Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus possit dici esse aeternus

CIrca primum arguitur quod deus non possit dici esse aeternus. primo sic. Deus non est id cuius ipse est auctor, quia tale est creatura. sed secundum Aug. li.l lxxxiii qaetionibus deus ipsius aeternitatis est auctor. ergo &c.

⁋ Secundo sic. deus non est id quod est infra eum: quia illud non est nisi creatura. aeternitas est aliquid infra deum, quia dicitur in secunda propositione de causis. Deus est supra aeternitatem. & in Canti. ii. Exo. dicitur. Dns regnabit in aeternum & vltra ergo &c.

⁋ In contrarium est quod dicitur in symbo. Athana. Aeternus pater, aeternus filius, aeternus spiritus sanctus.

⁋ Dicendum ad, hoc quod cum aeternitas dicat durationem in essendo rei aeternae: duratio autem in essendo duo respicit, & terminos essendi quo ad initium & finem, & essendi modum quo ad fuxum & stabilitatem: quaestio ergo de aeternitate dei potest attendi vel per respectum ad termios essendi, vtrum. scilicet deus sit aeternus, hoc est carens principio & fine in suo esse: secundum quod dicit Anselmus in Mon. Vera aeternitas principu finis quod meta carere intelligitur. vel potest attendi per respectum ad essendi modum: vtrum. scilicet deus sit aeternus hoc est hamiens durationem stantem & fixam. secundum quod dicit Anselmus in eodem. Aeternitas nihil aliud est quam essendi incommutabilitas. de quae habitum est in quaestione praecedenti. Quaesitum vero in quaestione ista primo modo, determinatum est in praecedentibus: vbi onsum est quod deus est necesse esse hamens esse ex se per essentiam, & non potens omnino non esse. Vnde quo ad omnem modum patet huius quaestionis determiatio ex praecedentibus, & non restat nisi partractatio. Sciendum igitur quod deus ex hoc quod est purum esse, secundum quod determiatum est supra, habet in se perfectionem omnis entis, vt determiabitur infra: & ideo omnis dispositio quae rationem perfectionis importat inquantum huiusmodi, pura. scilicet ab omni ratione imperfectionis, deo attribui debet. Talis autem dispositio importatur nomine aeternitatis. Idcirco absolute concedendum est quod deus debet dici esse aeternus. Ad intellectum autem assumpti sciendum: quod cum esse dicit actum existendi, & omnis actus existendi ponit durationem in esse circa illud cuius est: ita quod esse & duratio in essendo in diuersis: sunt diuersa secundum diuersitatem eius cuius sunt: necessario sequitur quod secundum diuersitatem rerum est diuersitas modi essendi & durationis in essendo. Vnde & dictum est supra, quod propter rerum diuersitatem quae subsunt enti ens de quolibet vsque ad minima rerum dicitur analogice, & alio modo quam de alio. Nunc autem modus essendi & durandi rei entis per essentiam, quia ipsa est simplex & immutabilis secundum praedeterminata, non potest esse nisi simplex & vniformis sine omni variatione: sicut modus essendi rei entis per participationem: quia ipsa nec omnino simplex est, nec omnino immutabilis, non potest esse nisi variabilis & multi formis: vt debet exponi loquendo de creaturis. Quia sicut rei mobili & transmutabili vel secundum substantiam, vel secundum dispositiones substantiae attribuitur dispositio mensurae: quae modum durationis sibi respondentis importat: cuiusmodi est tempus: Tempus enim nihil aliud est nisi dispositio mensure quae dicit modum durationis essendi in transitu & successione distincte secundum prius & posterius in re mobili & transmutabili existens, vt patet secundum philosophum ex definitione temporis in iiii. Physicae. sicut declarari habet loquendo de tempore: consimiliter & rei omnino permanenti & intransmutabili secundum substantiam & dispositiones substam tiae: cuiusmodi est deus: debet attribui dispositio mensurae quae modum durationis sibi respondentis importet: cuiusmodi est aeternitas. Aeternitas enim nihil aliud est nisi dispositio quae dicit modum durationis es sendi in permanentia & fixione in re fixa & permanenti absque omni transmutatione existens. vt patet secundum Boethium ex definitione aeternitatis quam ponit. v. de consolatione dicens. Aeternitas est intermina bilis vitae tota simul & perfecta possessio. In quae definitione non nisi vniformitatem durationis circa modum essendi quem importat aeternitas, exprimit: quae vt dicit Boethius in fine de consol. clarius nobis ex temporis & temporalium cognitione liquet. In cognitionem enim simplicium oportet nos deuenire ex cognitione compositorum. secundum philosophum in principio Physicae. Sicut ergo in sumendo tempus large & consimiliter motum dicimus omnem creaturam mobilem & temporalem: secundum quod dicit Augustinus viii. super Gen. & in quaestionibus ad Oros. dicit creaturam spiritualem moueri per tempus: eo quod durationem omnimode fixam & permanentem non habet in suo esse: sed quodammodo variabilem & succedentem: eo quod quaelibet creatura quantum est de se continue tendit in non esse: quia de nihilo est, vt declarari debet loquendo de creaturis: quae quidem duratio tempus appellatur: Tempus enim secundum philosophum, est mensura motus secundum prius & posterius: Sic deum dicimus aeternum: eo quod in suo esse habet durationem omnino fixam & permanentem quae aeternitas appellatur, & procedit ex ipsius entis omnimoda intransmutatione in suo esse. secundum quod dicit Augusg. lib. lxxxiiii. qo. Quod immutabile est, aeternum est: semper enim eiusmodi est: quod autem commutabile est, tempori obnoxium est. Non enim semper eiusdem modi est: & ideo aeternum non recte dicitur. Et. viii. de trinitate. c. xix. Non proprie vocatur aeternum: quod aliqua parte mutatur. Inquantum ergo mutabiles sumus, intantum ab aeternitate distamus. Vera autem immortalitas: vera immutabilitas: ipsa est aeternitas. ldem dicit de natura boni. Propter quod dicit Anselmus in mondo. xxiiii. Aeternitas numquam est dissimilis. tempus autem in aliquo est dissimile. Hanc autem similitudinem & vniformitatem describit Boet. per membra definitionis praedictae: excludendo omnem temporalium variationem: appellando etiam omnem creaturam ratione suae variabilitatis temporalem. secundum quod dicit exponendo suam definitionem, sic. Quicquid viuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit: nihil enim est in tpore constitutum: quod totum vitae suae spatium possit amplecti: sed crastinum quidem non apprehendit: hesternum vero perdidit. Quod igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pari ter comprehendit ac possidet: cui nec futuri aliquid absit: nec aliquid praeteriti: id aeternum iure perhibetur. Secundum hanc ergo explanationem primo describit aeternitatem in generali & in summa, ex ratione scilicet subiecti in quo est aeternitas. Ex cuius vniformitate in essendo habet esse cum dicit vitae. Vita enim nominat actum essendi purum: qui excludit omnem variationem & dissimilitudinem in essendo: quia eius contrarium est mors: quae contingit in omni modo variationis: quia omnis variatio mors quaedam est in eo quod variatur, vt praedictum est, quae nullo modo in deo potest cadere vt similiter dictum est. Et ideo esse ipsum quod deus est, propriissime vita appellatur: quia (vt dicit Gregorius super Exe, esse dei est numquam dissimiliter esse. Cum ergo dicit quia aeternitas est vitae, in summa eius vniformitatem omnimodam exprimit: ponendo subiectum in dicta definitione loco generis: per quod in generali omnem variationem ab ipsa excludit. Et tunc per alias particulas quae ponuntur in definitione loco differentiarum, quasi per partes eam describit: excludendo ab ea per illas particulas omnem dissimilitudinem & variationem quae contingit circa tempus ex rerum temporalium variatione. Perfecta enim vniformitas durationis consistit in hoc quod nec est incipiens nec definens: nec diuersum esse habens: nec succedens: nec dependens. Propter primum dicitur aeternitas possessio: quod enim possidetur iam habitum est: nec acquiritur inquantum huiusmodi: & ita haberi non incipit: & significat in aeternitate carentiam principii in duratione essendi circa aeternum: per quod generaliter excluditur omnis duratio essendi quae est circa id quid in creaturis incipit esse de nouo. Propter secundum dicitur interminabilis: quod enim terminari non potest definere esse non potest: & significat in aeternitate carentiam finis in duratione essendi circa aeternum: per quod generaliter excludit omnem durationem essendi periodalem, quae est circa id quid in creaturis desinit esse. Propter tertium dicit tota. Cum enim totalitas partialitati opponitur, quod vere est totum in se continet quicquod naturae suae est, tamquam indiuiduum perfectum totaliter continens in simplici totam naturam suae speciei: & ideo partium sub se multitudinem vel diuersitatem non habet: & significat in aeternitate simplicitatem quae omnino immutabilis est: & excludit omnem durationem essendi pluribus conicatam vt partibus subiectiuis, cuiusmodi est ratio tporis, quae pluribus secundum idem nomen & rationem convenit. Quaelibet enim pers tporis tempus est. Propter quaertum dicitur simul quod enim est simil, cum habet esse sui vnum aliquid, non expectat alid: & significat in aeternitate imptibilitatem quo ad partes integrantes, quae in simplici instanti conti netur existens semper penseops & nihil respiciens praeteritum vniversal expectans futurum, per quod excluditur tota successio quae est in tempore: & fiuxus instantis tporalis. Vnde dicit Boethius de trinitate. c. xi. Tantum inter nrarum rerum praesens quod est nunc, interest ac diuinarum: quod nostrum nunc, quasi currens, tempus facit: diuinum vero nunc permanens atque consistens neque mouens sese, aeternitatem facit. Et Augu. xi. consi. c. xv. Praesens si semper esset nec in praeteritum transiret: non iam esset tempus: sed aeternitas. Quoniam vt dicit Boethius in fine de consolatione, Aeternitatem infinitus temporum motus imitatur: sed quoniam manere non potuit in praesenti, infinitum temporis iter arripuit: sicque factum est vt esse continuaret eundo, cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo. Propter quintum dicitur perfecta: quod enim perfectum est in duratione sua essendi, a nullo dependet in suo esse: & significat independentiam aeternitatis ab alio in suo esse: qua eam semper durare necesse est: & excludit omnem durationem aeui. Quantuncumque enim aeuiterna manent in duratione essendi simplicis aeuitatis: semper tamen in hoc dependent ab vno primo simplici: quod est ipsum necesse esse. Secundum quod dicit. xvii. propositio de causis. Dis virtus cui non est finis, pendens est per infinitum primum quod est virtus virtutum. Et sic patet quod definitio aeternitatis excludit omnes rationes defectibili tatis in duratione essendi aliarum rerum: & includit perfectam rationem in duratione essendi entis aeterni quod deus est: vt solus deus propter suam immutabilitatem vere debeat dici aeternus. Secundum quod dicit Boethius. v. de conso. Deum aeternum esse cunctorum ratione degentium conmune iudicium est.

⁋ Ad argumenta in oppositum: quod deus est auctor aeternitatis: & quod est supra aeternitatem: & quod regnabit vltra aeternitatem: Dicendum quod sicut esse cui nihil latius & communius est secundum praedeterminata verissime convenit deo: & quasi soli deo: per participationem tamen quandam omnibus creaturis convenit: secundum gradum tamen & ordinem: & secundum plus & minus: secundum quod plus & minus appropinunt ad esse dei: sic illa quae sunt deo propinquissima, etiam per quandam attributionem conveniunt quibusdam creaturis: & hoc ei magis approximatis: licet non omnibus: & illis secundum plus & minus inquantum ei magis ape proximantur: vt sunt incommutabilitas & aeternitas. Et sic vita beatorum dicitur vita incommutabilis & aeterna: inquantum diuinae scilicet visioni inhaerentes carent terminatione finis & successione variationis. Dicitur etiam aeternum, quid non subest variationi in esse propter carentiam durationis in essendo: vel ex per te finis tantum: sicut est duratio mundi secundum fidem catholicam. secundum quod dicitur in Psal. Terra in aeternum stat. vel etiam etsi principio caruisset sicut & carebit fine: sicut posuerunt philosophi. Et siue istis modis, siue aliis aliquod aliud a deo aeternum dicitur, cuius Deus ipse est cam, & aeternitatis eius: numquam tamen eiusdem naturae est aeternitas eius cum aeternitate dei: sed participata ab illa: & pro tanto pro quanto immutabilitate participat. Vnde tempus etsi semper fuisset: & semper futurum esset: tamen numquam fuisset aeternitas: quia vt dicit Augustinus xi. de civitate dei. c. vi. si recte discernuntur aeternitas & tempus: tempus sine mutabilitate non est: in aeternitate autem nulla mutatio est. Et ideo si mundus semper fuisset cum deo, & futurus esset: respectu tamen dei non aeternus: sed tporalis dici deberet: quia variabilis est atque mutabilis. Vnde dicit Augustinus de angelis. xii. de civitate dit c. xv. Angeli etsi immortalitas eorum non transit in tpore: nec praeterita est quasi iam non sit: nec futura qua si nondum sit: tamen eorum motus quibus tempora paguntur ex futuro in praeteritum transeunt. Et ideo creatori in cuius motu dicendum non est fuisse quod iam non sit: vel futurum esse quod nondum sit: coaeterni esse non possunt. Talis ergo aeternitatis participatae deus est auctor non suae: quia ipse per essentiam est illa. Et hoc modo ad literam intelligitur dictum Augustinus dicit enim sic. Dem aeternum aeternitate aeternum est. Nam & anima aeternitatem consequi creditur: sed aeterna aeternitatis participatione sit: non ita deus aeternus: sed ipsius aeternitatis est auctor. Hoc idem de pulchritudine & bonitate licet intelligi.

⁋ Et de tali aeternitate, per ticipata. scilicet intelligitur quod deus est supra aeternitatem. Aeternitas enim per essentiam est supra aeternitatem per ticipatam: quia est causa ei: vt dicit Comm. super illam secundam propositionem de causis. Causa prima est supra aeternitatem: quoniam est causatum ipsius. Et per hunc modum etiam est prius illa aeternitate: etsi semper fuisset: & vltra eam etiam est per eundem modum. secundum Anselmus in prosol. c. xx. quid illius dicti triplicem assignat rationem, dicens. Vltra omnia vero quomodo es: qualiter enim es vltra ea quae finem non habebunt: an quia illa sine te nullatenus esse possunt: tu autem nullo modo minus es: etiam si illa redeunt in nihilum: Sic enim quodammodo es vltra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem: tu vero nequaquam: an etiam hoc modo transis omnia etiam aeterna: quia tua & illorum aeternitas, tota tibi praesens est: cum illa nondum habent de sua aeternitate quod venturum est: sicut iam non habent quod praeteritum est:

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1