Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod ista scientia non sit certissima. Primo sic. Theologia est scientia credibilium. Ioan. vl. "Haec autem scripta sunt: vt credatis". aliae scientiae sunt intelligibilium, secundum philosophum in post. Sed scientia credibilium est minus certa quam intelligibilium, secundum quod dicit Hu. id e. suarum sententiarum per. iiii. Ei des est certitudo de rebus absentibus supra opinionem, & infra scientiam. & loquitur de scientia quae est intelligibilium. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Illa scientia est incertissima, in qua maxime contingit errare & dubitare: quia incertitudo est causa erroris. Haec scientia est huiusmodi: cum sit de eis quae maxime remota sunt a nobis. ergo &c.
⁋ In contrarium videtur illud philosophi primo metaphysicae. Certissimae scientiarum sunt maxime primorum. lsta autem scientia est maxime primorum: vt dictum est supra. quid proxima. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc iuxta supra determinata: quod ab eodem causatur scientia de aliquo & scientiae certitudo scilicet veritate ipsius rei scitae: quia sic se habet vnumquodque ad scientiam & cognitionem sicut se habet ad veritatem. ii. metaphysicae. Est enim veritas per se obiectum scientiae inquantum sciens est: & quanto est res scita certior & firmior in sua veritate, tanto certior & firmior nata est de ea haberi scientia: vt dictum est supra. Cum igitur veritas sit quaedam adaequatio rei & intellectus: & quasi mensura vtriusque: comparata ad vtrumque certitudo scientiae potest iudicari vel ex parte rei scitae vel ex parte scientis. Quantum est ex parte rei scitae, dicendum quod huiusmodi scientiae maxima est certitudo: quia res scita in ea firmissima & certissima est in sua veritate, quia aut est ipsa veritas prima, aut innitens firmitati & auctoritati veritatis primae. Cum enim secundum ordinem causarum semper maior certitudo est in causa prima & ex ipsa, quam in secunda vel ex ipsa, quia causa secunda non habet certitudinem nisi a prima: cum ergo certitudo veritatis huius scientiae est in causa prima & ex ipsa, in ipsa tanquam in formali obiecto & primo fidei, ex ipsa tanquam cuius auctoritati omnis veritas credendorum innititur, caeterarum autem scientiarum certitudo innititur solum veritati primorum principiorum speculabilium ex rebus creatis acceptorum, vel in ipsis consistit: Necessarium est dicere quod quantum est ex parte rei scitae ista scientia est certissima, quia est maxime primorum principiorum scientia. & dicit philosophus. i. metaphysicae. quod certissimae scientiarum maxime primorum sunt. Et Augustinus i de Academica describens scientiam dicit, quod certa scientia non solum rebus apprehensis: sed ita incomprehensis constat: vt neque in ea quisquam errare, neque quibuslibet aduersitatibus impulsus mutari debeat, qualia maxime sunt quantum est ex parte sui: ea quae sunt huius scientiae. secundum quod dicit Augustinus xiii. de trinitate. c. pen. Christus de aeternis nobis exhibet infallibilem veritatem. Reuera enim etsi aliquis ex debilitate fidei & intellectus circa veritatem huius scientiae erret aut nutet: hoc non debet facere quantum est ex parte rei scitae. Sicut nullus debet nutare aut errare cir- in primis principiis scientiarum speculatiuarum, quia sunt notissima in sua veritate, licet aliquis male dispositus secundum intellectum ignorando terminos erret aut nutet circa ea. vnde dicit Chryso. super Mat. Recte si manifestis vis credere, inuisibilibus te oportet magis fidem quam visibilibus commendare. Quamquam admirabile satis & magnum sit quod dicitur, tamen verum est: & habentibus intellectum absque vllo ambiguo confitendum. Oculi carnis saepe falluntur etiam in his quae ipsi videntur aspicere: at vero mentis oculus si diuinum lumen accipiat: multo certius ab omni errore prorsus alienus est. Ex parte vero scientis dupliciter contingit scientiae certitudo. vno modo ex parte securitatis de veritate eorum quae continet haec scientia Alio modo ex parte euidentiae in notitia veritatis, quam sciens de scitis ex hac scientia consequitur. Primo modo adhuc ista scientia est certissima scientiarum, quia per habitum fidei securior est fidelis de veritate huius scientiae, & magis immunis ab omni errore, quam sit Philosophus de primis principiis scientiarum speculatiuarum ex habitu de eis acquisito. Et appellatur haec securitas certitudo adhaesionis, quae bene potest esse sine omni clara & euidenti notitia. Quoniam aliqui opinionem solum de aliqua re habentes tanta certitudine aliquando ei adhaerent, quanta illi qui de aliqua alia re habent certam scientiam adhaerent illi. Secundum enim quod dicit Philosophus. vii. Ethicorum quidam opinantium non dubitant, sed aestimant se scire: & nihil minus credunt eis quibus opinantur quam alteri quibus sciunt. Et si hoc contingit in no titia opinionis cui potest subesse falsum, multo magis & in notitia fidei, in qua homo prorsus ab er rore alienus est. vt dictum est in auctoritate Chryso. Hinc dicit Augustinus de vtilitate credendi. Nihil est certius homini sua fide. & Ricar. de Tri. Quotquot veraciter fideles sumus, nihil certius tenemus nisi quod constanti fide tenemus. Loquendo vero de certitudine huius scientiae ex parte euidentiae ipsius notitiae veritatis de rebus scitis ex ea: tunc intelligendum: cum ista scientia sit scientia credibilium & credibile vno modo consideratur vt est sub forma credibilis: alio modo vt est sub specie intelligi bilis, inquantum credibile iam factum est intelligibile: Aut ergo possumus loqu de certitudine huius scientiae in quantum scitur ex ea credibile sub forma credibilis: aut sub forma intelligibilis. Primo modo ista scientia non est certissima ex rei scitae euidentia: quia ei credibile sub forma credibilis semper habet notitiae obscuritatem in aenigmate, non potest habere talem euidentiam qualem habent intellecta lumine naturalis rationis in aliis scientiis. & ideo quo ad hoc aliae scientiae certiores sunt ista. Sed haec incertitudo huius scientiae est incertitudo secundum quid, quia solum proueniens ex indispositione scientis. Sicut enim prima principia scientiarum speculatiuarum quae sunt certissima in sua veritate, alicui male disposito penes intellectum possunt esse dubia: sic infideli propter defectum luminis fidei possunt esse dubia ea quae sunt huius scientiae & cum fide & illustratione luminis superioris possunt omni fideli esse in euidem tia. Vnde sicut quod principia illa sunt incerta alicui est incertitudo eorum secundum quid: sic quod ista scientia sit incerta, quia non in euidenti notitia, hoc est incertitudo secundum quid. Si autem loquamur de certitudine huius scientiae inquantum credibile in ea factum est scienti intelligibile, tunc distinguendum est de euidentia veritatis rei scitae, quod duplex est: quaedam ex ipsa re in se percepta, alia ex medio ali quo acquisita. verbi gratia, aliquis ex medio cognito per linearum extractionem cognoscit euidenter quod anguli trianguli sunt aequales duobus rectis, qui tamen sine illo medio videndo & intelligendo angulos trianguli ex euidentia veritatis rei in se nunquam cognosceret quod aequales essent duobus rectis: Hoc enim non posset scire nisi statim viso quocumque angulo videret cuius proportionis esset ad angulum rectum. Vnde quia sic ex euidentia rei abstracta non potest homo scire veritates conclusionum rerum na turalium, requirit medium per quod iudicet notitiam earum euidentem. Sed si primo modo posset illam immediate accipere, illa multo clarior esset & euidentior: quia media inducta possent esse fallibilia. Aliquando enim credit homo habere medium demonstratiuum, cum tamen non habet nisi topicum. Sed vbi seipsam res euidenter manifestat, minime potest esse deceptio, quia intellectus per se cognoscit veritates ex se euidentes, & circa eas non requirit aliud testimonium, & ideo illorum no titia quae non possunt habere medium demonstratiuum, nec de natura sua habent euidentiam notitiae, vt sunt maxime scientiae naturales, minime possunt habere certitudinem notitiae ex euidentia. Loquem do ergo de certitudine ex rei euidentia in se: dicendum quod ista scientiatur intellectui depurato a peccatorum maculis & nebulis phantasmatum per lumen fidei: & super hoc illustrato dono & lumine intellectus quo credibilia fiunt ei intelligibilia cum manuductione fidei & rationum adiutorio ex rebus naturalibus, bene contingit quod homini sic disposito in vita ista scientia ista sit certissima& certior quam sit aliqua alia scientia: vt quod ex rei euidentia absoluta clarius intelligat quia deus est tri nus & vnus: quam plurimas alias veritates de rebus naturalibus. vnde de inuisibilibus aeternis & permanentibus dicit Augustinus in epistola ad Consen. Inuisibilia intellecta conspiciuntur: ac per hoc & ipsa modo quodam congruo sibi videntur, & cum videntur multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit. Sed iste mo- dus sciendi ex ista scientia paucorum est, et virorum eminentissimorum: quia est maxime primorum & vniversalium remotorum a nobis: & ideo difficillimorum ad cognoscendum: sicut dicit Philosophus primo metaphysicae & secundum quod dicit Augustinus in principio contra epistolam Fundamenti. Ad serenissimam sapientiam pauci spirituales in hac vita parueniunt, vt eam ex minima parte quia homines sunt: sed tamen sine dubitatione cognoscant: caeteram vero turbam non intelligendi viuacitas: sed credendi simplicitas tutissimam tenet. &. lxxxiii, quaestionibus quaestione xlviii. Quae creduntur primo & postea intelliguntur, sunt ea quae in diuinis rebus non possunt intelligi nisi ab his qui mundo corde sunt, quod sit praeceptis seruatis bene viuendo: quae vt dicit Augustius vii. de trinitate. animalis homo non percipit: non enim potest cogitare nisi moles & spatia vel minuta vel grandia volitantibus in eius animo phantasmatibus tamquam imaginibus corporum. ex qua immunditia donec purgetur credat, vt fide scilicet purgetur cor, & aptum fiat ad suscipiendum lumen quo credita intelligat. Et ideo dicitur Esa. 7 Nisi credideritis non intelligetis. Loquendo vero de certitudine ex euidentia rei per medium aliud, cum ea quae proprie sunt credibilia sunt diuina, quae non possunt habere medium prius quia sunt prima, nec posterius, quod sufficienter ad illorum notitiam ducit: quale medium possunt habere creata: Dicendum quod isto modo sciendi ista scientia non est certissima: sed multo sunt certiores philosophicae & maxime mathematicae. Sed ista certitudo cum sit mendicata ab alio, illa autem prior habetur a natura rei ista quae est per medium est certitudo secundum quid respectu illius quae sit ex natura rei in se. Et ideo simpliciter & absolute dicendum quod ista est certissima scientiarum: quia est de rebus certissimis in sua veritate, & ex parte scientis securissima & euidentissima viro spirituali lumine intellectuali illustrato, prout homini in vita ista est possibile. Per haec patent obiecta.
⁋ Quod arguitur primo quod haec est scientia credibilium & ideo minus certa: dicendum quod verum est certitudine euidentiae: inquantum credibile stat in forma credibilis: quia quo ad euidentiam fidei notitia est sub scientia intelligibilium. Certitudine tamen rei & adhaesionis ex parte fidelis scientia fidei bene potest esse certior, vt dictum est: nec quo ad hoc fides est sub scientia: sed supra. Inquantum autem credibile factum est viro spirituali intelligibile, sicut natum est fieri quantum est de se cuilibet nisi sit defectus ex parte sui: hoc modo ex euidentia rei in se haec scientia certior est simpliciter: licet non euidentia mendicata per medium vt dictum est.
⁋ Ad secundum quod in hac scientia contingit facillime errare Dicendum secundum praedicta, quod hoc non contingit ex parte scientiae & rei scitae: sed ex parte scientis: non cuiuscumque: sed male dispositi. Bene enim dispositus per habitum fidei errare non potest: nec esse potest quin sit securissimus in veritate credibilium & immunis omnino ab errore. Bene etiam dispositus per lumen superius intellectuale errare minime potest: quia veritatis euidentia omnino assecurat eum.
On this page