Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum modus tradendi theologiam debeat esse multiformis an uniformis

Irca primum arguitur primo, quod modus huius scientiae debeat esse multiplex non vniformis. Primo sic. He. i. Multifarie multisque modis olim deus loquens in patribus. haec est locutio huius scientiae, quae respicit modum tradendi eius. Multiplex ergo est modus tradendi hanc scientiam non vnicus.

⁋ Secundo sic. Ephi ii. dicitur. lnnotescat principibus & potestatibus per ecclesiam multiformis sapientia dei. sed non innotescit esse talis nisi ex modo traditionis eius. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quoniam modus scientiae debet esse proportionalis auditori: quia aliter non instrueret & materiae: quia aliter non congrueret. sed ingenio carnali cui proponitur lac fidei in auctoritate scripturae, magis est proportionalis modus vniformis quam multiformis: quia vniformi facilius instruitur: & multiformi amplius confunditur: quia in paucioribus via magis. materiae similiter magis congruit modus vniformis quam multiformis, quoniam ipsa est maximae simplicitatis & vniformitatis, vt dictum est supra de vnitate huius scientiae. ergo &c.

⁋ Dicunt aliqui, quod modus scientiae huius in tradendo eam debet esse multiplex, tum propter dei sapientiam multiformem quae tradi debet in hac scientia, tum propter multiformen statum hominum quibus debet ista scientia congruere. Cum enim (vt dicunt) qui instrui possent vna via & vno modo, alia via & alio modo instrui non possent: sed diuersi diuersimode de diuersis: ita quod modus congruus vni non est modus congruus alteri: necessarium est vt modus huius scientiae multiplex sit. Et distinguunt modos istos penes hoc: quod sacra scriptura aliquando praecipit, aliquando prohibet, aliquando permittit, aliquando consulit: aliquando minatur, aliquando promittit, aliquando terret, aliquando hortatur, aliquando reuelat arcana, ali quando recitat facta & caetera huiusmodi: vt secundum hoc modus scripturae alicui sit praeceptiuus: alicui pro hibitiuus: alicui vero permissius &c. huiusmodi. Dictum istorum manifestum est deficere & in re dicta: & in ratione dicendi. In re dicta, quod scilicet modus scientiae huius sit multiplex, ex eo maxime quia alicui praecipit: & ideo praeceptiuus: alicui prohibet: & ideo prohibitiuus, & caetera huiusmodi: quia ista diuersitas non est ex parte modi tractandi hanc scientiam siue tradendi: sed maxime est ex parte materiae quae tractatur in ipsa. secundum quod alibitra dit praecepta, alibi prohibita, alibi proponit terrenda, alibi speranda & caetera huiusmodi. Vnde si propter ista modus scientiae huius posset dici multiplex: & modus cuiuslibet alterius scientiae eodem modo posset dici multiplex secundum diuersas partes materiae quas tractat, quod non oportet: quoniam idem modus tractandi scientiam bene potest esse tractando diuersas materias siue terrendo siue prohibendo & caetera huiusmodi. secundum quod idem modus tractandi ratiocinatiuus siue argumentatiuus est in diuersis scientiis philosophicis secundum diuersas materias quae tractantur.

⁋ In ratione autem dicendi deficit dictum illorum. licet enim multiplex sit dei sapientia & multiplex hominium status: non tamen secundum hoc debet esse multiplex modus huius scientiae. Non propter multiplicitatem sapientiae dei: tum quia vnus modus tractandi cuilibet sapientiae dei potest applicari: etiam si in diuersis partibus scientiae diuersus modus sapientiae dei tractaretur, vt alicubi sapientia qua praecipit, alicubi sapientia quae prohibet, & caetera huiusmodi vt dictum est: tum quia hic non tractatur multiplex scientia dei, de vna hic, alibi de alia: sed quasi in quolibet sermone huius scientiae secundum multiplicem sensum & expositionem habetur multiplex scientia dei, vt infra dicetur. Similiter neque propter multiplicem sta tum hominium debet esse multiplex modus huius scientiae: tum quia alicubi deberet tunc esse scientia ista tradita vni statui, hominum alicubi alteri: & non tota vbique & sic non vbique tota omni statui hominum, proponi deberet: quod falsum est, vt infra patebit. Quare cum tota vbique: cuilibet statui hominum consideranda pro ponitur, propter diuersos status hominium nullo modo debetdici istius scientiae modus esse diuersus, vt saepius quam libet snimam vnam diuersimode oporteret tractari: quod est absurdum.

⁋ Aliter igitur dicendum quod cum ista scientia sicut & quaelibet alia non sit tradita nisi vt ab homine ad cuius opus tradita est sciatur. secundum quod dicit Apostolus Ro. v. Quaecumque scripta sunt ad nostram doct. scrip. sunt. & Augustinus specialiter de ista scientiae dicit super loannem. ser. ii. Ante omnia conari debemus vt sciamus verba dei, quare enim dicta sunt nisi vt sciantur: necessarium est quod modus tradendi huius scientiae sicut & cuiuslibet alterius sit conformis modo sciendi, vt tali modo tractetur quo competentius ab homine sciri possit. De modo autem sciendi in scientiis dictum est supra, quod attenditur & ex conditione materiae & ex proprietate ipsius scientiae & ex dispositione scientis. Materia huius scientiae, vt infra dicetur, est rerum vniuersitas tam in opere creationis quam iterum factionis. Proprietas vero huius scientiae est struere fundamentum spiritualis aedificii in eis quae sunt fidei. Dispositio vero scientis est varietas status hominium quo ad intellectum & quo ad affectum ad percipiendum ea quae sunt huius scientiae. Quia ergo non valet haec scientia de singulis quae pertinent ad materiam huius scientiae tractare singulariter & distincte: & prout diuersis statibus hominum diuersimode competit ea quae sunt fidei infinuare: modus proprius & competens huic scientiae est: non vt singula pertinentia ad hanc scientiam seorsum tractentur, prout diuersis diuersimode congruunt: & eos diuersimode & de diuersis in fide informare possunt: sed debet esse talis vt sub vno & eodem sermone contineantur diuersae sententiae de diuersis materiis & diuersis credendis, diuersis statibus diuersimode congruentes: vt qui amplius capere non potest, contentus sit superficie literae: qui vero amplius capere potest, secundum gradum sui profectus perquirat sub litera intelligentiam spiritualem. Et hoc est quod di cit Augustinus ii. confes. approbando modum tradendi sacram scripturam, quo ad scripturam Moysi & specialitur quo adlibrum Geneseos, quid etiam generaliter pertinet ad totam scripturam, dicens sic. Ego deus meus non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo quam mihi optarem abs te dari muneris, si tempore quo ille natus fuissem, eiusque loco me constituisses, vt per seruitutem cordis ac linguae meae literae illae dispensarentur quae tanto post omnibus gentibus essent profuturae: & per vniuersum orbem tanto aucto ritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum superarentur snimae. Vellem quippe si tunc essem Moyses: & mihi abs te liber Geneseos scribendus adiungeretur: talem mihi facultatem dari: & eum texendi sermonis modum, vt neque illi qui nondum queunt intelligere tanquam excedentia vires suas dicta recusarent: & illi quid hoc possent, quamlibet veram sententiam cogitando eam non praetermissam in paucis verbis famuli tui reperirent: & si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset. Sicut enim sons in paruo loco vberior est, pluribus riuis in ampliora spatia fiuxum ministrat, quam quilibet eorum riuorum qui per multa loca ab eodem fonte deducitur: ita narratio dispensatoris tui pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, vnde sibi quisque verum quod de his rebus potest hic illud ille aliud per longiores loquelarum anfractus trahat. Vnde falsissimum est illud quod aliqui solent dicere, quod modus scietiae huius debet esse multiformis: vt aliter alicubi fiat demonstratio veritati hebeti, aliter alicubi mediocri: & iterum alibi aliter subtili: quia aliter erudiendi sunt paruuli & imperfecti: & aliter adulti & perfecti. secundum illud Apostoli i. Corith. iii. Tamquam puulis in Christo lac potum dedi vobis non escam, nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis. Quia eim aliter & aliter hi & illi sunt instruendi, hoc bene est verum. Sed hoc sit quia alio & alio sensu capiunt scripturae expositionem hi & illi: non quia alia dicta sacrae scripturae proponuntur inspiciem da istis & alia illis. imo omnia dicta scripturae coniter omnibus inspicienda proponuntur: quae se coaptat cuilibet iuxta capaciratem suam. Vnde secundum Augustinus non alia seorsum sunt exponenda perfectis: & alia paruulis: sed communiter omnibus, vt capiat quisque secundum quod potest. vnde & eadem doctrina proposita, propter diuersam capacitatem aliis est lac fidei tantum: aliis vero est solidus cibus, eorum qui cum fide pos sunt capere intellectum aliquem, vt infra dicetur. Quia igitur sub compendio verborum simplicium pluralitat em sententiarum colligere de diuersis & diuersis congruentes & sic per omnes partes scientiae procedere est summam vniformitatem in modo tradendi & describendi tenere: Dicendum est absolute quod modus tradendi hanc scripturam summae simplicitatis & vniformitatis est: & tanto maior in ea est vniformitas quanto ex parte materiae quam tractat maior est vnitas quam in aliis scientiis, vt habitum est supra.

⁋ Ad primum in oppositum quod in hac scientia multifariam multisque modis deus locutus est: Dicendum quod illa varietas non refertur ad modum tractandi siue conscribendi illa quae sunt huius scientiae: sed ad modum reuelandi conscribenda diuersis personis & diuersimode. secundum quod ibi dicit Glos. Multifariam. i. multotiens, & multis hominius scilicet Abrahae, lsaac & lacob: & caeteris, & eisdem saepe multis modis. i. multis quaelitatibus: quia modo per somnia, vt Danieli. modo aperta voce, vt Moysi. modo interiori in spiratione vt Dauid. Vel vt dicit alia Glos. multifariae. i. multo & diuerso genere locutionis: vt per somnia vel inspirationes vniversalia pertas voces. Multisque modisi. i. rerum diuersis mysteriis futura significans. Sed omnis ista diuersitas sub eodem modo tradendi hanc scientiam continetur. Vanum ergo multum est illud quod solebat dici, quod in prophetis modus huius scientiae est reuelatiuus. Istud enim nihil admodum conscribem di reuelata: sed solum quo ad modum percipiendi conscribenda. vnde quia quaecunque scripta sunt in hac scientia per reuelationem agnoscebant ea conscriptores sui, per illud dictum tota ista scientia modum reuelatorium habere dicenda esset: & patet quam vanum hoc esset dicere.

⁋ Ad secundum quod haec est multiformis sapientia dei: Dicendum quod verum est non quo ad modum tradendi eam, sed quo ad contenta in ipsa: quia in multis & mirabilibus factis sapientia dei in hac scientia describitur manifestaVnde dicit ibi Glos, quod in graeco est multifaria sapientia. scilicet non solum varia: sed multa varietate distincta. Videamus ergo quomodo est multiformis. Immensus est Christus: sed concipitur: vagit infans in praesepio: sed ab angelis laudatur in caelo: Herodes persequitur: sed magi adorant: ignorant Pharisaei: sed stella demonstrat. &c. huiusmodi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1