Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca Primum arguitur, quod in deo sit ponere affectio nem. Primo sic. in quo est ponere principium, & prin cipiatum. Amor autem est principium & origo omnium affectionum: quia omnis affectio aut est circa bonum vel iam habitum, vt gaudium, delectatio, & huiusmodi, aut circa adipiscendum, vt spes, aut circa malum iam habi tum, vt dolor vel tristitia, aut circa expectatum, vt timor. & circa ambo non est affectio nisi ex amore, quia non possidetur bonum, neque expectatur nisi ex amore: quia propriunem obiectum: nec detestatur aliquis malum habitum, nec refugit expectatum nisi ex amore boni contrarii habiti vel expectati vniversali deperditi. amor autem habet esse in deo, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quid voluntatem expedit in sua actione ponendum est esse in deo: quia ipse habet voluntatem summe expeditam. affectio est huiusmodi: quia in idem tendit cum voluntate recta. Vult enim punire iratus quod vult punire rectus iudex. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam affectiones omnes, passiones sunt absolute: qualem non est ponere in deo secundum superius determinata. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod omnis affectio in creaturis siue naturalis siue animalis siue ationalis de genere qualitatis est in tertia specie qualitatis: quia passio dicitur vel passibilis qualitas. Et hoc quia est causatiua passionis de praedicamento passionis, vel causata ab illa vel media te vel immediate: & hoc vel large accepto nomine passionis ad illam quae est salus & receptio, quae est in na tura rei, & per affectionem: vel stricte ad illam quae est abiectio secundum contrarias dispositiones. Et secundum rationem nominis dicitur affectio quasi affixio. Et est aduertendum, quod affectio dupliciter potest significari: & hoc vel per modum habitus, vel per modum fieri: & in vtroque modo dupliciter, vel vt firma & de difficili mobilis: vel vt cito transiens, & de facili mobilis. Affectio significata per modum habitus est vt dispositio irrationabilitatis, & verecundiae, & huiusmodi, quae disponunt ad affectiones significatas per modum fieri: vt sunt irasci, verecundari, & huiusmodi, quae cum sint innatae aut confirmatae quasi innatae ne de facili amoueantur, cum sunt significatae per modum habitus, neque de facili cessant cum significantur per modum fieri: tunc dicuntur passibiles qualitates. Cum vero insunt a causa transeunte cito, & de facili amouentur cum significantur per modum habitus, nec de facili, neque cito cessant, cum significantur per modum fieri: tunc dicuntur passiones, non passiones de praedicamento passionis: quia illa passio fundatur cum actione in eodem motu aut mutatione siue aliquo se habente per modum alicuius cuius esse consistit in transitu & fieri quid terminatur ad aliquid, vt ad substantiam, quaelitatem, quantitatem, aut vbi, ita quod actio & passio in essentia illius conmunis non dicunt nisi diuersos respectus secundum supius determinata: ita etiam quod numquam est passio partinens ad praedicamentum passionis sine actione, & econverso, siue large, siue stricte sumantur. Affectiones autem non sunt motus, aut mutationes, aut aliquid existens in fluxu aut transitu, neque dicunt respectus fundatos in tali aliquo: sed dicunt aliquod absolutum cuius esse consistit in facto esse vt per se causatum per motum aut mutationem, vt sunt affectiones significatae per modum habitus: aut consequens ad aliquid sic causatum, vt sunt affectiones significatae per modum fieri. Irasci enim vel verecundari totum est simul, & consistit in quodam facto esse manenti ad perseuerantiam alicuius ad quid sequitur, siue mediate siue immediate: quod est per se terminus alicuius transmutationis. Huiusmodi enim affectiones non fiunt nisi ad modum illarum dispositionum quae sunt termini transmutationum, vel quae fiunt in terio transmutationum: vt ad modum illuminationis medii, vel ad modum relationum: & hoc per aliquid in quod sit per setransmutatio. Ad accensionem eni siue inflammationem caloris circa cor, sequitur affectio irascendi siue ira secundum actum aut secundum habitum: quae est dispositio vt de facili quis irascatur secundum actum. & sic de omnibus aliis affectionibus. secundum nullam eni affectionum fit per se alteratio: sicut neque circa habitus animae aut corporis. Si igitur loquamur de affectionibus secundum identitatem rei qua sunt in creaturis: Dicendum quod nullo modo habent esse in deo: sicut neque illa quae per proprietatem transferimus a creaturis ad deum, vt sunt bonitas, sapientia, & huiusmodi: quae non secundum eandem naturam rei attribuuntur deo quae sunt in creaturis: sed secundum naturam supereminentiorem. Propter quod iuxta determinationem beati Dionysii, Deus non est dicendus simpliciter bonus aut sapiens: sed superbonus & supersapiens, & caetera huiusmodi. Vnde si secundum eandem naturam rei aliquid quod est in creaturis trans feratur ad diuina, hoc non potest fieri per proprietatem sed per similitudinem quandam. An autem aliqua affectionum deo per proprietatem sit attribuenda: & quae sic, & quae non: considerandum est secundum regulam supra expositam. Quaecumque enim affectiones de ratione sui nominis defectum aliquem aut rationem imperfectionis important, per proprietatem deo attribui non possunt: sed solum per quandam similitudinem. Quae vero ratione nominis & impositionis eius ad significandum, nullam rationem defectus aut imperfectionis important: nihil impedit quin per proprietatem ponantur esse in deo: quia simpliciter & absolute illa melius est esse ipsum quam non ipsum. Quia igitur nomen affectionis, quantum est de ratione nominis, dicit quandam affixionem & adhaerentiam quasi per quandam compositionem cum eo cuius est, quod nullo modo convenit deo: id circo quantum est de ratione nominis, nulla affectio omnino potest deo attribui. Et secundum hoc dicitur quod affectio ratione generis deo attribui non potest. Si autem loquamur de affectione ratione rei cui nomen imponitur, sic ratione speciei, hoc est secundum quod nomine speciei significatur, affectio quaedam potest deo attribui per proprietatem: & quaedam non. Illae enim quae ratione rei significatae in creaturis rationem imperfectionis aut defectus important, deo attribui non possunt nisi per similitudinem, vt sunt ira, tristitia, quia important cruciatum, & habent malum praesens pro obiecto. Cruciatus autem & malum nullo modo per proprietatem in deo possunt esse. Similiter spes aut desiderium: quia dicunt boni non praesentis expectationem Deus autem nullius boni habet defectum, quia nullum expectat. Similiter timor, quia est respectu mali expectati: quod deo inesse non potest. Similiter poenitentia, quia est respectu mali praeteriti quod deo in esse non potest. Neque inuidia: quia omnibus fauet, & nullius bonum potest ei derogare. Similiter est de ira, & ceteris huiusmodi: quae maxime habent esse in parte sensitiua. Vnde talia si dicuntur esse in deo: hoc solum est metaphorice per similitudinem effectus. Quia enim interdum voluntas ex ordine sapientiae in eundem effectum tendit, in quem & passio siue affectio: quemadmodum iudex punit voluntate tranquilla per iustitiam sicut commotus per iram: idcirco quia deus agit voluntate tramquilla quae nos agimus ex passione, ideo actio sua siue voluntas in talia agendo nominatur nomine passionis. Et hoc modo passiones siue affectio nes praedictae solummodo attribuuntur deo, vt dicatur iratus quia ex ordine iustitiae voluntarie punit. Et similiter misericors, quia miseriis hominum subuenit ad modum: miserentis per beniuolentiam, & sic de aliis. Et per eundem modum attribuuntur ei membra & organa corporis, vt oculus, pes, & manus, quia agit consimilia illis quae per illa organa solent exerceri. Affectiones autem illae quae ratione sui nominis non important defectum aut imperfectionem: neque similiter ratione rei cui nomen imponitur: bene possunt per proprietatem deo attribui siue in nobis pertineant ad partem sensitiuam, siue ad intellectiuam qualis est delectatio, gaudium, & huiusmodi, de quibus erit sermo in quaestione sequenti.
⁋ Quod ergo arguitur primo, quod omnes affectiones sunt in deo: quia fundamentum omnium in ipso est vt amor, Dicendum quod nomen amoris aequiuocum est. Vno enim modo nominat simplicem actum voluntatis: Et est. idem iste amor quod amatio. Alio vero modo nomi nat habitum qui est principium elicitiuum actus volendi, & radix atque origo & fundamentum vir tutum, de quo locuti sumus in quadam quaestione superius. Tertio modo nominat affectionem siue passionem in sensitiua parte, aut per modum habitus, aut per modum fieri significatam. Isto tertio modo est origo omnium affectionum in sensitiua parte. Secundo modo est origo passionum quae sunt in intellectiua parte: quarum quaedam dicuntur passiones tantum, & non affectiones, vt sunt omnes actiones voluntatis & intellectus, siue rationem perfectionis simpliciter importent, vt in intelligere & velle simpliciter dicta, siue rationem imperfectionis importent, vt sperare, desiderare: quorum esse consistit non in fieri, sed in quodam facto esse, non sicut consistit esse actionis aut factionis. Vnde circa huiusmodi non convenit in nobis alteratio per se: quia sunt vt perfectiones rei. Dicere autem alteratum esse recipientem finem & perfectionem, ridiculum est, vt dicit philosophus. vii. Physicorum. vbi dicit Commentator quod cognitio non sit in cognoscente: ita quod pers cognoscens sit transmutata: sed sit quando aliquid aliud transmutatur: sicut est dispositio in omnibus relatiuis. Et dicuntur passio- nes: quia sequuntur per se & immediate passionem de genere passionis quocumque modo fiat: non autem affectiones: quia non se habent ad id cuius sunt, per modum impressionis in illis: sed potius per modum expressionis ex illis. propter quod etiam significant per modum actionis: licet non significant aliquid quod est de praedicamento actionis, aut reducibile ad illud. Quaedam vero sunt passiones, & etiam affectiones, vt sunt gaudium, & delectatio, & huiusmodi, secundum quod sunt in intellectiua parte: quorum esse simpliciter non consistit in fieri sed in quodam facto esse. vnde circa huiusmodi non contingit alteratio per se in nobis sicut neque circa praedicta. Dicuntur tamen passiones: quia sequuntur aliquam passionem in nobis: sed aliter quam praedicta: quia illa sequuntur immediate passio nem illam quae est de genere passionis, qua sit alteratio aliqua: etsi non illa quae est per qualitates sensibiles, nisi a remotis, vt est alteratio per intelligibile receptum in intelligente: ad quam immediate sequitur operatio intelligendi in intellectu: & mediante illa, licet non agente illa, operatio volendi in voluntatetier. Ista vero sequuntur non immediate passionem illam de praedicamento passionis: sed illam quae consistit in facto esse, & sequitur illam. Delectatio enim intellectualis immediate sequitur actum intelligendi & volendi. Quae etiam dicitur affectio: quia se habet ad id cuius est, per modum impressionis ab operatione intelligendi & volendi circa suum obiectum: sed principaliter ab ipso obiecto, vt patebit in quaestione sequenti. Patet ergo quomodo amor est principium quasi secundum genus causae efficientis omnium passionum & affectionum etiam illarum quae important rationem defectus & imperfectionis: qui bene dicitur in deo, licet non illae affectiones vel passiones, eo quod ratione sui nominis aut rei secundum quod nomen imponitur ad ipsam significandam, nullam rationem defectus aut imperfectionis importat: sicut faciunt illa principiata. hoc enim est praecise quare aliquid dicitur esse per proprietatem in deo vel non: non autem natura rei absolutae. Quia si esset huiusmodi causa in principio, simiter & esset in principiato vt procedit obiectio.
⁋ Ad secundum: quod affectiones expediunt actionem: Dicendum quod verum est: vnde propter istam proprietatem affectio quaelibet potius deo esset attribuenda per proprietatem quam non attribuenda. Sed cum aliqua proprietas defectus aut imperfectionis est annexa, illa plus impedit quam multae aliae pos sent conferre. Quia in deo non solum debet esse perfectio omnis: sed etiam debet esse in ipso absque omni defectu & imperfectione annexa.
⁋ Ad tertium: quod omnes affectiones sunt absolutae passiones, quae non possunt esse in deo: Dicendum quod verum est secundum quod habent rationem passionum quae sunt de pra dicamento passionis: aut quae sunt a passione quae est de praedicamento passionis, causatae, siue me diate siue immediate. Quia illa quae est de praedicamento passionis, secundum id in quo fundatur nullo modo potest esse in deo: licet sit in ipso secundum rationem puri respectus quem importat, vt habitum est supra. Secundum vero quod habent rationem passionum quasi causatarum immediate & solummodo a passione quae est de praedicamento passionis secundum rationem tantum: quemadmodum in deo actio intelligendi & volendi quasi sequuntur rationem informationis diuini intellectus a forma suae essentiae: vel causatarum ab ista mediate, sed immediate ab illa quae est velle & intelligere: quae habet rationem actionis & passionis tantum secundum rationem sui respectus tantum: non autem eius super quod fundatur in creaturis, vt sunt gaudium, & delectatio: de istis non est verum, quin bene possint esse in deo: quia nullam rationem imperfectionis penitus dicunt.
On this page