Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca Tertium arguitur quod nomina significantia deum & creaturas non significant illa vniuoce, Primo sic. In omni genere & ordine rerum vnum est ante multa. iuxta illud Dio. ca. iiii. de diuinis no. Dyas non principium. Monas autem totius dyadis principium. In ordine autem producentium & productorum productio equoce ponit omnimodam pluralitatem inter producentem & productum propter dissi militudinem producentis ad productum. Sol enim non calore generat calorem. Produ- ctio autem vniuoca semper ponit vnitatem inter productum & producentem: quia est per similitudinem producentis ad productum. lgnis enim calore generat calorem. Primi ergo agentis ad suum pro ductum debet esse vniuocatio, & illa est principium primum ad productionem aequiuocam, & debet aequiuoca ad vniuocam reduci. sed nomina quae a creaturis deo attribuuntur, & a creaturis ad significandum deum & quae sunt in illo transferuntur, transferuntur ad illum vt ad causam primam ab effectu, vt declaratum est supra loquendo de attributis. Transferuntur ergo ad ipsum significandum vt causam vniuocam ab effectu vniuoco. sed talia nomina dicuntur vniuoce de causa & de effectu: puta calor de calore in igne, & de calore in ignito: ergo &c.
⁋ Secundo sic. Quae dicuntur de aliquibus convenientia nominis & rei, dicuntur vniuoce de illis per definitionem vniuocorum. sic dicunt de deo & creaturis nomina quae deum & creaturam significant: vt cum demonstrata notitia dei dicitur, haec est sapientia, & similiter notitia creaturae. Aliter enim cum sapientia dei non plus conueniret sapientia creaturae quam creaturae bonitas: quia tantum differret sapientia dei a sapientia creaturae: quantum differt a bonitate illius. quod falsum est: quia si homo sit non bonus, & sapiens: conmunicat cum deo inquantum ille est sapiens. sed licet esset bonus & non sapiens, in nullo communicaret deo inquantum ille est sapiens: ergo &c.
⁋ In contrarium est quod minus diuersa magis nata sunt l vniuoce eodem nomine significari quam magis diuersa: quia illa sunt propinquiora vnitati & convenientiae quam ista. Sed substantia & accidens in creaturis minus diuersa sunt inter se quam id quod nominatur nomine sapientiae in deo, & id quid nominatur nomine sapientiae in creatura: quia substantia & accidens ambo sunt creaturae. sed substantia & accidens eodem nomine vniuoce significari non possunt: quia secundum Porph. si quisque omnia entia vocet, aequiuoce nuncupabit. Non videntur autem substantia & accidens magis vniuocari quam in ente. ergo &c.
⁋ Dico quod in esse tota actualitas rei consistit siue quo ad essentiam siue quo ad existentiam. Quandiu enim res aliqua non est nisi in potentia tantum: non est siue non habet esse inquantum huiusmodi. Ipsum etiam esse circuit intima & minima vniuscuiusque rei. Nihil enim est in re qua cumque cui esse non conveniat. Propter quod nihil est latius ente. Et est ipsum esse diuersum atque aliud & aliud in rebus secundum diuersitatem eius quod pertinet proprie ad quiditatem cuiusque, & similiter est ipsum esse vnum & idem in vnoquoque secundum vnitatem quiditatis suae. Quaecumque ergo in aliquo quantuncumque minimo in ratione vnitatis vniuocari possunt: vt nomen aliquod secundum illud de eis dici possit vniuoce, & illa vniuoce significare per illud: necesse est quod illa possint saltem vniuoca ri in esse. Quare cum vt supra determinatum est loquendo de esse dei: deus & creatura in nullo esse vniuocari possunt: multo minus quam substantia & accidens: ergo nec in aliquo alio. Sed non significantur vniuoce eodem nomine nisi per aliquid eis vniuoce conveniens, quod primo & per se significatur illo nomine. Dico igitur simpliciter quod non idem re, sed re omnino aliud, significat idem nomen de deo & de creaturis. dicente Boethio de triniitate. c. v. Decem praedicamenta quae de rebus omnibus vniuersaliter praedicantur, talia sunt, qualia subiecta permiserunt. Nam eorum pars in reliquorum praedicatione substantia est: pars in accidentium numero est: atque cum haec in diuinam praedicationem quis vertit, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Commentator. i. cum de deo praedicari dicentur siue substantiae siue quantitates &c. cuncta mutantur id est quamuis de deo praedicatur nomine substantia, vel qualitas, vel quantitas, vel aliquod naturalium nomine appelletur, non tamen est quod dicitur: sed aliqua rationis proportione ita nominatur. Propter quid subdit Boethius dicens. Nam substantia in illo non est vere substantia sed vltra substantiam. ldem qualitas &c. Commen. Quasi vere quae de deo praedicantur non sunt quod nominantur, non quia non est tanta &c. vt supra quaestione proxima praecedente.
⁋ Est autem aduertendum quod interponit Commen. Quasi, excipiendo illud quod dicit Boethius, Quae possunt praedicari, & hoc propter relationem quam excipit. Vnde exponendo se subdit. Relatio vero omnino non praedicari potest. & hoc vt subdit in c. ix, neque de deo neque de caeteris. Commenta. Vera essendi ratione. Per quod intelligit quod tria praedicamenta absoluta. scilicet substantia, quantitas, & qua litas aliquid sunt in se, & similiter secundum ipsa sunt aliquid subiecta de quibus praedicantur. Non sic autem. vii. praedicamenta relatiua. Vnde de tribus primis dicit Boethius. c. viii. Haec praedicamenta talia sunt, vt in quo sunt ipsum esse faciunt quod dicitur. De aliis dicit. c. ix. Talia sunt vt non quasi ipsa sit res id quod praedicantur de qua dicit id est secundum Commenrem quamuis in praedicamento de substantia relatio non dicatur est: vt deus est pater vel homo est pater: non tamen ita dicitur quasi ipsa res de qua dicitur sit idid est habeat esse aliquod eo quod praedicatur. Nam est quicquid pater est: sed illud quod est esse patrem non est esse, quomodo quid est quale vel quantum est, & esse quale vel quantum est esse: vt homo qui est albus vel longus est, & eum esse album vel longum est esse: sed esse patrem non est esse: quamuis qui pouoo pater est vere sit, & hoc quia non est aliquis pater ex aliqua proprietate qua possit secundum se defignari, & sine ad aliud extra se facta sui collatione demonstrari, sicut absque sui ad alterum compositione per se designatur homo esse homo forma humana, qualitate esse albus, quantitate longus. Vbi pro voce quam Boethius & Commen. ponunt, posui patrem, & hoc propter clariorem intellectum illius vniuersaliter dicti de relationibus. Et nota quod non est ista differentia inter tria praedicamenta absoluta & praedicamenta relatiua, nisi quod de ratione sui praedicamenti illa relatiua non dicunt nisi rationem essen di ad aliud, non autem aliquam propriam realitatem, qualem dicunt absoluta. Propter quod cum mutatio pra dicamentorum quando transferuntur ad diuina non sit nisi secundum res signifiatas, vt dictum est, ideo alia quia. scilicet proprias res dicunt, mutari possunt. Relationes autem nequaquam: quia proprias res non dicunt: sed manent secundum rationem illam in diuinis quam tenuerunt in creaturis. Et ideo quo ad id quod de proprio habent relationes in sua significatione, vniuoce significant in diuinis & in creaturis, non sic per dicamenta absoluta. Sed aspiciendo ad realitatem quam relationes contrahunt in suo significato ex praedicamentis super quae fundantur, bene mutantur relationes translatae ad diuina sicut & alia: & sicut in diuinis substantia non est substantia. scilicet talis qualis est in creaturis: sed supersubstantia: sic in diuinis paternitas non est paternitas, talis scilicet qualis est in crearuris: sed suppaternitas. Et hoc modo nomina relationum aequiuoce dicuntur & significant in diuinis & in creaturis, sicut & nomina praedicamentorum absolutorum.
⁋ Et secundum hoc dico generaliter quod nomen significans communiter deu & creaturam aut aliquid quod est in deo & in creatura, necessario significat illa aequiuoce & non vniuo ce. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio.
⁋ Ad primam in oppositum quod primi producentis ad productum suum debet esse vniuo catio: quia vniuoca productio prior est productione quae est aequiuoca: Dico quod verum est de agente primo ad suum primum productum: quia productio illius necessario est vniuoca, eo quod est prima: quia aequiuoca non potest esse prima: sicut nec multum potest praecedere vnum: vt tangitur in argumento, & bene. Non autem est verum semper de agente primo ad secundum productum ab eo, quia agens primum & vniuocum respectu vnius producti bene potest esse agens primum & aequiuocum respectu alterius producti: sed ordine quodam: quia actio producentis aequiuoci necessario est secunda, & secundi a secundo pro ducti: & praesupponit actionem producentis vniuoci quae est prima, & primi atque primo producti, ad quam reducitur secunda. Dico ergo quod sicut deus & creatura in nullo vniuocantur, sic non est vniuoca sed aequiuoca productio qua producit creaturam: & necessario praesupponit vniuocam: sed non totius trinitatis producentis creaturam: sed primae personae in trinitate, qua. scilicet pater producit filium: & etiam qua ambo producunt spiritum sanctum: secundum quod specialius debet declarari in sequenti parte huius disputationis ordinari. Et secundum istas duas productiones duplex est assimilatio producentis ad productum. dicente Ambrosio in libro de incarnatione verbi. Alia est similitudo secundum imitationem, alia secundum naturam. Secundum imitationem enim est similitudo creaturae ad deum, secundum naturam autem filii ad patrem, & vtriusque illorum simul ad spiritum sanctum, secundum quod hoc clarius patet ex supra determinatis circa relationem similitudinis diuiuarum personarum inter se.
⁋ Ad secundum quod nomina quae significant deum & creaturam dicuntur de illis convenientia rei & nominis &c. Dico quod sicut secundum Ambrosius est similitudo secundum imitationem & secundum naturam, sic & convenientia. Et bene verum est quod inter deum & creaturam est convenientia imitationis, nulla tamen naturae, qua. scilicet eandem naturam singularem conicent, sicut diuinae personae conicant eandem diuinam essentiam, vel vniuersalem sicut species essentiam generis. Nunc autem vni uocationem non operatur convenientia nisi sit secundum naturam, qualis non est inter deum & creaturam: nec maior inter sapientiam dei & sapientiam creaturae: quam inter sapientiam dei & bonitatem creaturae: licet inter sapientiam dei inquantum sapientia, & sapientiam creaturae maior sit convenientia imitationis quam inter sapientiam & bonitatem creaturae vt tangit obiectio. Nec est maior convenientia secundum naturam ad deum illorum in creaturis, quorum nomina transferuntur ad significandum deum per proprietatem quam quorum nomina transferuntur ad significandum deum per similitudinem: licet sit maior conuenientia secundum imitationem. Propter quod secundum diuersam rationem originis verbi transferuntur nomina illorum & istorum ad diuina: vt habitum est in praecedenti quaestione.
On this page