Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum theologia sit scientia

CIrca primum arguitur, quod theologia non sit scientia. Primo sic. Scientia non est nisi eorum quorum sunt causae & principia. Tunc enim scire opinamur vnumquodque: cum causas & principia arbitramur scire: vt dicitur in princ. Physi. & in principio post. Et Auicen. dicit in principio Metaphysicae suae. Inquisitio omnis scientiae non est de principiis: sed de consequentibus principiorum. De rebus autem diuinis est theologia: quarum non sunt causae & principia. Sed ipsae sunt causae & principia aliorum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. omnis scientia est de intelligibilibus & vniuersalibus. primo post. & primo Metaphysicae. Theologia vt plurimum non est de intelligi bilibus & vniuersalibus, sed de sensibilibus & particularibus: quia de rebus historicis & humanis gestis: quae creduntur & non intelliguntur: secundum Augug. lxxxiii quaestionibus quaestione xlviii. ergo &c.

⁋ Tertio sic. theologia est solum notitia eorum quae tenentur per fidem: & ad fidem de eis faciendam. Io. xx. Haec autem scripta sunt vt credatis. Scientia autem non est eorum quae fide tenentur: quia scientia fidem euacuat cum scientia sit eorum, quae intellectu videnturc. fi des autem eorum quae non videntur. ergo &c.

⁋ Quarto sic. omnis scientia procedit ex principiis per se notis. primo post. Theologia autem non procedit nisi ex creditis: quae non sunt per se nota: cum a pluribus eis contradicatur. ergo &c.

⁋ In contrarium est Aup cum dicit, quod theologia est scientia de his rebus quas ignorare non expedit: & quas nos scire per nos idonei non sumus.

⁋ Ad quaestionem istam intelligendum, cum theologia sit credibilium, & nullorum aliorum, nisi vt accipiuntur ab initio: vt per fidem credita: Nunc autem ita est quod credibilia primo per fidem nata sunt fieri scita per intelligentiam: vt quae proponuntur homini primo credenda per fidem, postmodum diuino lumine adiutus, & proprio studio aptatus, capiat ea per intelligentiam, secundum quod infra determinabitur: quod & ipsa alio modo iudicanda est esse scientia, inquantum est credibilium vt credibilia sunt tantum: alio ve tur modo, inquantum credibilium vt facta sunt intelligibilia: Dicendum igitur quod notitia aliqua appellata scientia dupliciter. Vno modo stricte: alio modo large. Large appellatur scientia quaelibet notitia certa veritatis. Secundum quod dicit Aug. primo de li. arb. Scire nihil aliud est quam ratione, hoc est mente habere perceptum. Et scientia sic dicta distinguitur contra opinionem, dubitationem & suspitionem, quae sunt opeationes intellectus & notitiae sine vlla certitudine. Propter quod philosophus. vi. Ethicorum in illis tribus non ponit esse intellectuales habitus. Vnde quia fides dicit certam notitiam eorum quae tenentur per fidem: vt infra dicetur: sub isto modo scientiae continetur notitia fidei. & sic large sumendo scientiam, Theologia inquantum continet credibilia considerata vt credibilia tantum, nondum visa siue intellecta, dicenda est scientia. Secundum quod dicit Augustinus de videndo deum. Merito nos scire dicimus: non solum id quod videmus: verum etiam illud quod certissimum credimus. Vnde & credita etiam quodammodo mente videre recte dicimus: quia quod verum sit minime dubitamus. Hinc Io euang. de eo quid sola fide tenuit (Si tamen sola fide & non scientia pura siue intellectu tenuit) dixit. i. Io. iii. Scimus quoniam cum apparuerit: similes ei erimus. Et Paulus. Nunc scio ex parte. Ecce (dicit Augustinus ) scire se dixit quod non videndo: sed credendo cognouerat. Stricte vero appellatur scientia: non quaecunque certa notitia: sed solummodo eorum quorum veritas intellectui ex rei euidentia apparet: vt intellectus in ea sibi ipsi sit testis, & certitudinem ex eo quod vi det, habeat: non tantum ex testimonio alterius: sicut certitudinem habet fides. Secundum quod dicit Auicenix. Metaph. Promissio quae fide recipitur non est via ad probandum eam nisi testimonio prophetae. Sicut illa quae est quod habebimus corpus apud resurrectionem. De tali scientia dicit Aug. primo de li. ar. Proprie & pure scientia nominatur: quia ratione atque intellectu paratur. Et scientia sic dicta distinguitur a fide & omni notitia eorum quae fide tenentur inquantum huiusmodi: quia est intellectorum ex rei euidentia: non creditorum ex alterius testimonio. Sed intellectus talis dupliciter potest haberi. Et secundum hoc scientia proprie dicta est duplex. Vno enim modo haberi potest vi naturalis rationis operantis modo naturali illustratione solius luminis naturalis: aut cum diuina illustratione generali. de qua dictum est supra. Alio modo vi naturalis rationis opeantis modo supnaturali illustratione speciali luminis supernatu ralis. Primo modo habetur intellectus de rebus naturalibus in scientiis philosophicis. Secundo autem modo habetur de rebus supernaturalibus in ista scientia. & hoc inquantum credibilia sunt intelligibilia quaedam in potentia: vel iam intellecta. vt infra videbitur. Vnde quia ista scientia continet credibilia quae non perfecte sunt homini intelligibilia in vita ista: & hoc non nisi paucis: et forte aliqua sunt ita credibilia quod nec sunt intelligibilia homini in vita ista: quia quod oculus non vidit: auris non audiuit: nec in cor hominis ascendit: praeparauit deus diligentibus se. Sicut dicunt Esa. & Apostolus, quod & optime credunt. Ideo dicit Augustinus de videndo deum. quod scientia nostra constat ex visis & creditis. & in his quae videmus nosipsi testes sumus, quae vero credimus testimonio alterius tenemus. Vnde sicut differunt scire ex visu, proprio: & ex auditu alterius dicto: sic differunt intelligere aliquid, quia euidentia eius menti est praesto: & credere solum ex alterius testimonio. Secundum quod dicit Aug. ibidem. Praesentia intelligimus quae praesto sunt sensibus animi siue corporis Sicut enim hanc lucem corporis sensu: sic meam voluntatem plane video: quia praesto est animae sensibus Si quis vero mihi indicet voluntatem suam: quia iam mihi latet sensu corporis & animi: credo, non video: aut si eum mentiri aestimo, non credo.

⁋ Ad primum in oppositum: quod theologia non habet causas & principia: Dicendum quod falsum est: quia habet principia prima credibilia: ex quibus ductu naturalis rationis illustrante lumine supnaturali elici possunt credibilia posteriora pertinentia ad hanc scientiam. Sicut in qualibet alia scientia ex primis principiis lumine naturalis rationis eliciuntur posteriora. Licet enim diuina omnia sunt principia respectu rerum naturalium: in se tamen quaedam sunt priora quibusdam: quae sunt secundum hoc principia aliorum: etiam in eis quae pertinent ad ipsum deum. secundum quod pater est principium filii, pater & filius spiritus sancti.

⁋ Ad secundum: quod theologia est de singularibus & sensibilibus: Dicendum quod aliquid tractatur in scientia dupliciter: vel primo & propter se: vt sunt illa quae sunt de substantia & integritate scientiae: vel secundario & propter illa quae principaliter tractantur: vt per ea declarentur, & facilior fiat doctrina, & melius percipiat addiscens. Primo, modo theologia sicut & quaelibet alia scientia est de vniuersalibus & intelligibilibus. Secundo modo bene potest esse de singularibus & sensibilibus. & hoc modo historiae & gesta particularia & sensibilia in hac scientia introducuntur: non tam propter necessitatem scientiae: quam propter declarationem eorum quae pertinent principaliter ad scientiam: & propter addiscentem: & hoc duplici de causa. scilicet necessitatis & commoditatis. Necessitatis, eo quod diuina, quia facultatem nostram excedunt: aliter capere non possumus. secundum quod dicit Dio. i. ca. de cael. Hierar. Non erat possibile nostro animo ad non materialem caelestium ascendere contemplatio nem: nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione vtamur. Commoditatis, quia per exempla singularia sensibilia nobis consentanea facilius quaeque capimus: quam sermone vniversalis nobis proposita. secundum quod dicit Augustinus li. de mendacio. Diuinae scripturae non solum praecepta dei continent, sed etiam vitam moresque iustorum: vt si forte occultum est quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis sanctorum intelligatur. Hinc etiam dicit Leo papa. Validiora sunt exempla quam verba: & plenius est ope docere quam ser mone. Vnde & ista sensibilia historica in hac scientia, sunt quasi exempla in aliis: quae licet ponere in omni scientia: vt facilius capiat qui addiscit. secundum quod dicitur primo Priorum. Nec tamen vt nuda exempla & pure historica: talia in ista scientia sunt accipienda, quia tunc non essent omnino de integritate fidei & huius scientiae. Sed debemus ea accipere vt facta legis declaratiua: & cum hoc vim praeceptorum legis in se habentia. Secundum quod dicit Ambrus in Hexam. Aiaduertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur vim statuisse legis in posterum.

⁋ Ad tertium, quod de his quae tenentur fide non est scientia: Dicendum secundum iam dicta: quod verum est stricte sumendo scientiam: nisi inquantum credibilia sunt est intelligibilia. Large autem sumen do scientiam, bene verum etiam est quod de eis est scientia vt credibilia sunt: vt dictum est.

⁋ Ad quartum quod non procedit ex principiis per se notis: Dicendum quod procedit ex principiis per se notissimis & certissimis in sua veritate: & etiam fideli certitudine fidei. licet prius quam credita facta sunt intellecta, non sint nota ex rei euidentia: vel licet etiam nec fide tencantur sine lumine fidei.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1