Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum sit scientia una
CIrca tertium arguitur, quod theologia non sit scientia vna. Primo sic. Scientia vna est vnius generis subiecti. i. poster. theologia non est vnius generis subiecti: quia est de illis quae sunt diuersa genere subiecti: vt sunt temporalia & aeterna: & de rebus & signis: & de rebus naturalibus & moralibus: de quibus omnibus natae sunt esse diuersae scientiae: sicut patet in scientiis philosophicis. ergo &c.
⁋ Secundo sic. vnius inquantum vnum vna est scientia. ii. Poste. theologia non potest esse vnius inquantum vnum: cum sit de creatore & creatura: quae nullam vnitatem habent inter se: quia nihil est eis commune: neque substantia neque accidens. vt infra dicetur. ergo &c.
⁋ Contra est, quoniam illud est vnum ad quod omnia alia reducuntur, quae sunt illius generis. secundum philosophum. iiii. Metaphysicae. In genere scientiarum omnes aliae scientiae humanae ad istam habent reduci: vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Xhoc intelligendum quod cum secundum philosophum. iiii. Metaphysicae, in omni genere entis oportet reperire aliquod vnum quod est primum & simplicissimum, & principium & mensura cognoscendi omnium aliorum in illo genere: erit ergo hoc inuenire in genere scientiarum: quod illa quae est prima scientiarum & mensura omnium aliarum: non solum sit vna, sed maioris etiam sit vnitatis & simplicitatis quam aliqua aliarum. Quia cum haec scientia prima sit omnium: & mensura earum: vt infra dicetur: ipsa non solum erit vna sicut quaelibet aliarum: sed maioris vnitatis quam aliqua illarum. Est ergo sciendum quod vnitas scientiae duplex est: quaedam generalis qua quaelibet scientia vna dicitur: alia vero specialis: quae soli illi scientiae debet conuenire: quae prima est & mensura aliarum. Sicut aliqua est ratio vnitatis specialis: quae convenit vni quod est principium nunerorum: alia vero generalis quae convenit cuilibet numero. De primo igitur modo vnitatis scientiae commund scilicet & generali, Sciendum quod nulla scientia dicitur vna propter aliquam vnitatem realem illorum inter se, de quibus scientia considerat. Sic enim nulla scientia esset vere vna: quaelibet enim scientia plura considerat: quae in nulla vnitate reali substantiae aut accntis conveniunt secundum quod medicina considerat corporis humani complexionem, cibaria, digestiones, egestiones, locorum & temporum dispositiones & plura alia huiusmodi quae in nullo reali vno conveniunt: & tamen omnium illorum est scientia vna. Sed dicitur scientia vna communiter: quia habet subiectum vnum vnius rationis. in qua quidem ratione aliquo modo communicant omnia quae scientia illa considerat. Quod intellexit philosophus: cum dixit secundo Post. Vnius inquam tum vnum, vna est scientia, quantuncumque enim aliqua inter se sint diuersa, si rationem vnam induunt quae primo ei quod est per se subiectum scientiae convenit: vna est scientia de omnibus illis per attributionem illorum ad subiectum scientiae: cui primo illa ratio conuenit. verbi gratia: Medicina est de corpore humano vt de subiecto inquantum est susceptiuum sanitatis, quod primo a sanitate denominari natum est: tanquam primum eius susceptiuum: cuius rationem & denominationem suscipit quodlibet aliud quod denominatur sanum in medicina: inquantum ad corpus humanum secundum aliquam rationem sanitatis habet referrii. videlicet aut vt conseruatiuum sanitatis humani corporis sicut exercitium moderatiuum: aut vt effectiuum eius: sicut syrupus vel ligatura: aut nunciatiuum eius, sicut dies cretica laudabilis, aut vt indicatiuum eius sicut pulsus vel vrina, sicut &c. huiusmodi quae omnia sanaldicuntur secundum attributionem ad vnum sub ratione vna. scilicet ad corpus humanum, inquantum est per se subiectum sanitatis & artis medicinae. Et hoc est quod dicit Commentator super. iiii. metaphysicae. Scientiam habent non solum illa quorum est subiectum vnum commune, aut genere, aut specie dictum vniuoce: sed quorum esse attribuitur vni. Et vt dicit ibidem litera philosophi, Tunc cognitio multorum erit plurium scientiarum: cum non fuerit eis aliquod vnum. vbi dicit Commentator. Multa quae sunt multarum scientiarum sunt multa quae non attribuuntur vni. Illa autem quae attribuuntur vni, sunt vnius scientiae. Quare cum theologia sit de vno scilicet de deo, vt de subiecto, sicut infra videbitur, & caetera omnia considerat inquantum se habent per aliquam attributionem ad deum, vel vt a deo, vel vt ad deum, vel quo cunque modo alio recipiendo aliquam rationem esse diuini: ista generali vnitate, quae vnitas attributionis dicitur: ipsa debet dici scientia vna. Loquendo vero de vnitate propria & speciali quae debet convenire scientiae primae quae est mensura aliarum, & quae debet eis esse simplicior, & ideo maioris vnitatis quam ipsae, scientia ista super alias est similiter dicenda vna, & in hoc est ista scientia maioris vnitatis quam sit aliqua aliarum. Vt autem sciamus quom modus iste scientiae isti tanquam mensurae aliarum debeat attribui: Notandum quod inter omnes modos vnius per se: quos tangit philosophus. v. &. x. metaphysicae, ille principa lior est quo aliquid dicitur vnum, cuius totalitas est vna secundum formam & secundum materiam. Secundum formam, quia est vna forma totius simplex & partium. lta quod non distinguuntur partes ad inuicem per formas proprias sub forma totius, neque forma totius diuiditur per diuisionem partium secundum materiam: quia partibus totius contentis sub forma non potest fieri additio vel diminutio toto manente integro. secundum quod corpus caeleste dicitur vnum secundum formam quia est ei vna forma simplex in toto & partibus. lta quod non distinguuntur partes eius adinuicem: secundum proprias formas sub forma totius: sicut contingit distinctio in toto anomoeomero. verbi gratia: Homo diuiditur secundum corpus in caput manus & pedes: quorum quaelibet pars propriam habet formam aliquo modo aliam ab alia. Neque etiam diuiditur forma caeli secundum diuisionem partium. Non enim quaelibet pars caeli caelum est: Sicut in toto anomoeomero quaelibet pars aquae aqua est. Dicitur etiam corpus caeleste vnum secundum formam, quia non potest ei fieri additio vel diminutio in partibus toto manente integro secundum formam. & hoc propter siguram eius circularem, cui non potest fieri additio vel diminutio circulo manente integro. Sicut potest fieri additio vel diminutio lineae rectae manente rectitudine. Et propter ista corpus caeleste dicitur primum & minimum & simplicissimum in corporibus & mensura omnium: corporum, & magis vnum quam quodlibet corpus elementare rectum. Secundum hunc modum vnius vnitate sibi propria inquantum est scientiarum prima & mensura aliorum, patet quod ista scientia vna est, & vnitatem cuiuslibet alterius scientiae excedit secundum totalitatem seu vnitatem formae & materiae. Primo patet in totalitate formae. Est enim ista scientia vna totalitate siue vnitate formae, eo quod est vna forma & ratio totius scientiae secundum quam omnes partes eius cadunt sub consideratione ipsius: quod non contingit in aliqua alia scientia. Considerant enim scientiae philosophicae sub vna & eadem scientia diuersa, secundum proprias rationes & quiditates suas secundum quas abinuicem distinguntur, non solum secundum vnam comnmunem rationem, qua referuntur ad subiectum totius scientiae. Verbi gratia, Naturalis scientia considerat propriam naturam caelestis corporis. in li. cae. & mund. & propriam elementaris corporis simplicis in li. de generatione. & mixti inanimati, in li. muneralium: & mixti vegetabilis in scientia de plantis: & anati anima sensibili, in scientia de animalibus. Non solum autem considerat rationem communem motus & mobilis in ipsis: secundum quam referuntur ad corpus mobile simpliciter: haec autem scientia considerat de omnibus quae considerat: vt infra dicetur: non secundum proprias rationes secundum quas abinuicem differunt: sed secundum communem rationem qua habent rationem esse diuini quo ad deum referuntur. Non enim considerat ignem: vt ignis est in natura & quiditate sua, alius ab aere. Similiter neque aliquod aliorum. Sed considerat ignem & vnumquodque aliorum, inquantum in se habent diuini esse vestigium & effigiem, manuducentes nos suis proprietatibus ad cognitionem diui norum quorum gerunt effigiem, vt in eo quod in igne cognoscimus lucem, ex qua manente sua integritate emanat splendor, cognoscimus quodammodo quomodo in deo ex luce paternae scientiae potest procedere splendor, qui verbum eius est & filius. similiter de quocumque alio, quod ex creaturis cadit in consideratione huius scientiae. Et ex hoc contingit quod quaelibet alia scientia diuiditur partialiter in libros secundum diuersas partes entis quas considerat: vt dictum est de scientia natura- lii. Ista vero nequaquam, sed solum distinguitur secundum diuersos modos tractandi & proponendi scientiam credibilium & agibilium diuinae legis: vt visum est alibi in generali diuisione sacrae scripturae. Etiam in illis scientiis saepius id quod est formale in subiecto scientiae, diuiditur secundum diuisionem partium eius: vt patet in scientia naturali, vbi corpus mobile est subiectum: cuius ratio formalis est esse mobile, & quaelibet pars eius est de aliquo, inquantum est corpus aliquod mobile particulare. Similiter metaphysica est de ente simpliciter, cuius formam recipit quodlibet ens inquantum cadit sub illa scientia, quia considerat de substantia inquantum ens est: similiter de qualitate quantitate, & sic de aliis. Quod non contingit in ista scientia, cuius subiectum deus est: cui soli convenit esse deum: & nulli alteri considerato in hac scientia. Similiter patet quod ista scientia est vna super alias totalitate materiae. Haec enim scientia sic continet sub se omnes partes suas, quod impossibile est eam recipere additionem aut diminutionem partium: vt patebit in sequenti quaestione: quod nulli alteri scientiae convenit. Vnde vnam & eandem scientiam: vt metaphysicam, aut naturalem, diuersi philosophi tractam tes: semper vnus aliquid integritati eius apposuit: quod alter omisit, quod impossibile est fieri in ista scientia. Totum enim quid scibile est pertinens tanquam necessarium ad salutem, in vtroque testamento includitur. Quantum ergo corpus caeleste in simplicitate & vnitate excedit corpus elementare, & figura siue linea circularis lineam rectam: tantum ista scientia diuina omnem aliam in vnitate & simpli citate excedit praeter vnitatem quam habet communem cum aliis scientiis. Et hoc facit vt dictum est vnus modus considerandi omnia in ea sub vna ratione simplicissima & nihil sub propria ratione. Vnde ratione vnitatis sibi propriae conuenit ei antonomatice illud quod dicit philosophus. x. metaphysicae. Vnum secundum formam est quod non habet diuisionem secundum cognitionem. Reuera ista scientia nullam habet diuisionem secundum cognitionem: quia non sub alia ratione considerat substantiam: sub alia accidens: sub alia hominem: sub alia angelum: sub alia caelum: sub alia terram: sed coniter omnia sub vna & eadem ratione: inquantum scilicet esse quoddam diuinum ineis relucet: & per hoc ex cognitione diuini esse in ipso subiecto quod deus est: habent quodammodo cognosci omnia alia ad scientiam istam pertinentia tanquam attributa subiecto. ita quod supruacuum esset sub genere scientiae theologicae diuersas scientias partiales contineri. cum tamen non sit su perfsuum in genere scientiae philosophicae diuersas scientias partiales contineri. EEt hoc ideo contingit, quia aliae scientiae innituntur lumini naturalis rationis, quo solum per se cognoscimus vniuersale abstractum a sensibus: & tanto prius quanto est vniuersalius. propter quod & in qualibet talium scientiarum, oportet quod aliquod vniuersale sit subiectum, & in prima illarum ipsum ens quod est summe vniuersale. Nunc autem ex ratione subiecti vniuersalis, inquantum huiusmodi, non sunt nata cognosci aliqua, nisi secundum rationem vniuersalis existentis in eis, non secundum rationem esse particularis eorum. & ideo nulla vna scientia vniuersalis philosophica sufficit: sed sub ipsa debent esse scientiae parti culares, & hoc diuersae diuersas rationes particulares diuersarum rerum considerantes. secundum quod dicit philosophus in iiii. metaphysicae. Quia per vniuersale vegetabilis non posset homo duci in cognitionem sensibilis. & ideo non potest esse vna scientia particularis vegetabilium & animalium Ilsta autem scientia innititur lumini supernaturali infuso, & hoc ad deum supernaturaliter cognoscendum primo & per consequens alia: econuerso processui qui sit in scientiis philosophicis. In deo autem sunt omnes omnium ratio nes, quo ad omnem modum cognoscendi ipsa. Propter quod sicut ipsa diuina scientia qua deus seipsum cognoscit: est perfecta ratio vnica cognitione cognoscendi omnia alia a se in formis propriis sic & ista scientia de deo quantum est ex parte sui, quae in hoc imitatur modum scientiae diuinae, nata est ducere in cognitionem omnium particularem inquantum ad istam scientiam pertinent. Et ideo sicut si ex cognitione entis simpliciter naturali lumine sufficienter haberi posset cognitio cuiuslibet entis secundum propriam formam naturaliter cognoscendi, non esset nisi vnica scientia philosophica: & superssuum esset plures esse de diuersis partibus entis: Sic ista scientia de deo, quia ex cognitio ne dei in ea lumine supernaturali sufficienter quantum ex ipsa est potest haberi cognitio cuiuslibet entis: vt relati ad deum, & habentis esse diuinum, non est nisi vnica, non solum vna, sed tantum vna vt superfiueret alia. Immo impossibile est aliam esse, sicut impossibile est alium esse deum, vel aliquod ens, quod non habet esse per attributionem ad vnum deum. Et ex hoc patet tertius modus propriissi mus vnitatis huius scientiae, in quo omnem modum vnitatis cuiuslibet alterius scientiae excedit, & ratione talis vnitatis omne scibile quodammodo ad subiectum huius scientiae quod deus est reduci habet. Absolute igitur dicendum quod theologia est scientia vna, i& magis & verius vna quam aliqua aliarum. Nec istam vnitatem in ea statuimus: sed eam ex natura sua ei inesse aduertimus: sicut philosophi scientias quas de rebus naturalibus & argumentationum connexionibus conscripserunt: non eas statuerunt, sed ex naturis rerum animaduerterunt: vt dicit Augustinus de doc. Christi.
⁋ Ad primum in oppositum quod ea quae considerantur in hac scientia sunt diuersi generis subiecti: Dicendum quod etsi sunt diuersi generis subiecti naturae: non tamen scientiae, inquantum vna ratione considerantur, & per attributionem ad idem quaecumque in hac scientia continentur, quantuncumque diuersa sunt, vt dictum est. secundum quod omnia entia quantum cumque diuersa cadunt sub vna scientia primae philosophiae, inquantum omnia sub vna ratioe scilicet entis ea considerat, quae secundum particulares rationes & proprias scientiae particulares considerant, naturalis corpus mobile, arithmeticus nunerum, & sic de caeteris, licet alia & alia attributione hic & ibi. Hic enim sit attributio aliorum omnium ad subiectum scientiae, ibi ad partem subiecti quod est substantia: cui attribuuntur. ix. praedicamenta accidentium.
⁋ Ad secundum quod nulla est vnitas creatori & creaturae, dicendum quod licet nullam vnitatem realem habent, tamen vnitatem similitudinis & imitationis siue analogiae habent, qua crea tura vt vestigium imitatur creatorem, supra quam fundatur ratio communis formalis vnitatis huius scientiae ad omnia quae considerat: sicut omnia obiecta visus quantuncumque diuersa sunt in substantia, rationem tamen vnius obiecti habent inquantum sunt colorata. & ita vnitatem obiectorum in hac scientia propter vnam rationem formalem qua considerantur in ea, sequitur vnitas ipsius scientiae, vt dictum est.
On this page