Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum theologia sit omnibus indifferenter exponenda

Irca primum arguitur: quod scientia ista omnibus indifferenter est exponenda. Primo sic. Scientia ista omnibus in differenter est praedicanda: & per eam fides suadenda ad salutem. Matthicorum. vlt. Euntes in mundum vniuersum praedi cate euangelium omni creaturae, Qui crediderit & baptizatus fuerit saluus erit. Non autem posset per eam fides suaderi ad salutem nisi exponendo eam. secundum quod dicit Augustinus in epistola ad Consentium, Scripturae sanctae quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem nisi eas recte intelligas: vtiles tibi esse non possunt. Recte autem intelligi non possunt sine eius expositione. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Matth. xiii. Similie est regnum caelorum sagenae missae in mari: & ex omni genere piscium congreganti. Gl. Sagenae comparatur praedicatio euangelica: quae ad veniam vocat omnis generis homines. Sed hoc non potest facere nisi ipsam exponem do vt eam capere possint. secundum quod ibi dicit alia Gl. Petrus & Andreas lacobus & lonnes construxerunt sibi sagenam ex veteri & nouo testamento, & miserunt in mare seculi: capientes quicquod incidit bonos & malos. Illa enim structura ex vtroque testamento facta fuit. secundum Gi. exponendo scilicet vnum per alterum. ergo &c.

⁋ In oppositum est illud Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus: neque mittatis margaritas ante porcos. Gl. Talibus non sunt mysteria aperienda.

⁋ Dicendum ad hoc: secundum quod tangit Chrysostomus in secunda editione super illud Nolite sanctum &c. quod aliqui attendentes & minus bene intelligentes illud quod dixit Christus, Estote misericordes: dicerent quod non solum misericordia facienda esset peccatoribus & inimicis nostris de nostro: sed etiam de eis quae dei sunt: & ab ipso nobis dispensanda concessa: vt sicut plena est dei misericordia qui facit solem suum oriri super bonos & malos: & pluere super iustos & iniustos: sic sit plena nostra misericordia: vt non solum ea quae nostra sunt eis communicemus: sed etiam ea quae dei sunt: vt scripturae sacrae mysteria eis dispensemus & exponamus. Sed non est ita. talem enim aestimationem, vt dicit Chrysostomus, Dns prouido sermone compescit, dicens. Nolite sanctum &c. Et est eorum ratio erronea: quia falsum supponit. Deus enim non indifferenter omnia beneficia dispensat bonis & malis: sed carnalia solum. spiritualia autem solum bonis. Sic & nos debemus facere, & patrem nostrum caelestem imitari. Vnde dicit Chrysostomus. Videte patrem vestrum Deum: ad cuius exemplum voluit Christus nos esse misericordes: carnalia beneficia dignis & non dignis similiter praestat. Nunquod gratias spirituales: Non enim dixit vobis, quod spiritum sanctum iubet descendere super gratos & ingratos: & dat benedictiones suas super iustos & iniustos. Propter quod in vestris quidem estote simplices & benigni: in eis autem quae dei sunt, prudentes & cauti. Requirit deus talem dispeinsatorem gratiarum suarum: quid bene tractando gratias eius faciat gratiores, non male dispensando reddat ingratas. Quia igitur sacrae scripturae expositio dispensata non apud omnes facit eam gratiorem: sed apud quosdam ingratam magis: Idcirco absolute dicendum, quod sacra scriptura non omnibus indifferenter est exponenda: multo minus quam simpliciter proponenda: sed solum illis quibus exposita vtilis sit: & gratiosior: vt sunt fideles & obedientes: quibus expositio proponi debet vel per lectionem, vel per praedicationem: secundum quod supra determinatum est eos admittendos ad huius scientiae auditum. Diuersis tamen diuersimode proponenda est, vt dicetur in sequenti quaestione. Caeteris autem omnino est occultanda: quos vt dicit Chrysostomus, Christus per canes & porcos expressit. Nam per canes: quia canis ex omni parte immundus est: nam neque ruminat neque vna gulam habet fissam: gentiles & haeretici intelliguntur omnino immundi & propter actus suos & propter perfidiam. Canis enim naturale est improbum esse: nunquam vocem mittere nisi ad abicendos superuenientes. Tales sunt omnes gentiles & haeretici latrantes aduersus seruos dei. Per porcos vero: quia porcus ex parte immundus est: nam vngulam habet fissam: sed non ruminat: Christiani animales & carnales intelliguntur: qui propter fidem suam quidem mundi sunt, propter autem actus suos sordidos immundi sunt. Secundum enim quod dicit Chrysostomus, Porci proprium est in coeno se volutare: & numquam caelum aspicere: nec quaerere dominum suum nisi cum esurit. Tales sunt etiam Christiani, qui in carnalibus immunditiis delectantur: & non quaerunt dominum nisi cum necessitas eis aduenerit. Quos omnes dominus super huiusmodi doctrina indignos reputauit: non solum vt eis exponatur, vt dictum est supra: dum tamen tales sint: vt scire veritatem non affectent: nec cognitae obediant: sed magis eam audire volunt & exponi vt repellant blasphement & spernant, spemque omnino conuersionis in melius non habentes: sicut dicit Chrysostomus. Si enim saltem audire vellent & sine contemptu tentare qualis esset: et si consentaneam rationi inuenirent obedire disponerent: bene esset eis sacrae scripturae expositio capax dispensanda, multo magis quam nuda litera pro ponenda: quia forte expositione perciperent quod in nuda litera non viderent. Secundum quod Augusti nus ante conuersionem suam: sicut ipse recitat in confessionibus suis: audiuit beatum Ambrosium praedicantem, & sacram scripturam exponentem: cuius doctrina contra id quid sperauit in structus, conuersus fuit. Audiuit eni (sicut dicit) vt tentaret qualia diceret: non vt assentiret Secundum hanc enim distinctionem determinatum est supra: quomodo mali possunt esse auditores huius scientiae. Primo ergo ab expositione huius scientiae repellendi sunt canes id est haeretici & gentiles in impietate viuentes. Secundo porci. i. Christiani carnales & animales in luto luxuriae & immunditiae iugiter commorantes: quia vt dicit Chrysostomus: si eam discant: geminum omnino est damnum: cum certe nihil fructificent ipsi inde: immo magis magisque laeduntur: & cum negotia mille ac pericula commoueant. Et declarat vtrumque in vtrisque. Prim. scilicet quod inde non fructificant: sed magis laeduntur: ostendit de vtrisque simul, dicens. Nihil affertur amplius his qui huiusmodi sunt: & tamen audiunt: nisi culpa cumulatior. Sicut enim si canibus dederis sanctum, aut porcis margaritas: nec sanctum canes sanctificat: nec margaritae nutriunt porcos: sed econtra canes coinquinant sanctum: & porci sordidant margaritas vel confringunt: lta si hominibus caninos vel porcinos mores habentibus sanctum dederis: vel margaritas proposueris: nec sanctum illos sanctificat, nec mysteria veritatis illos illuminant: Sed econtra ipsi sanctum coinquinant, & mysteria veritam tis blasphemant. Secundum vero, quod pericula magis commoueant: declarat vtrumque in vtrisque diuisim Primo in canibus, exponens illud, Et conuersi difrumpunt vos, dicens. Et bene conversi difrumpunt vos. Modestiam quippe simulant vt secreta condiscant. Cum vero didicerint: non alii effecti ex aliis, irrident, insultant, atque illudunt: non quod ex his quae didicerint armantur: sed eorum occasione superbius efferuntur: atque insolentia fcediore complentur. Et idcireo non exiguum lucrum est tales in sua ignorantia permanere. Non enim tam tecta temeritate despiciunt. Et si talibus canibus dederis sancta: suscipiunt quasi canes sine discretione: & sub pedibus actibus suis conculcant ea: & pro nihilo aestimantes quae acceperunt conversi disputationibus suis quasi latratibus irrationabilibus rumpunt veritatis praedicatorem. Et ideo veritatis expositio eis omnino celanda est: secundum quod dicit Augustinus de moribus ecclesiae. Poteram pro mea mediocritate discutere singula: & eruere & demonstrare: in quorum excellentia & altitudine plerumque verba deficiunt: sed quandiu latratis non est faciendum. Non enim frustra dictum est. Nolite sanctum dare canibus. Secundo declarat idem in porcis dicens. Si talibus porcis secretorum mysteriorum miseris margaritas, coenosae vitae delectatione grauati non intelligunt preclositates earum: sed aestimantes eas similes esse fabulis mundialibus, simi liter eas carnalibus actibus conculcant: & postmodum conuersi rumpunt praedicatores earum. Dominus ergo (vt dicit Chrysostomus) cum dixit discipulis: Quod audistis in anre, praedicate super tecta: non indifferenter omnibus praedicari iussit: sed his quos doceri oporteret, praecepit cum si ducia praedicari, quoniam margaritae non sunt dandae nisi desiderantibus veritatem: & cum ratione humana viuentibus. Solis ergo talibus sacra scriptura exponenda est: quia talibus vtilis est exposita: & gratiosa. Nec tamen omnibus aequaliter: sed diuersis diuersimode. secundum capacitatem cuiusque: vt in sequenti quaestione dicetur.

⁋ Ad primum in oppositum: quod doctrina fidei omnibus est suadenda: & ita exponenda: Dicendum quod verum est antequam constet de obstinatione. Sed postquam constat de obstinatione non est eis sacra scriptura exponenda. Vnde nec deus istud facere voluit. Secundum quod dixit Christus Matth. xi. Confiteor tibi pater domine caeli & terrae: quoniam abscondisti haec a sapientibus & prudentibus: & reuelasti ea paruulis. Gl. Sapientibus & prudentibus non praeponit insipientes & hebetes: sed paruulos: vt probet se tumorem damnare non acumen.

⁋ Ad secundum: quod praedicatio euangelica ad veniam vocat omnes gentes: & ita omnibus est exponenda: Dicendum quod verum est ab initio: Sed postquam aliqui reddunt se obstinatos: illis expositio omnino est subtrahenda: vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1