Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Deus sit auctor sacrae scripturae

CIrca secundum arguitur: quod homo debet dici auctor huius scientiae: non ld eus. Primo sic. Ille debet dici auctor scientiae, cuius testimonio scientiae creditur: quia secundum Augustinum: quod credimus debetur auctoritati. Sed hominis testimonio creditur huic scientiae. ergo &c. Probatio mediae est per Augustinum. xi. de trinitate. vbi dicit. De inuisibilibus quae a nostro sensu interiore remota sunt his nos oportet credere, quid haec in illo incorporeo lumine disposita didicere: illi erant homines, prophetae, apostoli, & eorum successores. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Ille non dicitur auctor operis qui exemplar ostendit ad quod faciendum est: sed qui opus ad exemplar describit. Sicut patet in artificiali imaginis descriptione: & in scientiis philosophorum. de quibus dicit Apostolus. Roma. i. Deus illis reuelauit, quarum ipsi tamen auctores dicuntur: quia re uelata descripserunt. Quare cum hanc scientiam deus solum reuelauit velut exemplar ad quod eandem descripserunt, auctores vere huius scientiae debent dici: ergo non deus. Quia deus filius siue Christus: arguitur per Augustinum: qui dicit. xi. de ciuitate dei. ldem ipse deus & homo prius per prophetas: deinde per semetipsum: postea per apostolos: quantum satis iudicauit loquutus, scripturam condidit quae canonica appellatur. Sed talis debet dici auctor: & alii ministri. ergo &c. Quia spiritus sanctus, videtur per illud quod dicitur. ii. Pe. i. Non voluntate humana aliquando allata est prophetia: sed spiritu sancto inspirati loquuti sunt sancti dei homines. eiusdem autem inspiratione locuti sunt & conscripserunt hanc scientiam: ille autem cuius inspiratione scientia conscribitur debet dici auctor eius. ergo &c. Quia pater: arguitur per illud quod dicitur loannis. vii. a Christo. Mea doctrina non est mea: sed eius qui me misit. Qui illum misit pater est: doctrina ergo Christi principaliter est patris. cuius principaliter est doctrina, ille auctor eius est. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod in artificialibus vbi est vnus artifex qui opus dirigit & regulat: & alius manu opeans secundum regulas ab artifice traditas: manu opeans non dicitur auctor operis: sed artifex. Maxime ob hoc, quia hic rationes & regulas operandorum nouit: ille autem non: vt dicitur in primo Metaph. Similiter ergo erit in aliis artibus & scientiis. quod secundum quod describens artem nouit vel non nouit regulas artis. secundum hoc debet dici auctor artis: vel non auctor: vt ille qui per se nouit rationes & regulas artis: quas alteri describendas dictat & proponit: & quid eas de se nouit, debet dici auctor principalis & primus scientiae: non autem qui eam immediate describit. Nunc autem ita est quod rationes & regulas huius scientiae solus deus per se & de se nouit: nec potuit creatura vlla ex puris naturalibus ad eas attingere: sed solum secundum regulas & rationes eius sibi in spiratas a deo prophetae & apostoli eam conscripserunt: & conscribere potuerunt. Secundum quod dicit Augustinus in principio super Ioan. circa expositionem illius. In principio erat verbum. Dicere (inquit) vt est quis potest: audeo dicere fratres mei: nec ipse forsitan loannes dixit vt est: sed vt potuit: quia de deo homo dixit: & quidem inspiratus a deo. Sed tamen homo quia inspiratus, dixit aliquid. Si non inspiratus esset: dixisset nihil. Quia vero homo inspiratus: non totum quod est dixit: sed quod potuit homo dixit. Et vt hoc intelligatur esse generale in omnibus doctoribus & scriptoribus sacrae scripturae: continuo subiungit. d. Erat enim iste loannes de illis montibus: de quibus scriptum est. Suscipiant modotes pacem populo: & colles iustitiam. Quae est iustitia quam colles accipiunt: fides: quia iustus ex fide viuit. Montes sunt excelsae animae. Colles sunt paruulae animae. Non autem acciperent minores animae fidem: nisi maiores animae quae montes dictae sunt: ab ipsa illustrarentur: vt possint puulis traiicere quod possint capere. Solus ergo deus proprie potest dici auctor huius scientiae. Quia tamen vt dicit ibidem, per homines ministratae sunt scripturae, qui eas conscripserunt, & contemplati sunt ipsam sapientiam quantum potuit humanis cordibus contingi: & sic regulas artis huius quam conscripserunt, persectissime intellexerunt: sicut inferius amplius declarabitur: non solum organa & canalia: vt per quae transierunt verba huius scientiae: aut tamquam manu artifices siue pictores inquantum ipsam conscripserunt: immo veri licet secundarii debent dici auctores ex thesauro artis sibi infusae eam describentes. Sicut descripserunt philosophis artesi ex thesauro artis a se acquisitae. Reducitur autem auctoritas huius scientiae ad diuinam auctoritatem: non philosophicae: licet omnes quadam illustratione diuina sunt acquisitae: vt dictum est supra quia ista sine omni humani ingenii cooperatione primo habita est ex sola auctoritate diuinae in pirationis. Scientiae autem philosophicae non sine cooperatione humani ingenii in sua prima inuentione. Vnde & quo ad hoc infallibilis est veritas huius scientiae: quia habetur ex sola diuina auctoritate: Fallibiles autem sunt in pluribus scientiae philosophicae: quia dependent ab inuestigatione rationis humanae. Propter quod dicit Augustinus ii. super Ge. quod maior est huius scientiae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas. Intantum etiam dependet veritas huius scientiae a diuinae auctoritatis inspiratione: vt non solum homines conscribentes hanc scientiam per inspirationem conciperent sententias conscribendas: sed etiam verborum qualitatem ac formam. Secundum quod dicit Gl. super illud. ii. De. i. Non voluntate humana allata est aliquando prophetia &c. Attendite (inquit) prophetico sermoni. Nam a deo est. Quod potest probari: quia prophetia non est talibus verbis & tali modo locutionis scripta quali vtuntur homines in locutione sua: & quali seculares literae sunt compositae. Et vere non erat locutio prophetarum secundum suam vel audientium: sed secundum voluntatem spiritus sancti qui loquebatur in illis. Sicut enim in prophetarum potestate non erat semper hre spiritum, semper futura praedicere: lta non erat pote statis eorum vt quaecumque vellent, docerent. Sed ea sola docebant quae a spiritu didicerant. Deus igitur principalis & solus vere est auctor huius scientiae: licet per hominem sit descripta: vt possit quo ad hoc homo dici auctor eius secundarius & ministerialis. Et quod deus principalis auctor dicitur huius scientiae, hoc diuersimode attribuitur toti trinitati & singulis personis in trinitate. Dicitur enim auctor principalis deus trinitas: quia actio reuelationis siue inspirationis, eo quod est respectu creaturae, communis est toti trinitati. Sed quia hoc quod agunt filius & spiritus sanctus: sicut & hoc quod sunt, habent a patre: ideo principalitas auctoritatis huius scientiae: sicut & cuiuslibet alterius diuini opeis, attribuenda est deo patri. Secundum quod dicitur Matth. xvi. Caro & sanguis non reuelauit tibi: sed pater meus qui est in caelis. vbi dicit Gl. Qui illuminat mentes sanctorum. Ipsa autem scientia quae per reuelationem conscripta est: quia appropriatur filio: & similiter ipsa reuelatio: quo ad hoc principalis auctoritas huius scientiae attribuitur filio. Ipsa etiam reuelatio quia non nisi ex dono procedit: quod appropriatur spiritui sancto: quo ad hoc auctoritas haec attribuitur spiritui sancto. Et secundum hoc diuersi mode deo attribuitur auctoritas huius scientiae.

⁋ Ad primum in oppositum: quod hominis testimonio creditur in hac scientia: dicendum quod verum est: sed non propter se: sed propter diuinam auctoritatem circa ipsum: manifestantem se in signis & miraculis. Secundum quod dicitur Matthicorum. vlti. Illi autem profecti praedicauerunt vbique domino cooperante: & sermonem confirmante sequentibus signis. Et ideo non ipsi auctoritas attribuenda est.

⁋ Ad secundum: quod non est auctor ostendens exemplar operis: sed opeans iuxta illud: dicendum quod verum est quando est ostendens exemplar purum: nec ondit regulas operandi: sed eas habet penes se operans. Sicut cum pictori ostenditur imago: ad quam ipse aspiciens per artem depingendi quam habet penes se, depingit consimilem. Sic & philosophis ostensum est exemplar creaturae factae secundum artem diuinae legis: in qua animaduerterunt rationes & regulas artium philosophicarum de crea turis. Et ideo licet deus illis reuelauit, exemplar creaturae eis ostendendo, & naturalem industriam inuestgandi tribuendo: etiam forte cum hoc & eos radio lucis increatae illustrando: sine quo veritas conspici non potest, vt habitum est supra: proprie tamen dicuntur auctores suarum scientiarum: quia rationes suarum scientiarum eis explicite sine propriae indagationis industria non reuelauit: Sicut reuelauit rationes huius scientiae prophetis & aphilersolis. Et ideo auctores huius scientiae principales dici non possunt: sicut dicuntur philosophi suarum scientiarum. Aliae rationes patent iuxta dictam determinationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2