapletonus esse in voce Ecclesiae, quam vult hic intelligi non Pastores, sed tantum populum. At nec in hac voce est ulla aequivocatio. Nam primo Paulus agit de funda, mento totius Ecclesiae: ergo & Pastorum, Jam Scriptura Sacra est fun damentum totius Ecclesiae: Ergo etiam Pastorum. Quod si Scriptura Sacra non est fundamentum Pastorum, tum illi non sunt membra Ecclesiae. Secundo, Si Ecclesiae voce hic non intelliguntur Pastores, sed tantum populus; tum aliud est fundamentum Pastorum, aliud populi. Atqui non est aliud fundamentum Pastorum, aliud populi: quia Fundamentum aliud ponere nemo potest praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, ut dicitur 1. Corinth. 3. vers. 11. hoc est, Evan gelium de Christo Jesu in Scripturis Sanctis traditum, quia funda mentum illud Apostoli posuerunt, ut Ireneaus docet libro tertio adversus haereses, capite primo, seu quod eodem redit, doctrina Apostolorum & Prophetarum de Christo Jesu, ut exponit Thomas Aquinas in Explanatione cap. secundi ad Ephesios lectione sexta. Hinc manifestum est, Ecclesiae voce hoc in loco Pauli non intelligi tam tum populum, sed etiam Pastores. Tertio, Si Apostoli ipsi primo superaedificati sunt Christo per fidem & charitatem, tum profecto Ecclesiae nomine hic non tantum populus sed etiam Pastores intelliguntur. Atqui verum est antecedens, sicut Thomas Aquinas in explana tione tertii capitis primae epistolae ad Corinthios, lectione secuda ait. Apostoli ipsi primo superaedificati sunt Christo per sidem & charitatem: unde dicitur ad Ephesios secundo, superaedificati supra fundamentum Apostolorum. Ita Thomas Aquinas ex hoc ipso loco ad Ephesios probat Apostolos ipsos primo superstructos Christo fuisse. Ergo alios etiam Pastores Ecclesiae Christo superstrui necesse est.
Si quis regerat, Apostolos dici Apocal. 21. fundamenta duodecim Replico cum Thoma Aquinate ex secundi capitis ad Ephesios expla natione, lectione sexta; Apostoli in tantum dicuntur fundamenta, inquantum eorum doctrina Christum annunciat Matth. 16. Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Sic etiam secundum ThomanmAquinatem Christus est Petra illa Ecclesiae, de qua Matthaei 16. Caeterum ut ad primam aequivocationem admonuimus, ita ad hanc etam admonemus, captatorem aequivocationum hic vicissim captum teneri: Nam ait, Ecclesiae voce interdum solos Pastores, interdum solum populum intelligi. At Cardinalis Cameracensis Petrus de Aliat de Commendatione Sacrae Scripturae ait, Ecclesiam specialiter pro clericorum congregatione in textu div nae Scripturae nunquam accipi
DECIMUM: Aquo Ecclesiae autoritas quoad nos pendet, eius profecto e contrario autoritus quoad nos ex Ecclesiae autoritate non pendet.
Aiqui a Scripturae Sacrae autoritate pendet Ecclesiae autoritas quo- ad nos: Ergo Scripturae Sacrae autoritas ab Ecclesiae autoritate nudo modo pendet.
Maior propositio firmissima est: nam autoritas probans non perdet ab autoritate probanda: Dans autoritatem, non pendet ab accipiente eamo Minoris probatio prima est, quia ex sola Scriptura Sacra nune probari & cognosci potest, quaena vera Ecclesia sit, quemadmodum prolixe locet Augustinus tomo septimo, libro de Unitate Ecclesiae contra Petiliani Donatistae Epistolam. cap. secudo: Inter nos & Donatistas quaestio est, ubi sit Ecclesia. Quid ergo facturi sumus, in verbis nostris eam quaesituri, an in verbis Capitis sui, Domini nostri IesuChristit Puto quod in illius potius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est, & optim. novit corpus suum. Novit. n. Dominus qui sunt eius. Et capite tertio: Non audiamus, haec dico, haec dicis, sed audiamus, Haec dicit Dominus. Sunt certe libri Dominici, quorum autoritati utrique consentimus, utrique credimus, utrique servimus: Ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. Et mox: Nolo humanis documentis, sed diuvinis oraculis sanctam Ecclesiam demonstrari. Et in fine capitis: Ergo in Scripturis sanctis Canonicis eam requiramus. Hoc ipsum per multa capita in liillo Augustinus urget. Chrysostomus homilia quadragesimanona in Matthaeum in opere imperfecto tertii tomi pagina septingentesima viges. secunda, editionis Frobeniae anni 1530. Qui vult cognoscere quae sit vera Ecclesia Christi, unde cognoscat, nisi tantumodo per Scripturas: Et paulo post: Alioquin si ad alia respexerint Christiani, scandalizabuntur & peribunt, non intelligentes quae est vera Ecclesia.
Si quis excipiat, homilias illas non esse Chrysostomi, sed videri esse alicujus Ariani, ut Erasmus Roterodamus in censura sua judicat
Adversus cum replico, ipsummet ius Canonicum homilias istas in opere imperfecto in Matthaeum pro Chrysostomi homiliis allegare & Canones inde depromere, ut tituli multorum canonum aperte docent
Minoris probatio secunda est, quia a Scriptura Saera omnem autoritatem Ecclesia quamcunque habet, sumit, quod ipsi Papistae nanifestum faciunt, quando interrogati, unde probent autoritatem Ecclesiae, illico proferunt Scripturam Matt. 18. vers. 17. Dii Ecclesiae: quod s Ecclesiam audire neglexerit, sit tibi velut Ethnicus & publicanus quispiam. & 1. Tim. 3. v. 15. Ecclesia Dei vivi est columnatSstabilimentum veritatis. Atqui ab autoritate probante & defendente pendet autoriias probanda & defendenda. Itaque cum Ecclesiae autoritatem Papistae probent & defendant Scripturae Sacrae autoritate, manifestum reddunt a Scripturae autoritate, Ecclesiae autoritatem quoad nos pedere.
Minoris tertia probatio est, quia ex sola Scriptura Ecclesia probare potest, se non errare in doctrina. Ex his patet, a Scriptura ipsa autoritatem Ecclesiae quoad nos pendere
UNDECIMUM. Quorum autoritas maior est quam Ecclesiae, illa profecto a testimonio Ecclesiae nullo modo pendet:
Atqui autoritas Sacrae Scripturae maior est quam Ecclesiae., Ergo Scripturae Sacrae autoritas a testimonio Ecclesiae nullo modi pendet.
Maior propositio est extra controversiam, quia major autoritas non pendet a minore autoritate; sed contra, minora majore,
Miner propositio aliquot probationes habet. Prima est. quia auto ritas probans major est autoritate probanda: at Scripturae Sacrae auporitas est probans, Ecclesiae autoritas probanda ex Scriptura, ut & supra dictum: Ergo Scripturae Sacrae autoritas est major quam Ecclesiae. Secunda est, quia ad Scripturam pro veritate invenienda ablegamur a Deo non autem ad Ecclesiae statuta & consuetudines. Ad Legem & ad testimonium, ait Deus Jes. 8. v. 20. Habent Mosen& Prophetas, audiant eos, ait Abraham Luc. 16. v. 29. Scrutamini Scripturas, ait Christus Joh. 5. v. 39. Et illae sunt quae testantur de me. Sacras literas a quero nosti, quae te possunt sapientem reddere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu, 2. Tim. 3. v. 15. Chrysostomus homilia quadtagesimanona in Matthaeum, opere imperfecto, pagina paulo ante citata: Sciens Dominus tantam confusionem rerum in novissimis diebus esse suturam, ideo mandat, ut Christiani qui sunt in Christianitate, voletes. firmitatem accipere fideiverae, ad nullam rem fugiant nisi adScripturas.
Tertia probatio minoris est, quia Scripturae Sacrae testimonium est firmius, quam Ecclesiae, ut patet ex capite 5. Johan. v. 34. & sequetibus, ubi Christus ait: Ego testimonium habeo maius testimonio Iohanis: & tum recenset tria testimonia majora Johannis testimonio, nenpe operum suorum, Patris sui, & Scripturarum. Hinc ita concludimus: Si Scripturae Sacrae testimonium est majus & firmius testimonio Jonannis Baptistae, tum profecto est etiam majus & firmius testimonio. Ecclesiae. At primum verum est: Ergo & secundum. Quarta probatio minoris haec est. Quicquid ligat Ecclesia, ejus major est autoritas quam Ecclesiae: nam par parem, ut dicitur, non ligat, multo minus majorem. At Sacrascriptura ligat Ecclesiam: Deut 4. v. 1. Nunc ergo Israclattende ad statuta tudiciaque illa, quae ego doceovos facere, ut vivatis, Apoc. 2. & 3 aliquoties reperitur; Qui habet aurem, judiat quid Spiritus dicut Ecclesiis &c. ult. v.16. ait Dominus; Ego Iesus misi Angelum meum ut haec vobis testificaretur in Ecclesiis. Chrysostomus homilia quadragesimanona in Matthaeum in opere imperfectotertii tomi, pagina septingenti sima vigesimanona Editionis Frobe nianae Anni 1530. Nec ipsis(scil. veris Ecclesiis, de illis enim loquitur: omnino credendum est, nisi ea dicant vl faciant, quae convenientia sunt Scripturis. Et mox; Nolite exire de regula veritatis, quam tradidi vobis: nolite credere
Quinta probatio minoris ex Jure Canonico Distin. 9. capitule Quis resciat: Quod posterioribus omnibus Episcoporum literis praebonitur, ejus est major autoritas quam Episcoporum omnium; ac proinde & Ecclesiae At Scriptui a Sacra posterioribus omnibus Episcoporum literis praeponitur: Quis nescint (inquit Jus Canonicum) Sacram Scripturam Canonicum, tam Peteris quam Novi Testamenti, certis terminis suis contineri, camque posterioribus omnibus. Episcoporum literis it praeponi, ut de lla omnino dubitari & disceptari non possit, nerum verum vel utrum rectum sit: quicquid in ca scriptum sit vel constiterit esse
Sexta probatio minoris; Si plus credendum est etiam laico quam vis non autorizato, Scripturam Sacram proferenti, quam toti Concilinsquod Ecclesia est reprae sentativa, cui soli judicium de Scripturis competere Pontificii doctores dicunt) contra Scripturam aliquid deternenti; tum profecto Scripturae Sacrae major est autoritas quam Ecclesiae. Quod antecedit verum est: Ergo & quod sequitur Assumtio confirmatur confessione ip orummet Papistarum, veluti Abbatis Panormitani & Gersonis Cancellarii Parisiensis Academiae. Scriptutae igitur Sacrae major est autoritas quam Episcoporum, ac proinde quam Ecclesiat
DuoDECIMUM: Si Christi autoritas non pendet a testimonio Ecclemae: tum nec Sacrae Scripturae autoritas a testimonio Ecclesiae pendet: Antecedens est verum. Ergo & consequens.
Assumtio manifesta est ex verbis Christi Joh 5 v. 34. Ego ab homine testimonium non accipio: quorum sensus est, Non opus est ut mihi quisquam testimonio suo autoritatem tribuat & conciliet.
Connexi vero consequentia sic confirmatur. Si non est minor auto ritas Sacrae Scripturae, quam ipsius Christi, tum sequitur si Christicutoritas non pendet ab Ecclesiae testimonio, nec Scripturae Sacrae autoritatem ab co pendere. Prius est: Ergo & posterius
ssumtum hujus confirmationis sic probatur; Vocis Christi non est minor autoritas, quam ipsius Christi. At Sacra Scriptura est voxChristi: Ergo Sacrae Scripturae non est minor autoritas quam ipsius Christi.
Ad hoc argumentum duo excipiuntur. Vnum est, Christum non eguisse quidem cujusquam hominis testimonio, sed attulisse tame testimonium Johannis propter Judaeos. Alterum est, Si Christus attulit testimonium Johannis propter Judaeos, tum etiam Scripturam Sacram testimonio Ecclesiae commendari propter nos
REPLICOad primum & dico, ab illo argumentum nostrum non infirmari, sed corroborari. Nam si Christus non eguit cujusqua hominis jestimonio tum nec Scriptura quae verbum Christi est, cujus quam hominis testimonio eget: quia par est ratio: Sicut Rex aut Princeps cujus fides semper a subditis experimento ipso cognita est, site voce viva aliquid de se vel aliis affirmet, sive per epistolam idem asserat, utrobique latis ex se autoritatis obtinet, ut fides ei adhibeatur: sic ut 1o sit ei opus aliorum testimonio. Si subditi tantum tribuunt terreno Regi & Pr ncipi ut fidem ei adhibeant de se vel de alio aliquid test: ficanti, sive id faciat viva voce, sive per epistolam, etiamsi testimonium ab alio non haberet: quanto magis nos Christo Regi Regum. & Principi Principum citra haesitationem credemus de se & Scriptura sua testanti sive coram viva voce, ut factum olim, sive per Scripturam suam, ut jam facit. Ad alterum replico, illud nos similiter concederes quum nihil contra nos faciat. Nam lubentia ipsa lubentius damus Scripturam Sacram testimonio Ecclesiae commendari propter insit mos. Ut autem Johannes Baptista testimonium quidem de Christo perhibebat autoritatem vero Christo non dabat apud alios: ita Ecclesia testimonio suo quidem Scripturam Sacram nobis commendat, nullam tamen ipsi autoritatem dat, nec quoad nos
DECIMUMTERTIUM; Si verbum Dei viva voce praedicatum non habuit autoritatem ab Ecclesia, tum nec scriptum
Quod antecedit verum est;. Ergo & quod sequitur. Connexi confirmatio prima. Siverbum Dei praedicatum vivavoce reunum & idem est cum verbo Dei scripto; tum sequitur necessario si illud non habuit autoritatem ab Ecclesia, neque istud habere. At primum est verum. Ergo & extremum.
Cmnexi confirmatio secunda: Si verbum Dei praedicatum non amisit apud fideles autoritatem postquam literis mandatum fuit, sed retinuit eandem apud illos: profecto sequitur, si praedicatum non habuit autoritatem ab Ecclesia, tum nec scriptum. Prius est; Ergo & posterius.
Assumtio principalis Syllogismi patet inde, quod verbum Dei tum ab initio Patriarchis a Deo ipso ἀμισως dictum, tum posteapraedicatum per Prophetas & Apostolos illico acceptatum fuit prodivino a fiaelibus, nullo Ecclesiae testimonio commendatum
DECIMUM QUA RTUM: Si Dei verbum vivam voce praedicatum statim fuit a fidelibus acceptatum pro verbo Dei nullo praecedent. Ecclesiae iudicio & testimonio: tum etiam verbum scriptum statim accertandum a fidelibus pro verbo Dei, nullo praecedente E clesiae iudici & testimonio. Antecedens est verum. Ergo & consequens.
Minor est certissima ex I. Thessal. 2. v. 13. ubi Paulus sic alloquitur Thessalonicenses: Gratias agimus Deo indesinenter, quod acceptum de Deo sermonem quem audivistis ex nobis, exceperitis, non ut sermonem hominum, sed (sicut est vere) ut Dei sermonem, qui etiam agit in nobis qui croditis. CHRVSOSTOMuS homilia tertia in epistolam pri mam ad Thessalonicenses sic explicat Non enim nos audientes affect estis tanquam audientes homines, sed tanquam ipso Deo admonente it. attendistis. Et mox: Quomodo enim, nisi tanquam Deum dicentem aud vissetis, talia serretis pericula? Proinde vide autoritatem. AMBROius in Commentariis in hunc locum sic scribit de Thessalonicensihus Tanta deu tione receperunt verbum, ut probarent, se intellexisse. esse Dei verbum. Similiter scribit Apostolus Galat. 4. v. 14. Me ut vi agelum Dei, ut Christum Iesum excepistis.
DECIMUMQUINTUM: Cuius autoritas maior & potior est autoritate verbi Dei etiam a Christo ipso praedicati, id profecto a testimanio Ecclesiae non pendet
Scripturae Sacrae autoritas maior & potior est autoritate verbi Dei. etiam a Christo ipso praedicati:
Ergo, &c. Mttor propositio est certissima: quia major est verbi a Christo ipso praedicati autoritas, quam testimonii Ecclesiae
MHnor propositio patet ex Joli. 5. v. 46, 47. ubi Christus Scripturam eacram praeponit etiam verho a se praedicato cum ait; Si crederes tuntefi, credere: is mihinmam ille de me scripsit. Quod si scriptis illius non creditis, quomodoverbis meis credetis? Quae verba Theophylactus sic interpretatur, α πεσουετο τεῆς γεγραμμενοις, μι πυς πισυυσετε ἐμεις αγρα¬ poεσ φaμασιν,hoc est Non creditis illis quae scripta sunt, & quomodo credetis verbis meis non scriptis? Iansenius Papista verba Christi explicans ait esse argumentum a majori, quia sicut firmius est quod mandatur literis, ita est culpabilius & maius non credere scriptis, quam non credere verbis. Atque id certum est: nam autoritas ἐγιραφος est major & potior autoritate αγραφῳ: Rei enim scriptae duplex est autoritas, nempe & ab autore & a modo: rei vero non scriptae simplex est autoritas, nen pe tantum ab autore. Hoc in contractibus, in obligationibus, in causis testamentariis observari quis nescit? Certe nuda verba negari possunt, scripta non possunt: & scripta plus habent momenti ad probandum, & confirmandum, quam nude dicta & non scripta¬
DECIMUM SEXTUM: Sacrae Scripturae autoritas non pendet: Prophetarum & Apostolorum autoritate: Multo minus igitur ab Ecclesiae hodiernae autoritate, Antecedens planum est ex eo, quod Prophetae & Apostoli nolint fidem sibi adhiberi, eo quod ipsi annunci lent quicquid annunciant, sed quia DOMINUS id dicit. Unde identidem repetunt Prophetae, Sic DICIT DOMINUS: & de Apostolis ait Christus Matth. 10. v. 20, Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, is est qui loquitur in vobis Sic fuerunt aliquot argumenta ex consideratione Scripturae
On this page