Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum contingat hominem acquirere scientiam per semetipsum

CIrca quintum arguitur quod non contingit hominem scire per seipsum acquirendo scientiam si ne doctore. Primo sic. in eo quid homo potest per se acquirere frustra quaerit auxilium alterius Nunc autem homo vt sciat non frustra quaerit alterius auxilium vt paret. ergo &c.

⁋ Secundo sic. m Philosophum. ix. metaphysi. nihil procedit de potentia ad actum nisi per aliquid praeexistens actu tale quale est illud in potentia, quare cum homo vt dictum est in quaestione proxima, ex se solum est in potentia sciens, non potest fieri in actu sciens nisi per aliud sciens in actu. hoc autem est doctor aliquis. ergo &c.

⁋ Tertio sic. secundum philosophum in elen. Oportet eum credere qui discit. Em autem Augustinus de moribus eccle. quod credimus debetur auctoritati. nuilus ergo addiscit nisi credens auctoritati. hoc autem est acquirere scientiam non nisi ab aliquo docente. ergo &c.

⁋ Oppositum arguitur primo sic Philosophus dicit. i. metaphysicae. "Ars sit cum ex multis experimento intellectis vna fit vniversalis de similibus acceptio". & ibidem. Experientia artem fecit. Sed experientiam de rebus scibilibus potest homo capere per se sine omni doctore. & similiter naturali ratione potest colligere vniuersalem de similibus acceptionem: quia sm Commenta. super prologum de anima, Intellectus facit vniuersalitatem in rebus. ergo &c.

⁋ Ad intellectum huius quaestionis notandum est in principio quod omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis ad cognitum. vnde dicebant quidam philosophantium, vt recitat Philosophus in primo de anima: quod intellectus compositus esset ex omnibus quatenus omnia cognosceret. Sed hoc est impossibile sm quod contra eos ibidem determinat Philosophus, vt per rerum substantiam eis assimiletur, non enim oportet vt sit naturae ignis ad hoc vt cognoscat ignem: neque naturae aquae ad hoc vt cognoscat aquam: & sic de caeteris. Sed solum oportet vt assimiletur eis informatus per earum species. vnde sm quod determinat. ii. &. iii. de anima, oportet intellectum esse potentiam passiuam speciei susceptiuam: & se habere ad intelligibilia sicut sensum ad sensibilia: & ideo ab omnibus esse immixtum & nulli habere quicquam conmune vt omnia intelligat vt de se sit intellectus omnes formae quae recipiuntur in eo non actum, sed potentia. & sic intellectus de se quodam modo est omnia intelligibilia. Sed actu nihil eorum est antequam intelligat: sed sicut tabula apta scripturae nihil habens actu scriptum in ea. Est ergo de se in potentia essentiali receptiua: quae per se non exit in actum: sed per illud quod recipit de specie intelligibilium. lpsae etiam species intellectus quibus in rebus sensibilibus infor mari debet extra intellectum non sunt intelligibiles in actu, sed in potentia solum: & ideo nec de se possunt fieri in actum vt moueant intellectum passiuum. Oportet ergo ponere virtutem aliam existentem in actu quae intelligibilia in potentia facit intelligibilia in actum, vt possint actu mouere intellectum passiuum. Haec autem est vis quan appellamus intellectum agentem: qui ponitur altera potentia animae cum possibili: vt possibilis intellectus se habeat ad intelligibilia sicut perspicuum in medio & organo ad colores: & agens ad omnia ista sicut lux. vt sicut lux facit colores esse in actu vt moueant medium & oculum: sic intellectus agens facit intelligibilia esse in actum vt moueanti tellectum possibilem & fiat intellectus vnum in actu compositum ex intellectu & intelligibili, sicut ex materia & forma. Intellectus autem possibilis sic informatus specie intelligibilium statim in lumine intellectus agentis sine omni notitia actuali vel habituali generali vel speciali praecedente: sed potentiali solum: de qua notitia potentiali dicit Glos. super illud ad Heb. i. Cum sit splendor. Deus inseminauit animae initia intellectus & sapientiae: Naturaliter concipit primas intentiones intelligibilium incomplexorum primo cognoscendo terminos & quiditates rerum. & sic primo informatur mentis intelligentia primis rerum conceptibus: vt expressissimis similitudinibus veritatis rerum in actuali consideratione mentis descriptis, vt sunt intentiones entis & vnius numeri & magnitudinis & caeterorum incomplexorum quae sunt prima na- turaliter intellecta & incomplexa. Et vocatur eorum intellectus indiuisibilium intelligentia: quae mens primo naturaliter cognoscit terminos: ex quorum collectione adinuicem per intellectum componentem & diuidentem consimiliter concipit naturaliter sine omni discursu primas conceptiones intelligibilium conplexorum, vt quod totum est maius sua parte. Si ab aequalibus aequalia demas, quae relinquuntur remanent aequalia. De quolibet affirmatio vel negatio & non simul de eodem. &c. huiusmodi: quae sunt prima principia scientiarum conplexa naturaliter intellecta, prius tamen intellectis terminis. De talibus enim dicit Philosophus: quod principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus. Et sunt ista quasi principia per se naturaliter intellecta cuiuslibet scientiae ex puris naturalibus acquirendae. Quod dico propter notitiam syncerae veritatis: & etiam propter notitiam scibilium supnaturalium, vt sunt ea quae sunt fidei & reuelationis: quae ex puris naturalibus & ita per se acquirendo homo scire non potest: sed solum per illustrationem diuinam: & ita deo interius docente, vt dictum est supra, quid secunda & infra dicetur. In illis autem primis principiis naturalibus includitur in potentia notitia omnium particularium conclusionum quae sequuntur: quae per studium & diligentiam ductu rationis naturalis de potentia de ducuntur in actum, vt intellectus ea in actu sciat & in particulari: quae in principiis sciuit in potentia & in vniversalis & per hunc modum generatur in anima scientiae habitus perfectus reponendo in habitu memoriae quod prius lucebat in consideratione intelligentiae: vt intelligentia ad memoriam recurrens cum opus fuerit, iterum consimili notitia actualis considerationis informetur. lta quod cognitio omnis intellectualis tam pricipiorum quam conclusionum sit acquisita & nulla innata. Sed cognitio principiorum naturaliter acquiritur: quia nec studio nec deliberatione. & quo ad hoc dicitur cognitio eorum naturalis. Cognitio vero conclusionum voluntario studio & mentis indagatione acquiritur: & ideo nullo modo dicitur naturalis.

⁋ Hinc dicit Commen. super. iii. de anima. Intellectus qui in nobis est, duas habet actiones: quarum vna est comprehendere intellecta: alia est extrahere formas & denudare a materiis. quod nihil aliud est nisi facere eas intellectas in actu postquam erant in potentia. Intellecta autem duobus modis fiunt in nobis: aut naturaliter & sunt primae propositiones: aut voluntate & sunt intellecta acquisita ex primis propositionibus.

⁋ Sed circa de ductionem intellectus de potentia in actum: Sciendum quod sicut in naturalibus aliquando principium agens intra, ita potens est vt sine omni adminiculo exterioris agentis potentiam potest in actum deducere: aliquando vero ita est debile quod sibi non sufficit ad illud sine adminiculo agentis exterioris. verbi gratia, in aegro tante aliquando vis naturalis intra curatiua morbi tam potens est vt sine omni adminiculo exteriori & adiutorio medici & medicinae de potentia sano faciat actu sanum. Aliquando vero est tam debilis vt hoc non possit facere sine adiutorio medicinae exterioris. Similiter contigit in proposito quod aliquis homo aliquando inuenitur ex solertia naturali ita subtilis & industrius, vt solo adiutorio interiori luminis intellectus agentis possit ex primis principiis naturaliter intellectis elicere ductu naturalis rationis conclusiones proximas: & ex illis alias vlteriores: & sic deinceps gradatim & ordinatim procedendo vsque ad conclusiones vltimas particulares rei cognoscendae. De tali homine dico quod per se & sine omni doctore exteriori potest dicto modo sibi perfectam scientiam acquirere. Tunc enim opinamur vnumquodque cognoscere cum cognoscimus causas primas & prima principia vsque ad elementa. Sicut scribitur in principio Physicae. vbi dicit Commntatorm quod doctrinae ordinatae est incipere a cognitione primarum causarum rei cognoscendae perfecte vsque ad causas propinquas. Quando vero homo ex naturali industria non est talis dico quod per se scientiam alicuius rei perfectam acquirere non potest sine doctore: potest tamen aliquem gradum in ipsa acquirere maiorem vel minorem secundum qualitatem subtilitatis maioris aut minoris in ipso, maxime adhibitis studio & diligentia, quia studio acuendo ingenium aliquando recuperat id in quo natura deficit. secundum quod dicit Boethius de dii. schol. Studio diligenter immorandum est. Diligentia enim cuiuslibet obtusitas permolitur. Et Chrysosto. super illud Matth. xxii. de resurrectione mortuorum. Non legistis dicit, ex lectionum diligentia nascitur scientia. lgnorantia autem negligentiae est filia. Et sicut est in hoc dispositio diuersa in diuersis ex parte luminis naturalis menti inhaerentis: Sic ex parte luminis diui ni menti assistentis vt dictum est. & ita propter diuersam vtriusque dispositionem in diuersis diuersi mode se habent diuersi ad scientiae inuestigationem per seipsos. Credo igitur quod per se homo sine omni doctore exteriori ex puris naturalibus potest scientiam sibi acquirere. Sic enim ab initio artes repertae sunt: vt dicit Philosophus. i. metaphysicae. Sed tamen nullus per se ad perfectum aliquod deducere potuit, vt dicitur. ii. metaphy.

⁋ Ad primum in contrarium quod frustra quaereret homo alterius auxilium si per se posset scientiam acquirere: Dicendum quod non est verum: quia facilius citius & perfectius homo scientiam per magistrum acquirit: quam per se vt patebit in sequenti quaestione.

⁋ Ad secundum: quod homo est in potentia sciens i & ideo non potest procedere in actum sine aliquo existente in actu: Dicendum quod licet idem secundum idem non sit potens seipsum ducere de potentia in actum: quando tamen in vno sunt duo quorum vnum est principium actiuum, alterum passiuum: potest bene seipsum per id quid est in ipso in actu, deducere in actum id quod est in ipso in po tentia. Sicut contingit in animatis quod mouentur ex seipsis: quia sunt diuisibilia in duo: quorum vnum est per se mouens, vt anima: reliquum vero per se motum vt corpus: sicut dicitur. viii. Physicae. Sic contingit in proposito: quoniam anima humana habet in se agens quo potest omnia facere quae pertinent ad actum intelligendi: & possibile quo potest omnia fieri: vt dicitur. iii. de anima. Species enim vniversalis recepta in possibili per agens mouet possibile & in format vt actu speculetur: tanquam ratio concipiendi verbum mentis in quo speculatur notitiam veritatis vt dictum est supra, quies secunda & tertia.

⁋ Ad tertium quod nullus addiscit nisi credens auctoritati: Dicendum quod dictum illud exponit seipsum. Bene enim verum est quod discere proprie sumendo discere non contigit fine doctore: quia discere dicitur relatiue ad docere. Sed iste non est omnis modus sciendi. quia prae ter hunc est alius scilicet sciendo per propriam inuentionem. secundum quod dicit Philosophus in elen. Quod quis nouit, inueniendo vel addiscendo nouit. Vnde noscere inueniendo non est addiscere nisi large sumpto vocabulo pro inuestigare: vbi nulli oportet credere: sed solum ex notitia priorum procedere ad notitiam posteriorum, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5