Quaestio 9
Quaestio 9
CIrca nonum arguitur quod non sit proprium nomen quo deus nominari possit, Primo sic. Notus in ludaea deus, in lsrael magnum nomen eius, vt dicitur in Psal. Sed magnum nomen eius vt videtur non dicitur nisi proprium nomen aliquod respectu ilorum quae sunt communia ei & creaturis, ergo &c.
⁋ Secundo sic. Rabi Moyses dicit sic. Omnia nomina creatoris sunt ab operibus sumpta, praeter vnum nomen appropriatum, & idcirco vocatur nomen separatum, quia significat substantiam creatoris significatione propria: in qua non est participatio. Alia vero nomina significant eam cum participatione: quia sumpta sunt ab operitus. Nomen autem appropriatum est quid scribitur & non legitur nisi in sanctuario a sacerdotibus sanctis tantummodo in benedictione sacerdotali, & a maiori sacerdote in die ieiunii. Et fortasse significat secundum idioma de quo habemus parum apud nos, substantiam creatoris: in qua significatione non participat cum aliquo suorum creatorum &c. vt supra articulo. xxxi. quaestione. tale autem non est proprium deo. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Illud nomen est, proprium deo quod ei soli conuenit & omni quod est in eo & semper, secundum definitionem, proprii. tale est hoc nomen deus, vt patet. ergo &c.
⁋ Quarto sic. Illud nomen est proprium quod tantum vni natum est conuenire nisi aequiuoce, vt sunt Petrus & Paulus & huiusmodi caetera. omnia enim nomina pluribus possunt conuenire vniuoce, vt sunt nomina specierum aut generum. tale est nomen deus: quia siquod illorum alii a deo conueniat scilicet creaturae, hoc non est nisi aequiuoce, secundum superius determinata. ergo &c.
⁋ In contrarium est illud quod di cit Augustinus in vltimo argumento quaestionis praecedentis contra Adim. Nulla verba digne deo congruunt. Sed si deo esset aliquod nomen proprium, illud digne deo congrueret: quia non est proprium nisi digne congruat illi cui est, proprium. ergo &c.
⁋ Dico quod nomen vocale de quo est sermo ad praesens, si sit proprium alicui: aut hoc contingit naturaliter & ex naturali origine: aut voluntarie & ex origine beneplaciti. Ex natura li origine, puta ex similitudine vocis ad rem significatam secundum modum supra expositum de tali nomine: dico quod deus non potest habere nomen sibi proprium propter aliquam conuenientiam ad sonum nominis, vt supra ex positum est generaliter de nomine quocumque sibi attribuendo: etsi forte creaturis possent secundum rationem illius originis esse nomina, propria, singulis secundum rationem suae speciei: qualia forte Adam imposuit animalibus, vt superius tactum est. Vnde si deus habet nomen proprium ex origine naturali: illud est verbum personale in diuinis quo cognoscuntur notitia declarandi a singulis personis vniuersa: & illud solum nomen perfecte congruit diuinae dignitati: & nullum aliud: quia nullum verbum mentale de deo conceptum a beatis quod est nomen mentis de deo, in mentibus eorum explicat perfecte deum. Loquendo autem de origine verbi voluntaria & ad placitum, dico quod loquendo de nomine sic proprio quod nulli alii posset imponi, quid dicitur proprium quasi propriatum, deo nullum potest esse nomen proprium, sicut nec vlli creaturae. Quia postquam nomen imponitur ad placitum solum, & quantum est ex par te imponentis, & quantum est ex parte rei cui imponitur: quodlibet nomen cuilibet rei posset imponi: licet si quodlibet nomen cuilibet rei esset impositum, vsus verborum frustraretur, sic quod non pos set aliquod verbum esse instrumentum locutionis ad exprimendum conceptus loquentis, quia nihil determinate signifi caret nec ex se nec ex adiuncto. Propter quod oportet nomina & verba habere significationes determinatas secundum Philosophum. 4. metaphy. Et sic oportet nomina plurima singula sic imponi & deputari singulis significatis, quod non sint imposita aut deputata alteris. Et sic necesse est nomina esse propria rebus, sed hoc per quandam appropriationem propter vsum verborum: licet contingat vnum nomen plura significare propter nominum ipsorum penuriam, vt praedictum est. Dico ergo quod loquendo de nomine imposito ad explicandam vt signum veritatem diuinae naturae in seipsa, vt scilicet in seipsa est & cognoscitur ab ipso deo, nullum nomen potest esse proprium deo: ne quod etiam appropriatum. Quia nomen siue verbum vocis vniuersaliter debet esse symbolum inter duo scilicet inter loquentem & illum cui loquitur: sic vt res significata modo quo imponuntur nomina ad significandum, sit in se nota vtrique: & quod nomen ad significandum ipsam rem vt talis est, sit institutum. Quia ergo veritas diuinae naturae nota est soli deo quo ad rationem immensitatis suae: & sic ipse quantum est in se, sibi nomen vocale pos set appropriare, & ad suum placitum facere sibi proprium: quia tamen veritas ipsius diuinae naturae nulli creaturae nota potest esse quo ad rationem immensitatis suae, ideo nullius creaturae potest esse nomen proprium diuinae immensitati: quia non posset ei esse notamen per aliqua. scilicet rememorationem ad diuinae immensitatis notitiam perducens. Ad significandum tamen naturam diuinam pro mensura qua a creatura intellectuali cognosci potest, potest habere nomen proprium per appropriationem sibi factam ab intellectu creato siue increato: quo vt signo possent sancti in patria loquendo conceptus suos per quandam quasi recordationem indi care sibi de veritate diuinae naturae cognitae ab eis: & secundum modum quo cognita est ab eis. Sed hominibus viatoribus non esset illud nomen: quia non posset eis esse commune symbolum cum beatis: quia veritas diuinae naturae secundum modum quo beati eam cognoscunt, nullo modo est eis nota. Propter quod per rememorationem vt signum non posset eos perducere ad aliquam notitiam de veritate diuinae essentiae: sicut nec caecus natus posset perduci ad notitiam colorum per verba quibus videntes & cognoscentes colorem per reme morationem quasi perducunt sese ad colorum notitiam. Sed hominibus viatoribus verbum vocale aliquod potest esse proprium deo per appropriationem ad placitum illorum sibi factam, pro quanto habent de deo notitiam: sed nullum tale potest esse translatum a creaturis: quia quodlibet tale est etiam commu ne creaturis, & primo illis impositum est: sed debet ei primo & principaliter esse impositum: pro tantillo tamen quod de eo ex creaturis potest cognosci. Vt quia hoc nomen deus ex impositione sua quod est simpliciter perfectus significat quasi in summa & generali, translatione facta ab eis quae sunt dignitatis & perfectionis simpliciter in rebus, licet non a nominibus, neque correspondenter perfectioni veritatis dei: idcirco dico quod inter omnia latina nomina nomen proprium deo & appropriatum illi est hoc nomen deus, & hoc quia magis ei proprium respectu aliorum est quae quasi particulariter exprimunt aliquid quod ratio nem dignitatis habet in deo, vt sunt sapiens, bonus, & vniuersaliter quaecumque nomina ex operibus dignitatis ad ipsum transferuntur, vt sunt iudex rector & caetera huiusmodi. etiam si non conveniant creaturis, sicut hoc nomen creator: cum tamen hoc nomen deus deo primo impositum transtertur ad significandum creaturam, vbi Moyses dictus est deus Pharaonis. Et sic sicut hoc nomen deus est proprium in lingua latina, sic proprium est &ens in lingua graeca: & sic de caeteris in caeteris linguis quotquot sunt vel esse possunt genera linguarum. Et sic procedit tertia ratio & bene.
⁋ Quod arguitur primo quod deus nomen proprium habet, quia scribitur in Psal. Magnum nomen eius: Dico quod re vera magnum est nomen domini quid est ei proprium, quia appropriatum. secundum quod dicit de illo Rabi Moyses in secundo argumento, quid ibidem de eodem nomine loquitur dicens. Alia nomi na significant actiones quae faciunt ascendere in cor quod sunt agnitiones adiunctae creatori, hoc est vii tutes perfectionis: quae sunt virtutes inuentae in eo. Nullum autem nomen apud nos est quod non sit sumptum ab opere nisi nomen tetragrammaton: quod est quatuor literarum, quae sunt iod, hethu,m vau, he. Ex quorum coniunctione nihil colligitur significatum, sed ex doctrina. Sunt autem illae quatuor literae hebraeae idem elementum cum istis quatuor latinis i, e, v. hi. ex quibus coniunctis quasi in vna syllaba aut dictione fit seuh. Re vera nihil significatum colligitur, & sicut non in lingua latina ex talibus literis latinis: sic nec in aliqua alia lingua ex literis illius linguae istis equiualentibus. & hoc quia nunquam vlli rei vox illarum literarum ad significandum imposita fuit, licet postea cuidam regi lsrael impositum fuit nomen dictarum quatuor literarum quod erat tetragrammaton, sicut & magistri nomen dei, puta hieu: praeter hoc quod vltima litera nominis dei facta est prima in nomine illius regis. Et quod talibus characteribus deus nomen suum scribendum insinuauit: hoc non facit nisi ad significandum quod diuina essentia secundum rationem suae immensitatis incognoscibilis est, & propter hoc innominabilis ab omni creatura. Vt mirabile sit quaere re de nomine proprio dei quod significat essentiam suam significatione pura, in qua non sit participatio cum creatura aliqua, propter quam conueniat ei illud nomen, vt hoc nomen ei convenit sapientia aut bonitas &c. quae significant virtutes perfectionis in deo, in quibus est quaedam participatio creaturae. Esset enim nomen illud significans diuinam essentiam ratione suae immensitatis, qua est cognoscibilis a seipsa sola. Propter quod dicit domins Moysi Exo. xxxi. Quid quaeris nomen meum quod est ineffabile: Glos. interli. Quia incomprehensibilis est deus. Ex doctrina autem interpretationis istarum literarum significatur & intelligitur quid deus vult per eius nomen (quod a notamine dicitur) nos intelligere. Vt eim dicit Hiero. in epistola ad Marcellam de interpretatione hebraearum literarum, lod interpretatur principium, heth vita, vau passio, he ista. Quae si coniungantur, sensus est, principium passionis iste. Et si quaeratur quis est iste: Re vera ille de quo dicitur Exo, xv. Iste deus meus, & glorificabo eum. Deus ergo ab homine tempore legis intelligi voluit nomine sibi proprio: de quo populus nouit quod quatuor literarum erat, & ideo tetragrammaton magistri nomen dei appellant: sed quae erant illae literae, ignorauit, quia hoc scire non nisi perfectos licuit qui mysterium aduertere possent in interpretatione dictarum literarum. Et in dicto praesagio significauit quod ipse esset hominibus principium vitae sua passione quam gustaturus erat in homine assumendo, & quod nihil vlterius de ipso cognoscendum homo quaereret, aut putaret se scire. iuxta illud. i. Corinth. ii. Non iudicaui me scire aliquid inter vos nisi lesum Christum, & hunc crucifixum. glos. Nisi hoc quod Christus est saluator noster, & hoc per crucifixionem. In crucifixo enim vetus homo crucifixus est vt non seruia mus vltra peccato. Et quia mysterium huius interpretationis tempore legis Moysi occultandum erat: obseruatum tempore illo erat de dicti nominis doctrina illud quod dicit Rabi Moy. Mandatum accepimus quod benedictio sacerdotis fieret cum hoc nomine quoid est separatum, non sciebat homo quomodo loqueretur in eo, vel qualiter deberet proferri quaelibet literarum ipsius. Sapientes autem recipiebant vnus ab alio modum doctrinae, & quomodo loquerentur in eo, nec docebant illud aliquem nisi discipulum idoneum, & hoc semel in vii. annis, & non amplius. Vnde quia circa tempora Christin cum cessare deberet legale sacerdotium, nullus inueniebatur discipulus idoneus aut dignus ad capiendum doctrinam illius nominis, videlicet quomodo loqueretur in eo quo ad accentum, scilicet grauem, acutum, aut circunflexum, vel qualiter deberet proferri quaelibet literarum ipsius scilicet separatim ab alia an coniunctim cum alia, quod de hoc domins ipse per se vel prophetas per quos domins hoc illis indicauit nihil publico scripto, sed solum priuatim reuelauit sapientibus: idcirco ergo in vna syllaba an in pluribus sapientes fideles ab istius doctrina cessabant: & nomen illud atque eius interpretatio a notitia ludaeorum recesserunt. Si ergo hoc nomen tetragrammaton leuh, dictum a tetras quod est quatuor, & gramma quod est litera: qu tuor literarum, vt dictum est, est nomen separatum significans substantiam creatoris significatione pura, vt dictum est: hoc non est positiue dando aliquod intelligere nobis de substantia dei vt est immensa: sed potius ne gatiue significando nobis quod vt est talis omnino nobis est inintelligibilis: & quod sufficere nobis debe scire nomen eius ab operatione, qua a nobis credi debet principium vitae merito passionis suae: & nihi vlterius quaerere. Et etiam dicit interpretatio quatuor literarum praeposita. scilicet Principium vitae passionis iste. E fumitur ly passionis genitiuus pro ablatiuo scilicet passione: & ly iste demonstrat personam filii: quae singulariter me rito passionis suae in natura humana assumpta principium vitae salutaris erat hominibus post mortem cati. Ante enim dictum verbum, lste deus meus: & glorificabo eum: praemittitur immediate Laus mea domins: & factus est mihi in salutem: per quid determinatur sequens. Hinc Hiero. in alia quadam epistola ad Marcellam de. x. diuinis nominibus & eorum interprstationibus dicit sic. Primum nomen est El, quod Aquila fortem in terprstatur. Deinde & Eloim & Eloe: quod deus dicitur. Quartum Sabaoth: quod. lxx. virtutum, Aquila exercituum interpretatur. Quintum Elion: quod nos excelsum dicimus. Sextum Eser eheie: quod in exodo legitur quid est. Septi mun adonai: quod nos dominum generaliter appellamus. Octauum la: quod in deo tantum ponitur: & in allelu ia extrema syllaba sonat. Nonum tetragrammatom, quid qu veno onvno id i. ieffabile putant: & hisliteis scribitur lod heth. vau. he. Decimum est Saddai: quod in Exechiele interprstatum ponitur. Ecce singula dictorum decem nominum prae ter secundum & tertium nomen significant virtutes perfectionis & actionis in deo: de qualibet beatus Dio nysius tractat in libro de diuinis nominibus: a quibus & liber ille nomen accepit: & signi singulas perfectiones diuinas intellectas ex creaturis, quarum summam significabat hoc nomen deus: & generale significat hoc nomen Qui est. Nomen tetragrammaton non nisi per inte intelligibile significauit: quae quidem interpretatio non nisi mediatorem exprimit: per quem ad viden dum deitatem prout humanae naturae congruit, nos perducit: per quem modum secundum telligenda, occultari debuerunt. Sicut & illud quid scriptum fuisse dicitur in porta vrb tiquo literis aureis sub talibus characteribus. RR. EEi ex quibus singulis simul ocomniunctis literis nec vox vna nec significatum aliquod colligitur: tres enim consonantes sine vocali nihil sonant nec nuatum tamen fuit percipere potentibus quod non ex interprstatione literarum sicut in praedicto nomine leul: sed ex mentis industria percipiendum, aut potius ex diuina reuelatione talibus characteribus sic ordinatis a deo significatum fuit. Quos Beda presbyter venerabilis cum Romam intrans videret exponendo quid illis significatum fuit, dixisse dicitur versiculum hunc. Regna ruent Romae ferroque focoque fameque. significans singulis literis dictis singula horum vocabulorum: explicans illis literis destructionem Romani imperii significandam fuisse & occultandam: sicut & Apostolus verbis significatis significauit & occultauit eandem aliis: Nisi dissensio venerit primum &c. Et hoc eadem de causa quam Hieronymus in epistola. xi. quaestionum ad Algasiam quaestione. xi. exprimit dicens. Nec vult aperte dicere Roma num imperium destruendum, quod ipsi qui imperant aeternum putant. Vnde secundum apocalypsim loannis, in fratio te purpuratae meretricis scriptum est nomen blasphemiae. i. Romae aeternae. Si enim aparte audacterque dixisset: non veniet Antichristus nisi prius Romanum deleatur imperium, iusta causa persecutionis in orientem ecclesiam tunc exurgere videbatur. Beda autem tempore suo destructionem imperii exposuit solis literarum dictarum characteribus praesignatam, cum dixit. Regna ruent Romae ferroque focoque fameque. Quam per aduersarios suos, praecipue per successores Mahometi: partim Christianorum violentia: quod appellat ferro: partim ignis incendio, quod appellat foco: partim famis afflictione, quod appellat fame, iam destructam videmus in destructione totius ecclesiae orientalis: cuius exemplo multum timendum est de futura per eosdem destructione ecclesiae occidentalis.
⁋ Ad tertium quod nullum nomen diuinum na tum est conuenire alteri quam deo: ergo est proprium quodlibet illorum: Dico quod verum est sub illa ratione qua significat aliquid quod est in deo excellentius quam sit in creaturis secundum simile aut vicinum: & sic per quandam appropriationem, quae cum significat in aliis nominibus, non est proprie appropriata respectu illius quae est in hoc nomine deus: eo quod hoc nomen deus significat summam illarum perfectionum simul, quam significant singula sigillatim, vt dictum est supra. Et sic inter omnia diuina nomina vsitata proprie proprium nomen diuinum est hoc nomen deus.
⁋ Ad vltimum quod non est nomen deo proprium quod non digne congruat deo: & nullum deo digne congruit: Dico quod verum est simpliciter & secundum se: & sic vt dictum est, nullum nomen ei respondet. Quantum tamen ad possibilitatem nostri intellectus proprie inter omnia congruit deo hoc nomen deus: & secundum hoc est proprium nomen eius, vt dictum est.
On this page