Quaestio 4
Quaestio 4
CIrca quartum arguitur quod praedicatio plurium personarum de vno essentiali debet resolui in aliquam singularem, dicendo deus est pater, deus est filius, & deus est spiritus sanctus: & est vnus aliquis non tres aliqui: Primo sic. Plures de vno praedicato non sunt tres aliqui, nisi quia est vna natura communis vniuersalis ad illa, puta si dicatur bonus est Petrus, bonus est Paulus, bonus est Andreas, ergo bonus est plures aliqui puta tres homines: nisi quia est vna natura: communis ad illos tres. Ad patrem autem & filium nulla est natura communis vniuersalis, quia in diuinis non est sumere communem speciem, secundum Dam. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Praedicata diuersa quae singulas vnitates important, ex quid bus nullus constituitur numerus, in aliquam pluralem resolui non possunt, quia quaecumque pluralitas ponit numerum. praedicatio diuersarum personarum diuinarum de vno substantiali est diuersorum praedicatorum quae singulas vnitates important, ex quibus nullus constituitur numerus. dicente Boethio de Trini. cap ii. Nulla in deo diuersitas est, nulla ex diuersitate pluralitas. atque idcirco nec numerus, ergo &c.
⁋ In contrarium est illud quod maior est diuersitas siue distinctio inter patrem & filium inquantum sunt pater & filius quam inter spiratorem & spiratorem. Sed cum spirator praedicatur bis, non potest praedicatio resolui in singularem, sed tantum in pluralem, secundum dicta in quaestione praecedenti, ergo pater & filius cum praedicantur quodlibet eorum semel, non potest eorum praedicatio resolui in singularem, sed in pluralem. ergo &c.
⁋ Quaestio haec conuersa est praecedentis. illa enim est de resolutione essentialis vnius praedicati de duabus personis, haec econuerso de praedicatione duarum personarum de vno essentiali. Et sicut illa supposuit ex alia quaestione praecedente quod idem essentiale possit praedicari de pluribus personis sic & ista supponit quod plures personae possint praedicari de eodem essentiali, & hoc ex eadem quaestione. & bene, quia in illa determinatum est, quod in concretione personae indifferenter praedicantur de essentialibus & econuerso, licet magis propriae sint illae in quibus praedicatur essentiale de personis quam econuerso. Et re vera vtrobique siue in praedicato siue in subiecto sint plures personae, ex diuersis propositionibus semper sequitur vna coniuncta de copulato praedicato aut subiecto. vt si deus est pater, deus est filius deus est spiritus sanctus: ergo deus est pater & filius & spiritus sanctus. & econuerso, si pater est deus filius est deus, spiritus sanctus est deus, ergo pater & filius & spiritus sanctus deus sunt. Siue enim essentialiter se habeant inuicem praedicata & subiectum, vel econuerso subiectum & praedicata, semper ex di uersis sequitur coniunctum per copulationem, puta si homo est animal, & est etiam risibilis, sequitur, ergo homo est animal & risibile. & econuerso, si animal est homo, & risibile est homo: sequitur ergo animal & risibile sunt homo. Siue etiam accidentaliter se habentibus inter se, sequitur, puta homo est albus, homo est monachus: ergo homo est album & est monachus, & econuerso monachus est homo, albus est homo: ergo monachus & albus sunt homo. licet secundum artem secundi Peri hermenias, coniunctio sine copulatione non sequatur nisi in essentialiter se habentibus. & hoc siue diuersis modis per se, vt si homo est animal & est risibilis, sequitur, ergo est animal risibile & econuerso: siue eodem modo dicendi per se, vt si homo est substantia & est animal, sequitur ergo est substantia animal & econuerso. Sed in talibus non sequitur coniunctum per copulationem, ergo homo est substam tia & animal & econuerso. Econtra autem coniunctum sine copulatione non sequitur in accidentali ter se habentibus. Non enim sequitur, homo est monachus, homo est albus, ergo homo est monachus albus, nec econverso, monachus est homo, albus est homo, ergo monachus albus est homo. Sed aliqui errant qui concedebant quod praedicatio vnius essentialis de pluribus personis bene resolueretur in vnam singularem praedicationem de copulato subiecto, dicendo pater est deus, filius est deus, spiritus sanctus est deus, ergo pater & filius & spiritus sanctus sunt vnus deus, sed non concedebant conuersam illius deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus, ergo vnus deus est pater & filius & spiritus sanctus scilicet quod vnus deus est tres persone scilicet pater & filius & spiritus sanctus. Dicente Magistro id est sententiarum d. iiii. Quidam veritatis aduersarii concedunt patrem & filium & spiritum sanctum siue tres personas esse vnum deum, vnam substantiam, sed nolunt concedere vnum deum siue vnam substantiam esse tres personas. & hoc sicut dicit d. xxxiiii. in principio, dicentes eandem essentiam non posse esse patrem & filium sine personarum confusione. Quia si ita esset, nequaquam praedicatio plurium personarum de eodem posset converti in pluralem copulatam. Non enim sequitur, album est Petrus, album est Paulus, album est Andreas: ergo album est plures homines: nisi quia sequatur, album est Petrus Paulus & An dreas, ergo album est Petrus Paulus & Andreas siue plures homines vt tres. Sed postquam concesserunt illam, pater filius & spiritus sanctus sunt vnus deus: necesse habebant concedere conversam: licet non esset ita propria. Nec oritur personarum confusio: tum quia talis praedicatio essentialium cum personis non fit nisi ratio ne rei absolutae significatae nomine personae: quae praedicatur de persona tanquam commune per communionem: quod cone virtute in se continet omnes personales proprietates: sicut genus praedicatur de specie tanquam commune vniversalitate, quod virtute in se continet omnes differentias: tum quia habet terminus substantialis supponens praedicationi plurium personarum simul personalem suppositionem, non dico determinatam pro aliquo supposito indeterminate accipiendo: sed indeterminata. scilicet peo pluribus determinate acceptis simul: sicut cum dicitur spina crescit Parisius & Romae: & tamen non eadem sed alia & alia crescit hic & ibi. Nec variantur in aliquo siue ad singulare essentiale apponatur lyvnus siue non: quia in singulari numero semper intellectus vnus secundum Prisc. Sed de ista, deus est pater & filius & spiritus sanctus de praedicato copulato eadem quaestio est cum quaestio ne de principali proposito: vtrum. scilicet raedicatio plurium personarum de vno essentiali possit resolui in vnam categoricam pluralem simplicem: sicut illa, album est Petrus & Paulus & Andreas, ergo est plures. Similiter album est Petrus, album est Paulus, album est Andreas, resoluuntur in pluralem sic: ergo album est plures seu tres homines: & non in singularem sic: ergo album est vnus homo. Et reuera ista quaestio nihil aliud quaerit quam quid respondendum esset si cum dicitur deus est pitur & filius & spiritus sanctus, quaereretur qui vel quid sunt pitr & filius & spiritus sanctus: quod uaerebant haeretici dicentes quid tres vel quid tres. Vbi cum quaeritur qui tres, vt dictum est supra, quaeritur aliquid cone reale per vniuersalitatem: sicut cum quaeritur de Petro Paulo & Andrea quid sunt: & bene respondetur tres homines: quia nuerum in humanitate habent. Talis autem responsio ad talem interrogationem in diuinis esse non potest: vt bene probat ratio secunda ex dictis eius assumpta. Quaestio enim per qui sunt, de pluribus personis propositis: non solum quaerit aliquod commune reale responderi: sed quaerit etiam responderi commune reale plurificatum: quia ly quid in tali interrogatione est neutri generis & pluralis numeri: & masculini generis singulare re spondens est hoc quod est quis. Et quaerunt ambo scilicet quid & qui sibi respondens, de essentia: sed quid de essentia simpliciter quaerit: & petit sibi responderi de illa singulariter. Vnde siue aliqua siue alicuius sit singularis seu communis communitate vniuersalis: cum quaeritur singulariter de vnico supposito, vt quid est Petrus, bene respondetur dicendo singulariter quod est homo: vel quid est pater, bene respondetur singulariter quod est deus. Et si in diuinis quaeratur de pluribus personis simul propositis quid tres: similiter bene respondetur singulariter dicendo quod sunt deus: sicut idem respondetur cum quaeritur de singula persona quid. Nec est alia responsio ad quid de singulis: & de omnibus simul: & hoc quia dicendo pater est deus, filius est deus: spiritus sanctus est deus: quod hoc nomen deus tertio repetitur, tres vnitates repetitae in repetitione huius nominis deus: non faciunt pluralitatem numeri siue numerum pluralem: neque ratione nominis significantis neque ratione rei significatae: neutro enim modo sunt tres: licet ter eadem vox proponatur: & ita nec numerum simpliciter: quia non est numerus nisi sit pluralis. & hoc (sicut dicit Boethius ) in eo quod ipsae sunt id est in illo quod est quod est singulus illorum per se & tres simul. Id ipsum enim singulare quid est, est quod deus est: quod pater est: quod filius est: quod spiritus sanctus est: quod trinitas. i. pater & filius & spiritus sanctus simul, est: & id ipsum quod est quo est deus, quo est pitr, quo est filius, quo est spiritus sanctus, quo est trinitas: quia in ipsis vnum est quod est & quo est: & tantum vnicum singulare & solitarium est, vt vna essentia singularis: qua (vt dicit Commen. Boethii ) pater vel eius filius vel amborum spiritus & est: & vnum est: & est id quod est: qua etiam simul & aequaliter ipsi & sunt: & sunt vnum: & sunt id quid sunt. Essentia namque illorum singularis est: & simplex est: igitur & horum quilibet per se & omnes simul dicuntur & esse & esse vnum & esse id quod sunt: ita quod in deo non est numerus: sed vnitas tantum. Et hoc excludendo numerum quid consistit in essentia cuiuslibet compositi ex quod est & quo est, tamquam ex differentibus. Propter quod deus est simpliciter. Et similiter excludendo numerum quid consistit in plurificatione essentiae in pluribus: qualem posuerunt in deitate Semiarriani secundum superius exposita: & qualis est in essentia cuiuslibet speciei creaturae. propter quod deus non solum est simplex: sed singularis vnicus: & est dupliciter vnus scilicet simplicitate & singularitate, prout determinatum est supra loquendo de vnitate. Sed de illa vnitate quae consistit in singularitate, est sermo principaliter ad praesens: quae excludit numerum deorum & deitatum: & hoc secundum quod dicit Boethius, aduertendo ad res numerabiles ex quarum diuersitate solet numerus esse: quia si ipsa non esset in rebus, nullus numerus esset in eis: non autem ad voces quibus numerus ex diuersitate proueniens siue multitudo rerum exponitur: quod appellat Boethius aduertere ad numerum ipsum: qui propter trinam vocis repetitionem numerus dicitur imitatione ad diuersitatem rerum numerabilium. Et est quaedam distinctio talis: quod scilicet est quidam numerus rei, quem numeramus: & est quidam numerus imitationis, quo numeramus: eo scilicet quod res numero numeramus. In quo scilicet numero quo numeramus, qui consistit in veci bus, saepe rerum multarum repetitio, quandoque vnius tantum quasi diuersarum vnitatum numerum quendam facit. Sed in eo numero quem nuneramus, qui consistit in rebus numerabilibus: non vnius repetitio quae sit tanquam diuersarum vnitatum numeratio: numerum verum facit: sed potius talem numerum facit illius vnius repetitio: cuius rerum diuersa proprietas, cuius semper comes est diuersitas vnitatum, numerosam facit rerum diuersitatem. nam numerus talis est ex diuersis proprietatibus diuersorum multitudo atque collectio. Et in primo modo numeri quotienscumque vnum repetitur, non facit collectio plura aliquid, sicut facit in secundo. Dicendo enim ter per idem nomen Deus, deus, deus, non facit plures deos circa cone per communionem: sicut nec circa singulare inconicabile facit plures: dicendo per nomina synonyma Marcus Tullius Cicero. Sed dicendo per idem nomen ter pro supposito, homo, homo, homo, facit tres circa cone per vniversaltatem. Et sic repetitio vnius secundum vocem ter in numero quo numeramus facit semper pluralitatem: non autem semper facit pluralitatem in nuero quem numerams scilicet in numero rerum. Potest enim vnum singulare agnosci vno vocabulo pluries repetito, vt deus, deus, deus, vniversali pluribus voca bulis: vt Marcus Tullius Cicero: ensis, mucro, gladius. in quibus vnitatum repetitio pluralitatem facit in vocis materia, non rerum significatione. Nec refert siue eadem voce idem repetatur, siue diuersis: & sic secundum Boet. dicitur Deus pater, deus filius, deus spiritus sctuns: atque haec trinitas vnus deus: velut si sol sol sol dicatur vnus sol: praeterquam in illis, quod illic subiecta quibus dicitur pater, filius, & spiritus sctuns, siue trinitas, habent in suo significato proprietates: quarum nullam in suo significato habet praedicatum quod est deus. Hic vero subiecta quibus dicitur sol sol sol, non habent in suo significato quod non habet praedicatum quod est sol. Sic ergo si in diuinis quaeratur de pluribus personis simul propositis, Quid tres: bene respondetur quod sunt deus: sicut cum idem quaeritur de singulis.
⁋ Sed si quaeratur in creaturis de pluribus simul propositis, puta Petrus Paulus & Andreas quid sunt, in singlari ramnderi omnino non potest: quia non est aliquod vnum singulare aut cone quod singfariter est quod sunt. Et quaestio per quod licet sit de essentia simpliciter: solum tamen petit sibi responderi singulariter. Quaestio vero per qui neutri generis & pluralis nuneri: licet similiter quaerat de essentia simpliciter: tamen petit sibi responderi de essentia pluraliter & plurificata: non autem singulariter. Vnde qualiscumque sit essentia illius de quo interrogatur: siue singularis & solum conmunis communitate communionis: siue vniversalis & communis conitate vniversalis, non petit sibi responderi de essentia nisi pluraliter: & vt ipsa est plurificata. Et quia in creaturis illam contingit plurificari in pluribus: ideo in illis de pluribus personis simul propositis: puta Petro Paulo & Andrea: si interrogetur qui sunt, neutraliter sumendo l qui & pluraliter: bene respondetur pluraliter: dicendo quod sunt homines: sicut respondetur de quolibet illorum per se quod sit homo. Sed sicut in talibus terminata quaestione de quod est: quae quaerit de essentia simpliciter, vt de Petro quod sit homo, vt quaesito de Petro quid est: & responsum sit quod sit homo: adhuc restat quaestio per quis est: quae quaerit de proprietatibus singularis personae: qua quaeritur quis est Petrus: eo quod plures personas seu supposita singularia eodem nomine contingit nuncupari: et respondendum est per proprietates qua vel quibus vnumquodque indiuiduorum ab alio discernitur: puta longus vel breuis: niger vel albus, & huiusmodi: Sic in talibus terminata quaestione per qui: neutraliter & pluraliter sumendo ly quid, quod quaerit de essentia plurificata, vt de Petro Paulo & Andrea simul, quod sunt homines: restat adhuc quaestio per qui masculine & pluraliter sumendo le qui: quod quaerit de proprietatibus plurium singularum personarum: dicendo qui Petrus Paulus & Andreas: Et respondendum est Petrus Paulus & Andreas longi vel breues, vel aliter secundum diuersitatem singulorum. In diuinis autem vt in proposito quaestio per qui neutraliter & pluraliter: non quaerit essentiam comnmunem plurificari in pluribus diuinis personis: quia non quaerit vt dictum est nisi de essentia pluraliter & plurificata: quia ad talem quaestionem non contingit respondere propria responsione respondente quaestioni modo quo respondetur in creaturis. Vnde in creaturis responsioni de singulis per quid, respondet responsio de pluribus simul per quid. Sed in diuinis responsioni de sin gulis per quid, non respondet responsio de pluribus per qui. Et in diuinis bene respondetur de pluribus ad interrogationem factam per quid: non autem in creaturis. Et similiter in diuinis terminata quaestione quid est pater: non quaeritur vlterius quis pater: ad determinandum aliquam quaestionem in hoc nomine pater respectu eorum quae sunt in diuinis: quia non possunt esse plures patres in diuinis: licet ad determinandum quaestio nem respectu illorum quid sunt patres in creaturis, respondendum est pater aeternus, immortalis, & caetera huiusmodi. Nec habet locum in diuinis quaestio per quid pluraliter siue masculine accipiatur: & hoc respectu aliquorum quae sunt in diuinis. Potest tamen habere locum respectu eorum quae eisdem nominibus nominantur in crea turis, sicut dictum de quis pater: & tunc respondendum per aliqua conmunia tribus attributis: vt quod sunt omnia scientes, creantes, gubernantes: sicut si de patre & filio quaereretur qui pater & filius: respondendum esset, Pater & filius quid sunt spiratores: quia non contingit in diuinis sub eodem nomine plurificari personas. Siue neutraliter: quia non contingit in diuinis plurificari essentiam: econtra illi quod contingit in creaturis, sicut iam dictum est. Non miretur igitur aliquis quod in naturalibus cum tres sint Petrus Paulus & & Andreas: & iuxta illorum numerum triplex sit hominis nuncupatio nomine & re simul: siue actu essen di & dicendi simul: quoniam & Petrus est homo, & Paulus est homo, & Andreas est homo: & trina illorum praedicatio cum dicitur, album est Petrus, album est Paulus, album est Andreas: & haec trina nuncupatio sub eodem nomine & eadem re in quendam numerum pluralem componatur: & non in singularem: secundum quem recte Petrus Paulus Andreas & album tres homines esse dicuntur: & non vnus homo: non tamen similiter quauis tres sint pater, filius, & spiritus sanctus: & iuxta horum numerum trina sit nomine & actu dicendi, non autem re & actu dicendi dei nuncupatio: quoniam pater est deus, filius est deus, spiritus sctuns est deus: & econ uerso trina illorum praedicatio cum dicitur: Deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sctuns: haec trina nuncupatio sub eodem nomine & eadem re componi non possit in aliquem nunerum pluralem: sed in singularem tantum cum deus praedicatur de tribus: secundum quod recte pater, filius, & spiritus sctuns dicuntur esse vnus deus & non tres dii. Cum vero tres personae praedicantur ratione qua aliquid sunt, recte dicitur de quocunque praedicatur, quod est deus vn us, non plures dii. Cum vero personae praedicantur ratione qua sunt ad aliquid, nec illa trina num cupatio sub eodem nomine & eadem re singulariter habet componi: quia non est aliqua relatio singularis communis per communionem tribus relationibus: sicut est vna deitas singularis tribus personis: nec etiam habet componi pluraliter: quia sicut deitas singularitas quaedam est: nec habet aliquid cone vniversalitate sub quo contineantur plures deitates: sic quaelibet personalis proprietas in se singularitas quaedam est, non habens aliquam rationem vniversalis relationis super se sub qua contineantur tres relationes personales, sicut sub homine continentur Petrus, Paulus, & Andreas. Nam quia de his ter dicitur homo propter formarum diuersitatem quae de illis vno nomine dicuntur, appellationes singulares per se factae aggregantur in numerum pluralem: vt quoniam vnusquisque a sua quae non est alterius humanitate dicitur homo: ipsi simul dicuntur tres homines. Et quamuis ratione significationis illius qua nomen quodlibet appellatiuum quale aliquid significa re dicitur: repetitio eiusdem rei & nominis sit: rerum tamen subiectarum & suprpositarum eodem nomine est praedi cata numeralis immensitas. Non sic autem pater & filius & spiritus sanctus dicuntur deus quilibet a sua, propria deitate propter deitatum diuersitatem: & sic cum ter praedicatur, repetitur idem & re significata & supposito inquantum aliquod est. Inquantum etiam ad aliquod est quilibet eorum: non habent sibi cone quale quid in quod praedicatio trium personarum de vno pluraliter resoluatur ratione subiectorum illi diuersorum. Vnde multum errant dicentes quod persona est nomen rei & primae intentionis significans communem proprietatem: & quod propter hoc praedicatio eius de pluribus resoluitur in pluralem: dicendo, Pater est persona, filius est persona, spiritus sanctus est persona: & non sunt vna persona: sed tres personae: ad modum quo Petrus, Paulus, & Andreas, sunt tres homines tribus humanitatibus, non vnus: quia non est eorum vna singularis humanitas: sed vna communis significata nomine hominis. Videtur etiam mihi multum cespitasse Magister Sententiarum quando posuit personam esse nomen substantiae: & solum inter substantialia praedicari de pluribus simul in pluribus. Sic enim dicit l id es.t dist. xxii. in principio. Omnia nomina quae secundum substantiam de deo dicuntur: singulariter & non pluraliter de omnibus in summa dicuntur personis. Tamn vnum est nomen scilicet persona, quid secundum substantiam de singulis dicitur personis: & pluraliter non singulariter in summa accipitur. Dicimus enim pater est persona, filius est persona, spiritus sanctus est persona. Nec tamen dicitur pater & filius & spiritus sanctus sunt vna persona: sed tres personae. Et ex eadem ratione posset resolui praedicatio plurium personarum de vno essentiali in plurali, Deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus: sed non est vna persona, sed tres: sicut album est Petrus, album est Paulus, album est Andreas: & non est vnus homo, sed tres. Sed si persona significaret sicut alia: impossibile esset regula & natura omnium excipi. Nullum enim nomen essentiale nisi acceptum ab actu vt in actu egreditur a supposito, de pluribus personis simul praedicatur pluraliter, vt patet ex praedictis. Nec assignari potest aliqua ratio specialis de hoc nomine persona: sed rationes ibi assignatae de quibus essentiales, communes sunt omnibus: inquantum essentialia sunt. Quia autem nititur ostendere quod persona significat essentiam: superficiale est totum quod inducit. Cum enim dicit Augustinus. vii. de Trini. vt allegat, Non est aliud deo esse & personam esse: sed omnino idem: Verum est non ratione significati huius nominis persona: sed solum ratione suppositi. Supponit enim per indifferentiam pro patre & filio & persona: & de quolibet verum est dicere ratione essentiae nominibus ilorum significatae quod non est aliud deo esse & patrem esse: sed omnino idem: quia idem est quod deus est & quod quilibet illorum est, vt iam dictum est supra. Vnde quod primo dixit Augustinus de persona, non explicando nomen patris aut filii: vt intellectum verbi sui daret, explicando nomen patris subdit ibidem. In hac trinitate cum dicimus personam patris, non aliud dicimus quam substantiam patris: quo circa vt substantia patris pater ipse est: non quo pater est: sed quo est: ita etiam persona patris non aliud quam ipse pater est. Et per talem suppositionem, per personam, quae est substantia & suppositum primae intentionis: non autem per significationem substantiae in tribus significatae, Augustinus docet esse respondendum quaestioni haereticorum qua quaerebant qui tres: non responsione vera ad interrogationem nomine proprio significante id quod quaeritur: vt interrogationi satiffaceret: sed responsione ad interrogantes nomine alieno & mutuato significante id quod quaeritur. & hoc vt interrogantium pertinaciam compesceret. Secundum quod dicit. v. de Trinitate. Dictum est tres personae non O vt illud diceretur scilicet quod quaerebatur: sed ne taceretur omnino: & per hoc falsum esse putaretur quod dicat tres esse, cum non possit assignare qui tres. Quae quidem quaestio quaerit nodum in scirpo in deo scilicet quod in illo non est: nec esse natum est: licet tale quid sit in creaturis. Et expressius. vii. de Trinitate cap. vi. Cur inquit non haec tria simul vnam personam dicimus sicut & vnam essentiam & vnum deum: sed tres personas: cum tres essentias non dicamus: nisi quia volumus vel vnum aliquod vocabulum seruire huic significationi qua intelligitur trinitas, ne omnino taceretur interroganti qui tres cum tres esse fateremur: Quasi dicat, nisi vellemus non omnino tacere interrogantibus aliis qui tres: non sic diceremus in respondendo tali interrogationi: immo omnino taceremus: & non niteremur voce significare qui tres: quia mente capi non potest: non tam quia mentem excedat aut excederet si esset: quam quia non est: eo quod non est in diuinis aliquid generale vel speciale secundum rem ad patrem & filium & spiritum sanctum. Et sic propter talem necessitatem respondendi volumus saltem vnum vocabulum magis aptum seruire tamquam non proprium huic significationi quam quaerunt: sed accommodatum: quia non ad illam: sed ad alteram significandam translatum est a creaturis: qua quasi significatione intelligitur prout supponit illorum interrogatio, significari trinitas. i. pater & filius & spiritus sanctus. Et hoc tanquam aliquo secundum rem generali aut speciali quod proprium nomen sibi non habetur impositum: ad quod inueniendum nos conferimus cum quaeritur qui tres: quo contemplemur tres simul: sicut singularia omnino vnius speciei nomine ipsius speciei: puta Petrum, Paulum, Andream: nomine hoc quod est homo. Quod tamen non inuenitur in diuinis, vt dicit Augustinus cap. iiii. Cum quaeritur quid tres &c. vt supra, quaestio ne proxima praecedenti in principio. Nota quod dicit, Seruire huic significationi: quo significat quod illam non significat: quam tamen haeretici quaerendo qui tres, sibi significari petebant scilicet in vno homine ali quid commune reale ad tres: non autem sicut significat aliquid commune illis tribus hoc nomen Deus quod non significat commune illis nisi per communionem singularis: nec sicut cone ad illos tres significat hoc nomen trinitas, quod significat id quid significat hoc nomen Deus: quod quidem significatum hoc nomine Deus, est ipsum quod est quod communiter significatum est & nomine patris & nomine filii & nomine spiritus sancti: quod nomen trinitas significat etiam cum isto quod est tres proprietates vt tria quo est ad aliud: quorum singulum significatur in singulis trium personarum. scilicet in patre primum, in filio secundum, in spiritu sancto tertium. Vt propterea sicut dicit Augustinus i de Trini. & Magister Sententiarum primo, dist. xxiiii. cum dicitur Trinitas, idem significari videtur quod significatur cum dicitur tres personae: nec oportet apponere vnius essentiae quia in qualibet personae essentia illa vna significatur. Vt secundum hoc trinitatis definitio est quod sit dei ras, paternitas, filiatio, spiratio: & per hunc modum nomen collectiuum continens significata illorum trium Pater, filius, & spiritus sanctus. Dico autem nomen collectiuum quo ad ipsas: non quo ad vnitatem essentiae quam coniter significant illa quatuor nomina, Pater, filius, spiritus sctuns, trinitas: vt vnicum quod est in singulis: sed quo ad proprietates personarum, quarum quaelibet illarum trium habet singulam quam significat vt quo est, & a quo nomen eo formaliter imponitur & voce & re. Hoc autem nomen trinitas habet illa tria simul vt suum quo est quod significatur, & a quo nomen formaliter imponitur & voce & re. Et sic ratione ipsius quo est trinitas est triplex vnitas. Et sic ab hoc nomine trinitas sicut a numero quodam distin uitur sicut vnitas quaedam nomen cuiuscumque trium personarum. secundum quod dicit lsid. i. Sent. cap. xxiii. & Magister. i. Sententiarum dist. xxiiii. in fine. Distinguendum est inter trinitatem & vnitatem. Est enim vnitas simplex & singularis. Trinitas vero multiplex & innumerabilis: quia est trium vnitas. Ratione autem ipsius quod est, in nullo ab illis distinguitur: & per illud quod est, trinitas ipsa quae est multiplex & numerabilis propter tria quo est quae sunt in ipsa, aequalis simplicitatis est cum qualibet personarum quae est simplex & singularis propter singula quo est quae sunt in singulis. dicente Ambrosio primo de trinitate in principio sparsim. In hac trinitate perfecta plenitudo est diuinitatis. Non est ergo diuisum regnum trinitatis nec confusum quod vnum est: nec multiplex quod indifferens diuersitas plura facit. Vnitas excludit numeri quantitatem: quia vnitas numerus non est: sed haec omnium ipsa principium. Propter quod nullorum aliorum trium numerus trinitatem constituere potest deficiente illa vnitate in eis. Non est enim trinitas nisi trium personarum quae sunt vnius essentiae: & per hoc est trium vnitas. Sed haeretici quaerendo qui tres petebant sibi significari in vno nomine aliquid cone reale ad tres & quantum ad quod em: & quantum ad quo est vnusqusque illorum: sicut homo significat cone, & quantum ad quod est: & quantum ad quo est, ad tres, qui sunt Petrus Paulus & Andreas. Et ita vt cum quaeritur de Petro Paulo & Andrea qui tres, respondetur vno nomine speciali reali aliquid cone reale ad tres plurifica- tum & quantum ad quod est & quantum ad quo est in illis: tamen respondetur quod sunt homines tres: sic cum quaeritur de patre & filio & spiritu sancto qui, respondeatur vno nomine speciali aut generali reali aliquod commune reale ad tres plurificatum & quantum ad quod est & quantum ad quo est in illis. Quod tamen omnino est impossibile: quia nec deitas plurificari potest: nec aliqua personalis proprietas, nullumque illorum commune aliquod super se habere potest. Sic ergo patet quod cum ad quaestionem haereticorum qui tres: respondebant catholici: tres personae: quod sic pluraliter siue plurificate ly personae nequaquam substantiam significare potest: cum non significet ipsam per modum actus & egredientis secundum actum: sicut significant creans spirans: neque denominatur ab ipsa ratione alicuius potentiae sicut denominatur spirator: in quibus omnibus secundum praedicta potest idem nomen de pluribus praedicari singulariter & de omnibus simul pluraliter: nec etiam significat relationem proprietatum in conmuni: quia nihil habent cone reale. Necesse est ergo quod significet relationem: sicut nomine secundae intentionis: vt etiam significant in diuinis haec nomina suppositum, relatiuum, & huiusmodi: quae communiter de singulis praedicantur in singulari. Pater enim est suppositum siue relatum: similiter filius & spi ritus sanctus: & sunt tria relata: non autem vnum suppositum & vnum relatum. Et est definitiue in diuinis persona suppositum relatum: vt sit suppositum quasi genus: relatum autem quasi differentia. Et vt communiter accipiantur: est suppositum vbi non est persona nec relatum: vt in speciebus creaturarum intellectualium. Est etiam persona vbi non est relatum, vt in suppositis creaturarum intellectualium absolutis. Sed in diuinis proprium est per se esse suppositum relatum: & sic persona relatiue di citur non ad aliud extra se: sicut dicitur pater ad filium: sed in contentis sub se: sicut relatio quae est genus generalissimum in creaturis in suis speciebus. Et quia in se non dicitur ad aliquid extra se: sed solummodo in contentis sub se: idcirco sicut persona in ratione sub se contenti non est aliud quam substantia diuina: sic contentum in ratione personae non est ad aliud: sicut nec persona. dicente Augustino. vii. de Trinitate. cap. vii. Neque in hac trinitate cum dicimus personam patris, aliud dicimus quam substantiam patris. Quocirca vt substantia patris ipse pater est: non quo pater est: sed quod est: ita & persona patris non aliud quam ipse pater est. Ecce primum, quod persona in ratione contenti non est substantia: & quod per hoc non est aliud quam ipse pater est. Et sequitur continuo secundum quod in ratione personae scilicet vt ipse pater est persona, non est ad aliud, sicut nec ipsa persona, cum subdit. Ad se quippe dicitur persona non ad filium nec ad spiritum sanctum: sicut ad se dicitur deus. Differt tamen in hoc quod hoc nomen Deus a substantia & obiecto solummodo imponitur. Hoc autem nomen persona & hoc nomen relatum a respectu imponitur licet in communi. Et per hunc modum in diuinis nihil significat sub ratione subsistentis siue hoc nomen persona siue hoc nomen subsistentia: quae sunt secundae intentionis: siue haec nominia Pater, filius, & spiritus sanctus, quae sunt primae intentionis: quin relatiue subsistat, & relatiuum sit. Sed tunc quid est quod dicit Augustinus vbi supra, cap iiii. in fine: Omnis res ad seipsam subsistit, quanto magis deus: Dico quod subsistere aequiuocum est ad subesse accidentibus in creaturis & attributis in deo: & ad distincte ab alio existere. Primo modo verum est quod deus ad se subsistit: & sic intelligitur verbum suum iam dictum: quia vt est deus simpliciter subiicitur suis proprietatibus. Si tamen (vt dicit continue post dictum verbum) dignum est vt deus dicatur subsistere. Et sequitur continue in principio. v. cap. De his enim recte intelligitur &c. quantum ad propositum supra, quaestione. ii. huius articuli. Secundo autem modo non intelligitur, vt dictum est: immo isto modo omnis creatura ad se subsistit propter suam finitatem & compositionem. Solus autem deus propter suam infinitatem & simplicitatem ad aliud subsistit.
⁋ His praelibatis ad quaestionem breuiter respondendum est: dicendo quod sicut praedicatio vnius essentialis de pluribus personis quantum est de ratione essentialis, eo quod non nisi essentiam significat: licet aliquando sub ratione determinata: semper tamen propter vnitatem essentiae resoluitur in singularem, nisi propter aliquid speciale contingat contrarium, vt habitum est supra in praecedenti quaestione: sic prae dicatio plurium personarum de vno essentiali eo quod persona significat essentiam & proprietatem quantum est ex ratione essentiae, semper debet resolui in singularem, dicendo Deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus: & tamen deus non est tres dii, sed vnus est deus: quia non est nisi vna singularis deitas in tribus. Et hoc modo deus quid est pater, filius, & spiritus sctuns, est vnus aliquis non tres aliqui.
⁋ Et secundum hoc processit & bene prima ratio adducta ad quaestionem: quae idcirco concedenda est: & sic respondet resolutio interrogationi de tribus quid sunt. Quantum vero est de ratione proprietatum nec in singularem potest resolui: quia nullum fingulare vnum est cone tribus personis ratione personalium proprietatum suarum: nec in pluralem sub communi nomine primae intentionis: dicendo deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus: & est tres personae non vna: tria supposita non vnum. Ratione autem vtriusque simul scilicet & essentiae & proprietatum potest resolui in singularem sub hoc solo nomine trinitas, dicendo deus est pater filius & spiritus sanctus, & deus est trinitas. Et istis duobus modis, Deus quid est pater, filius, & spiritus sctuns, non est vnus aliquis: sed tres aliqui: secundum quod patet ex iam declaratis. Et secundum hoc bene processit vltima ratio: quae idcirco concedenda est.
⁋ Ad secundam rationem quae contra hoc erat: quia ex pluribus vnitatibus in diuinis nullus constituitur numerus: & non est resolutio praedicationum in pluralem nisi propter numerum praedicatorum quae resoluuntur: Dico quod respiciendo ad id quod est deus, siue ad id quod est essentiale siue ad essentiam illius: in deo nullus est omnino numerus: nec differentium vnitatum, sicut quod est & quo est: & hoc propter simplicitatem dei qua in eo sunt idem quod est & quo est: & qua caret omni compositione ex pluribus: nec diuersorum eius quod est: & hoc propter simplicitatem qua deitas plurificari non potest: nec possunt esse plures dii. Et de hoc nunero quad scilicet sit aut per compositionem vnius ex pluribus, vel per diuisionem vnius in plura, loquitur Boet. vt patet inspicienti praedicta. & est vterque in creaturis. Dicente enim Comm. super illud Boe. de triniitate. Nu merus duplex est: Numerationis quidem diuersi sunt modi. Eit enim quandoque distributione: quandoque collectione. Nam & qui diuidit numerat. Vnde numerus dicitur vnitatum multitudo. Et qui colligit numerat. Vnde numerus dicitur vnitatum collectio. Respiciendo autem ad personale in deo: & id quo est persona ad aliud: sic non est numerus diuersorum quo est eiusdem rationis: quia non possunt esse in deo plures paternitates, plures filiationes, aut plures spirationes: & sic nec plures patres, nec plures filii, nec plures spiritus sancti. Potest tamen bene esse in eo nunerus ipsorum quo est diuersarum rationum. scilicet paternitatis, filiationis, & spirationis. Et per hoc est nunerus ternarius personarum in diuinis: qui multum differt a nunero quid est in creaturis: quia ille nunerus semper est a ratione alicuius vnitatis per illius diuisio nem profusus: et hic ab vnitate sub ratione singularis aut sub ratione pluralis. Primo modo numerus est in quantitatibus discretis ex diuisione continui per naturae diminutionem: inquantum omne corporale quantum est de ratione continui simpliciter natum sit esse vnum continuum, prout alias satis declaraui. Et iste proprie est nunerus accidentibus de genere quantitatis: qui non potest esse in diuinis: quia in ipso non est materia nec ratio continui. Secundo autem modo est nunerus in creaturis vniuersis primo ex diuisione entis sub ratione analogi in substantiam & accidens, quae sunt vnum in ratione entis: et sit per materialis adiectionem. Vt enim ens fiat substantia vel accidens ratione entis quae prima est, simplicissima, & maxime formalis: adiicitur ratio eius quod est aliquid. Substantia enim est aliquod cui convenit esse in se. Accidens auntem est aliquod cui convenit esse in alio. Et per hoc quaelibet creatura composita est ex quod est & quo est: siue ex essentia & natura sui generis & esse. Deinde sit sub quolibet genere per formalis siue differem tiae specisicae additionem ad id quod habet rationem generis sicut ad materiale: & sic descendendo vsque ad specialissima: ita quod in qualibet specie specialissima entis est nunerus illorum ex quibus componitur: sicut ex genere & differentia vltima etiam existente in genere compositione ex pluribus vsque ad esse. Et est sub quo libet genere numerus specierum suarum, & praecipue specialissimarum: & sub qualibet specialissima specie vnitas eius deriuatur in plura singularia per eiusdem formae determinationem in ratione indiuidui siue per agens tantum: siue per agens & materiam. Et iste appellatur nunerus formalis: nec est accidentalis de genere quantitatis: sed pertinet ad praedicationem rerum numneratarum. Et nec isto modo potest esse nunerus in diuinis quia secundum iam dicta non potest esse in illo plurificatio sub aliquo vno communi seu absoluto seu relatiuo. Sed ratio numeri quae est in diuinis, non est ex diuersitate aliqua profusa per illius diuisionem quamcumque secundum convenientiam nuneratorum in forma illius vnius diuisi vel in materia: sed solummodo per naturalem originem qua a primo vno ex se quod est pater, procedit secundus vnus quid est filius: & ab vtroque tertius vnus qui est spiritus sctuns, quasi singularia non tam diuersarum specierum quam diuersorum generum differentium & nu meratorum formis relatiuis: & idipsum existentibus forma absoluta absque omni numero.
On this page