Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum debeat studio suo terminum imponere
CIrca septimum arguitur quod homo studio suo in acquirendo scientiam: terminum aliquando debet limponere. Primo sic. Apo dicit. Non plus sapere quam oportet sapere: sed sapere lad sobrietatem. sed si terminus studio non esset imponendus: numquam contingeret tantum sapere quin plul oporteret sapere. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Prouer. xxiii. super illud Noli laborare vt diteris. G. Scientia. & sequitur in textu. Sed prudentiae tuae pone modum. Non autem esset ei ponendus modus scientiae: si studio terminus non esset imponendus. ergo &c.
⁋ Contra est illud Ecclesi. vi. Eili a iuuentute excipe doctrinam: & vsque ad canos inuenies sapientiam. sic autem facere nunquam esset cessare secundum intentionem sapientis, ergo &c.
⁋ Item Augustinus i. de Academica dicit. Philosophia est a cuius vberibus nulla aetas quaerit excludi. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum ea quae sunt ad finem a fine determinari debent: & studium hominis in quacumque scientia finaliter ordinatur ad inuestigandum notitiam subiecti eius: & eorum quae circa subiectum consideranda sunt intantum protendendum esse studium requirit scientia quaelibet, quousque notitia subiecti & eorum quae circa ipsum consideranda sunt: haberi possint. Notandum igitur quod circa hoc aliter sentiendum est in studio sacrae scripturae & aliarum scientiarum. Cum enim in sacra scriptura studendum est: vt hic proficiendo per fidem circa illa quae traduntur in ea, perueniamus in futuro ad contuendum illa per speciem. In isto autem profectu quanto homo magis procedit: tanto magis proficit: & quanto amplius inuenit: tanto amplius inueniendum sentit. In tali autem studio numquam est cessandum invia: quousque ad terminum apertae contuitionis perueniatur in patria. Idcirco quantum ad studium sacrae scripturae absolute dicendum quod terminus studii in eo ponendus non est, immo dispositus & ordina tus ad hoc semper intentionem proficiendi amplius & amplius in ea habere debet. & hoc maxime ideo quia scibile in ipsa est infinitum: circa quod potest profectus procedere in infinitum. Secundum quod dicit Augustinus super so. par. ii. ser. ix. Diuini cantici vox est. Quaerite dominum & viuet anima vestra, quaeramus inueniendum: quaeramus inuentum: vt inueniendus quaeratur, occultus est: vt inuentus quaeratur immensus est. Vnde alibi dicitur. Quaerite faciem eius semper. Satiat enim quaerentem: inquantum capit: inuenientem capaciorem facit: vt rursus quaeratur implere vbi plus capere coepit: quia cum consummauerit homo, tunc incipit: donec ad illam vitam veniamus: vbi sic impleamur vt capaciores non efficiamur: quia & perfecti erimus vt iam non profciamus. Tunc enim ostendetur nobis quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus non vt fructus inuentionis non sit finis inquisitionis: sed ideo hic semper dicimus quaerendum: ne aliquando hic putemus ab inquisitione cessandum: atque ita quaerendo tendamus: & inueniendo ad aliquid perueniemus: & ad id quid restat quaerendo & inueniendo transimus: quousque ibi fiat finis quaerendi: vbi perfectioni non superest intentio proficiendi. & in sermone. xliii. Spiritus sanctus nunc docet fideles quanta quisque potest capere spiritualia: & in eorum desiderium magis accendit, si quisque in ea charitate proficiat: qua & diligat cognita & cognoscenda desideret. lta vt ea quoque ipsa quae nunc quandoque cognoscit nondum se scire sciat: quomodo scienda sunt in eam vitam: quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cer hominis ascendit. quo sciendi modo si nunc ea vellet interior magister dicere. id est niae menti apire & modostrare, humana infirmitas portare non posset. Vnde dicit Chrysostomus in principio super Matthicrum. Non a pueritia elegi aliquos ad discendum iubentes, certum annorum numerum praefinientes ad consummandum studia virtutum: sed cunctis generaliter aetatibus disserentes. Vnde Origenes in Homilis. quomodo Abraham accepit Cethuram in vxorem: exponens quomodo sancti in extrema aetate vxores duxerant, in typo sapientiae semper conquirendae, dicit sic. Patriarcharum coniugia mysticum aliquod indicant sacramentum. Abraham quamuis esset senex: hoc tamen sciebat quod sapientiae nullus est finis: nec discendi terminum senectus imponit. Sarae dormitio virtutis est intelligenda consummatio: quia vero perfectae & consummatae virtutis est: semper necesse est vt in aliqua eruditione versetur: quam eruditionem coniugen eius sermo diuinus appellat. Accepit ergo senex Abraham vxorem nomine Cethuram. maior enim ad sapientiam sensibus nostris capacitas inest, quando mortificatio lesu circunfertur in corpore mortali. Quanto enim quis carne fessus est: tanto erit virtute robustior: & sapientiae complexibus aptior. lgitur ad tales nuptias per senectam nullus excluditur: immo maturae aetati plus conveniunt. Propter quod dicit Dauid in Psal. Laetetur cor quaerentium dominum & confirmamini: quaerite faciem eius semper. Quod Augustinus exponens. xii. de trinitae in prin. di. Videtur quid semper quaeritur numquam inueniri. & quomodo iam laetabitur & non potius contristabitur cor quaerentium, si non potuerint inuenire quod quaerunt: Et quod inueniri possit dum quaeritur: testatur Esa. cum dicit. Quaerite dum: & mox vt inueneritis eum: inuocate illum. an inuentus quaerendus est: Sic enim sunt incomprehensibilia quaerenda: ne se aestimet homo nihil inuenisse: quin quod sit incomprehensibile quod quaerebat potuerit inuenire. Cur igitur sic quaerit: si incomprehensibile comprehenditur esse quod quaerit: nisi quia cessandum non est: quandiu ipsa incomprehensibilium inquisitio ne proficitur: & melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum: quid et inueniendum quaeritur: & quaerendum inuenitur: Nam & quaeritur vt inueniatur dulcius: & inuenitur vt quaeratur auidius. Secundum hoc accipi potest quod dictum est in Ecclesiastico. Qui me manducant, adhuc esurient: & qui me bibunt, adhuc sitient. Manducant enim & bibunt: quia inueniunt: & quia esuriunt & sitiunt: adhuc quaerunt. Et. ix. de trinitate. in principio. Tutissima est quaerentis intentio donec apprehendatur ila lud quo tendimus: si ea recta intentio est quae proficiscitur a fide. Sic ergo quaeramus tanquam in uenturi: & sic inueniamus tanquam quaesituri. Cum enim adhuc consummauerit homo: tunc incipit: & hoc totum contingit propter scibilis infinitatem. Secundum quod dicit Hila. de trinitate. Incipe: per curre: persiste: etsi non peruenturum: gratulabor tamen profecturum. Qui enim pie infinita pro sequitur: etsi non contingat aliquando: semper tamen proficiet: & reuera saltem in futuro attinget. Secundum quod dicit Augustinus de bono perseuerantiae. Bonae spei est homo, si eum sic perseuerantem dies vltimus huius vitae inuenerit: vt adiiciantur ei quae proficienti defuerint: & perficiendus quam puniendus potius iudicetur. Vnde de profunditate huius scientiae & infinitate scibilis in ea, dicit Augustinus in epistola ad Volusianum. Tanta est Christianarum profunditas literarum &c. vsque ibi. Cum consummauerit homo: tunc incipit: longa est auctoritas, sed communis. Vnde Origenes exponens illud quod dicitur de lsaac. Gen. xxv. Habitauit iuxta puteum nomine viuentis & videntis. Intelligentibus, inquit, grandis est ista benedictio: qui potest singula quae in lege & prophetis sunt scire, & intelligere: ille habitat ad puteum visionis. Magnam benedictionem accepit lsaac vt habitaret ad puteum visionis. Nos quando satis mereri poterimus: si forte transitum habere possimus per puteum visionis: certe si non potero omnia intelligere: assideo tamen scripturis diuinis: & in lege dei meditor die ac nocte: & omnino numquam desino inquirendo: discutiendo: certe quod maximum est orando: & ab illo poscendo intellectum qui docet hominem scientiam, videor & ego habitare ad puteum visionis. Tu ergo si semper perscruteris propheticas visiones: si semper inquiras: si semper discere cupias: haec mediteris in his permaneas: percipis & tu benedictionem a domino: & habitas apud puteum visionis: & dominus aperiet tibi scripturas. In caeteris autem scientiis studio terminus ponendus est. Cum enim (vt dictum est supra) in aliis scientiis studendum non est nisi inquantiaem vtiles sunt: & (vt infra dicetur) intantum vtiles sunt inquantum ad hanc sacram scripturam proficiunt: In tantum ergo studendum est vnicuique in aliis scientiis: inquantum ex hoc profectum poterit habere studendi consequenter in sacra scriptura: ne nimium immorando in aliis in illis tempus consumat: per quod fructuosius in ista proficere posset, etiam si quis illis intendat: vt ad istam scientiam veniens amplius & pluribus proficiat: cum residuum temporis vitae suae ad capiendum ea quae sunt huius scientiae non sufficiat. Ridiculum enim est vt dicit Augustinus in epistola ad Dioseorum, cum propterea multa superssua didiceris: vt tibi aures hominum ad votum prae- parentur: ipsa necessaria non tenere: quibus superslua praeparaueris: & dum occuparis vt discas vnde facias intentos nolle, discere quod infundatur intentis. Et Augustinus de vtilitate credendi. Iintelligere superfsua fortasse non nocet. Sed fortasse discere nocuit: cum tempus necessariorum occupa rent Et permittit tamen deus curiosos diutius in illis immorari scientiis: ne tempore illo implicent se deterioribus. secundum quod dicitur Ecclesi. iii. Vidi afflictionem quam dedit deus filiis hominum: vt distendantur in ea. cuncta enim bona in tempore suo, & mundum dedit disputationi eorum. Vbi dicit Glos. Propterea dedit deus in praesenti etiam peruersorum dogmatum magistros: concessit occupationem: ne mens eorum ociosa torpesceret. Deus enim fecit omne bonum quod fecit. Sed in tempore suo bonum bonum est: numquam vlterius quam opus est. Et ideo Augustinus loquens de studio scientiarum secularium, dicit ii. de doc. Christ. In doctrinis quae apud gentes inueniuntur, in omnibus tenendum est nequid nimis. Et de ordine. L. ii. Talis eruditio si quis ea moderate vtatur (Nam nihil magis quam nimium formidandum est) talem philosophiae militem mittit: vt ad summum illum modum vltra quem requirere aliquid nec possit, nec debeat, nec cupiat, perueniat. Reuera opus est cauere in studio scientiarum philosophicarum ne quid nimis: quia vt ostendit secundo de doc. Christiana plurimum accidit vt facilius homines res assequantur propter quaes assequendas ista discuntur: quam talium praeceptorum nodosissimas disciplinas & spinosissimas. Et tamen (vt ipse subdit ibidem) quandoque miseros magis in his omnibus ipsa spectamina veritatis delectant saepe. De quibus dicit Chrysostomusi. is. super Matth. Plerique totos dies peragunt. propter illam occupationem vanissimam: & multa detrimenta patiuntur: & cum omni diligentia quod audierint memoriae commendant: eaque ad animi sui perniciem infixa custodiunt. His vero vbi loquitur deus ne exiguum quidem tempus patienter expectent. Vltim. scilicet senectutis: quod tamen vtile esset multum Secundum quod dicit Augustinus ad Hiero. Ad discendum quod opus est: nulla aetas sera videri potest: quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam quae doceant ignorare.
⁋ Ad primum in oppositum: non plus sapere quam oportet: Dicendum quod semper oportes plus: non tamen plus quam oportet: Sed ponere prudentiae nostrae modum, vt dicit secunda ratio. & hoc sit semper pie secundum regulam fidei quaerendo, non transgrediendo terminos quos posuerunt patres nostri: vt dicitur Prouer. xxiii. vnde post illud Prouer. xxiii. Prudentiae tuae pone modum: statim sequitur. Ne erigas oculos tuos. Glos. mentis. Ad opes quas non potes habere. Gl. diuinitatis perscrutandas: quia, caelestibus tantum ouibus patent.
On this page