Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ratio intelligendi Deum: sit ratio intelligendi omnia alia ab eo
CIrca tertium arguitur, quod ratio intelligendi deum non sit ratio intelligendi omnia alia. Primo sic. Nihil est ratio intelligendi illud a quo habet summam distantiam l& diuersitatem: quia nihil intelligitur nisi per sibi conveniens. sed omne aliud la deo summam distantiam & diuersitatem habet a deo, & ita etiam a ratione intelligendi eius quae est ipse: vt patet ex supra habitis. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Vna ratio intelligendi non est nisi vnius intellecti, sicut non est vna ratio essendi nisi vnius entis: quia eadem vel proportionabilia sunt principia essendi & cognoscendi. secundum philosophum in secundo metaphysiy. deus & creatura non sunt idem intellectum. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Infinitum non potest esse ratio intelligendi finitum: quia inter ipsa nulla est proportio. Ratio autem qua deus intelligitur est infinita, & quaelibet creatura finita. ergo &c.
⁋ Quarto sic. Res non scitur per id quod non est idem sibi: sed separatum ab ea. secundum quod vult philosophus in vii. meta. contra Platonem de ideis ponentem (secundum quod ei Aristoteles imponit) quod essent separatae a rebus: & tamen esset nostra scientia per ipsas. sed quo ipse deus est intelligibilis, est id quod ipse est, separatum omnino ab eo quod est aliud ab ipso. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam ratio intelligendi rem respondet rationi perfectionis eius in esse. Eadem enim secundum philosophum. ii. meta. sunt principia essendi & cognoscendi. Sed ratio perfectionis qua deus perfectus est in esse, est ratio perfectionis omnium in esse: quia in se omnium perfectiones in esse continet. ergo & ratio cognitionis dei: est ratio cognitionis omnium aliorum. ergo &c.
⁋ Quaestio ista omnino necessaria est ad sciendum perfecte intelligibilitatem dei. Sicut enim ad perfecte sciendum esse dei non sufficit scire simpliciter quia deus habet esse: sed & quia esse eius est quodammodo esse omnium aliorum, quia in esse eius continetur omne esse, immo quodammodo est omne esse, vt habitum est ex supra determinatis: Sic ad sciendum intelligibilitatem dei, quom scilicet sit intelligibile quid, non suffi cit scire simpliciter quia sit intelligibilis, & cui sit ratio aliqua vt intelligatur: sed etiam oportet scire, quia ratio intelligibilitatis eius est quodam modo ratio intelligibilitatis omnium aliorum: & quod in eius intelligibilitate contineatur omnium intelligibilitas. immo quod ratio intelligibilitatis in ipso ad intelligendum seipsum sit ratio intelligibilitatis ad intelligendum omnia alia a seipso. Et disponit quaestio ista multum ad quaestionem an intelligens deum intelligit omnia alia ab ipso: & similiter ad quaestionem, an deus intelligendo se, intelligat omnia alia a se.
⁋ Ad quaestionem ergo istam dicendum, quod ratio qua aliquid est intelligibile in se, potest intelligi esse ratio qua alia sunt intelligibilia, quinque modis. Primo, quia ab vnius cognitione dependet cognitio alterius, ita vt cognitio illius haberi non possit quin simul habeatur cognitio istius, & hoc dupliciter. Primo ad modum quo vnum correlatiuorum sine altero intelligi non potest. Secundo, quemadmodum in cognitione sensitiua visus corporalis viso speculo necessario videntur simul res quarum imagines continentur in speculo. Tertio, quia ratio vnius est declaratiua & ostensiua rationis alterius apud intelligentem, quemadmodum in cognitione visus corporalis, visa lucem videntur colores splendentes in luce. Quarto, quia in ratione illius continetur ratio intelligendi istius: quemadmodum specie intellecta necesse est genus cointelligi, quia ratio speciei continet in se rationem generis. Quito, quia per id quo intelligitur vnum, intelligitur & aliud. & iste modus solummodo paertiet ad intentionem propositae quaestionis. Prio enim modo id quo ipse est intelligibilis in se, est ratio intelligendi alia a se, secundum rationem scilicet cuiusdam respectus & dependentiae aliorum a e scilicet inquantum ipse est per se & sufficiens causa aliorum. Cognita autem causa per se & sufficienti alicuius effectus, necesse est simul cognosci & effectum. Secundum enim philosophum in i. phyiti. & in principio poste. tunc scire dicimur vnumquodque, cum causam cognoscimus propter quam res est. Secundo autem modo nequaquam. ipse enim non habet rationem speculi in continendo spe cies aliorum tamquam aliquod aliud a sua essentia: sicut continet res speculum materiale. lpse enim non continet in se rationes intelligendi aliorum tanquam superadditas suae essentiae: quia nulla est dispositio in eo super addita suae essentiae, quia esset accidens ipsi, & faceret compositionem cum ipso, quod est contra supra determinata. nisi extendamus rationem speculi ad id quod continet aliorum perfectiones sub ratione vnius simplicis essentiae, sicut sunt in deo rationes perfectionum omnium entium: vt infra videbitur. Tertio modo ratio qua deus est intelligibilis in se, est ratio cognoscendi siue intelligendi alia a se: non tamen simul intelligendo vtrumque obiectiue, de quo sermo habitus est supra, & de quo nihil ad praesens, vbi debet es se sermo de intelligibilitate dei per essentiam suam tanquam obiectum per se intelligendum. Verum enim est quod nulla veritas intelligitur nisi in ratione primae veritatis. vbi prima veritas in eo quod est ratio intelligendi alia, est proprium intelligibile & cognoscibile cognitione saltem generalissima: vt supra determinatusem. guarto autem modo simiter ratio quae deus est intelligibilis, non est ratio quae intelligibilia sunt omnia alia ab ipso. Non en ratio aliorum per aliquam compositionem continetur in ratione sua: quemadmodum ratio generis continetur in ratione speciei: vt patet ex supra determinatis. Sed de quinto modo intelligitur quaestio ista, ans scilicet deus sit ita intelligibilis quod sit intelligibilitas omnium: & quod ratio intelligibilitatis in ipso non solum sit ratio intelligendi ipsum deum vt obiectum: sed etiam omnia alia ab ipso: vt scilicet sit tale intelligibile, quid natum est actu facere ex se sua ratione intelligere se, & omnia alia a siorum Isto ergo modo dicendum quod ratio qua deus est intelligibilis, est ratio qua intelligibilia sunt alia ab ipso. Ipse enim est tale intelligibile quod intellectum potest mouere ad omnia alia a se intelligenda. & sic est vnum intelligibile ad omnia in actu intelligenda omnium intelligibilitates in se continens: sicut est vnum esse ad omnia alia essenda omnium esse in se continens. Necesse enim est vt dispositio cuiuslibet rei in esse sit sua dispositio in veritate. Et ita sicut deus inquantum ipsum est est primum, est ratio essendi omnia, faciendo omnia quae vult esse per esse suum, continens in se rationes essendi omnium aliorum: sici quantum est veritas prima est ratio intelligendi omnia, faciendo omnia quae vult secum intelligi, continens in se omnes rationes intelligendi omnium: sub esse tamen eminentiori, quam habeat esse in rebus aliis: vt infra dicetur loquendo de dei perfectione. Continet autem rationes illas omnium, non tanquam aliqua multa, vel re, vel intentione, sicut species naturae continent in se rationes generis & differentiae: sed tanquam vnum sim plex in essentia deitatis, quae est vna ratio simplex intelligibilitatis in deo ad intelligendum seipsum. quae etiam vna simplex, est rationes multae & propriae singulorum ad intelligendum omnia alia a se. Et sic beati intelligendo deum, vno simplici intuitu omnem suam scientiam comprehendunt. dicente Augus. xv. de trinitate. c. xvi. Dem scientiam nostram vno simul conspectu videbimus. Quod quia difficile est intelligere, ad huius aliqualem apprehensionem notandum: quod secundum Commen. xii. metaphyhic. intellectus natus est di uidere adunata in esse. ita quod illa quae indiuisa sunt in esse rei, nec potest aliquod eorum esse seorsum sine alio, manente natura rei intellectus potest concipere seorsum vnum sine altero. Quemadmodum binarius qui est in ternario: licet manente ternario seorsum extra non potest esse: intellectus tamen binarium quod est in ternario, seorsum & per se concipit. Simitlicet extra hominem non potest esse seorsum sensibile eius: intellectus tamen seorsum concipit sensibile in ipso existens, praeter hoc quod concipit rationale. Et sic multa existentia in eodem, quae non pabet esse seorsum distincta: abinuicem secundum esse, bene pabet esse distincta seorsum abinuicem secundum rationem intelligibilis, & hoc dupliciter. vel secundum aequedistantiam, ita quod ratio vnius non includit rationem alterius: quemadmodum distincta sunt abinuicem materia & forma: licet secundum esse sunt abinuicem indistincta in composito ex materia & forma. vel secundum gradus & ordinem, ita quod ratio vnius includat rationem alterius, quemadmodum in homine sunt distincta intellectiuum. sensitiuum, vegetatiuum. Includitur enim vegetatiuum in sensitiuo, & sensitiuum in intellectiuo, quemadmodum trigonum in tetragono, & pentagonum in hexagono, sicut vult Philosophus. Primo modo in deo nullo modo cadit aliquarum rationum multitudo: quia illa non est sine compositione ex pluribus re differentibus. Secundo modo multa abinuicem differentia secundum maiorem & minorem diuersitatem possunt intelligi concludi in eodem tripliciter: quia plura tripliciter possunt contineri in eodem secundum ordinem & gradus diuersos differentes secundum esse perfectius & minus perfectum. Semper enim continens perfectioris rationis est quam contentum. Aut enim ratio perfectior addit super rationem minus perfectam aliquid diuersum secundum rem, vel diuersum secundum intentionem & non secundum rem, vel secundum rationem tantum & non secundum rem, neque secundum intentionem. Primo modo in numero maiori continetur multitudo plurium nunerorum minorum: vt in denario nonus, octauus, & sic de aliis. Semper enim nunerus maior addit vnitatem super minorem, & a minori subtrahitur vnitas quae fuit in maiori. Et sic vnitate addita vel subtracta: semper species numerorum variantur: & secundum diuisionem & distinctionem intellectus, in vno numero plures numeri continentur: vt in denario nonus, octauus, & sic de aliis. Talis multitudo rationum intelligibilium omnino non cadit in deo: quia necessario ponit compositionem ex re differentibus. & quid sic est vnum vno modo, est vere multa alio modo: vt habitum est supra. Secundo modo in speciebus entium semper in superiori secundum gradum dignitatis naturae continentur omnes inferiores In hoc enim omnes definitiones rerum & formae quae sunt in eis assimilantur numeris. Nam differentia addita vel subtracta, variat speciem, sicut vnitas addita vel subtracta variat numerum: vt vult Philosophus in viii. meta. Nec isto modo adhuc cadit in deo aliqua multitudo rationum intelligendi: quia talis aliquam compositionem ponit, qualis est in specie ex genere & differentia: qualis nec in deo esse potest: vt patet ex supra determinatis. Sed multitudo rationum intelligibilium secundum rationem intelligendi tantum, cadit in deo: quemadmodum ipse in sua essentia simplicissima habet omnium perfectionum quae sunt & possunt esse rationes: in quibus etiam consistunt rationes ideales, secundum quod cadunt sub ratione diuini intellectus & sapientiae: vt infra patebit.
⁋ Ad primum in oppositum, quod ratio intelligendi alterius debet habere aliquam identitatem cum ipso, qualem non habet deus cum aliquo alio a se: Dicendum secundum supra determinata, quod est quaedam identitas & indistantia secundum essentiam & naturam: quaedam vero secundum imaginationem vel imitationem & correspondentiam quandam. Primo modo debet esse identitas & indistantia in eis, quorum vnum est ratio intelligendi alterius secundo modo iam tacto. & sic ratio intelligendi in deo qua se intelligit, non est ratio intelligendi aliquid aliud a se: quia creatura quaelibet in infinitum distat a diuina essentia, & cum nullo alio a se in essentia conuenientiam habet. Secundo autem modo est identitas diuinae essentiae & indistantia quaedam ad omnem creaturam, quia per ideas suas, & rationes perfectionum sunt omnes quodammodo in ipsa: vt infra dicetur. & hoc modo ratio illa, qua deus intelligit se, est ratio intelligendi omnia alia a se.
⁋ Ad secundum, quod vna ratio intelligendi est vnius intellecti, dicendum quod deus per se est ratio intelligendi solummodo seipsum. sed quia est ratio idealis propria singulorum, cum hoc etiam est ratio intelligendi omnia alia a se. Et ideo determinat philosophus in. xii. metaphysi. quod deus solum seipsum intelligit, & quod alia non intelligit nisi intelligendo seipsum, & ita vt habent esse in ipso, non autem vt in propria natura, quod qualiter debet intelligi, exponi habet cum erit sermo de scientia dei respectu creaturarum. creatura autem vt habet esse in deo non est nisi deus.
⁋ Ad tertium quod ratio intelligendi deum est infinita: ergo non potest esse ratio intelligendi alia a se quae sunt finita: Dicendum ad hoc quod infinitum modo infinito repraesentans non potest esse ratio intelligendi finitum. Modo tamen finito repraesentans bene potest esse ratio intelligendi finitum, quoniam potentia infinita modo finito agens potest esse causa effectus finiti. Per hunc ergo modum ratione infinita qua deus est intelligibilis modo infinito, creatura bene potest esse intelligibilis modo finito. Sub modo enim reprssentandi infinite, plu res modi aut infiniti possunt esse reprsesentandi finite: vt sic vna ratio intelligendi deum sit quodammodo plures rationes intelligendi alia a deo: quemadmodum dictum est in quadam quaestione de quolibet: quod vna idea speciei vnius, est quodammodo plures respectu plurium indiuiduorum sub illa: & vt sic ratio vna intelligendi deum quae intelligit se & alia, sit quodammodo ratione diuersa vt est ratio intelligendi se: & vt est ratio intelligendi alia a se. & vt est ratio intelligendi alia a se, diuersificatur secundum rationem: vt est ratio intelligendi diuersa quae sunt alia a se. Inquantum enim reprssentat totalitatem perfectionis diuini esse, est ratio intelligendi deum. Inquantum vero repraesentat diuersos modos perfectionum creaturarum sub illa totalitate, est ratio intelligendi alia a se.
⁋ Ad quartum, quod separatum ab alio non est ratio intelligendi ipsum, dicendum quod aliquid est ratio intelligendi aliud, Vno modo vt obiectum intellectui, quemadmodum imago in speculo ad cognoscendum id cuius est imago. Alio modo vt ratio intelligendi tantum, & non vt obiectum: quemadmodum species in oculo ad cognoscendum id cuius est species. Primo modo contingit dupliciter. Aut enim obiectum illud intellectus continet in se omnes perfectiones vsque ad intima & minima eorum. Aut solum reprsesentat specificam eorum naturam. Primo modo separatum ab alio potest esse obiectiue ratio intelligendi alia. & sic deus tanquam speculum speculabile visum intellectualiter, est ratio videndi alia, quia alia licet sint separata ab ipso in esse proprio eorum: verius tamen illa habent esse in illo quam in seipsis. Secundo modo separatum ab alio non potest esse obiectiue ratio intelligendi alia. & hoc modo ideae Platonis (secundum quod imponit ei Aristoteles separatae erant a particularibus rerum naturalibus & extra intellectum secundum se subsistentes: vt quiditates & essentiae rerum participatae ab eis solum per formas materi les ab eis impssas materiis, non autem in seipsis, immo quod in seipsis subsisterent inparticipatae, & reprssentaret esse rerum specificum, non proprias rationes earum particulares vsque ad intima & minima. Vnde dicit Philosophus i. vi. neta. contra Platonem. Si bonum illud quod est bonum erit aliud, & sua essentia boni, & animal & essentia animalis, & essentia entis & ens, & illae substantiae sunt priores. Si sunt absoluta abiuicem, quaedam non sciuntur per scientiam, qui dicimus absoluta, si bonum per se non habeat essentiam boni. Scire enim cuiuslibet rei, est scire quid est per essentiam vbi dicit Commen. Si fuerit quiditates rerum non eaedem per se cum rebus: sed absoluta abinuicem, contiget vt ste primae non sint scitae: quoniam non sciuntur res nisi per suas quiditates. & cum suae quiditates fuerit aliae ab eis, n poterunt sciri. Vnde dicit Philosophus in eodem, quod essentia circuli & circulus, essentia animae & anima sunt idem. Res ver totalis congregata: vt iste circulus vniversalialiquid particularium, non habet definitionem: sed cognoscitur vniuer salis ratione aut sensu. Definitio vero totius est & speciei. Materia vero per se non cognoscitur. & hocen si pra expositum. Si autem sit aliquoid ratio intelligendi tantum: sic bene potest esse sepeatum ab intellecto. Est enim aliquando rati intelligendi in intelligente: & res intellecta omnino extra. & de eo vt est ratio intelligendi, non loquitur Philosophus.
On this page