Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Irca Tertium arguitur: quod voluntas dei non sit libera. Primo sic. Voluntas libe ra se habet ad opposita: non sic autem voluntas dei: quia tale non est nisi mutabile quod deo non convenit. ergo &c.

⁋ Secundo sic. gloriosius habetur id quod habetur naturae necessitate quam contrario modo, vt supra declaratum est. Habere autem voluntatem necessariam naturae necessitate, alius modus est habendi quam sit habere eam liberam. Quicquod autem habet deus, hoc habet modo meliori & magis glorioso quia semper quod melius & dignius est, deo attribuendum est, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quoniam voluntas & natura sunt duo principia agendi ex opposito distincta: ad quae omnia agentia reducuntur. secundum philosophum. ii. Physicae. &. vii. Metaph. Esse necessarium, & esse liberum, sunt duo modi essendi contrarii. Cum ergo omne principium agendi quod est natura, sit necessarium, omne principium agendi quod est voluntas, erit liberum. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod singula quaecumque sunt in rerum natura, sicut habent determinatos gradus perfectionum in natura & essentia sua, sic habent determinatas operationes sibi debitas, per quas in fines sibi debitos & proprios ordinantur, & per proprios fines ad finem communem omnium. Aliter enim omnia contingerent casu vel de necessitate ex connexione causarum praecedentium: quod reprobat philosophus. ii. Physicae. Cum hoc enim quod res singulae propriis actionibus tendunt in proprios fines per proprias formas, habent vnum primum motorem communem omnium, quid immobilis manens dat cuncta moueri, a quo formas suas participatas habent, & in cuius motu ad vnum finem communem omnium mouentur: quid est finis intentus ab illo omnium motore. Quod enim inclinatur vel dirigitur in aliquid per principium sibi inditum ab alio, & non per principium, proprium sibi inditum, dirigit ad aliquid determinatum: non tamen in ipsum dirigit nisi vt est intentum ab illo quid illud principium indidit, quemadmodum sagitta virtute sibi indita etiam violenter a sagittario non dirigitur nisi in signum intentum a sagittario, si artificialiter dirigatur. Multo fortius ergo nec in aliquod dirigit virtus impressa naturaliter nisi in id quod est intentum ab imprimente: quia per naturalem impressionem virtutis magis sibi determinat rem quam per violentiam. Haec autem quae sic propriis inclinationibus tendunt in proprios fines, & mediantibus illis ad finem omnium conmunem: licet cum hoc moueantur a primo motore omnium, motus eorum differt a motu illorum quae mouentur ab aliquo extra absque inclinatione, propria, vt sunt illa quae mouentur violenter: quemadmodum graue mouetur sursum vel circulariter. Quae sic enim mouentur ad aliquem finem, solum violenter impelluntur a dirigente absque eo quod a quocumque motore extra consequantur formam aliquam naturalem, per quam illo motu moueantur: & in illum finem inclinentur. Quae autem talem formam consequuntur: & per eam motibus suis ad suos fines proprios tendunt: & per hoc ad finem omnium communem, non dicuntur moueri violenter. Tali autem modo mouentur omnia quaecumque sunt in rerum natura: sed diuersimode secundum diuersas formas diuersarum perfectionum quas in natura & essentia sua receperunt a primo motore, ita quod illa quae consequuntur formam perfectiorem in gradu, digniori modo mouentur in suos fines scilicet magis ex se & minus cum inclinatione alterius Et econtrario illa, quae consequuntur formas inferioris gradus. Vnde illa quae sunt in inferiori gradu perfectionis, & magis distant a perfectione primi motoris, vt sunt illa quae non habent aliquod genus cognitionis, etsi in eis sit principium inclinans illa in suum motum, & dirigens in proprium finem: non tamen est roprie mouens. Propter quod vult philosophus. viii. Physilice. de grauibus & leuibus: quod non mouentur ex se nisi per ccidens, quando scilicet sunt extra loca, propria, in quibus naturaliter quiescunt. Et ideo quod talia mouentur motibus sibi propriis, principium motus eorum pure naturaliter mouet: & vocatur appetitus pure naturalis. Illa vero quae aliquod genus cognitionis habent, ex se mouentur per se: & secundum philosophum sunt diuisibilia in duo: quorum vnum est per se mouens: aliud vero per se motum: vt in eis sit ponere non solum principium inclinans: sed aliquid per se mouens. Sed in istis adhuc est differentia secundum gradus perfectionis formarum quoniam in quibusdam determinatur motus ab appetibili apprehenso: a quo non potest motiuum se diuertere postquam appetibile fuerit apprehensum. & sic mouentur bruta animalia in prosequendo delectabile, & fugiendo triste: vt licet motiuum in eis ex se sit indeterminatum ad hoc vt moueat & non moueat: in quo differt a motiuo in non sensibilibus: postquam tamen fuerit determinatum ab obiecto, non est in potestate eius vt non moueatur, & sequatur delectabile: aut vt non fugiat quantum est in se tristabile. Et tale principium etsi non pure naturaliter mouet: mouet tamen pure seruiliter: & appellatur appetitus animalis seu sensi tiuus: cui motum & finem determinat obiectum sensu apprehensum, sicut in non cognitiuis determinat ipsos principium naturaliter inditum. Nec possunt ista sibi finem aut motum determinare, quia finem & motum sibiipsi determinans, non potest esse nisi cognoscens finem & circunstantias eius: & similiter eorum quae sunt ad finem, & habitudinem illorum ad finem: quod rationis siue intellectus est, & tantum illius, & cuiuslibet rationalis & intellectualis naturae. Et propter hoc solum talia liberam habent ordinationem in motus & in fines: alia autem non, sed solum pure naturalem, vt non cognitiua, vel seruilem vt bruta. Cuius causa & ratio est: quia non cognitiua non habent esse nisi omnino materiale & determinatum per materiam: propter quod forma in ipsis terminata per materiam, & omnino concreta ipsi, nullam habet vim cognitiuam. quia (vt dictum est supra) nihil est cognoscens vel cognitum, nisi secundum aliquam rationem esse immateria lis. Et propter eandem rationem talis forma non inclinatur nisi in vnum determinate. Cognitiua vero, sensiti ua tamen, ideo sunt aliquo modo cognitiua: quia etsi formas habent in materia, tamen contrarietates materiales habent in se reductas ad rationem mediam & proportionem: per quam quodammodo sunt elongata a conditione pure materialium: in quibus non est talis proportio vt possint recipere formas sensibiles materiales praeter materiam ipsorum sensibilium, vt dicit philosophus. ii. de anima. Et propter hoc dicit in fine. iii. de anima quod impossibile est quod corpus animalis sit simplex elementum: quia tactus est primus sensuum, sine quo non est animal: & ipse est medietas calidi & frigidi & omnium aliorum. Dicit etiam quod propter idem ossa, capilli, plantae, & huiusmodi non sentiunt: quia terrae sunt. Et licet sensitiua sicut quodammodo cognitiua sunt: & recipiunt formas rerum sine earum materia: tam cognitiua tamen pers in ipsis quam appetitiua: quia concreta est materiae secundum esse & essentiam: nec recipit cognitiua formas rerum absque materiae conditionibus na turalibus, ex hoc quod recipiunt eas in organo corporaliter: propter quod tam cognitiua quam appetitiua in actu suo determinatur secundum illam formam corporalem, vt appetitus in brutis necesse habet sequi cognitionem vt sicut ex parte cognitiuae nullum habent iudicium nisi secundum conditionem apprehensi: sic & ex parte appetitus nullum habent desiderium nisi secundum illius conditionem. propter quod omnia eiusdem speciei eundem habent modum agendi: & quantum ad regimen cognitiuae: & quantum ad regimen appetitiuae. Vnde sicut ad regimen cognitiuae omnis hyrundo eodem modo facit nidum, & apes fauos mellis, sic omnes habent eosdem motus secundum appetitum: vt quaelibet ouis in fugiendo lupum: & quilibet lupus in persequendo ouem. Cuius ratio non est nisi materialitas ex parte obiecti concepti particulariter & vniformiter in imaginatiua omnium quae sunt eiusdem speciei. Cognitiua vero rationalia & intellectualia, quia sunt formae abstractae omnino per essentiam suam a materia: ideo recipiunt formas omnino abstractas a materia, & a conditionibus materiae: & sic pure sub ratione vniversalis: propter quod neque cognitiua, neque appetitiua in ipsis determinatur in suo opere ad rationem alicuius particularis. Vnde arca existens in mente artificis est absoluta & vniversalis: & abstracta a materia & omnibus conditionibus particularibus, non se habens quantum est ex natura essentiae suae plus ad esse quam ad non esse: neque ad figuram triagularem, vel rotundam, vel aliquam aliam: remanet artifici iudicium rationis de faciendo vel non faciendo: & de sic vel aliter faciendo: & simiter libertas appetitus de eligendo facere, vel non facere, vel sic facere, vel alio modo. Et quo ad hoc appetitus rationalis semper sequitur apprehensionem rationis: & dependet libertas appetitus ex modo cognitionis, & appetitus omnino sequitur cognitionem. Sed hoc verum est de appetitu indeterminato quid est boni simpliciter, & cognitione indeterminata quae est boni in vniversali secundum quod bonum. Sed vlterius quod appetitus determinetur & sit huius boni determinati: de hoc aliqui adhuc dicunt quod sequitur determinationem rationis: ita quod quando sunt circa idem, siue de eodem iudicium rationis & appetitus, numquam possunt contrariari, neque in vniversali, neque in particulari: vt iudicium de vniversali numquam potest contrariari appetitui de vniversali, neque iudicium de hoc particulari appetitui de eodem. Sed quod contrariatur, hoc est quia non sunt de eodem: quia. scilicet iudicium rationis est de aliquo vniversali, cuius contrarium appetitur in particulari: & circa quod iudicium rationis sibiipsi contrariatur iudi- cando non fugiendum in vniversali quod fugiendum iudicat in particulari, vel econverso.

⁋ Sed verius tenendum est ( quod tamen non est hic perscrutandum) quod libertas determinandi appetitum ad hoc particulare, vel ad illud, nullo modo est ex parte rationis: quia habet iudicium liberum: vt necesse non sit appetitum sequi rationem particularem: immo ipse appetitus immaterialis & abstractus seipso habet se deteriare sua electione. & hoc liberius quam ratio seihabe at deteriare suo iudicio. In rationalibus ergo & intellectualibus non deteriatur motus ipsi principio motiuo ab appetibili apprehenso & diiudicato per rationem: sed omnino habet in sua ptante motum, vt non sit ipsi necessarium inclinare secundum deteriationem appetibilis apprehensi secundum quod apprehensum est. Sed quod moueat, & secundum actum in clinet in finem, hoc facit non quia abextra aliquid ipsum violenter impellat, vel abitra naturaliter inclinet, vel seruiliter ducat: sed quia libere & eligibiliter, aut quasi eligibiliter & tamquam domins suae actionis ex seipso hoc velit. Et tale principium mouens appellatur voluntas: quod in se & in suo significato includit appetitum & libet tatem: vt voluntas nihil alid sit quam appetitus liber, vt appetitus sit quasi genus: libertas vero quasi dicituria in significatione & essentia voluntatis. Sed in talibus quae libere & eligibiliter vel quasi, & vt domini suorum actuum mouent & inclinant actus suos in fines, est dicituria appetituum secundum differentiam naturarum. Est enim in aliquo eorum appetitus quid libere & eligibifrvel quasi & inuariabiliter inclinat motum in finem vltimum, ita quod nullo modo praet de cliare a directione in illum. Est & alius in aliquibus eorum quid libere & eligibiliter, vel quasi, sed variabilitur incliat motum in finem vltimum, ita quod aliquo modo praet decliare a directione in ipsum. Et iste adhuc est in duplici genere: quoniam quidam est appetitus in aliquibus eorum quid libere praet incliare motum: si sic variabiliter vt priusquam incepeit motum eligibiliter inclinare in ipsum, praet decliare ab eo: sed postquam coepit inclinare eligibiliter in ipsum vel deuiare ab ipso nequaqua potest de caeto variare motum. Alius vero est qui libere & variabilitur an incliationem & post praet incliare in finem vltimum vel deuiare ab eo. Isto tertio modo est. libertas appetitus in sou hominibus. Voluntas enim in hominibus quia libe re & eligibiliter appetit: excedit in gradu quodam appetitum brutorum: & habet aliquem gradum libertatis infimum tamen, sicut gradus naturae hominium insimus est inter rationalia siue intellectualia. Cum enim voluntas & libertas fundantur in essentia rei, natura inferior libertatem voluntatis naturalitur deb hre in gradu inferiori. Vnde propter inferiorem gradum naturae debilior & infirmior est libertas voluntatis in hominibus inter omnia intellectualia: si & ideo magis variabilu: vt homo statim cum deuenerit ad vsum liberi arbitrii, suo primo actu potest incliare in motum directum in finem vltimum, vel in motum deuiantem ab eo, vtilibere & eligibilitur incliet in vnum vel in alterum. Postquam est homo libere & eligibilitur inclimauerit in vnum motum vel in alterum: quantum est ex natura sua, potest variare motum quousque fuerit confirmatus in bono vel in malo. Vnde penes hoc Damas. assignans diciruriaiter appetitum hominis & brutorum dicit li. ii. c. xx. In irrationalibus fit appetitus alicuius: & confestim ipetus ad opeationem: & aguntur. In omnibus rationalibus entibus ducit magis appetitus quam ducitur. Et in ca. xxix. Irronalia ni sunt libera arbitrio. Aguntur enim a natura magis quam agant. Et ideo non contradicunt naturali appetitui: sed simul appetunt & impetum faciunt ad actum. Hon autem rationalis ens magis agit naturam quam agatur: ideo appetens si quid velit, habet refrenare appetitum vel sequi eum. Et sic voluntas libera dicitur: quia suiipsius gratia mouet: non quia ab alio impellatur, vel incliuetur, vel determinetur: & hoc in genere causae mouentis, quemadmodum secundum philosophum: liber homo dicitur quia est suiipsius gratia, & non ad alterius seruitium ordinatur: & hoc in genere causae finalis. Secundo vero dictorum trium modorum est libertas appetitus in solis angelis. Voluntas enim angelorum eligibiliter & libere appetendo excedit in gradu appetitum hominium, & habet aliquem gradum libertatis super gradum libertatis appetitus hominium: sicut gradus naturae angelorum est super gradum naturae hominium. Vnde propter supiorem gradum naturae angelorum, fortior & firmior est electio, & libertas in an gelis quam in hominibus, & ideo minus variabilis. vt licet angelus an omnem actum quem eligibiliter & libera liter elicit: potest suo actu primo inclinare vel in motum directum in finem vltimum, vel in motum deuiantem ab eo: tamen postquam angelus libere & eligibiliter inclinauit vel in vnum motum, vel in alterum, quantum est ex natu ra sua non potest variare motum quiando quantum est ex ipsa natura angelica ex ordinatione diuinae iustitiae vel proprio delicto exigente obstinetur in malo, si inclinet motum a fine vltio, vel per gratiam confirmetur in bonum, si adiutus gratia inclinet motum in vltimum finem. Et quia fortior & firmior est ista libertas & electio in angelis in hoc quod fortius adhaeret ei quod primo agit, vt de caetero non possit variare: quam sit in hominibus, in quibus debilius adhaeret ei quod primo agit, vt post actum primum possit variare, sicut dictum est: ldeo est quo ad hoc in angelis fortior & firmior est libertas appetitus quam in hominibus. Est enim libertatis infirmitas quod non adhaeret ei cui libere semel statuit adhaerendum. Quod autem in viribus & principiis actiuis fortius est & firmius, hoc est melius. Et secundum Augustinus in eis quae sunt mole magna, id quod est melius est maius. Ideo simpliciter & absolute maior est libertas voluntatis in angelis, quam in hominibus. vt quod voluntas in hominibus post primam electionem & actum elicitum possit variare: & sic sit ad vtrumlibet: & valeat ad opposita: hoc contingit ei non ex voluntatis libertate: sed ex quodam naturali defectu ab illa perfectiori libertate quae est in angelis. Tertio autem dictorum trium modorum est libertas appetitus siue voluntatis in solo deo. Voluntas enim diuina in libere & eligibiliter appetendo siue volendo, excedit super omnes gradum appetitum & voluntatem agelorum: & hent libertatem super gradum libertatis appetitus seu voluntatis agelorum: sicut di uina natura vltra omnem gradum excedit gradum naturae angelorum. vt propterea in infinitum fortior & firmior sit libertas voluntatis in deo quam in agelis: & ideo omnino inuariabilis: vt nullo modo possit incliare in motum alium quam directum in seipsum vt est omnium finis vltimus. Et hoc convenit ei ex firmitate & fortitudine libertatis: propter quod & libertas voluntatis suae summa est: a quae deficit libertas angelorum inquantum aliquo modo variari potest in actione sua & electione, vt pti ex iam dictis. Vnde quia a variabilitate quae voluntas angeli vel hominis declinare potest motum a fine vltimo, procedit potentia peccandi: ideo Anselmus optime dicit in princi. lib. de libe. arb. Nec libertas, nec pers libertatis est peccandi potestas.

⁋ Ad quaestionem ergo dicendum simpliciter & absolute quod diuina voluntas libera est simpliciter & absolute in actu suo volendi, non distinguendo quod libertatem habet in volendo alia a se: quia nulla necessitate vult aliquod illorum: non autem in volendo se: quia habet necessitatem volendi seipsum: secundum quod haec infra debent declarari. immo quia non vult alia a se nisi volendo seipsum, sicut neque scit alia a se nisi sciendo seipsum: vt declarari debet inferius. Et sicut non aliter scit se & alia, sic non aliter vult se & alia: sed aeque libere: quia per voluntatis complacentiam: non per naturae inpetum: nec per obiecti aliquam deteriationem. & hoc quanto diuina cognitio & eius appetitus propter obiecti simplicitatem & abstractionem a matuia, quid est singularis deitas quae a deo cognoscitur & appetitur sub ratione singlaris, excedit cognitionem & appetitum creaturae propter obiecti matialitatem, quid est vniversale abstractum a singlaribus. Ex hoc enim est quasi matiale: & similiter virtutes cognitiuae & appetitiuae per se & primo vniversali sub ratione vniversalis sunt quasi matiales respectu virtutis diuinae cognitiuae & appetitiuae: quae per se & primo non cognoscit nec appetit nisi singlare abstractum omnino sub ratione singlaris, cuiusmodi est ipsa deitas.

⁋ Ad illud ergo quod arguitur primo in oppositum: quod libera voluntas se habet ad opposita: & ita mutabilis est: &c. Dicendum quod sunt quaedam opposita in genere moris: & quaedam in genere naturae. in genere moris secundum philosophum, Bonum & malum non sunt in genere: sed sunt genera aliorum: quia. scilicet sub ipsis omnia ope posita in genere moris continentur: & sunt solummodo virtutis & peccati opea. In genere naturae sunt decen genera praedicamentorum: sub quibus omnia opposita & diuersa & contraria in rerum natura existentia continentur Loquaendo de oppositis primo modo, patet per iam dicta quod de ratione libertatis non est se habere ad opposita: quia posse peccare (vt dictum est) nec est libertas: neque pers libertatis: & voluntas quae sic se habet ad opposita, mutabilis est, cuiusmodoi non est voluntas dei: sed ageli aut hominis tantum, vt patet ex praedictis. Loquendo vero de oppositis secundo modo, voluntas valet ad opposita dupliciter: vel sub ratione incomplexi, vniversl sub ratione complexi. Primo modo de libertate voluntatis est se hre ad opposita: quia de ratione libertatis est posse velle omne volibile. Quicquod autem est res & natura aliqua praedicamenti, in eo quod bonum quoddam est volibile est. Et hoc modo deus immutabiliter volendo se, vult omnem creaturam: quia omnia in natura & essentia sua placent voluntati diuinae: quia vidit deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona. Gene. i. Secundo modo subdistiguem dum: quia quaedam sunt complexiones super quas non cadit nisi voluntas vitiosa, vt super hoc quod est hominem peccare. Aliae sunt complexiones super quaes cadit voluntas absque omni vitio: vt super hoc quod est Sortem currere vel non currere. Complexiones primo modo velle non pertinet ad libertatem, quia sunt in vitio. Sed complexiones secundo modo, quia de se sunt indifferentia & ordiabilia & non ordiabilia ad bonum vltimum, secundum diuersos status rerum, hoc modo se hre ad opposita pertinet ad libertatem arbitrii: & hoc modo deus praet velle hoc vel illud vel ambo, vel neutrum: & hoc sine omni mutabilitate in suo actu volendi: sed solum circa volita, quae sunt exteriora connotata circa actum volendi dei, secundum quod hoc inferius debet declarari. Et cum hoc quod sic voluntas valet ad opposita, de hoc nihil ad voluntatis libertatem: sed ad libertatem arbitrii in voluntate Haec enim inter se differunt multum, vt in patebit quaestione sequenti.

⁋ Ad secundum quod illud gloriosius habetur quod habetur necessitate naturae quam quod alio modo: Dicendum quod ly de necessitate naturae, potest de terminare actum habendi & dicere modum eius: vel rem habitam & dicere modum illius rei. Primo modo verum est: intelligendo scilicet alietatem ex parte modi habendi, illo quod habetur existente eiusdem rationis vtrobi quod secundum modum supra determinatum. Secundo modo non est verum. Vnde sentiendum est quod deus quicquod habet: habet necessitate naturae suae ex parte modi habendi: & hoc est sume gloriosum. Et sic de necessitate suae naturae habet voluntatem omnino liberam: quod est multo gloriosius quam si eam haberet alio modo: & etiam multo gloriosius quam si de necessitate naturae suae haberet voluntatem necessariam necessitate naturae: quod implicaret contradictoria. cum voluntas vt voluntas, libertatem importat: vt patet ex praedictis. Irca Quartum arguitur: quod voluntas dei non sit liberi arbitrii. Primo sic. actus liberi arbitrii est eligere, quod non convenit deo: tum quia electio non est sine consilio quod non est nisi dubitantis quaelis non est deus: tum quia electio secundum Damas. est duobus propositis alteri alterum libere praeferre, quod non convenit voluntati diuinae, quae semper lvult melius. ergo &c.

⁋ Secundo sic. liberum arbitrium quod vult potest non velle, non asic autem deus, quia esset mutabilis. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud Anselmi in principio de libero arbitrio. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi & non peccandi: quippe si haec huiusmodi esset definitio, nec deus, nec angeli qui peccare nequeunt liberum arbitrium haberent, quod nesas est dicere. ltem. i. Corin. xii. super illud: Haec omnia operatur vnus atque idem spiritus, diuidens singulis prout vult: dicit Glos. Ambrosii. de trinitate primo. Pro libero voluntatis arbitrio, non pro necessitatis imperio. ergo &c.

⁋ Ad videndum vtrum in voluntate dei sit libertas arbitrii: cum (vt concessum est) quia in ipsa est libertas: oportet hic primum videre quom se habeat ratio arbitrii ad rationem libertatis: viso ergo in praecedenti quaestione quid dicatur esse libertas in voluntate: hic primo videndum est quid dicatur esse arbitrium. Est ergo sciendum: quod arbitrari est duobus vniversal pluribus propositis per indifferentiam respectu alicuius, alterum alteri praeferre respectu illius. vt puta si duo litigent inter se super aliqua re hambenda, sumitur arbiter: cui committitur a partibus quod definiat & determinet quod quasque illorum debeat hre in re illa: vt quod vnus habeat duas partes: alter vero tertiam: vel vnus vnam medietatem & alter aliam: vel secundum aliquem aliorum modorum possibilium definiendi inter eos: vt sic vnum modum definiendi quaerelam praeferat aliis. & ptans ei sic definiendi commissa vocatur arbitrium. Sed tamul definitio ab arbitro habet fieri duobus modis: quorum vnus potest esse sine altero & conmitti sine altero. Et secundum hoc duplex est arbitrium, & duo sunt modi arbitrandi: quorum vnus consistit in diiudiando quod quisque illorum secundum iustitiam debeat hre: alter vero in praeeligendo quid vni illorum & quod alteri velit tribuere. Primum arbitrium pertinet ad rationem: & est ratio arbiter: quod per opus rationis terminatur: quando inuestigatione & discursu facto per consilium recto iudicio sententiat conclusione practica quid secundum regulam iustitiae quisque illorum debeat in re dicta habere. Quo facto adhuc in arbitrio voluntatis suae est quod vni, & quod alteri assignare velit: quia si omnino purae voluntati suae commissum est arbitrium, non astringitur in suo arbitrio sequi arbitrium rationis: immo potest contrario modo arbitrari si sit iniustus. Et sicut est de arbitrio & arbitro electo in partium discordia ad definiendum inter ipsas: sic est de arbitrio & arbitro in qualibet natura rationali & intellectuali ex natura sibi indito: quod scilicet in omni actione sua arbitrali duplicem habet in se arbitrum, rationem scilicet & voluntatem. Rationis enim est discernere per iudicium quod cui praeferendum est: quod est arbitrari apud ipsam. Et finito arbitrio rationis adhuc restat voluntati suum arbitrium quo potest sequi arbitrium rationis, vel ipsi contrariari libera electione: vt sic arbitrium simpliciter dictum cone est ad arbitrium rationis & ad arbitrium voluntatis. quae in hoc differunt: quod arbitrium hoc est potestas arbitrandi pertinens ad voluntatem, omnino liberum est: quia nec est determinatum ad vnum per aliquod principium naturalis inclinationis: quemadmodum grauia determinata sunt ad descensum neque per rationem obiecti, quemadmodum deteriatur appetitus brutorum: neque est per iudicium rationis, quemadmodum voluntas in sua actione in nullo dependet a ratione, nisi quod ei praeponat obiectum absque hoc quod quicquam patiatur ab obiecto aut alteretur in seipso, vt sic moueatur ab obiecto aliquam impssionem recipiendo in se ab ipso prius quam moueat & agat actionem propriam circa obiectum: quemadmodum mouetur appetitus brutorum, cum determinatur per appetibile prius quam moueat & actionem, propriam agat circa obiectum. Non enim obiectum mouet voluntatem nisi metaphorice: sicut amatum & desideratum mouet amantem & desiderantem: quod est bonitate sua allicere: & per hoc metaphorice sibi attrahere amantem. Immo obiecto voluntati proposito, per simplicem apprehensionem potest ferri in bonum apprehensum an omne iudicium & arbitrium rationis prout vult: & similit completo iudicio rationis. Arbitrium vero pertinens ad rationem, seruile est: & nullo modo liberum: quoniam quo ad actum simplicis intelligentiae omnino est passiua: & determinatur per speciem intelligibilis: vt ipsa praesente in ipsa secundum actum, non potest per ipsam non intelligere, quemadmodum oculus praesente visibili in luce & recta oppositione non impedita non potest non videre. Quo ad actum vero iudicandi de apprehenso simplici intelligentia, seruilis est dupliciter. Vno modo per voluntatem: quia hoc non facit nisi ad imperium voluntatis, quae potest ipsam ad inquirendum conpellere, & ab inquirendo prout vult retrahere. Alio vero modo per medium: inuento enim medio proprio, & per se, non potest ratio non assentire, vel non dissentire quin oporteat eam iudicare & sen tentiare vel arbitrari secundum exigentiam medii. De libero igitur arbitrio quantum pertinet ad voluntatem, dici mus quod nihil est aliud quam libera potestas voluntatis ad eliciendum: hoc est ad aliquod alteri praeferendum: vt nomine arbitrii nihil significetur nisi potestas voluntatis ordinata ad actum eligendi: vt supra rationem pote tiae quae significatur nomine voluntatis, vt ordinata ad actum volendi simpliciter, addat arbitrium determinatio nem actus. Vt sic cum voluntas includit in suo significato duo tantum, vnum tamquam genus, alterum tamquam differentia. scilicet appetitum simpliciter, & libertatem. Voluntas enim nihil aliud est quam appetitus liber, vt dictum est in prae cedenti quaestione. Liberum vero arbitrium includit haec duo in suo significato: & cum hoc ordinem ad actum eliciendi deteriatum. Et sic tria includit in suo significato, vt liberum arbitrium sit liber appetitus ad eliciendum: non tamen proprie tria, sed tantum duo, quae includit in suo significato voluntas: vt sic liberum arbitrium nihil aliud sit quam voluntas, vt dicit Dama. li. iii. c. xiiii. praeter hoc quod appetitus vt cadit in significato voluntatis, dicit respectum ad actum volendi simpliciter. Vt vero cadit in significato liberi arbitrii, dicit respectum ad actum volendi deteriatum quid est eligere. Et est liberum arbitrium nomen potentiae quae est ipsa voluntas: sed solummodo addit deteriationem respectus ad actum determinatum, quid est eligere. Quare cum eligere secundum philosophum. iii. Ethicorum sit actio voluntatis circa ea quae sunt ad finem: & voluntas indifferenter est circa finem, & circa ea quae sunt ad finem, vt scilicet ratio voluntatis distinguatur proprie a ratione liberi arbitrii, distinguendo voluntatem simpliciter dictam in illam quae respicit actum circa finem, quae dicitur voluntas absolute, & in illam quae est circa ea quae sunt ad finem, quae est liberum arbitrium: quod philosophus appellat electionem, quando dicit. iii. Ethicoru quod voluntas est finis: electio vero eorum quae sunt ad finem: Libertas igitur simpliciter in nomine voluntatis simpliciter dictae intellecta, est libertas simpliciter & absoluta respectu cuiuscumque actus voluntatis. Libertas vero expressa in libero arbitrio, est libertas respectu actus eligendi solum. Vt sic, differunt libertas voluntatis & liberum arbitrium voluntatis: quod libertas voluntatis est libertas simpliciter dicta: et est pars voluntatis nomine eius significata, sicut differentia est pers in significato speciei: liberum vero arbitrium includit totam voluntatem quo ad rationem appetitus quid est sicut genus, & libertatis quae est sicut differentia in voluntate: & cum hoc addit determinatum respectum ad actum eligendi: per quem contrahitur libertas simpliciter significata nomine voluntatis: quemadmodum differentia indeterminata in genere subalterno, contrahitur per differentiam determinatam in specie specialissima: vt sic liberum arbitrium sit quasi vna species voluntatis simpliciter dictae, quae est ad actum volendi ea quae sunt ad finem distinctum contra aliam quae est ad actum volendi finem quae continet nomen voluntatis absolute. Vnde has duas quasi species voluntatis expressit philosophus cum dixit quod voluntas est finis: electio vero eorum quae sunt ad finem. Quare cum secundum philosophum cuius est potentia eius est actus & econverso: cuiuscunque ergo voluntas habet esse circa ea quae sunt ad finem, ipsa est liberi arbitrii. Quare cum non tantum voluntas creaturae vt hominis & angeli, habet esse circa ea quae sunt ad finem: sed etiam voluntas dei. secundum quod infra determinandum est loquendo de voluntate dei in respectu ad creaturas & ad volita extra se:

⁋ Simpliciter igitur dicendum est quod voluntas dei est liberi arbitrii: & hoc non respectu suiipsius: sed respectu aliorum a se. Non re spectu sui, quando libere & sponte velit seipsum deus nonnecessario necessitate quasi praeueniente, neque na tura sua determinante, neque etiam intellectu determinante: sed sola necessitate immutabilitatis concomitante, vt dictum est in praecedenti quaestione, & amplius infra dicetur. Sed quia in deo neque in eis qui deum vident aperte per speciem, non cadit electio vera de volendo deum vel alia ab ipso: & hoc ideo quia in deo videtur omne bonum & omnis boni bonum, a quo omne aliud bonum deficit: immo ipso viso nihil potest ei praeferri: sed ipse simplici libertate, & amoris naturalis allectione quasi solus amatur immuta bilis necessitatis comitatione. Respectu autem creaturae & aliorum a deo, est in voluntate dei libertas arbitrii: non solum quia libere & spoteste velit alia a se, & non necessario, necessitate quasi praeue uiente aut subsequente siue comitante: neque etiam iudicio rationis determinante: sed quia velit ea voluntate determinante seipsam, & libere alterum alteri praeferente: eo quod vnumquodque eorum accidentaliter ordinatur in finem, quid est ipse. Veruntam libertas ista arbitrii aliter est in deo, aliter in creaturis: quoniam liberum arbitrium fundatur in natura & essentia rei: qua diuersa existente tamquam eo quod est quasi prius secundum rationem, necesse est variari ea quae in ipsa fundantur. Et consistit ista diuersitas in actione eligendi quam respicit (vt dictum est) liberum arbitrium. Et hoc quo ad duo: quorum primum est quod electio in deo est absque omni discursu consilii praecedentis: sed simplici intelligentia, vt infra dicetur. Electio vero creaturae non est festina, neque simplici intelligentia tantum praecedente: sed cum aliquo discursu post simplicen intelligentiam & actum volendi quid in ipsa fundatur. secundum quod exponi debet loquendo de electione hominum & angelorum. Secundum vero est quod in electione dei per liberum arbitrium tantummodo est diuersitas & variabili tas ex parte ipsorum in quae terminatur actus eligendi, quae sunt eius connotata: non ex parte ipsius actus: quia est ipsa diuina essentia. In electione vero creaturae per liberum arbitrium est diuersitas & variabilitas ex parte ipsorum in quae terminatur actus eligendi: & ex parte ipsius actus existentis in eligente: sed in homine ante electionem & post: in angelo vero ante tantum, vt dictum est in praecedenti quaestione.

⁋ Ad primum in oppositum: quod in deo non est libertas arbitrii, eo quod in ipso non est electio quia neque consilium: Dicendum quod verum est de electione quae procedit ex consilio: quia illa non est festina sed deliberatiua, quod est imperfectionis. Est tamen in ipso electio festina ex simplici intelligentia.

⁋ Ad secundum, quod deus non potest non velle quod vult: quia esset mutabilis: Dicendum quod verum esset si illa negatio negaret actum volendi ratione principalis significati sicut & ratione connotati quemadmodum negat in creaturis. Nunc autem in deo non negat negatio actum eligendi nisi ratione connotati tantum. Quemadmodum enim cum dicitur Sortes non est animal irrationale, vera est propositio: quia totum quod est animal irrationale negatur de Sorte, non ratione totius, neque ratione animalis, sed ratione irrationalis tantum: sic cum dicitur deus vult a. fore, & potest non velle a. fore: totum negatur de deo: non ratione actus quid est velle: sed ratione ipsius a connotati, quia non ex parte actus: sed ex parte connotati soltur modo variabilitas est sine omni variatione dei. Vnde quantum est ex parte sua, eodem actu quo vult a. fore, potest velle a non fore: secundum quod infra magis habet exponi suo loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3