Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

CIrca quartum arguitur, quod amor in deo sit actus ipse amandi, quia sicut se habet in deo notitia ad actum cognoscendi ex parte intellectus, sic se habet amor ad actum amandi ex parte voluntatis. sed ex parte intellectus notitia est ipse actus noscendi in eius intelligentia, non autem habitus in memoria, neque aliquid aliud in eo. ergo ex parte voluntatis amor ipse erit actus amandi in voluntate: non autem vt habitus vel vt passio.

⁋ Quia autem amor sit in voluntate vt passio siue affectio, arguitur, quia eius con trarum. scilicet odium, passio est & affectio in illo cuius est, & contraria sunt eiusdem generis, non ergo est actio aut habitus.

⁋ Quia autem sit habitus arguitur, quoniam illud quod mouet agentem ad agendum, habitus est in ipso non actus vel passio, quia est vt principium illorum. amor in deo est huiusmodi, vt patet ex dicto Dionysii in fine quaestionis praecedentis. ergo est habitus, non actio aut passio.

⁋ Hic oportet intelligere: in principio: quod cum in genere triplex sit appetitus, scilicet pure naturalis absque omni cognitione: animalis per cognitionem sensitiuam: & rationalis per cognitionem intellectiuam: Quorum primum non est nisi per principium inclinatiuum ad motum: non autem motiuum nisi per accidens: Secundum est per principium motiuum: sed per appetibilis determinationem: Tertium vero est motiuum libere & ex se, sicut patet ex supra determinatis: Sic autem est in essentialiter ordinatis secundum gradus adinuicem, quod quicquid est perfectionis in inferiori & imperfectiori, est & in perfectiori: licet sub ratione eminentiori: quemadmodum vegetabile est in sensibili, & vtrumque in rationali: sicut trigonum in tetragono & tetragonum in petagono: vt determinat Philosophus secundo de anima. Principium igitur inclinatiuum ad motum secundum appetitum pure naturalem non motiuum, est in principio motiuo secundum appetitum animalem: & principium motiuum secundum appetitum animalem: amoto illo quid est imperfectionis in ips scilicet determinatiuo ad motum per appetibile praedictum, virtute est in motiuo secundum appetitum rationalem. Hoc enim principum. scilicet voluntas, secundum quod est natura habet principium inclinatiuum ad motum in se non motiuum: secundum autem quod est appetitus simpliciter, non mouet nisi quasi indeterminate & quasi in habitu: sicut non mouet appetitus animalis priusquam determinetur per obiectum. Secundum autem quod ille appetitus est rationalis, seipsum ex seipso determinat ad actum, solummodo proposito sibi bono per cognitionem in intellectu. Vt in appetitu qui est voluntas, sit tria considerare secundum rationem differetia scilicet principium inclinatiuum, & principium motiuum simpliciter, & rationem qua dicitur ex se motiuum ex qua habet libertatem: vt dictum est supra: cui in nullo derogatur per principium naturale inclinatiuum: licet principium motiuum sit quasi concomitans principium naturale inclinatiuum. Quoniam principium inclinatiuum: eo quod non est motiuum: licet determinet obiectum in quod est mouendum: & hoc simpliciter & in genere: vt bonum sub ratione boni simpliciter: & in illo ad bonum quod est ratio omnis boni: secundum quod verificatur & exponitur illud philosophi, Omnia bonum appetunt: non tamen determinat appetitum ad aliquem motum determinatum in determinatum bonum: quemadmodum determinatur appetitus animalis secundum praedeterminatum modum. Huiusmodi autem principium inclinatiuum sub ratione qua est inclinatiuum & non motiuum, amor est in omni genere appetitus: & diuersificatur secundum diuersificationem appetitus: vt secundum quod sunt quinque modi appetitus, scilicet naturalis, animalis, humanus, angelicus, & diuinus: sic quinque sunt modi amoris: vt patet ex auctoritate Dionysii posita in praecedenti quaestione. Et (vt dicit in eodem) amor est virtus quaedam vnitiua & continuatiua. & non solum vnitiua & continuatiua, sed etiam conuersiua, secundum quod dicit in praecedentibus. Est autem ecstaticus diuinus amor, non finens seipsos esse amantes sed amandorum: vt scilicet amans non maneat ipse amans: sed fiat quodammodo ipse amatus. secundum quod declarat per illud quod dixit Paulus, Viuo ego iam non ego, viuit autem in me Christus: dicens. Vt vere amator & mente excedens, sic inquit, deo non ipsam sui viuens: sed amati vitam vt nimis dilectissimam. Et secundum hoc amor tripliciter habet considerari, praecipue ille qui est cum appetitu rationali, de quo principaliter loquimur. Vno modo inquantum habet vim inclinatiuam voluntatis amatiuae in actum amandi: & mediante actu in obiectum. Alio modo inquantum in ipso actu vnit amantem cum amato. Tertio modo inquantum per vnionem convertit amantem in amatum quodammodo.

⁋ Descendendo igitur ad quaestionem dicimus quod amor consideratus primo modo habet rationem habitus tanquam inclinatiui potentiae ad actum & in obiectum. Vnde dicit Dionysius quod amor mouit ipsum deum ad agendum, vt habetur in fine praecedentis quaestionis. Secundo modo quodammodo habet rationem actus: & est amor idem quod ipsa amatio: quae est actio amandi, sicut lectio est actio legendi. Tertio autem modo habet quodammodo rationem passionis. Convertendo enim amantem in amatum tanquam in summe dilectum, summam concipit delectationem ex praesentia summe delectabilis sibi: & per hoc sit ipsius amoris intensio: & amandi actus. Magis enim amamus quod quasi essentialiter & essentiali amore nobis aliquo genere magis vnitur, aut naturali propagatione, aut familiari conversatione, aut aliquo alio modo. Sed quasi accidentaliter & quasi acci dentali intensione amoris aliquando magis amamus ad tempus quos amamus ex aliqua passione quam illos quos amamus ex naturali propagatione: vel alio modo: licet facilius transit: sicut & transit ipsa passio. Et intenditur sic amor ex passione: quemadmodum si quis esset naturaliter rubeus, ex passione superuenientis verecundiae amplius fit rubeus. Et sic amor dicitur passio propter intensionem quam recipit in se ex passione: sed magis proprie passibilis qualitas siue affectio. Et licet secundum haec amor vno modo possit dici habitus, alio modo actio, tertio autem modo passio: ex se tamen & ex sua natura non habet, quod sit passio, nisi quia in ipso sit intensio ex passione: neque quod sit actio, nisi quia per actionem vnit amantem amato: sed ex se & natura sua habet solummodo quod sit habitus. Vnde quia in deo non cadit passio nisi metaphorice dicta, vt infra videbitur: ideo amor dei in sua essentia intensionem non est natus recipere: neque in deo habet vllo modo rationem passionis aut affectionis nisi extendendo nomen affectionis, sicut ipsum extendit Augustinus, ad nomen habitus. In deo autem quia est vera amationis actio, quodam modo in deo actio potest dici, sicut & in creaturis suo modo: & secundum hoc ab aliquibus amor dicitur primus actus voluntatis: proprie autem neque in deo: neque in creaturis habet aliam rationem quam rationem habitus: & hoc secundum modum quo ratio habitus potest poni in deo, secundum praedeterminata.

⁋ Sed est aduertendum, quod amor vt habet rationem habitus, distinguitur in tres modos amoris, secundum quod respicit diuersos actus amationis quorum est principium inclinatiuum: & similiter in alios tres: secundum quod respicit essentiam ipsius habitus. Primo modo distinguitur in amorem concupiscentiae siue beniuolentiae: & in amorem beneficentiae: & in amorem conplacentiae. Amor primo modo est ille quo volumus bonum alicui. Secundum quem ea quae alicui volumus non dicimus proprie amare sed concupiscere: & illum amare cui bonum desideramus: quemadmodum vult & amat aliquis vinum: & hoc im proprie & per accidens: quia amat ipsum sibi in vsum: & per se amat seipsum. Iste modus amoris non cadit in deo nisi respectu creaturarum quibus vult bonum propter ipsas subiectiue, non propter se, licet per ordinem ab bonum quod est ipse. Amor beneficentiae est ille quo non solum bonum alicui desideramus sed facere disponimus. Et est iste modus similiter in deo respectu creaturarum: & non differt multum a primo. Amore complacentiae volumus bonum alicuius vt est eius, quia in ipso nobis complacet. Et est iste modus verissimus amoris: quia est boni secundum quod est bonum siue secundum quod est honestum, non secundum quod est vtile aut delectabile. & est in deo perfectissimus & respectu sui & respectu creaturarum. Vult enim deus bonum vniuscuiusque secundum quod eius, siue sui, siue alterius: licet bonum alterius vult in ordine ad bonum quod est eius. Secundum vero quod amor respicit aut nominat essentiam ipsius habitus, distinguitur in amorem naturalem, liberalem, & gratuitum. Et est amor naturalis in omnibus entibus iuxta gradum appetitus in eis, vt dictum est: & est etiam in agentibus per voluntatem, principium & origo omnis voluntariae actionis, non cessans inclinare voluntatem in actum volendi bonum: sed indeterminate. dicente Augustino in expositione tituli psalmi. x. Beati quorum. Ipsa dilectio vacare non potest. Quid enim de vnoquoque homine etiam male operatur nisi amor: Vnde iste amor in nobis origo est & fundamen tum amoris liberalis, qui consistit in virtutibus acquisitis: & ex contrario amoris illiberalis & facinorosi qui consistit in vitiis. Vnde secundum quod est principium inclinans ad bonum simpliciter, dicitur Charitas large sumendo charitatem. Secundum vero quod est principium inclinans ad bonum apparens & vt nunc, dicitur libido vel cupiditas. Et est idem in radice naturae. vnde dicit Augustinus ibidem. Purga ergo amorem tuum: aquam fluentem in cloacam, converte ad hortum. Quales impetus habebat ad mundum, tales habeat ad artificem mundi. Non vobis dicitur nihil ametis: absit: pigri mortui detestati miseri eritis. Amate. Sed quid ametis, videte. Amor dei, amor proximi, charitas dicitur. Amor mundi, amor huius seculi, cupiditas dicitur: cupiditas refrenetur: charitas excitetur. Et sic ab amore naturali oriuntur ista duo, quasi duae radices virtutum & operum virtutis: & radices vitiorum & operum vitiorum. Vnde & per distinctionem amoris in amorem qui est in finem: & in eum qui est ad finem, distinguuntur praecepta legis diuinae in praecepta primae tabulae quae pertinent ad amorem dei: & in praecepta secundae tabulae quae pertinent ad amorem proximi. Iste amor naturalis in voluntate dei est vt voluntas est natura: & secundum rationem & ordinem conceptuum nostri intellectus est quasi praeuius actui volendi elicito a diuina voluntate, inclinans ipsum in bonum quod est ipse: in quod ipsa semetipsam libere & quasi eligibiliter mouet volendo & amando seipsum. Et quia est solum principium inclinans non mouens, nihil derogat libertati diuinae voluntatis: immo magis est in firmitatem libertatis. Quae voluntas quasi inclinatur per amorem: & propria quasi electione tenet se immutabili necessitate concomitante in bono amato. In homine autem & in angelo tempore praecedit eius inclinatio in bonum ante omnem actum volendi electiuum elicitum ex voluntate angelica aut humana. Vtrum autem actus volendi non electiuus in angelo praecessit primum actum volendi electiuum uo malus angelus erat obstinatus: & bonus per gratiam confirmatus: de hoc nihil ad praesens. Et quia iste amor inclinat in modum naturae ad vnum vltimum: ideo comparat Augustinus eum ponderi in grauibus & leuibus cum dicit. xiii. libro confessionum capite. ix. Te fruimur requies nostra, locus noster amor illuc attollit nos: corpus pondere suo nititur ad locum suum: ignis sursum, deorsum lapis sua loca petunt. minus ordinata inquieta sunt: ordinantur & quiescunt. Pondus meum amor meus eo feror quocumque feror. Amor autem liberalis in intellectualibus est: & consistit in habitibus virtutum includentibus in se amorem naturalem, sub modo perfectiori inclinans in bonum simpliciter quam secundum quod erat pure naturalis. Et est in homine amor naturalis radix & origo amoris liberalis & omnium habituum virtuosorum: vt sint habitus virtutum nihil aliud quam determinationes amoris naturalis: quibus determinate inclinat ad bonum secundum quod est finis diuersarum virtutum: & per fines proprios ad finem omnium bonorum communem. in quo consistit beatitudo & finis virtutum. dicente Augustino de moribus ecclesiae capite, xv. Non arbitror cum de moribus & vita sit quaestio, amplius esse quaerendum quod sit hominis summum bonum quo referenda sunt omnia nisi quod habere est beatissimum: id autem solus deus: cui haerere non valemus nisi dilectione, amo re, charitate. Quia si virtus ad beatam vitam nos ducit, nihil omnino esse affirmauerim, nisi summum amo rem dei. Nam illud quod quadripertita dicitur virtus, ab ipsius amoris vario affectu, quantum intelligo, dicitur. vt Te perantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur: fortitudo amor facile tolerans omnia propter id quod amatur: iustitia amor soli amato seruiens: prudentia amor ea quibus adiuuatur, ab eis quibus impeditur sagaciter eligens. Sed hunc amorem non cuiuslibet rei sed dei esse dicimus. Et infra. xxiii. Vt nihil aliud sit bene viuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum, a quo existit, vt incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae: vt nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis: nulli alii seruiat, quod est iustitiae: vigilet in discernendis rebus, quod est prudentiae. Et secundum hoc si virtutem ad amorem comparemus, nihil aliud est quam ordo amoris, vel amor ordinatus. Quantum enim ad materiale in virtute & substantiam habitus, virtus non est nisi amor ordinatus: quantum vero ad formale & completiuum virtus non est nisi ordo amo ris. Talis autem amor in deo est: quemadmodum & habitus virtutum. secundum modum superius determinatum. Et quia iste amor secundum diuersas virtutes inclinat ad diuersos fines proprios diuersarum virtutum circa humana bona: in modum eius quod mouetur processiue ad loca diuersa: cuius motus principium, instrumentum pes est ideo Augustinus hunc amorem comparat pedi. Exponens enim illud Psalmi. ix. In laqueo suo quem absconderunt comprehensus est pes eorum. dicit sic. Pes animae recte intelligitur amor: qui cum prauus est, vocatur cupiditas aut libido: cum autem rectus, dilectio vel charitas. Amore enim mouemur tanquam ad locum quo tendimus Amor autem charitatis est virtus gratum faciens, diuinitus infusa: quae est forma caeterarum virtutum diri gens ipsas in vnum finem vltimum supernaturalem modo supernaturali: cum ex se non dirigant in illum nisi modo naturali & humnano. Et talis amor est in deo: immo est ipse deus, dicente loannem. in tertia Cano. sua. Deus charitas est. & in nobis comparatur alis: quia eo ad caelestia volamus.

⁋ Quia ergo arguitur primo quod amor est actio in voluntate: quia notitia est actio in intellectu: Dicendum quod reuera pro actione quandoque sumitur sicut & notitia: vt cum partes imagis in nobis distinguuntur penes illa tria, mens, notitia, & amor. proprie tamen amor non est actio sed amatio.

⁋ Ad secundum quod est i passio: quia eius contrarium vt odium, est passio: dicendum quod odium secundum quod est nomen vitii, passio non est, sicut neque amor, nisi ex annexa tristitia: quemadmodum & amor quandoque dicitur passio ex annexo gaudio vel delectatione.

⁋ Argumentum probans quod sit habitus, simpliciter concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4