Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum magis credendum sit auctoritati theologiae quam ecclesiae, an econverso

CIrca primum arguitur quod auctoritati ecclesiae magis est credendum quam auctoritati huius scripturae Primo sic. magis credendum est testi quam illi cui perhibetur testimonium. huic scripturae perhibetur testimonium per ecclesiam. secundum quod dicitur. ii. Timo. ii. Tu ergo fili confortare in gratia. Glos. Eidei & sapientiae in te seruanda: & aliis annuncianda. Quae est in Christo lesu: & quae audisti a me per multos testes: haec commenda fidelibus hominibus qui idonei sunt & alios docere. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Augustinus dicit contra epistolam fundamenti. Ego euangelio non crede rem nisi me catholicae ecclesiae commoueret auctoritas. sed illi magis est credendum sine quo alteri non crederetur. ergo &c.

⁋ Contra i. I. Ioan. v. "Si testimonium hominum accipimus, testimonium dei l maius est". testimonium autem dei est testimonium sacrae scripturae, in qua ipse loquitur. ergo &c.

⁋ Dicendum quod ista quaestio de credendo auctoritati ecclesiae vel scripturae non intelligitur nisi in testificando ea quae sunt fidei. In eis autem quae sunt fidei ita est quod ecclesia & sacra scriptura in omnibus concordant: & idem testificant scilicet veritatem fidei, in qua ambobus rationabile est crede re. Scripturae quidem propter auctoritatem Christian, quam veris persuasionibus constat esse in ea, vt in quaestio ne praecedenti ostensum est. Ecclesiae vero propter ea quae homo videt in ea. secundum quod dicit Au gust. contra epistolam fundamenti. In catholica ecclesia &c. vsque ibi. Apsod vos autem nihil horum. de quo supra in quaestione proxima, & infra in quaestione sequenti. Videndum est ergo cui eorum magis in eis quae sunt fidei credendum sit, quamuis omnino concordent, vt si forte communitatem quae reputabitur fore ecclesia, & sacram scripturam discordare in aliquo aliquando contingeret, scire poterimus cui eorum securius adhaerendum sit. Cum igitur credere respicit credentem, & id cui credendum est, credere alteri eorum magis potest intelligi vel ex parte rei creditae, vel ex parte credentis. Si ex parte rei creditae, distinguendum est. Aut enim intelligitur comparatio scripturae ad ecclesiam quae vere est ecclesia & merito & reputatione. Aut reputatione tantum. Primo modo omnino credendum est aequaliter scripturae & ecclesiae: quia in nullo discrepare possunt. Secundo autem modo dicendum quod simplici ter & absolute magis credendum est sacrae scripturae quam ecclesiae: quia veritas ipsa in scriptura immobiliter & impermutabiliter semper custoditur: nec permittitur cuiquam addere, subtrahere, vel mutare. Vnde super illud Matthaei. v. Non veni soluere legem: sed adimplere: Chrysostomus dicit de ludaeis Etsi legem illi nec cogitationibus nec operibus implerent: ipsas tamen literas volebant auctoritate immobili permanere. nihil enim est aliud adiungi illis. In personis autem ecclesiae mutabilis est & variabilis, vt dissentire fidei possit multitudo illarum: & vel per errorem vel per malitiam a fide discedere: licet semper ecclesia in aliquibus iustis stabit. Quantum est ergo ex parte credentis restat quaestio, cui magis homo credere debet, ecclesiae an scripturae. Vbi primo sciendum secundum quod tactum est in praecedenti quaestione, quod licet credere debeamus fine ratione reddita de credendis: quia rationem praecedit auctoritas: & fides praeterit intellectum: tamen oportet nos considerare quibus hominibus vel libris credendum sit ad colendum recte deum. sicut Augustinus dicit de vera relig. Ecclesiae ergo vel scripturae quantum est ex parte credentis credendum est magis secundum quod recta ratio suaserit rationabiliter alteri illorum credendum magis. Aliter enim credere vni potius quam alteri temeritatis & leui tatis esset.

⁋ Est igitur sciendum: quod circa fidem duo sunt consideranda: & ipse habitus fidei: & ipsa credibilia quae subsunt ei per ipsum cognoscenda. & vtrumque eorum dupliciter: vel quo ad fieri & generationem eorum, vel quo ad eorum complementum & perfectionem. De habitu fidei quo ad fieri eius & generationem cum a deo immediate solo dono gratuito infusus est: nihil ad quaestionem: nisi quo ad hoc quod per scripturae inspectionem vel ecclesiae statum & conuersationem homini aliquo modo possit rationabiliter persuaderi vt ei videatur assentiendum eis quae scriptura dictat aut ecclesia praedicat: & sic aliquo modo disponitur de congruo ad susceptionem habitus fidei munere diuino. Et quia ad illis assentiendum rectae rationi efficacius suadent facta in ecclesia iustorum quam in lege conscripta, secundum quod dicit Leo papa in sermo. de beato Laurentio: Etsi facilis ad exhortandum sit ratio, efficax ad suadendum: validiora tamen sunt exempla quam verba & plenius est opere docere quam sermone. hoc modo acce dens ad fidem magis debet credere auctoritati ecclesiae quam scripturae eius quam apud eam inuenit: quia facta possunt eum magis certificare quam nuda verba nondum intellecta. Vnde per hunc modum conversus fuit beatus Augustinus secundum quod dicit contra epistolam fundamenti. "Euangelio non crederem nisi me catholica ecclesiae commoueret auctoritas". Quibus obtemperaui dicentibus, Crede euangelio. Vnde quod ad praedicationem beati Ambrosius conuersus fuit secundum quod recitat in libro confeli. suarum, hoc non erat quia veritatem euangelii praedicauit: sed quia catholicis euangelium praedicantibus prius credidit. vt dicit ibidem contra epistolam fundamenti, quibus vt credatur maxime in eis quae sunt fidei, plus suadent facta quam verba. vnde & dixit ludaeis Christus in euangelio. Si mihi non creditis operibus credite.

⁋ Per hunc eundem modum etiam quo ad primam notitiam eorum quae credenda sunt, plus ecclesiae quam scripturae credendum est: quia licet habitus fidei diuinitus infusus sit quo potens est homo cognoscere credendorum veritatem & eis assentire: tamen vt homo cognoscat particularia credenda, oportet quod ei proponantur vel interius occulta inspiratione, vel exterius ecclesiae praedicatione. In quo magis valet praedicatio ecclesiae quam inspectio scripturae: quia distincta magis in ea sit articulorum explicatio. Hic est quod dicitur de Cornelio Act. xiii. in Glos. quod fidem habuit, & per eam deuenit ad opera. Quia tamen quae particulariter credenda erant ignorauit, ad eum imbuendum missus est Petrus: non autem scriptura aliqua ostensa est ei. Quo ad primam igitur fidei generationem & susceptionem magis valet ecclesiae auctoritas quam scripturae. & ideo rationabile est hominem primo accedentem ad fidem primo & magis credere ecclesiae quam scripturae: & propter ecclesiam Christo & eius scripturae. Propter quod di cit Augustinus loquens de conuersione sua in libro de vtilis cre. Nullis me video credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae. Cur non igitur apud eos potissimum diligentissime requiram quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid vtile praecepisse iam credidi: Vnde quia ad primam fidei generationem summe valet auctoritas ecclesiae: & humanum testimonium: dicitur. Ro. x. "Quomodo credent ei quem non audierunt: Quomodo audient sine praedicante": vbi dicit Glos. q. d. non credent nisi audiant. Et in rei veritate nec olim aliquis credidit qui non aliquo modo audiuit vel interiori inspiratione vel exteriori praedicatione. Ad fidem autem iam genitam confirmandam & corroborandam in fideli, maxime valet auctoritas intellecta sacrae scripturae: cui fidelis adhaeret: etsi videret illos per quos fidem accepat a fide resilire: & per impossibile totam ecclesiam in aliis a fide discedere. vt possit dicere illud quod Samaritani ad Christum vocati per mulierem postquam Christum audierunt dixerunt ad eam. Dixerunt enim illud Io. iiii. lam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audiuimus & scimus: quia hic est vere Saluator mundi. vbi dicit Glos super illud. Et mansit ibi. Sic quotidie apud illos qui foris sunt: intrat Christus per mulierem id est ecclesiam: & credunt per istam famam: inde apud eos manet scilicet praesens in sacra scriptura, in quae ipse immediate loquitur fidelibus. vnde dicitur in alia glossa. Prius audierunt famam: postea compererunt praesentem Nec satis est, sed apud se manere faciunt, vt ipsius verbis instruantur: quae praeferunt verbis mulieris. Sic certe fidelis sacra scriptura cognita, & in ipsa Christo inuento: plus verbis Christin in ea credit quam cuicumque praedicatori, quam etiam ecclesiae testificanti: quia propter illam iam credit ecclesiae: et si ipsa quidem contraria scripturae diceret ipsi non crederet. & ideo talis robur fidei in auctoritate huius scientiae perfectissime consistit. Propter quod dicit Augustinus i de doct. Christia. Titubabit autem fides: si diuinarum scripturarum vacillat auctoritas. Et ex hoc etiam contingit quod fideles quanto magis in intellectu huius scientiae proficiunt, tanto firmiores in fide & magis catholici fiunt. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam fundamenti. Intelligentia quanto magis proficiunt, tanto magis catholici esse firmantur.

⁋ Per haec patent obiecta. Prima enim duo obiecta procedunt in primo membro. obiectum vero in opposi qu tum procedit in secundo, vt patet inspicienti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1