Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum sit universalis super alias
lrca tertium arguitur quod theologia sit scientia vniversalis, primo sic. illa scia est vniversalis quae est con tentiua cognitionis omnium: quia naturae vniuersalis est quod sit naturaliter plurium vt dicitur. vii. metaphysicae. theologia est huiusmodi. secundum quod dicit Ambrosius in quaestione praecedenti. Quae illi in suis sermonibus mirabilia putant, in scripturis diuinis inueniet. ergo &c.
⁋ Secundo sic. illa scientia est vniversalis cuius maxime est scire. secundum quod dicit Philosophus in primo metaphysicae. Maxime necesse est scire habentem scientiam vniuersalem. theologiae maxime est scire, cum maxime est sapientia, vt habitum est supra: & sapientiae maxime scire in etiam difficillima homini, vt dicit Philosophus ibidem. ergo &c.
⁋ Tertio sic. in. vi. metaphysicae dicit Philosophus. Si aliqua substantia immobilis fuerit: erit primum: & scientia eius est philosophia prima. haec autem substantia deus est solus, vt infra videbitur, de quo est ista scientia: ergo ipsa est philosophia prima. talis secundum Philosophum ibidem est scientia vniuersalis. ergo &c.
⁋ Quarto sic. scientia quae non est vniuersalis necessario est aliqua particularium: quia sub scientia vniuersali continentur omnes aliae. habens enim scientiam vniuersalem quodammodo scit omnia subiecta. ista scientia non potest esse aliqua particularium: quia est nobilissima omnium scientiarum: & vniuersalis scientia semper est nobilior particulari. ergo &c.
⁋ Contrarium arguitur Primo sic. scientia vniuersalis non est alicuius generis determinati. secundum Philosophum. iiii. &. vi. metaphysicae. Scientia ista maxime est generis determinati: quia determinate de vnico ente simplicissimo minime vniuersali vel communicabili vt de deo, considerat vt de subiecto. ergo &c.
⁋ Secundo sic. principiis scientiae vniuer salis vtuntur omnes scientiae particulares sub ipsa, secundum modum sui subiecti: & ea supponunt vt dicit Philosophus. 4. metaphysicae. nulla autem scientia particularis vtitur aliquo principio huius scientiae: aut supponit ipsum: immo magis scientiae philosophicae contrariantur eis secundum modum determinandum inferius: & praeterea principia huius scientiae credibilia sunt: & accipiuntur vt credita: illae autem scientiae non procedunt nisi ex scitis & intellectis, vt vult Philosophus in primo posteriorum ergo &c.
⁋ Tertio sic Philosophus dicit in primo Topicis de methodo siue arte vniuersali, quod difficile est eam inuenire: & inuenta omnino incerta est & raro vtilis. sed haec scientia certissima est, vt habitum est supra: & vtilissima- vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Quarto sic. sicut se habet subiectum ad subiectum: & scientia ad scientiam. ied subiectum huius scientiae non se habet vt vniversale respectu subiectorum aliarum scientiarum. ergo &c.
⁋ Quinto sic. Philosophus in primo Posteriru. vult quod scientia particularis est qua cognoscitur aliquid secudum ipsum. vniversalis vero quando secundum aliud. est enim particularis cognitio de Chorisco musico cum cognoscimus ipsum esse musicum. vniuersalis vero cum cognoscimus hominem esse musicum. sed ista scientia docet cognoscere vnumquodque secundum ipsum in particulari: & secundum aliud in generali: quia circuit omnia: si ergo dicatur vniversalis, debet dici & particularis simul.
⁋ Sexto sic. per id habet vnumquodque distigui ab alio per quod in se habet esse. scientia autem quod sit scientia habet a subiecto. ergo & quod ab alia distinguitur. sed subiectum huius scientiae quod deus est, neque est vniuersale neque particulare, vt infra videbitur. ergo neque vniuersalis neque particularis debet dici.
⁋ Dicendum ad hoc: quod illa scientia est prima & vniuersalis simpliciter respectu omnium scientiarum, cuius est considerare primum ens simpliciter. Secundum quod dicit Philosophus. vi. metaphy sicae. Si aliqua substantia immobilis fuerit, illa erit prima: & scientia eius erit prima & vniversalis. Et huius ratio est: quia ad illam scientiam ad quam pertinet consideratio primi in aliquo genere, ad illam eandem pertinet consideratio naturae simpliciter illius generis, vt cuius est considerare de ente primo & de ente simpliciter quocunque inquantum est ens. secundum quod dicitur in iiii. eiusdem. Vnius scientiae est considerare de ente & de re quae est entis per se. ens enim dicitur multipliciter & non aequoce: sed attribuitur vni naturae. Quare cum haec scientia considerat de ente primo quid est deus: et propter illud et per at tributionem ad illud considerat de quolibet alio ente, vt infra videbitur:
⁋ Absolute dicendum quod ista scientia debet dici vniuersalis, & magis vniversalis quam metaphysica: inquantum ex consideratione sua in primo prim cipio potest quantum est de se pertingere ad particularia omnium rerum consideranda, inquantum pertinent ad istam scientia per attributionem ad ipsum primum, vt dictum est supra. Metaphysica autem per ea quae considerat de primo principio, non potest attingere ad consideranda de entibus aliis nisi communia & generalia conuenientia eis inquantum entia sunt: non autem particularia: quia tunc supfluerent scientiae philosophicae particulares: et non esset nisi vnica scientia philosophica, metaphysica scilicet: sicut non est nobis nisi vnica scientia theologica, vt dictum est supra. Nec refert in aliquo quantum ad scientiae vniversalitatem causandum siue scientia ipsa quae vniversalis dicenda est, sit de ente simpliciter vt de subiecto sub quo continetur ens primum, siue solum sit de ente primo vt de subiecto: et alia considerat vt materialia quaedam attributa subiecto. quod contingit in hac scientia, vt infra videbitur loquendo de subiecto eius, quoniam vtroque modo consideratio vniversalis est de toto ente: licet alio & alio modo, vt videbitur loquendo de subiecto huius scientiae. Et huius probatio est illud quod dicit Philosophus in. vi. metaphysicae: quod si non esset hic alia substantia a substantiis na turalibus, tunc prima philosophia & scientia vniversalis esset scientia naturalis. Et hoc ideo: quia tunc substantia natura lis esset primum ens cui attribuerentur omnia alia entia. scilicet accidentia, quae entia dicuntur per attributionem quam habent ad substantiam, vt dicit. 4. metaphysicae scilicet quia sunt dispositio entis quod est substantia vt dicit in septimo. & ideo naturalis philosophia considerans de substantia naturali necesse haberet considerare de ente simpliciter inquantum est ens. Propter quod quidam antiqui naturales non opinantes aliquam substantiam esse nisi substantiam naturalem mobilem & tramnsmutabilem, intromiserunt se ad determinandum de natura entis simpliciter, qui tamen errabant, vt dicit in. 4. metaphysicae. cum sit aliqua substantia magis alta substantiis naturalibus scilicet illa quae est prima et principium omnium entium. Et tamen constat quod licet naturalis philosophia esset prima philosophia, & non esset nisi substantia naturalis: quod non esset de subiecto alio quam de corpore mobili: cum non nisi de diuersis partibus corporis mobilis determinaretur in diuersis partibus philosophiae naturalis: sicut et modo determinatur. et forte non diceretur scientia na turalis scientia vniuersalis nisi pro prima eius parte quae est scientia physicorum: quae modo est scientia vniuer salis: et canon vniversalis omnium scientiarum naturalium: quia de principiis vniuersalibus primi corporis mobilis et motus: & tunc esset scientia vniversalis considerando de eisdem, et cum hoc de principiis entis simpliciter: quia substantia naturalis esset ens primum: sicut nunc metaphysica considerat de prima substantia et de ente simpliciter. Vnde et quidam adhuc solebant dicere quod non ens in communi est subiectum metaphysicae: sed ens primum: et quod non tamquam de principali subiecto aut partibus eius considerat de ente in communi aut de aliis entibus ab ente primo: sed solum per quandam attributionem aliorum entium ad ens primum: sicut currit consideratio istius scientiae, vt infra videbitur. Et quod metaphysicus non considerat de ente in coni nisi propter ens primum, manifeste patet ex dictis Philosophi iam recitatis ex. 4. et. 4. meta. Vnde & in. &. meta. illam scientiam diuinam vocat, quasi sentiat eam esse de deo vt de principali subiecto, non solum vt de parte nobiliori subiecti, probando per hoc quod caeteris sit nobilior, dicens. Scientia nobilis debet esse nobilis gene ris. quod genus ad literam retorquet ibi ad nobilitatem entis primi quod deus est, propter quod diuina appellatur. Quid si sic esset, nihilominus dicitur metaphysica scientia vniuersalis propter vniuersalitatem considerationis non subiecti. Quamquam ergo theologia non sit nisi de solo deo vt de subiecto simplicissimo: quia tamen propter ipsum considerat generaliter de ente quolibet, vt infra dicetur, bene potest esse scientia vniversalis. licet enim sit determinati generis quantum ad principale subiectum suum: non tamen est determinati generis quantum ad materiam quo ad alia entia quae considerat circa subiectum: & cum hoc etiam vniversalitas quodammodo pot ei attribui propter vniversalitatem subiecti: non in praedicando: sed in cognoscendo: quia ipse deus est ratio perfectae cognitionis omnium: quia in se ratio nes formales omnium continet. propter quod etiam ista scientia de deo vnica est & simplicissima, etiam ad omnium particularia cognoscenda se extendens: inquantum se habet per attributionem ad subiectum eius, vt dictum est supra. Hinc dicit Diony. ca. vii. de di. no. Deus laudatur a sacris eloquiis non solum quia & rationis & intellectus & sapientiae est largitor: sed quia omnium causas in seipso vniformiter praeambiuit. & infra Simpla & vere exins veritas circa quam vt puram & non errantem scientiam diuina fides est vnicum credentium fundamentum eos collocans veritati: & eis veritatem incredibilem incommutabilem simplam veritatis scientiam habentibus credulis. Ipsa enim est scientia adunatrix cognoscentium & cognitorum. & infra. lgitur diuinae sapientiae principes duces pro veritate moriuntur omni die testimonium phibentes, vt est consequens & verbo omnino & opere vnitae propter christianos verae scientiae omnibus ipsam esse & lim pliciorem & digniorem: magis autem esse ipsam solam veram & vnam & simplam diuinam scientiam ldem in mystica theologia. i. ca. Hic diuinus Barptolemaeus ait: et multam esse theologiam & minimam. mi hi videtur supnaturalis intellectus: quia & multiloqua est optima omnium causa & breuiloqua simul: & sine verbo. & hoc iuxta illud quod infra determinabitur de eius perfectione: & omnium attributione ad ipsam. Et quod dicit de di. no. ca. v. loquens de prima causa omnium. Omnium est vt causalis omnium: & in ipso omnia principia omnes fines omnes conclusiones omnia existentia coambiens & praehabens &c. Vbi post multa circa hoc partractata in fine dicit. Per hoc proportionali scientia in quantum omnium quantum potentes sumus, camm ascendamus. Omnia ergo huic existentia secundum vnam excellentem scientiam referendum. Propter quod iuxta dictum Philosophi in primo metaphysicae, dea scientiarum merito nuncupatur. vt enim dicit glos. interius super leu. ii. de oblationibus. Dona sancta est omnis boni scientia: sed sancta sanctorum quae de dei scientia disputat.
⁋ Per haec patet ad argumentum in contrarium: Dicendo quod scientia vniuersalis non est alicuius generis determinati quo ad considerationem: quia de omnibus debet considerare. Quia tamen sit generis determinati quo ad suum subiectum principale: hoc non obest vniuersalitati eius: & maxime quod cum hoc quod est sic determinatum, quod est vnius naturae simplicissimae & minime conicabilis, vt infra dicetur: habet respectu omnium aliorum rationem vniversalis in hoc quod est tanquam prima ratio cognoscendi omnia verissime continens il se formales perfectiones in actu: non solum in potentia: sicut genus vniversale continet in se perfectiones specierum.
⁋ Ad secundum quod nulla alia scientia vtitur principiis huius scientiae aut supponit ea: Dicendum quod licet theologia vere debeat dici scientia vniuersalis, vt dictum est, aliqua tamen est ratio vniuersalitatis me taphysicae & non huius scientiae propter quam aliae scientiae vtuntur principiis illius non autem istius. Ista ei vniversalis est propter considerationis generalitatem: non propter aliquam sibi realem communitatem vniuocam vel analogam, quali communitate subiecti metaphysica dicitur scientia vniversalis, vt dictum est. Et ideo illa conditio quae conuenit vniversalitati metaphysicae ratione communitatis sui subiecti: non oportet quod huic scientiae conueniat: licet vniversalis sit. Talis conditio est illa quod aliae scientiae vtuntur principiis metaphysicae. Illa enim principia prima metaphysicae sequuntur subiecti communitatem vt ens inquantum ens est: & ideo oportet quod sequantur quodlibet ens subiectum in quacumque scientia particulari, & vtantur eis secundum quantitatem sibi sufficientem: vt dicitur. iiii. metaphysicae. hoc est secundum quod aptantur ad subiectum, proprium cuiuslibet scientiae. Quare cum in hac scientia licet sit vniversalis non est subiectum conmune quod arctatur per subiecta, propria scientiarum particularium, non oportet quod propriis principiis huius scientiae communicent aliae scientiae contentae sub ipsa. dico vt eis vtantur ad probandas suas conclusiones. omnes tamen eis debent vti tanquam regulis: quibus omnem suam inuestigationem debent regulare approbando conuenientia: & respuendo inconuenientia. & propter hoc ista scientia quo ad eius principia prima cognoscenda primo ante omnes alias est addiscenda vt sit prima intentio nosse istam scripturam: & si non plene intellectam saltem non omnino incognitam habere. nam caeteras securius leget, vt dictum est supra secundum Augustinus secundo de doc. Christianua
⁋ Ad tertium quod ars vniuersalis difficilis est ad inueniendum & raro vtilis: Dicendum quod ars di citur vniversalis: quia non est scientia nisi de vniuersali vt de subiecto. sic enim omnis scientia philosophica diceretur vniuer salis: non quia considerat de universali, vt dicitur primo Poster. sed quia habet vniuersalem considerationem Quod potest esse dupliciter. vel quia considerat de pluribus in vniversali secundum communia principia & proprietates illorum plurium quae in aliis scientiis particularibus habent considerari singula in singulis scientiis propriis secundum principia, propria et proprietates. vniversalquia considerat de philosopbus i generali secundum principia communia et propria et secundum proprietates cones et proprias singulorum. Primomodo metaphysica est scientia vniversalis, et sciens in ipsa proprie dicitur sciens vniversalis: quia vniversalia et communia singulorum nouit: non autem propria. & de scientia vniuersali non sic loquitur Philosophus in primo Top. sed in. i Poster. vbi probat quod demonstratio vniversalis potior est quam particularis, ea potissimum ratione quod vniuersale est magis causa & propter quid: eo quod est prima causa: quam aliquod aliorum & particularium sub ipso: & ideo est terminus in quo cessat interrogatio causae. vt cuius causa venit: vt accipiat argentum: hoc autem qua tenus reddat cui debuit: hoc autem est vt non iiuste agat. sic procedentes cum non est amplius propter aliud dicimus finem venire, & cognoscere magis propter quid venit. Scientia vero vniuersali secundo modo sciens dicitur generalis: quia nouit de vnoquoque non solum vniversalia: sed & particularia. Et talis scientia vniuersalis aut est humana, et humana inuestigatione habita: aut est diuina & diuina reuelatione conscripta. De scientia vniversali primo modo loquitur Philosophus ad literam: in primo Topi. Qualis esset illa methodus vna quae doceret generaliter terminare omne genus problematis. talis enim methodus difficillima es set ad inueniendum: quia difficillimum est ex principiis vniversalbus elicere conclusiones singulorum particulares incipiendo semper a primis: & hoc in eadem scientia. Sed si ad determinandum particularia circa vnum quodque proponantur propria in singulis methodis principia, tunc facilius est vnumquodque prosequi. Vnde subdit ibidem. Propria autem in vnoquoque determinatorum generum assignata methodo, facile ex his quae circa vnumquodque convenientibus exitus propositi. Esset etiam homini talis scientia circa particularia, incerta: quia non habetur certa scientia nisi ex principiis propriis expressis, quae non determinaret illa scientia vniversalis sicut ea determinant diuersae scientiae particulares. Esset praeterea talis scientia humana homini raro vtilis: quia talis scientia esset quasi infinitorum sub vno communi confuso contentorum. Infinitas autem impedit cognitionem, quae est fructus & vtilitas scientiae. Ista autem confusio & infinitas euitatur quando quodlibetur genus scibilium consideratur in propria scientia circa subiectum vniuersale proprium. Et ideo dicit Philosophus primo Poster,m quod quaecumque scientia secundum partes in infinita cadit. vni uersale autem in simplex. Infinita autem secundum quod sunt infinita non sunt scibilia: sed secundum quod sunt finita. De scientia vero vniuersali generali cognitione singulorum: non solum quo ad communia singulorum: sed etiam quo ad propria ex diuina reuelatione conscripta, non potest se extendere dictum Philosophi quia non considerat singula ex consideratione alicuius vniuersalis quod continet in potentia ea quae sunt particularium: sicut consideraret metaphysica si esset vna scientia omnium: & non essent diuersae scientiae particulares sub ipsa: quae idcirco difficilis esset & incerta: & raro vtilis vt dictum est de vniversali methodo: sed considerat singula ex consideratione alicuius vnitatis summae & simplicissimae, quae actu in se continet rationes omnium scibilium circa particularia scibilia: ex cuius cognitione facillime, certissime, & vtilissime omnia alia cognoscuntur: sicut cognoscentur clara visione in patria: & sicut hic cognoscuntur ex ista scientia quantum pertinet ad eam per attributionem ad eius subiectum, vt dictum est supra. Ex quo plane patet quomodo ista scientia debet dici vniuersalis: immo generalis: quod non potest dici metaphysica: & sic in vniuersalitatis ratione multum excedit eam, quantum excedit vniuersalitas cognitionis qua cognoscitur vnumquodque non solum inquantum ens est: sed etiam inquantum tale ens est: vniuersalitatem cognitionis qua cognoscitur solum inquantum ens est, non autem inquantum tale ens est.
⁋ Ad quartum dicendum quod subiectum huius scientiae non est vniuersale respectu aliarum scientiarum est tamen consideratio eius vniuersalis, imo generalis super omnia determinata in aliis scientiis. & hoc sufficit ad vniuersalitatem scientiae, vt dictum est. Et cum hoc etiam licet subiectum huius scientiae non sit vniuersale praedicatione de pluribus vniuoce vel analogice: sicut commune est ens quod est subiectum metaphysicae, & ad deum & ad creaturam, vt dicit Auicen. i. metaphysicae: est tamen vniversale exemplaritate prioritate & causalitate, ratione qua excedit ipsum subiectum metaphysicae, nec continetur sub ipso, vt dictum est. Vnde dicitur vniuersale bonum: vniuersale potens & huiusmodi. Sic etiam prima principia communia omnium scientiarum dicuntur vniuersalia: quia sunt principia & simplicissima virtute, qua in omnia alia principia singularum scientiarum descendunt: non autem aliqua communitate praedicationis. & sufficit ad hoc talis vniuersalitas, vt scientia dicatur vniuersalis. vni uersalitas enim primitatis in subiecto & primis principiis est principalis causa & ratio propter quam scientia aliqua dicitur vniuersalis, non autem aliqua conmunitas praedicationis, nisi secundario, vt dictum est, inquantum scientia considerans primum & optimum in aliquo genere debet considerare naturam illius generis simpliciter.
⁋ Ad quintum quod haec scientia est simul vniuersalis & particularis: quias in ea aliquid cognoscitur secundum ipsum: & secundum aliud: Dicendum quod cognitio secundum ipsum & secundum aliud, alio modo dicitur scientia & particularis, quam accipiantur vniversale & particulare in proposito. illa enim vniversalis & particularis scientia est eiusdem circa vniversale & proprium particulare quod includitur in ipso vniuersali: & ideo non diuersificant scientiam: sed sunt secundum eandem scientiam & differunt solum in hoc quod potior est illa quae est vniversalis quam illa quae est particularis. secundum quod probat ibi Philosophus, quod demonstratio vniuersalis qua cognoscitur quod omnis triangulus habet tres: potior est quam parti cularis qua cognoscitur quod ifosceles habet tres: quia vt dicit ibidem, qui tale vniuersale cognoscit: cognoscit & particulare, non econuerso. Isto autem modo quo loquimur hic de scientia vniversali & particulari:, ipsa est diuersorum circa idem: quorum vnum non includit in sua cognitione alterum: vt sunt cognitio qua cognoscitur aliquid inquantum ens simpliciter, & inquantum est tale ens. vnde & diuer fificant scientias habitas humana inuentione: quia alia sunt principia prima quibus cognoscitur de aliquo quia est enis simpliciter: & alia quibus cognoscitur quod est tale ens, homo vel asinus. Scientiam autem habitam diuina inspiratione non diuersificant: quia in illa idem est principium cognoscendi omnia secundum rationem vniversalis & secundum rationem particularis, quod est deus: & hoc non solum aperta visione in patria: sed in praesenti ad cognoscendum omnia inquantum attribuuntur subiecto huius scientiae, sufficientis virtutis est ipsa, siquis sufficeret virtutem principiorum eius illustratione diuinitus sibi data ad illa extendere: Non tamen dicendum quod ideo haec scientia dicenda est simul vniuersalis & particularis: sed tantum vniversalis: quia non dicitur scientia particularis quia considerat rationem naturae ipsius particularis, secundum quam est particulare: sed quia considerat ipsam praecise non simul considerando in ipsa rationem naturae vniuersalis: sicut considerant scientiae particulares sub metaphysica. Vnde ista scientia est quodammodo ita vniversalis quantum esset metaphysica si simul cum sua consideratione vniuersali consideraret quicquid considerant scientiae particulares sub ipsa: & esset solum vna scientia philosophica, sicut est tantum vna theologica, vel sicut est vna scientia vniuersalis de omni problemate determinate, considerando principalitur problema de definitione in quo rationes generales aliorum problematum incidunt: licet habeant sua, propria principia per quae terminantur diuersimode: propter quod de ipsis fiunt diuersae methodi. vt dicitur in primo Top. & expositum est supra. Propter quod ibi haec diuersitas diuersificat methodos: non autem consimilis diuersitas diuersificat hic scientiam. Et est conuenientius exemplum quod potest assignari de vniversalitate huius scientiae: quia in deo qui est subiectum huius scientiae, concurrunt rationes omnium aliorum entium. Sicut in problemate de definitione quod esset subiectum illius scientiae vniuersalis topicae, concurrunt rationes aliorum problematum.
⁋ Ad sextum quod deus neque est vniversale neque particulare: ergo propter ipsum scientia ista non debet dici neque vniuersalis neque particularis: Dicendum quod scientia habet esse scientia non solum a ratione sui subiecti, secundum id quid est: sed etiam a ratione modi considerandi ipsum. Vnde ex solo modo considerandi idem diuersimode, bene habentur diuersae scientiae, vt dictum est supra. Et sic ista scientia non solum rationem scientiae vnius habet ratione vnitatis ipsius subiecti, quod ne quod vniuersale est neque particulare: sed & ratione vnius modi considerandi ipsum scilicet ratione qua est principium & ratio omnium entium: & in hoc habens rationem vniuersalis, tum quia vniverslter de omnibus considerat vt tali principio attribuuntur, tum quia tale principium inquantum huiusmodi habet rationem vniuersalis exemplaritate: licet non praedicatione, qua in se omnia alia in actu quodammodo continet: non solum in potentia: sicut continet suum particulare vniuersale per praedicationem, vt dictum est supra. Vnde ex praedictis possumus considerare triplicem modum scientiae vniversalis. Vno enim modo dicitur scientia vniversalis quando aliquid scitur de vniuersali subiecto vniuersaliter sumpto per causam primam. Secundum quem modum determinat Philosophus in primo Poster, quod demonstratio vniversalis potior est parti culari: quia tunc magis scimus quando scimus vniversale: quam quando scimus particulare: vt quod omnis triangulus habet tres, quam quod omnis isosceles. & hoc modo scientia vniuersalis in actu includit scientiam particularem. Alio modo dicitur scientia vniversalis qua scitur aliquid in vniversali de subiecto communi & vniuersali: vt qua fcitur aliquid de aliquo homine secundum quod est animal: non autem secundum quod est homo. tali modo metaphysica est scientia vniversalis: & includit talis scientia vniversalis particularem potentia & virtute: non autem actu. & talis est ad huc potior scientia particulari: quia scit per prima & altissima principia: quibus maxime contingit scire habentem vniuersalem scientiam, vt dicit Philosophus in primo metaphysicae. Tertio modo dicitur vniuersalis scientia, scientia generalis qua sciuntur singula & in vniuersali & in particulari quantum pertinet ad illam scientiam. & talis scientia vniuersalis est theologia: & esset sic talis scientia topica, si vnica methodo doceret omne genus problematis, vt expositum est.
On this page