Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum proprie dicenda sit sapientia

CIrca secundum arguitur: quod theologia non debeat dici sapientia. Primo sic. Scientia illa quae est sapientia, principia sua non supponit ab alio: sed omnes aliae scientiae ab illa: vt vultur Philosophus. iiii. Metaph. Scientia ista principia sua ab alio supponit: cuius testimonio credit eis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Scientia quae sapientia dicitur, debet principia aliarum scientiarum probare contra negantes ea. ibidem, quod non potest facere haec scientia: quia non habet notiora intellectui: quam sint principia aliarum scientiarum. ergo &c.

⁋ Tertio isic. secundum Augustinus xiii. &. xiiii. de trinitate. Eides pertinet ad scientiam, non ad sapientiam, quaere cum scientia ista est scientia fidei, scientia erit proprie, non sapientia.

⁋ Quarto sic. Scientia quae est sapientia, est sui ipsius gratia. vt dicitur. i. Metaphicae, quod non conuenit huic scientiae: vt dictum est supra. & vt dicitur Io. xx. Hlaec scripta sunt vt credatis. & non vt hoc tantum: sed vt credentes vitam habeatis. ergo &c.

⁋ Contra est illud Apostoli. i. Corin. ii. Sapientiam loquimur inter perfectos, quae non est nisi huius scientiae. vnde dicit ibi Gl. De secretis dei. Haec autem scientia maxime est de secretis dei. ergo &c.

⁋ Hic est intelligendum primo quod large accipiendo nomen sapientiae & stricte nomen scientiae, & Sapientia potest dici scientia, & scientia potest dici sapientia. Secundum quod dicit Augustinus xiii. de trinitate. Nec ista duo sic accipiamus ( scilicet scientiam & sapientiam) quasi non liceat dicere vel istam sapientiam quae est in rebus humanis, vel illam scientiam quae est in diuinis. Latiore enim consuetudine vtraque sapientia: vtraque scientia dici potest. Proprie tamen loquendo abinuicem distinguuntur: vt aliqua notitia dicatur communiori nomine scientia, non sapientia: alia vero proprio nomi ne dicatur sapientia & non scientia. Secundum quod Augustinus subdit ibidem. Nullo modo tamen scriptum esset apud Apostolum, Alii datur sermo sapientiae: alii sermo scientiae: nisi & proprie singulis rationibus haec singula vocarentur. Vnde vt statim determinat lib. xiiii. Scientia proprie est notitia de humanis & temporalibus rebus. Sapientia vero de diuinis & aeternis. Ex quo statim apparet solutio ad quaestionem. Licet enim scientia aliqua philosophica sit de diuinis & aeternis: quia tamen nulla scientia philosophica est de deo principaliter: vt de subiecto & obiecto: neque etiam de eo considerat aliter quam modo humano, notitiam eius eliquando ex rebus sensibilibus & creaturis: sola autem theologia principaliter vt de subiecto & obiecto est de deo: & modo diuino & superhumano de ipso considerando: Idcirco patet quod sola theologia simpliciter sapientia debet dici: & quod nulla scientia philosophica respectu eius sapientia dici possit. Sed vt istud quomodo ei conueniat apertius videamus, cum sapientia nomine suo nihil aliud dicat quam praerogatiuam quandam supra nomen scientiae: Considerandum est quae sit illa praerogatiua quam sapientia habet supra scientiam simpliciter. Quae si inueniatur principaliter in hac scientia super omnes alias: patebit quom & quare proprie sapientia dici debeat.

⁋ Notandum igitur quod scientia nomine suo nihil aliud dicit, nisi certam notitiam de re aliquam: ita quod vt dictum est in quaestione praecedenti, omnis certa notitia de re, ommuni nomin e scientia potest dici. Quare cum nomine sapientiae nihil nisi quaedam praerogatiua scientiae exprimitur: & praerogatiua rei debet esse in eo quod est formale & perfectio eius: Perfectio autem formalis scien tiae quae notitia aliqua scientia dicitur: est certitudo notitiae in ipsa: Scientia igitur vna ex hac praerogatiua debet dici super alias sapientia: quia. scilicet in certitudine alias excedit. Et quia certitudo scientiae causatur ex causis & principiis eius quae considerat: & principia quanto sunt priora & altiora: tanto sunt in sua veritate certiora: & ex hoc etiam tanto magis sunt causa certitudinis & veritatis omnium eorum quae sunt post: vt dicitur. ii. Metaph. idcirco contingit quod scientia quae simpliciter dicenda est sapientia respectu omnium aliarum debet considerare prima principia simpliciter omnium & altissima: & maxime inter illa illud quod est maxime primum. Illud enim est prima causa & principalis propter quam scientia dicenda est sapientia. Secundum quod dicit philosophus. i. Metaphysicae. Arbitramur (inquit) certiorem & doctissimum causarum sapientiorem esse circa omnem scientiam. Certissimae autem scientiarum, maxime primorum sunt. Scire enim & intelligere maxime propter has. Propter enim haec & ex his alia cognoscuntur. Et cum hoc quod scientia dicitur sapientia quia est causarum altissimarum: ex hoc maxime dicenda est sapientia quod considerat causam quae est finis: & bonum vltimum: cuius gratia agendum est vnum quodque: & verum primum, quid est causa cognoscendi vnumquodque. Secundum quod de primo dicitur. i. Metaphysi cae. Antiquissima scientia & principalis cognoscens est cuius cam est agendum vnumquodque. Hoc autem est bonum vniuscuiusque: omnino autem in natura potissimum omnium. De secundo dicitur. ii. Metaphysicae. Rectum est vocare scientiam veritatis philosophiae philosophiam speculatiuam. Finis enim scientiae speculatiuae est veritas. ex quo consequenter contingit quod huiusmodi scientiae necesse est esse principia quae sunt semper in fine veritatis: neque habent causam in esse vera, sed sunt causa in hoc aliarum rerum. Vnde & de vtroque dicit Augustinus simul in libro suo de Aca. Dico, inquit, haec maxime esse consideranda: initium veri & finem bonorum: nec sapientem esse qui aut cognoscendi initium ignorat: aut extremum expetendi vt aut vnde proficiscat ur a ut quo perueniendum sit, nesciat. Et quod ob hanc causam scientia debeat dici sapientia: quia. scilicet considerat primas causas & altissimas, specialius inspiciendo: patet dupli citer. Primo, ex conditionibus sapientis simpliciter. Secundo ex conditionibus sapientis alicuius in aliquo genere scientiae particularis. Primo enim patet ex sapiente simpliciter: quia omnes conditiones: secundum quas describit philosophus sapientem & sapientiam simpliciter: conueniunt ei ex hoc quod considerat causas primas & altissimas. lta quod prima conditio sapientis est scire omnia quodammodo per vniversalem scientiam: & secunda difficilia homini: & tertia quod debet esse certior & doctissimus causarum: & quaerta quod eius scientia suiipsius cam est: & quinta quod eius non est famulare, sed famulari: ordinare: non ordinari: suadere non suaderi.

⁋ Secundo similiter patet idem ex sapiente particulari: quia quod aliquis sapiens dicitur in sua facultate: hoc convenit ei ex certitudine scientiae quam habet de re: & cognitione causae in illa facultate. Semper enim in eodem genere scientiae sapientior dicitur sciens causam quam ignorans eam. secundum quod dicit philosophus. i. Metaphysicae: quod artifices sapientiores expartis sunt: & manu artifice architector: quia hi causas sciunt: illi autem non: quia enim sciunt, sed propter quid nesciunt. & inter scientes cau sas semper sapientior dicitur qui priores causas nouit: siue in eodem genere scientiae: siue in diuerso. secundum quod secundum philosophum speculatiuus sapientior dicitur actiuo. Et est aduertendum quod scientia non dicitur sapientia ex certitudine causarum quas considerat: certitudine dico considerata ex parte scientis: quae causatur ex euidentia sibi facta apud intellectum de re scita: Sed certitudine considerata ex parte rei scitae: quia. scilicet principia prima quae considerat certissima sunt quantum est de se in sua veritate: quia prima sunt. Et ideo sunt in hoc causa veritatis aliorum: vt dicitur. ii. Metaphysicae. licet propter suam abstractionem & debilitatem nostri intellectus: qui euidentiam illorum non potest attingere, nobis siue sapienti in ea non possunt esse notissima: secundum quod dicitur ibidem quod manifestissima in sua natura sunt difficilis cognitionis in veritate sua, non propter se: sed propter nos: quia dispositio intellectus nostri ad ipsa est similis dispositioni oculorum vespertilionis ad lucem solis. nisi enim sic esset, prima philosophi. scilicet metaphysica: inter scientias philosophicas non diceretur sapientia. Non enim philosophus habet certissimam scientiam quantum est ex parte euidentiae sibi factae de scibilibus in illa scientia: quoniam euidentiam multo maiorem habet mathematicus de scibili suae scientiae Et ideo ratione illa mathematica deberet dici sapientia potius quam metaphysica: quod falsum est. Sed philosophus certissimas causas considerat quantum est ex parte rei scitae: & ideo super omnes scientias philosophicas sua scientia sapientia dicitur. Quare cum theologia considerat causas altissimas & profundiora & altiora circa illas quam scientia humana posset attingere: & maxime circa illam causam quae deus est: quid & causarum & omnium est principium. vt dicitur. i. Metaphysicae, quam summe considerat vt est primum prin cipiu omnium: omne ens inquantum verum producendo in esse a prima veritate quae ipse est: & vt est omnium finis vltimus: omne ens inquantum bonum, in bonum vltimum quod ipse est reducendo quo ad bene esse. Circa enim deum theologus considerat non solum quae circa eum philosophus ex creaturis potuit cognoscere: sed etiam illa quae ipsi deo soli nota erant naturaliter de se: quae nec supremus ange- lus cognitione naturali potest attingere: quae nobis reuelauit per spiritum sanctum, & in hac sacra scientia sunt conscripta. Secundum quod dicit Apo. i. Cor. ii. Loquimur sapientiam dei in ministerio: quae abscondita est: quam praedestinauit deus ante secula in gloriam nostram: quam nemo principum huius seculi nouit. Sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit: quae praeparauit deus diligentibus se. Nobis autem reuelauit deus per spiritum suum. Spiritus enim scrutatur omnia etiam profunda dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis: nisi spiritus hominis: ita quod quae dei sunt nemo cognoscit: nisi spiritus dei: nos autem non spiritum huius mundi accepimus: sed spiritum qui ex deo est: vt sciamus quae a deo donata sunt nobis: quae & loquimur, non in doctis humanae sapientiae verbis: sed in doctrina spiritus.

⁋ Absolute ergo dicendum: quod theologia vere & proprie debet dici sapientia super omnes scientias humanas: non obstante quod minorem habet euidentiam de suo scibili quam scientiae philosophicae de suo. Cui concordat Auicen qui describens sapientiam dicit in primo Metaphysicae. Sapientia est excellentior scientia ad sciendum id quod est excellentius scitum: & est prima causarum totius. Hinc de hac scientia dicitur Deuter. iiii. Haec est sapientia nia & intellectus coram populis. Respectu ergo huius sapientiae omnis alia notitia absolute scientia debet dici: quaecumque enim aliquorum contentorum sub nomine communi res communis per aliquam praerogatiuam conuenit vni illorum, illi appropriatur nomen quod praerogatiua exprimit: & alteris reseruatur nomen commune. sicut nomen accidentis simplicitei tenet omne accidens quod a conmunibus principiis subiecti causatur. Quod vero causatur a principiis propriis subiecti: nomine appropriato dicitur proprium: licet manat de genere accidentium sicut dicit Boe thius. Vnde omnia ea quae dicitr philosophus in commendationem suae sapientiae: multo verius possumus dicere in commendationem huius niae sapientiae: videlicet quod haec sola scientiarum libera est: & iuste non humana reputatur nec huiusmodi aliam est congruum aestimare honorabiliorem: diuina enim est & honorabilissima & dea scientiarum. Vbi & per hoc sapientiam suam commendando signauit istam: cum continue subiuxit: Etsi qua alia diuinorum sit: & hanc talem aut solus aut maxime deus habet.

⁋ Ad primum in oppositum: quod theologia sua principia supponat ab alio: dicendum quod si principia sua supponit ab alio: hoc non est ab alia scientia: quia hoc derogaret sapientiae: sed quod ea supponit, hoc est a solo deo auctore huius scientiae. Vnde sicut prima philosophia sua principia supponit ex testimonio naturalis rationis: cuius est illam scientiam inuestigare: Sic ista supponit sua principia ex testimonio dei: cuius est eam reuela re: nec hoc in aliquo dignitati sapientiae derogat.

⁋ Ad secundum: quod ista scientia non potest probare principia aliarum scientiarum: dicetur infra in quaestione de principalitate huius scientiae super alias. vbi argumentum hoc magis habet locum quam hic.

⁋ Ad tertium: quod ista est scientia fidei: quae non pertinet ad sapientiam: dicendum quod in fide tria considerantur: scilicet habitus fidei: & modus sciendi siue cognoscendi per fidem: & ipsum creditum siue obiectum fidei. Primo modo fides pertinet ad scientiam: non ad sapientiam: in quantum. scilicet fides est temporale quid: non aeternum. Et similiter secundo modo inquantum. scilicet est propter suam imperfectionem euacuabilis. Tertio modo partim pertinet ad scientiam: inquantum. scilicet est de temporalibus partim vero ad sapientia. scilicet inquantum est de aeternis. Et quo ad hoc aliqui solebant dicere quod ista scientia, partim est sapientia partim scientia: quod verum est: considerando haec & illa, temporalia. scilicet & aeterna in se & absolute. Sed non sic cadit consideratio temporalium in hac scientia: sed solum inquantum habent ordinari ad aeterna: & sunt proptei considerationem aeternorum. secundum quod hoc declarat Augustinus xiii. de ciuitate in exemplo dicens "Sapientia diuinis, Scientia humanis, attributa sit vtrumque agnosco in Christo in eo quid scriptura dicit. Verbum caro factum est. In verbo intelligo dei filium: in carne agnosco verum hominis filium": "in rebus per tempus ortis homo coniunctus est deo: in rebus vero aeternis summa veritas attribuitur dei filio". & sequitur Scientia ergo nostra Christus est: Sapientia quoque nostra idem Christus est. per ipsum pergimus ad ipsum: tendimus per scientiam ad sapientiam. Inquantum ergo temporalium consideratio non est in hac scientia: nisi in relatione ad aeterna, tota sapientiae consideratio est: secundum quod etiam in prima philosophia consideratio substantiae sensibilis est propter considerationem quiditatis substantiae aeternae separatae.

⁋ Ad quartum: quod ista scientia non est suiipsius gratia. Dicendum quod proprie loquendo nulla scientia vt scientia est suiipsius gratia. Notitia enim suprema quae erit in patria per veritatem in intellectu, ordinatur ad fruitionem boni per amorem in affectiua: vt aliquando videbitur cum fuerit sermo opportunus de hoc. Omnis etiam notitia huius ad scientiam vitae futurae ordinari debet. Vnde philosophus dicens quod scire sapientiae est suiipsius gratia: vel loquitur deiscire ex pura ratione naturali & perfectione quam potest attingere homo ex puris naturalibus: & verum est quod vltra scire nihil perfectius pot est attingere homo pura vi naturalis rationis: vel si intendit quod vltima perfectio hominis in illo scire consistit: errat nihil sentiens de scientia ista: ad quam ordinari debet omnis scientia philoso phica: quae etiam absolutem non est suiipsius gratia nec propter se: sed ordinata ad istam: & mediante ista ad claram notitiam patriae: quae non erit ad vlteriorem scientiam ordinanda. Et ideo verissime quo ad hoc: scientia ista suiipsius gratia dicenda est esse & propriissime sapientia: inquam tum non est vlterior scientia expectanda in hac vita. Absolute autem sapientia solum potest dici caelestis vitae contemplatio: quae altiora speculatur de primo principio quam capere non potest humana aestimatio. respectu cuius ista scientia, & quaelibet alia vix absoluto nomine scientiae meretur appellari: sicut sapiens huius sapientiae respectu illius sapientiae verius stultus quam sapiens reputandus est: Secundum quod dicit Origenes super illud Exo. iiii. Non sum eloquens ex quo locutus es ad seruum tuum. Dum esset Moyses in Aegypto: & erudiretur omni sapientia Aegyptiorum: nec profitebatur se eloquentem. Erat enim quantum ad Aegyptios eloquentiae incomparabilis. Vbi vocem dei audiuit: cum incepit cognoscere verbum quod erat in principio apud deum: se pronunciat mutun: Mutis enim animalibus quamuis indoctus homo comparetur eloquens videbitur. Si vero eruditis & eloquentibus stultus & mutus. At si quis dei verbum & diuinam respiciat sapientiam: multo amplius quam apud nos pecudes, apud deum mutum se animal profitebitur. Vnde & bene dixit propheta sapientissimus in Philiso. Vt iumentum factus sum apud te. Sed quia per intellectum huius scientiae notitia illius scientiae quodammodo inchoatur: vnde quodammodo etiam ex comparatione ad illam sapientiam: haec potest dici sapientia: quae tamen respectu cuiuslibet alterius scientiae huius vitae verissime sapientia dicenda est. Vnde definitio illa sapientiae: quae scribitur. i. de Acadeca. Augustinus verissime huic sapiem tiae conuenit. Dicit enim ibi Augustinus Sapientia mihi videtur rerum humanarum & diuinarum quae ad beatam vitam pertinent: non solum scientia, sed & diligens inquisitio: vt homo quantum potest in deum tram quillius tendat: & extremo vitae die ad id quod concupiuit adipiscendum reperiatur paratus: fruaturque merito diuina beatitudine qui ante sit humana perfruitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2