Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum non instructus nec eruditus in scientiis secularibus possit esse auditor theologiae

CIrca quintum arguitur: quod auditor huius scientiae debet esse instructus in scientiis secu laribus. Primo sic. Illa notitia quae gradus est ad cognoscendum diuina: sine quo ad diuinorum notitiam homo ascendere non posset, debet esse instructus auditor huius scientiae, quia aliter in ea non proficeret. Scientiae seculares sunt huiusmodi, quia docent notitiam creaturarum, quae sunt gradus ad cognitionem diuinorum, vt dictum est secundum Augustinus in praecedenti quaestione. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Illa notitia cuius defectus obtundit acumen auditorum huius scientiae ne in ea proficiant, auditores huius scientiae esse debent instructi. Sed scientiae seculares sunt huiusmodi. secundum quod dicit Beda super librum retig. Turbat (inquit) lumen legentium, & deficere cogit, qui eos a legendis secularibus libris omnino existimat prohibendos. ergo &c.

⁋ Contra. ille non est conueniens auditor huius scientiae, cui non placet deo eam reuelare: quia aliter eam frustra audiret, nisi deo placeret intellectum eius ei reuelare: quia eam non potest intelligere: vt dictum est supra, & infra dicetur. sed deo non placet eam reuelare sapientibus secularium literarum. secundum illud Mat. xi. Abscondisti haec a sapientibus & prudentibus: & reuelasti ea paruulis. lta pater, quoniam sic placitum fuit an te te. Vbi dicit Glos. Ne quis quaerat cur humiles elegit: sapientes reprobet.

⁋ Dicendum ad hoc, quod auditor huius scientiae potest ipsi intendere dupliciter. secundum quod dictum est supra, secundum Augustinum. xiiii. de trinitate. Vno modo: vt solummodo ex ea discat quid credendum & quid agendum quantum sibi ad futuram vitam adipiscendam sufficiat. Alio modo vt ex ea discat quantum hoc ipsum quod in ea discit, piis opituletur, & contra impios defendatur. Auditorem ergo primo modo non oportet esse instructum scientiis secularibus: quia hic scriptum habet sufficienter in superficie doctrinam simplicem credendorum & agendorum, qua sicut lacte paruulos nutriat, & quam quilibet sine industria secularium literarum capere potest. Auditor vero secundo modo si ad perfectionem & magisterium maxime modernis temporibus huius scientiae tendere velit: necessario debet esse instructus scientiis secularibus ad cognitionem creaturarum, secundum quod supra de doctore dictum est. Aliter enim in multis deficiet, nisi specialiter diuinitus illustretur. Abscondita enim mysteria huius scientiae & quaestiones altissimae multa indigent manudu ctione ex propriis creaturarum: vt humanus intellectus illa sine ea capere non valeat. Et ideo di cit Augustinus in prim. iii. de doctrina christiana. Hon qui voluntatem dei in scripturis sanctis diligenter in quirit, primitus in cognitione quarundam rerum necessariarum ne vim naturanve earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret, veniat ille instructus ad ambigua scripturarum discutienda atque soluenda. Et ideo praecipit Synodus. xxxvii. dist. ca. De quibusdam. dicens. Ab vniuersis Epsis subiectis plebibus & aliis locis in quibus necessitas occurrerit, omnino cura & diligentia adhibeatur: vt magistri & doctores constituantur, qui studia literarum liberaliumque artium dogmata assidue doceant: quia in his maxime diuina manifestantur & declarantur mandata. Est autem cuilibet discenti & audienti hanc scientiam in fide & charitate vtilis notitia scientiarum secularium & creaturarum ex ipsis propter quatuor. Primum quia ex ipsis ingenium acuitur ad facilius arcana huius scientiae penetrandum. secundum quod dicit Beda super libr. Retins. Turbat acumen legentium qui eos a legendis secularibus libris omnino existimat prohibendos. Nam vt dicit Augustinus de quanti. animae, exercet animum hoc genus disciplinarum ad subtiliora cernenda: ne luce illorum repercussus, & eam sustinere non valens, in easdem tenebras quas fugere conabatur, refugiat. Item Orige. exponens illud Gene. xxvi. Quomodo Abimelechi, Ochozath, & Phicol, venerunt ad lsaac, dicit. Qui tres (vt ego arbitror) imaginem totius philosophiae tenent, quae in tres partes diuiditur, Logicam, Physicam, Ethicam. i. rationalem, naturalem, moralem. Quae postquam ex- posuit, exponens consequenter quom lsaac fecit eis conuiuium magnum, dicit. Quia hoc conuiuium sapientibus exhibet, idcirco dicitur quod non paruum, sed magnum conuiuium fecit. & tu si non sis adhuc paruulus lacte indigens: sed exercitatos deferas sensus, & eruditione plurima praemissa ad intelligentiam verbi dei capacior venias, sit tibi conuiuium magnum: minister verbi loquitur tibi sapientiam, quae inter perfectos profert sapientiam: de mysteriis absconditam profert tibi. Reuelabit tibi Christum, secundum quod in eo sunt Thesauri sapientiae & scientiae absconditi. Sapientia non iugulat hostes suos: tantum est vt nos ingressi conuiuium sapientiae non rursum nobis indumenta insipientiae deferamus, non infidelitatis veste circundati, nec peccatorum maculis fuscati: sed in simplicitate & puritate cordis amplectamur verbum dei, & diuinae sapientiae famulemur. Secundum, quia ex ipsis error secularium magistrorum cognoscitur & declinatur. secun.- dum quod dicit Ambrosius super Luc. Legimus aliqua non vt teneamus, sed vt repudiemus. Tertium, quia ex ipsis cognita veritate naturae creaturarum, errores declinantur in detrimentum fidei catholicae vergentes. Ignorantes enim creaturarum naturam creaturam deum esse opinati sunt, putantes esse a seipso, quod non habet esse nisi ab alio. De quibus dicitur Sapres. xiii. Ignem aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum aut nimiam aquam, aut solem & lunam rectores orbis terrarum deos putauerunt. Quod veri philosophi cognoscentes creaturarum naturas omnino reprobauerunt. secundum quod dicit Augustinus in prin. de vera reli. de Socrate. Admonebat (inquit) illos qui mundum istum visibilem summum deum opinabantur, turpitudinis suae: docens esse consequens: vt quilibet lapis tanquam summi dei particula iure coleretur Quid si execrarentur, mutarent sententiam, & vnum deum colerent, a quo totum mundum istum fabricatum cognoscerent. & hoc non cognouerunt: quia naturam creaturae ignorabant, quod enim natura rei non patitur, non ei attribuitur, nisi quia ipsa ignoratur. Vnde ex ignorantia creaturae, creaturae quod dei erat attribuebant. secundum quod dicitur Sape. xiii. Incommunicabile nomen lignis & lapidibus imposuerunt. Vnde & propter idem Manichaei duo rerum ponebant principia, cuius causa non erat nisi ordinis creaturarum ad creatorem ignorantia. propter quod dicit Augustinus de orig. animae. Error circa creaturam redundat in falsam de deo aestimationem, & hominum mentes a deo abducit, in quem fides adducere nititur. Quartum est, quia ex creaturarum cognitione facilius ad dei cognitionem, ac diuinorum eleuamur. secundum quod dicit Augustinus de ordine libro secundo. Ego si quid meos monere possum, quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos. Aliter quippe ista sic intelligi vt luce clariora sint, nullo modo possunt. Si autem pigriores sunt aut aliis negotiis praeoccupati, aut iam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent. Duplex enim est via quam sequimur cum rerum nos obscuritas mouet: aut rationem, aut certe auctoritatem. Philosophia rationem promittit, & vix paucissimos liberat, quos tamen non modo non contennere illa mysteria, sed sola intelligere vt intelligenda sunt, cogit. Nullumque aliud habet negotium quae vera & (vt ita dicam) germana philosophia est, quam vt doceat quod sit omnium rerum principium sine principio, quantusque in eo maneat intellectus, quidve inde in nostram salutem sine vlla degene ratione manauerit, quem vnum deum omnipotentem, patrem & filium & spiritum sanctum docent veneranda mysteria. Hinc est etiam quod dicitur Sapes. xiii. Amagnitudine enim speciei & creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri. Ex magnitudine enim videri potest dei virtus. secundum quod dicitur ibidem. Si virtutem & opera eorum (scilicet creaturarum) mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui haec fecit est illis fortior. Semper enim virtutem facti excedit virtus facientis. Ex specie vero sapientia dei videri potest. Effudit enim illam super omnia opera sua. Ecclsi. i Et ideo dicit Chrysost. super illud Mat. vi. Considerate lilia agri. Cuius (inquit) rei gratia tanto etiam haerbas decore vestiuit: vt suam scilicet sapientiam creator ostenderet, copiamque virtutis vt vndique illius gratiam disceremus. Non caeli tantumodo gloriam dei narrant, verumnetiam terra. ld etiam maximas designat diuinae diuitias sapientiae, quando etiam in haec quae sunt visibilia tam tum decoris effudit. Ex ipsa vero creatura videri potest dei bonitas, quicquod enim bonitatis vndique in creatura dispersum est, ab illo necessario est, in quo totum quicquid est bonitatis, vnitum est. Sapes xiii. Etenim cum in operibus illius conuersentur, inquirunt & persuasum habent quoniam bona sunt quae vi dentur. Si enim tantum potuerunt aestimare seculum, quomodo eius dominum facilius non inuenerunte:

⁋ Per haec patent obiecta. Ad primum quod creaturarum notitia est gradus ad diuina: dicendum quod verum est eis qui ad perfectionem notitiae diuinae ex hac scientia debent ascendere, non autem eis quibus sufficit scire ex hac scientia, quae & in credendis & in agendis sibi sunt necessaria ad salutem. Talibus enim modica notitia ex naturis rerum sufficit.

⁋ Ad secundum quod defectus notitiae illorum ob tundit acumen audientium & deficere cogit, dicendum quod verum est ab apprehensione perfectae notitiae diuinorum secundum quod dictum est. Non tamen tantum obtundit: quin ex hac scientia sine illorum notitia capere possunt, quae sibi sunt necessaria ad salutem.

⁋ Ad argumentum in oppositum: quod non placet deo scientiam hanc reuelare sapientibus: dicendum quod verum est de sapientia sua superbientibus. Vnde dicit Glossa. Sapientibus & prudentibus non opponit insipientes & hebetes: sed paruulos: vt probet se tumorem damnare non acumen. Vnde non tam prodest in auditore huius scientiae notitia sapientiae secularis quam obest elatio ex ipsa. Qui ergo in aliis scientiis farcitus in ista scientia proficere velit, humilis & vt paruulus ad eam veniat: quia vt dicit Augustinus v. super Gene. Sacra scriptu ra sic loquitur: vt altitudine superbos irrideat: profunditate attentos terreat: veritate magnos pascat: affabilitate paruulos nutriat. Et ideo dicit in fine secundi de doctrina christiana, loquens de Cypriano, Lactantio, Victorino, & caeteris qui suffarcinati literis secularibus ad fidem christianam conuersi accesserunt. Sed hoc modo (inquit) instructus diuinarum scripturarum studiosus cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: scientia inflat: charitas autem aedificat. & hoc maxime in hac scientia in qua praecipue deus superbis resistit: humilibus autem:s dat gratiam, sine qua haec scientia addisci non potest: vt consequenter videbitur. Vnde si philosophi in eis quae ductu naturalis rationis percipere potuerunt, stetissent. & quantum naturalis ratio dictauit deum colendo ei gratias egissent, summe dispositi fuissent: vt purgati per fidem notitiam huius scientiae susciperent. secundum quod dicit Glos. Romn. i. Philosophis interrogantes creaturas de creatore, ex omni specie ac dispositione quasi voce respondente ex arte artificem cognouerunt. & infra. Quod vtique illis credendum fuit: vt hoc tenendo quid videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat vt viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem seruarent, & possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi inhaerere. Hinc dicit Augustinus de philosophis. de vera relii. Illi si reuiuiscerent & inuenirent refertas ecclesias, templa deserta, a cupiditate tenporalium ad intelligibilia & spiritualia vocari & currere humanum genus, dicerent si fortasse tales essent, quales fuisse commemorantur, haec sunt quae nos suadere populis non ausi sumus, & eorum potius consuetudini cessimus quam illos in nostram fidem voluntatemque traduximus. lta si hanc vitam illi viri nobiscum rursus agere possent, paucis mutatis verbis atque sententiis christiani fierent: sicut plerique nostrorumque temporum Platonici fecerunt. Aut si hoc non faterentur, nec facerent, in superbia & inuidia remanentes nescio vtrum possent ad ea quae appetenda & desideranda esse dixerant, reuocari. Reuera non possent: quia vt dicit Glos. vbi supra, ingrati illi qui eis praestitit vt viderent, sibi voluerunt tribuere quod videbant, & facti superbi & dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. & tamen audacter ad occulta diuinorum perscrutanda, & ad quae naturalis ratio attingere non potest procedentes in errores execrabiles ceciderunt. secundum quod dicit Orig. super Exod. Intelligant diuinae & dispensationis & prouidentiae occultissimas esse rationes. Posuit enim deus tenebras latibulum suum: quas illi audacter & temere perscrutari cupientes, & alia ex aliis asserentes in crassas & palpabiles errorum tenebras deuoluti sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5