Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum magis credendum sit auctoritati theologiae quam rationi naturali

CIrca secundum arguitur quod plus credendum est auctoritati huius scientiae quam rationi naturali Primo sic. Augustinus dicit id est super Gene. Maior est scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. Sed omnis ratio nostra humani ingenii perspicacitati innititur. Maior ergo est auctoritas huius scripturae quam sit quaelibet ratio sed maiori testimonio magis est credendum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. illi magis est credendum vbi est certius iudicium veritatis: quia ibi est fortius testimonium. certius iudicium veritatis est huius scientiae quam in quacunque ratione. certitudo enim iudicii veritatis in auctoritate huius scientiae est: quia concordat intellectui diuino. rectitudo autem est iudicii in ratione: quia concordat intellectui humano: & maior est certitudo ex concordantia intellectui diuino quam humano: quia iste errare potest, ille nequaquam. ergo &c.

⁋ In oppositum arguitur primo sic, non creditur alicuius testimonio nisi quatenus per ipsum constat de veritate rei. sed magis constat de veritate rei per rationem quam per auctoritatem quia secundum Augustinus quod credimus debetur auctoritati: quod scimus debetur rationi: & magis constat de re sciendo quam credendo. ergo &c.

⁋ Secundo sic. nullus credit auctoritati cuiquam nisi quia con- i stat sibi quod rationabile sit ei credere: hoc autem nulli constat nisi ratione quae persuadetur ei quia auctoritati illi est credendum quod ergo homo credit auctoritati: hoc est propter rationem. sed propter quod vnumquodque tale, & illud magis. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod licet secundum Augustinus de vera religione auctoritatem ratio penitus non deserit cum ratione consideratur cui credendum: Summa enim est ipsius iam per rationem cognitae perspicuae veritatis auctoritas: sine qua non valet auctoritas, vt dicit in sermone de assumptione: Proprie tamen loquendo ratio & auctoritas in hoc differunt, quoniam auctoritas inquantum auctoritas fidem solummodo flagitat. Ratio autem vt ratio est, intelligentiam format. Est igitur ad quaestionem intelligendum quod quaestio ista de credendo plus auctoritati scripturae vel rationis humanae, non intelligitur nisi in fidem faciendo de credibili aliquo. Nunc autem ita est vt in sequenti quaestione determinabitur quod cum sint circa idem recta ratio & fides, omnino concordant: & ambobus rationabile est credere. Ei dei autem scripturae & ecclesiae rationabile est credere propter dicta in praecedenti quaestione. Rationi siquidem rationabile est credere: quia ei naturaliter testimonium prhibet mens humana bene disposita. Vnde si for te per nostram ignorantiam vel intellectus debilitatem aliquando discordare videantur, videndum est cui eorum securius adhaerendum sit. Et etiam cum ratio est recta & omnino concordat sacrae scripturae, propter quod illorum magis assentiendum est illi in quo concordant, est quaestio.

⁋ Et est disti guendum vt supra, quod de duobus alteri magis esse credendum potest intelligi vel ex parte rei creditae, vel ex per te credentis. Quantum est ex parte rei creditae: dicendum est simpliciter quod magis credendum est auctoritati scripturae quam cuicumque naturali rationi: quia scriptura ex rectitudine diuinae veritatis conscripta est: quae in infinitum excedit rectitudinem humanae rationis. vnde & scriptura continet veritates naturalem rationem excedentes. Quantum vero est ex parte credentis maiorem dubitationem habet quaestio cum enim, vt dictum est in praecedenti quaestione, nostrum est considerare cui magis est credendum: & hoc non possumus facere nisi secundum ea quae nobis suadentur: igitur magis credendum est scripturae vel rationi. secundum quod ratio alteri eorum suaserit magis esse credendum. Et est hic distiguendum de ratio ne cui credendum est. Aut enim est ratio veridica quae euidentem veritatem rei ostendit: ita vt nullo modo intellectus de ea possit venire in dubium: aut non. Si primo modo, tunc ipsa ratio sola nobis ad credendum sibi suadet sufficienter ex ipsius rei euidentia quam nobis ostendit, contra quam nulla valet persuasio: nec potest talis ratio nisi in veritate fundari. cui si litera scripturae videatur esse contraria, hoc non est nisi quia male est intellecta. & tunc magis credendum est rationi naturali quam auctoritati scripturae, quo ad illum sensum quem litera praetendit contrarium rationi: & querendus est alius quo usque inueniatur ille qui rationi congruit: & si non statim possit inueniri, non propter hoc omnino literam veritatem habere negandum est, vt dicendum est infra.

⁋ Si vero litera scripturae congruat tali rationi: aut ergo sufficienter nobis persuasum est quod in scriptura viget diuina auctoritas: aut non. Si sic: cum diuinae veritatis rectitudo maior sit quam rectitudo cuiuslibet rationis humanae naturalis, magis credendum est propter auctoritatem scripturae quam propter rationem naturalem. Si secundo modo, sic quam tum est ex parte credentis magis credendum est rationi quam cuiuscunque scripturae auctoritati: quia ratio veridica euidentius rei veritatem ostendit intellectui quam quaecumque auctoritas. & secundum hanc viam processit tertia ratio Vnde Augustinus in epistiena quae dicitur fundamentum, contra Manichaeos qui promittebant euidenti ratione sese manifestaturos veritates eorum quae credenda suadebant: & in hoc praeterebant se auctoritati omnium eorum quae in ecclesia catholica continebantur, enumeratis illis quibus ipse persuasus erat consentire ecclesiae catholicae, & dimittere Manichaeos, concludens dicit. Ista ergo tot & tanta nominis christiani clarissima vincula recte hominem tenent credentem in ecclesia catholica, etiam si propter nostrae intelligentiae tarditatem vel vitae meritum veritas nondum se apertissime osten dat. Apud vos autem vbi nihil horum est quod me inuitet aut teneat, sola personat pollicitatio veritatis. Quae quidem si tam manifesta modostratur vt in dubio venire non possit, praeponenda est omnibus illis rebus quibus in catholica teneor. Si autem tantummodo promittitur & non exhibetur, nemo me mouebit ab ea fide quae anim meum tot & tantis nexibus christianae religionis astrigit. Et de vera relis. Nunc agitur quibus credendum sit antequam quisquam sit idoneus ineundae rationis de diuinis & inuisibilibus rebus. Nam & ipsi toio ni purgatioris animae quae ad perspicuam veritatem paruenit, in eminentia nullo modo auctoritas humana preponitur. Propter quod contingit quod multa possunt sustineri quasi non contraria fidei, veritate sacrae scripturae super hoc non clare intellecta, vel super hoc nihil determinante: quae postmodum cum certa ratione cognita sint esse falsa, iudicanda sunt fidei esse contraria. secundum quod dicit Augustinus i super Gene. ad literam. Esse lucem corporalem ante caelum, cui succedere nox potuit: tandiu non est contra fidem donec veritate certissima refellatur: & tunc iudicandum est esse contra fidem quod in rei verita te prius erat contra: sed non apparuit: & ideo non iudicabatur esse contra. Et quo ad hoc (dicit Augustinus tandiu non est contra fidem: licet postmodum incipiat esse contra fidem. vnde continuo subdit. Quod si factum fuerit. non hoc habebat scriptura diuina: sed hoc senserat humana ignorantia.

⁋ Sed ad talem rationem (non dico solum de credibilibus quae naturalem rationem excedunt: et ideo ad ea ratio naturalis attingere non potest: sed etiam de credibilibus quae naturali rationi subsunt) aut impossibile, aut summe difficile est peruenire secundum quod dicit Augustinus ad Renatum in libro de quantitate animae. Si cupiditatem istam refrenare non potes qua tibi persuasisti ratione peruenire ad veritatem, multi & longi circuitus tibi tolerandi sunt vt te ratio non adducat nisi ea quae sola ratio dicenda est id i. vera ratio: & non solum vera, sed ita certa & ab omni similitudine falsitatis aliena GSi tamen vllo modo ab homine inueniri potest) vt nullae dispositiones falsae aut verisimiles ab ea te possint traducere. Vnde si per impossibile dilucida veritate ratio aliquod ostenderet cuius contrarium ad literam sacra scriptura teneret, aut eius infrigeretur auctoritas, aut mystico intellectu exponeretur. Eo enim solummodo scientiae est aucto ritas: quia ei subest veritas. Vnde Augustinus in epistola prima ad Hiero. Si ad scripturas sacras ad missa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis: quae tandem de scripturis illis sententia proferetur cuius pondere contentiosae falsitatis obteretur improbitas: quasi dicat. nulla Vnde quicquid in sacra scriptura verum non potest habere sensum literalem, pro vero sensu mystico ponitur & exponendum est. secundum quod dicit Augustinus iii. libro de doctrina Christiana. Cum sensus ad proprietatem verborum si accipiatur absurdus est, quaerendum vtique ne forte illo vel illo tropo dictum. Si igitur dilucida veritate ratio aliquid ostenderit: quod etiam auctoritate scripturae continetur: dum tamen non est nobis sic persuasum in scriptura vigere diuinam auctoritatem vt in dubium venire non possit, magis de eo fides rationi adhibenda est quam auctoritati: quanto intellectus notitia quae est ex ratione, euidentior est notitia fidei quae est ex auctoritate. Si vero omnino persuasum suerit diuinam auctoritatem in scriptura ista vigere vt magis auctoritati scripturae credatur: tunc faciendum est secundum quod consulit Augustinus dicens in eodem. Quis scripturae consentit nisi qui audit vel legit pie deferens ei cultum anctoritatis: vt quod obscurum vel absurdum illi sonat non in de concitet contradictionum certamina: sed oret vt intelligat: beniuolentiam tamen & reuerentiam tantae auctoritati exhibendam esse meminerit. de quibus infra habebitur amplius. Si vero ratio siue propria siue aliena sit talis quod non sic euidenter, & euidentem rei veritatem ostendit vt circa eam non contingat hominem haesitare: sed magis ei credit persuasus verisimilitudine quam visa veritate: magis credendum est omnino auctoritati huius scientiae, quam cuicunque ratio- ni humanae, etiam si in eodem concordent. Si enim ratio talis discordet, omnino respuenda est: quoniam etsi vtrique credat homo, neutri tamen credit de ipsa re per eius euidentiam certificatus: sed solum alterius vel proprio testimonio suasus. & ideo illi magis credendum, cuius fortius est testimonium. Testimonium autem veritatis huius scripturae est veritas diuina cui inititur, & ipse deus. Testimonium autem rationis talis est mens ipsa humana: quae iudicat rem sic se habere vt ratio ipsa concludit: licet res non euidenter appareat. Nunc autem ita est quod veridica ratione persuasum debet esse menti cuiuscumque fidelis, vt quantuncumque viuaci ratione aliquid sibi verisimile appareat, dum tamen veritatem euidem tem non faciat, quod circa idem magis credendum est diuino testimonio in hac scriptura, quia de testimonio diuino certus debet esse quod non possit errare: de testimonio autem mentis suae quandocunque non ostenditur ei liquida veritas, certus debet esse quod errare poterit. Propter quod dicit Augustinus. ii. super Genesim. Hoc est verum quod diuina dicit auctoritas: potius quam illud quod humana infirmitas coniicit. Et notabiliter dicit coniicit: quia quicquod ratione percipit quae liquidam veritatem non ostendit, potius coniicit quam intelligentia capit. Propter quod dicit de mo. ecclesiae. Potius audiamus ora cula nostrasque ratiunculas diuinis subdamus affatibus. Et hoc necessario contingit in omnibus rationibus circa pure credibilia quaecumque excedunt naturalis rationis intelligentiam, quantuncumque enim ratio efsi cax de eis ab homine proponatur, liquidam eorum veritatem non potest ostendere: quia etsi non desit, homo tamen etsi ei diuinitus proponatur illam capere non sufficit in vita ista. secundum quod dicit Augustinus super Ioan. par. ii. sermo. xliii. Ea quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legi mus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit angelis sanctis, quinam portare homines possent: Sufficiat autem fortificato intellectu in vita futura: vbi veritates omnium eorum quae nunc credimus, euidentissima & certissima ratione sciemus. secundum quod dicit Augustinus de quantitate animae. In ipsa visione atque contemplatione veritatis quae est perfruitio summi & veri boni, plane nunc ego audeo tibi dicere: nos si cursum quem nobis deus imperat constantissime tenuerimus, peruenturos per veritatem dei atque sapientiam ad illam summam causam, summum auctorem, primum principium omnium: quo intellecto tunc agnoscemus quam vera credenda imperata sunt: quam opportune ac saluberrime apud matrem ecclesiam nutriti fuimus: vt certius non sit nobis solem cum occiderit oriturum. Quia ergo vt in sequenti quaest. dicetur: veritas rationis & scripturae non possunt esse contraria, veridica ratio quae liquidam veritatem ostendit circa ea quae subsunt naturali rationi, praeualet auctoritati scripturae quo ad literam quae contrarium praetendit: ita quod literali sensui non debemus inhaerere: sed mysticum quaerere: quia non literalem illum sensum intendit scriptura, etsi quando quod illum firmat sibi humana ignorantia. Vnde quia naturali ratione liida constat quod terrae moles non potest superferri aquis, illud Psal. Qui fundasti terram super iquas, non literaliter vt tota moles terrae natando aquis innitatur exponendum est: quia hoc falsum esse rerum natura indicat: secundum quam elementa in suis locis ab auctore naturae naturaliter ordinata sunt: in quo ordine sic res ad ministrat vt eas proprios motus agere sinat, vt dicit Augustius vii. de ciuita. dei. sed potius mysticum intellectum ibi scriptura intendit, vt infra dicetur in quaestionibus de doctore scientiae huius. Scripturae autem huius auctoritas vbi de eius mente homo certus est, praeualet omni humanae rationi: etsi congruat ei: & illam omnino euacuat quae contrarium praetendit. illa enim omnino veridica esse non potest: sed falsa & solubilis: etsi infirmitati mentis humanae tam veridica videatur vt eam soluere non possit. secundum quod dicit Augustinus de baptismo paruulorum. iii. contra Donatistas. Ego (inquit) etsi refellere istorum argumenta non valeam video tamen inhaerendum esse his quae in scripturis sunt apertissima vt ex his reuelentur obscura. Quia igitur secundum Augustinus i. de doct. Christian titubabit fides si diuinarum scriptu rarum vacillat auctoritas, quisquis auctoritati scripturae sacrae resistit, plus credens suis rationibus quam illi, tanquam haereticus fidem impugnat. Et si forte aliqui fidem christianam profitentes, contra illa quae ex scriptura tenet ecclesia, rationibus suis philosophantes scripturam tanquam veridicam defendere velint: dicendo vbi rationibus suis contrariari videtur, non esse intellectam: sicut secundum Augustinum non intelligunt eam qui dicunt terrae molem aquis sustineri: quia dicitur in Psal. Qui fundasti terram super aquas. hoc reuera est valde temerarium dicere. Cum enim non habent rationem sic euidentem contra illa quae ecclesia tenet ex scriptura: sicut habent contra id quod moles terrae sustineatur aqua: quod non diceret tota ecclesia: etsi forte aliqui errantes in scriptura deberent credere in illis expositoribus scripturae potius quam suae rationi. secundum quod dicit Augustinus de vtilitate credendi. Si vnaquaeque disciplina quamquam vilis & facilis, vt percipi possit doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius quam diuinorum sacramentorum libros ab interpretibus suis nolle cognoscere: Et ideo dicit Glossa. Matthaei decimoquarto in principio. Regnum Dei, doctrina euangelii: cui obedire simpliciter sine vlla retractatione debemus. Sicut puer non contradicit doctoribus. Et Augustinus i de sermo. do. in modote. Dum se auctoritati diuinae subdit anima, inde venit ad diuinarum scripturarum cognitionem. vbi oportet se mitem praebere pietati: ne id quod inperitis videtur absurdum vituperare audeat: & peruicacibus concertationibus efficiatur indocilis. Ideo etiam dicit in fine de vtilitate credendi. Quid est aliud ingratum esse opi atque diuino auxilio quam tamto labore praedicatae veritati velle resistere: Postquam ergo homo catholicam fidem profitendam susceperit, isti scientiae iuxta expositiones ecclesiae, & interpretum catholicorum eius omnino debet crede re quasi diuino oraculo etiam sine ratione reddita: & nullo modo humana ratione contraire. Quid si fecerit, dubitandum non esset quin tanquam haereticus in fide haesitet. Homo igitur quisque fidelis qui per fidem suam huic scientiae credendum fore statuit: & scriptis in ea, & hoc non nisi propter diuinum testimonium quasi diuino oraculo editis, magis debet credere auctoritati huius scripturae quam cui quam rationi quantuncunque viuaciter aliquid persuadere videatur. Et ideo auctoritas canonis sacrae scripturae scriptis quorumlibet hominum quantumcumque rationabiliter loquentium, & rationibus viuacibus dicta sua probantium, praeferri debet. secundum quod probantur haec Decretorum dist. ix. per plurima capitula: & maxime per Augustinus in capitulo Quis nesciat: & duobus capitulis sequentibus.

⁋ Per dicta patent omnia obiecta, praeter vltimum in quo assumitur quod non creditur huic scientiae nisi propter rationem. Ad quod est dicendum: quod ratio dupliciter potest se habere ad auctoritatem huius scientiae. Vno modo quia inducitur ad probandum id quod cauetur auctoritate huius scripturae. Alio modo quia inducitur ad persuadendum quod auctoritati huius scripturae credendum est. Propter rationem primo modo inductam non creditur huic scientiae: immo magis econuerso, inquantum scilicet auctoritas huius scientiae regula debet esse omnis rationis & humanae scientiae, vt dictum est supra. De ratione autem inducta secundo modo, intelligendum quod credere auctoritati huius scientiae propter rationem potest intelligi dupliciter: aut tanquam propter causam per se & sufficientem, sufficienter probantem homini quod credere debeat auctoritati eius: aut tanquam propter persuasionem ad credendum ei inducentem. Primo modo non est verum quod propter rationem creditur auctoritati huius scientiae: quia non posset esse ratio humana ad hoc sufficiens. tunc ei posset esse sufficiens ratio humana ad probandum de quolibet articulo fidei quod homo deberet eum credere. Secundo autem modo reuera creditur auctoritati huius scientiae propter rationem, non enim credit homo huic scientiae: neque ei exhibet auctoritatem nisi quia ratione aliquali suasum est ei, & rationabile videtur quod ipsi credere debeat. sine tali ei ratione non crederet homo aliquem articulum fidei. Tali etiam persuasione dicit Augustinus se inductum ad tenendum se intra ecclesiam: & non esse conuertendum ad Manichaeos. contra epistolam enim fundamenti alloquendo Manichaeos dicit sic. Vt omittam syncerissimam sapientiam quam in ecclesia catholica esse non creditis, multa sunt alia quae in eius gremio iustissime me tenent: tenet consensio populorum ac gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata: tenet ab ipsa sede Petri apostoli cui pascendas oues suas post resurrectionem suam dominus commendauit, vsque ad praesentem episcopum successio: tenet postremo ipsum catholicae nomen: quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit: vt cum omnes haeretici catholicos se dici velint, quaerenti tamen peregrino aliquo vbi ad catholicam conueniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. & tunc sequitur auctoritas supradicta. Ista ergo tot &c. Breuiter ergo tali ratione debent nobis esse persuaia cuncta quae rationabiliter tenemus. Vnde illud quod tenemus cum propheta: Nisi credideritis non intelligetis: dicit Augustinus contra Consentium, quod ratione tenemus. secundum quod de hoc habetur auctoritas infra in quaestione an lumen fidei requiratur ad notitiam huius scientiae. Quando autem creditur alicui auctoritati primo modo propter rationem, sequitur quod magis creditur rationi: quando autem creditur alicui auctoritati propter rationem secundo modo, illud nequaquam sequitur: quia illa regula Si simpliciter ad simpliciter &c, non tenet nisi in illis quae sunt causae per se. vnde iam factus fidelis simpliciter & absolute magis credit fidei & auctoritati huius scientiae quam cuique persuasioni: per quam forte inductus est ad credendum, vt dictum est in quaestione proxima.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2