Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum primi doctores eius simplices et idiotae esse debebant

CIrca: Sextum arguitur: quod primi doctores huius scientiae simplices & idiotae esse non debebant. Primo sic. tales debebant esse primi huius sapientiae doctores: per quos mundus facilius ad fidem possit conuerti: quia ad hoc docebant hanc scientiam fidei. Mundus autem facilius potuit conuerti per tales quales erant sapientes huius mundi. ergo &c. Probatio minoris per Chrysostomum: qui dicit super illud Matth. ii. Vidimus stallam eius. &c. Missi (inquat) id totius orbis sa lutem magistri de cuiuslibet ipsorum more gentis modos sibi assumunt docendi. Sed mos communis gentium tunc erat non credere nisi quod naturali ratione posset inuestigari. secundum quod super illud. i. Corin. i. ludaei signa quaerunt, graeci sapientiam. dicit Gl. Quaerumt scilicet vtrum quod praedicatur natura patiatur.

⁋ Secundo sic. Illa scientia quae soli auctoritati non naturali rationi innititur, neque docetur nisi vt ei credatur, per illos debuit primo doceri per quos maxime ei crederetur. tales erant sapientes mundi: non idiotae: quia illis solet credi: istis non. ergo &c.

⁋ In contrarium est Gl.lloii: quae dicit. Nathanael peritissimus scripturarum, quia doctissimus, non est in apostolatum electus. Omnes enim apostoli primo de idiotis sunt assumpti. scilicet vt confundantur sapientes.

⁋ Dicendum ad hoc: quod proculdubio primi doctores huius scientiae simplices & idiotae electi sunt. Secundum quod dicit Augustinus. xxii. de civitate dei. Ineruditos liberalibus disciplinis: & omnino quantum ad istorum doctrinas attinet impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, nec rhetorica inflatos: piscatores Christus cum retibus fidei ad mare seculi paucissimos misit: atque ex omni genere tam multos pisces: & tanto mirabiliores quanto rariores: etiam ipsos philosophous cepit. Et quare tales Christus mittere debuit & voluit: triplex est ratio. quarum Prima est: quod scientia ista quia non innititur humanae rationi: neque humano testimonio, sed primae veritati: vt dictum est supra: per tales debuit doceri ab initio: per quos summe posset apparere auctoritas primae veritatis in ea: nec eam esse fulcitam alicuius humanae rationis aut inuentionis industria. tales erant simplices & idiotae. Contra tales enim nulla erat suspitio: ne humana inuentione eam confinxissent: & ne naturali ratione populo eam ad credendum suasissent. sicut fuisset si per sapientes mundi eam ab initio docuisset. Vnde Greg. exponens illud lob. Ligabit eum ancillis suis. dicit xxxiii. Morali. Bene domins Leuiatham non seruis suis: sed ancillis se ligare asseruit: quiam ad nostram redemptionem veniens: & suos contra mundi sapientiam praedicatores mittens: relictis sapientibus insipientes, telictis fortibus debiles, relictis diuitibus pauperes elegit. Vnde in euangelio dominus Nathanael laudat: nec tamen in sorte praedicantium numerat: quia ad perdicandum tales venire debuerant: qui de laude propria nihil habebant: vt tanto solius veritatis cognosceretur esse quod agerent: quanto & aperte cerneretur quia ad hoc agendum idonei non fuissent. Vt ergo mira potentia per praedicatorum linguas claresceret: mirabilius actum est vt eorum praedicantium nulla esset. Idcirco ergo haec scientia per simplices & idiotas: & non per alios ab initio doceri debuit: vt ex eorum simplicitate & doctrinae efficacia in convertendo totum mundum confunderentur sapientes: & relicta vana mundi sapientia: ad veram sapientiam dei diuerterent: & sic per veram sapientiam falsam sapientiam de strueret. Et haec est ratio quam assignat Apostolus. i. Corin. i. Non me (inquit) misit deus baptizare: sed euangelizare: non in sapientia verbi: vt non euacuetur crux Christiaua G id e. non in sapientia philosophorum in lepore & ornatu verborum: quia praedicatio Christiana non indiget pompa & cultu sermonis: ne videatur esse ex versutia & calliditate humanae sapientiae: non ex veritate. Ibi enim compositio verborum quaeritur, vbi teste virtute non commendat se ipsa veritas. sicut in sapientia mundana. Sequitur in apso, Scriptum est enim. Perdam sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. vbi sapiens: vbi scriba, vbi inquisitor huius seculi: Gl. Id scriptum est in Abdia. Sapientiam mundanam & prudentiam eliminabo a praedicatoribus euangelii: vt tales sapientes inter praedicatores non recipiam. Scriba est, qui de moribus & artibus praecepta dat. Inquisitor qui secreta naturae rimatur. tales non recipit deus inter praedicatores: sed stultos. Vnde sequitur. Nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi: Nam quia in dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. Gl. i. per praedicatores imperitos mundanae sapientiae, qui stulti videbantur.

⁋ Secunda ratio est: quia si sapientes, potentes, & nobiles electi fuissent: non solum fidei & scientiae haec virtus praedicationis: sed conditioni talium ascriberetur: vt dicit praecedens ratio. sed & ipsi propter tales conditiones suas ad hoc viderentur electi: & ita ex hoc in se superbirent. Ne igitur hoc contingeret: tales non elegit: sed simplices, pauperes, & infirmos.

⁋ Tertia vt mundi sapientes confunderet: qui non potuerunt ad suam sectam saltem vnam conuertere gentem: quando viderunt ad apostolos per eorum praedicationem conuerti totum mundum. Has rationes duas simul assignat apostolus cum dicit. i. Corin. i. Videte enim vocationem: vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit deus, vt confundat sapientes: & infirma mundi elegit deus vt confundat fortia: & ignobilia mundi & contemptibilia elegit deus, & ea quae non sunt, vt ea quae sunt destrueret: vt non glorietur omnis caro in conspectu eius. Gl. i. Videte per quos insipientes & infirmos vos vocati estis: qui tamen confuderunt sapientes & fortes. Venit humilis deus quaerens humiles non altos: quia etsi primum elegerit pauperes, infirmos, & indoctos, non tamen reliquit sapientes, diuites, & nobiles: Sed si eos eligeret primos: merito talium rerum sibi viderentur eligi: atque inflati de his rebus salutem humilitatis non reciperent. ldeoque non elegit reges: vel senatores: vel philosophos: vel oratores: immo elegit plebeos: pauperes: indoctos piscatores. Nisi fideliter prae cederet piscator: non humiliter sequeretur orator. Vnde Augustinus i per super Ion ser. vii. Si doctus eligeretur fortassis ideo diceret se electum: quia doctrina eius meruit eligi. Dominus igitur lesus Christus volens superborum frangere ceruices: non quaesiuit per oratorem piscatorem: sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator: sed prior Petrus piscator: per quem postea crederet non tantum orator: sed etiam imperator. Nullus nobilis primo electus est: nulus doctus: quia infirma mundi elegit vt confunderet fortia. Eratque Nathanael magnus & sine dolo, hoc solo non electus ne cuiquam videretur dominus doctos elegisse. Et de verbis apostoli ser. xxvi. Petrus piscator fuit: & modo magnam laudem habet orator si poterit ab illo intelligi pi scator. Si enim eligeret primitus Christus oratorem, diceret orator: eloquentiae meae merito electus sum. Si eligeret senatorem: diceret senator, dignitatis meae merito electus sum. Si eligeret imperatorem: diceret imperator: potestatis meae merito electus sum. Quiescant & differantur ista paululum: quiescant: non omittantur: sed aliquantulum differantur cum possunt gloria ri de semetipsis in semetipsis. Da mihi (inquit) illum piscatorem: da mihi idiotam: da mihi imperitum: da mihi cui non dignatur loqui imperator: nec quando emit piscem: ipsum (inquit) da: hunc si impleuero manifestum est quod ego facio: quamquam & imperatorem & senatorem & oratorem ego sum facturus: sed citius piscatorem. Potest senator gloriari de semetipso: potest orator: potest imperator: non potest nisi de Christo piscator. Prius ergo veniat piscator: per ipsum melius adducetur imperator. Sed quid est: numquid Paulus doctus electus est: Reuera vtique: sed doctrinam suam subiecit: quod facere oportuit. secundum quod super illud, Perdam sapientiam. dicit Gl. Inter praedicatores: inter quos esse voluit: sapientiam illam abiicere oportuit. Et cum hoc Paulus fuit iuuenis: vnde doctum ipsum fore nondum constitit: nec doctrina sua vsus fuit. secundum quod ipse dicit. i. Corin. ii. Ego cum venissem ad vos fratres: veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae annuncians vobis te. Christi &c. Gl. Qui eram sapiens, fui quasi non essem sapiens: vt logicis rationibus vterer: aut philosophicis speculationibus illud confirmarem. sed in ser mone meo ostendi me habere spiritum & virtutem in miraculis faciendis: vt fides nostra non at tribuatur homini: sed deo: quia non in verbis: sed in virtute est: non humana ratione comprehensibilis: sed spiritus efficacia credibilis. secundum quod apostolus ad Hebr. ii. loquens de initio praedicationis fidei: dicit. Quae cum initium accepisset enarrandi per dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est contestante deo signis: & prodigiis: & portentis: & variis virtutibus: & spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Et hoc totum factum est: vt vis praedicationis: non humanae sapientiae: sed diuinae virtutis esse ostenderetur. secundum quod ibidem dicit Gl. Per quod ostendit quod verbum praedicationis non simpliciter est eis creditum: sed per signa & prodigia. ldeoque dum credimus, non illis: sed deo credere declaratur: non secundum meritum hominum: sed secundum spiritus voluntatem. Et hoc est quod dicit Apostolus in dicto verbo. Et ego (inquit) cum venissem ad vos fratres: veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae annun cians vobis testimonium Christianua Non enim me iudicaui scire aliquid inter vos nisi lesum Christum & hunc crucifixum: & ego in infirmitate & timore & tremore multo fui apud vos: & sermo & praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis: sed in ostensione spiritus & virtutis: vt fides nostra non sit in sapientia hominum: sed in virtute dei. vt expositum est secundum Augustinum. Vel potest dici de vocatione Pauli sapientis, secundum quod dicit Gl. super illud. Non multi nobiles &c. Non ait (inquit) nulli: forsitan pro se: qui solus inter apostolos secularium literarum peritus: & terrenarum opum diues. & Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit: qui tamen haec nihil pendit: nec vsus est eis. secundum quod iam ostensum est.

⁋ Ad primum in oppositum: quod mundus facilius potuit conuerti per sapientes: Dicendum quod non est verum: quia per sapientiam mundi non potuisset mundus deum cognoscere neque recipe verbum fidei: sed solum per virtutem spiritus opeantis interius per gratiam, & exterius per miraculorum potentiam. Ne ergo id quod fieret per spiritus virtutem, aliquo modo ascriberetur humanae sapientiae, placuit deo per stultitiam praedicationis. i. per praedicatores imperitos saluos facere credentes: vt di citur. i. Corin. i. Vnde dicit Augustinus in principio de vera rei. Non sic isti Socrates & Plato nati erant: vt populorum opinionem ad cultum verum dei veri a simulacrorum suspitione atque ab huius mundi vanitate conuerterent. Et (vt dicit ibidem) si quaesitum fuisset a Platone an ille homo esset diuino honore dignus: qui talia populo persuaderet qualia ecclesiae per Christum & apostolos sunt praedicata: respondisset non potuisse ab homine hoc fieri nisi quem ipsa dei virtus atque sapientia: nec hominium magisterio: sed intima illustratione illustraret: vt dictum est supra. Vnde ad hoc quod suaderent cuique secundum morem suum: sufficienter suadebat eis spiritus: nec oportebat eos ad hoc aliter fuisse edoctos.

⁋ Ad secundum: quod huic sapientiae plus crederetur per sapientes mundi: Dicendum quod verum est si apostoli propria auctoritate eam docuissent. Sed quia docuerunt eam in diuina virtute per sapientiae spectamina operante interius, per miraculorum opera fulgente exterius: vt etiam ipsi sapientes mundi stupefierent: per hoc magis creditum est idiotis: quia nulla erat contra eos suspitio: quin solum diuina virtute non humano ingenio ea suasissent: quae fuissent contra sapientes mundi aliquo modo. Vnde & talis conuersio mundi maximum veritatis fidei est argumentum. Hinc enim dicit Chrysostomus. Quae sapientes seculi ne per fomnum quidem imaginari aliquando potuerunt, haec isti cum asseueratione manifesta annunciant: atque persuadent subiugantes fidei non duos: non viginti: non centum: aut mille: aut decem millia: sed vrbes & gentes, terram ac mare, Graeciam simul ac Barbariam, habitabiles partes orbis ipsumque desertum: & certe ea persuadent: quae naturam nostram longe videntur excedere. Haec autem a piscatoribus praedicata sunt, exagitatis vndique & saepius verberatis, absque vllo loquentibus cultu & arte verborum: & imperiti & eruditi: & serui: & liberi: & reges: & milites: & Graeci: & Barbari cum reuerentia susceperunt. Et ideo dicit Apostolus. ii. Corin. x. Arma militiae nostrae non sunt carnalia: sed potentia deo ad de structionem munitionum: consilia destruentes & omnem altitudinem extollentem se aduersum scientiam dei: & in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christianua. Arma militiae nostrae. Gl. Virtutes & miracula, per quae in praedicatione militamus. Sed potentia deo. i. per deum. Denm altitudinem. i. profunditatem intellectus tam legisperitorum: quam philosophorum. In obsequium Christiania st vt fidei Christi cui ante repugnauerunt, humiliter obediant. Vnde & in talibus armis etiam Christus mi litauit: nec aliter doctrinam suam confirmare voluit. Secundum quod dicit Chrysostomus super Matth. Nec ideo credebatur Christus facere virtutes: quia veritatem praedicabat: sed ideo credebatur veritatem praedicare: quia poterat facere virtutes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6