Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum eam addiscens acquirat aliquam notitiam eius super notitiam fidei

CIrca sextum arguitur, quod addiscens hanc scientiam non acquirit aliam notitiam eius super notitiam fidei. Primo sic. ii. Corith. v. dicit Apostolus. Quandiu sumus in hoc corpore peregrinamur a domino. per fidem enim ambulamus non per speciem. Glos. Modo per fidem tantum illuminamur, non ergo aliquo habitu superiori.

⁋ Secundo sic. cognitio quae est per speculum & in aenigmate non excedit habitum fidei: quia speculum & aenigma sunt de essentia fidei. omnis nostra cognitio in praesenti est huiusmodi. i. Corinth. xiii. "Videmus nunc per speculum in aenigmate". ergo &c.

⁋ Tertio sic. omnis cognitio quae est nunc ex parte: destruetur. omnis nostra cognitio quae nunc est, ex parte est, vt patet ibidem. Ex parte cognoscimus: & ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est: euacuabitur quod ex parte est. ergo omnis nostra cognitio quae nunc est destruetur. sed non destruetur adueniente quod perfectum est aliqua cognitio in nobis nisi fidei: & hoc ratione imperfectionis suae & aenigmatis quod habet, quia si aliqua alia esset in nobis: magis perficeretur. sicut perficietur charitas. ergo nunc non est nobis alia cognitio quam fidei.

⁋ In oppositum est, quoniam si discendo hanc scientiam nullam notitiam super notitiam fidei acquireremus: frustra ergo esset studere in hac scientia ad inuestigandum ea quae sunt credita: consequens est falsum. vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod sicut in disciplinis circa idem triplex est modus cognoscendi discipulo possibilis. vnus ex solo auditu: quo credit dictis magistri & eius auctoritati: puta quia lu na eclipsatur: si hoc dicat ei magister eius. Alius ex aspectu corporali: quo cernit oculis quia luna eclipsatur: sed propter quid ignorat. Tertius ex ratione sola: qua certis temporibus & certis sitibus ex motibus solis & lunae circa terram: nouerit lunam necessario eclipsari: licet non videat quia nunc eclipsatur: neque aliquis hoc ei dicat. Consimiliter in notitia eorum quae sunt fidei in hac scientia triplex est modus cognoscendi. vnus qui est solius fidei, quasi ex auditu assentiendo diuinae auctoritati. quia in scriptura sua illa asserit. Roma. x. Eides ex auditu. Alius est ex rei creditae apparentia: quo modo cognoscunt eam sancti in patria. Tertius modus est medius quo cognoscuntur credita: non solum auditu: nec apparentia rei quasi visu: sed ex rationis euidentia: qua intellectui conspicuum est naturam rei sic se habere sicut fides tenet. Quemadmodum enim cognoscendo naturam solis & lunae: & discursus eorundem circa terram: per intellectus inuestigationem adiutorio luminis naturalis cum generali illustratione diuina potest homini notum fieri quomodo contingit lunam eclipsari: sic cognoscendo naturas terminorum credibilium, vt patris, & filii, & spiritus sancti in diuinis, per intellectus inuestigationem adiutorio luminis supernaturalis & diuinae illustrationis specialis potest ei notum fieri quia spiritus sanctus procedit a patre & filio: & non a patre solo: & sic de caeteris quae sunt huius scientiae propria, & ad fidem pertinentia.

⁋ Ad cuius ampliorem cognitionem notandum, quod actus intelligendi importat quandam interiorem notitiam. dicitur enim intelligere quasi intus legere, quod euidenter patet in notitia quam habet intellectus ex eis quae percipit sensu. Cum enim vt dicit Philosophus, sensus est susceptiuus specierum sensibilium solum: intellectus a sensu recipit solas species intelligibiles sensibilium. Ipse tamen intellectus sub speciebus sensibilium inuestigando quasi subtus fodiendo, penetrat ad cognoscendum ea quae latent intelligibilia sub speciebus sensibilium: quorum multa sunt genera. Nam sub speciebus intelligibilibus sensibilium latent quiditates substantiarum accidem tibus subiectarum: & sub verbis latent significata verborum: & sub effectibus latent causae. Oim talium notitiam intellectus ab initio vt non est purus: sed solum phantasticus: non habet nisi quasi ex auditu: sed per inuestigationem ex euidentia rationis eam acquirit. Vnde sicut sub speciebus accidem tium quiditates substantiae, sub verbis significata, sub effectibus causae, per inuestigationem lumine na turali cognoscuntur: eo quod illa quae latent ad illa quae patent habent colligantiam quasi naturalem: Sic etiam sub figuris legalibus & prophetalibus integumenta veritatum: & sub terminis aenigmaticis credibilium per inuestigationem lumine supernaturali cognoscuntur propter colligantiam supernatura lem illorum quae latent ad illa quae patent. Vnde sicut simplici notitia loseph per intellectum cognouit significatum in somnio Pharaonis spiritu prophetico: cuius Pharao solum species sensibiles aper prehendit: Sic dono aliquo intellectus potest homo spiritualis intelligere veritates credibilium assentiendo eis ex euidentia rationis non ex solo auditu fidei: quas alius non intelligit: sed sola fide tenet. Non enim minoris virtutis est lumen supnaturale ad ostendendum intellectui inuestiganti ea quae latent sub sensibilibus supernaturali colligantia, quam lumen naturale ad ostendendum intellectui inuestiganti ea quae latent sub aliis naturali colligantia. Vnde hanc inuestigationem Augustinus intelligens faciendam in expositione sacrae scripturae, dicit in ser. xxiii. super Ioan. Putemus scripturam dei tanquam agrum esse, vbi volumus aliquid aedificare. Non ergo simus pigri, nec superficie contenti: fodiamus altius: donec parueniamus ad petram, de qua dicit apostolus. Petra erat Christus. Qua. scilicet quaerendus est vbique in sacris scripturis. Vnde ad talem intellectum promerendum, primo credendum est auctoritati sacrae scripturae: deinde studio sacra scripturae diligenti inuestigatione insistendum ad hoc quod creditum est intelligendum, assistente nobis supernaturali illustratione diuina: quae nobis nunquam deest in cognoscendis supernaturalibus: sicut nunquam deest in cognoscendis naturalibus, secundum quod habitum est supra: si faciamus quod in nobis est: & ad eius susceptionem nos praeparemus. Vnde non propter nudum credibilium conceptum sub forma credibilium sacra scriptura exponenda est: sed vt eorum quae creduntur acquiratur intellectus. secundum quod dicit Augustinus super Ioan. sermo. primo. Ad quid exponitur si non intelligitur: & sermo. xxii. Ne quis desperet quod possit capere dono dei, quod loqui dignatus est filius dei. Ergo quae loqui dignatus est: debemus credere quia voluit vt intelligeremus: sed si non possumus: praestet intellectum rogatus: qui verbum praestitit non rogatus. Qui verbum (inquit) meum audit & credit ei qui misit me: habet vitam aeternam. Nunquid igitur nos audire voluit verbum suum, intelligere noluit: quasi dicat, in audiendo & credendo vita aeterna est: multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides. Fidei fructus, intellectus. & sermo. xxxix. Hide praecedente quae sanat oculum cordis nostri, quod intelligimus sine obscuritate capiamus: quod non intelligimus, sine dubitatione credamus: a fundamento fidei non recedamus, vt ad culmen perfectionis veniamus. & sermo. xxxviii. Quisquis ad sciendum verbum dei ad huc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur. fides enim in meritum est: intellectus praemium. In ipso labore intentionis desudat acies mentis nostrae, vt purget sordiculas nebulae humanae: & serenetur ad verbum dei. Et patet plane: quia in omnibus huiusmodi dictis Augustinus loquitur de intelligere huius vitae: contra eos qui exponunt illud Esaiae, Nisi credideritis non intelligetis, solummodo de intellectu futurae vitae: ad quem necessario praeambula est fides huius vitae. quamuis enim hoc verum sit: tamen non solum hoc verum est. Verum enim simul est & pro intelligere praesentis vitae. quod aper te patet ex illo quod dicit in ser. xxi. Discamus, vt si ille dignum iudicat quod modo verum est intelligamus: si autem non poterimus: non eamus in id quod falsum est. Melius enim est nescire quam errare. Sed scire melius est quam nescire: igitur ante omnia conari debemus vt sciamus verba dei: quare enim dicta sunt nisi vt sciantur: quare sonuerunt nisi vt audiantur: quare audita sunt nisi vt intelligantur: Et sicut dicit. ii. de lib. ar. nisi aliud esset credere: aliud intelligere: & primo credendum quod intellige re cuperemus: frustra propheta dixisset: Nisi credideritis non intelligetis.

⁋ Absolute igitur dicendu quod discens hanc scientiam vt congruit, super habitum fidei acquirit habitum intellectus: vt quae primo credit fide, postmodum intelligit ratione: & cui primo assentit ita suasus alterius auctoritatem quasi audiendo, deinde assentit motus ab ipsa credibilis veritate vere intelligendo: ita quod id idem quod ei primo fuit lacteus potus per fidem, postmodum est ipsi solidus cibus per intelligentiam: & quod vni est potus qui solum tenet fide: alteri est cibus qui capit intellectu. Vnde Augustinus sermo. xliiii. parte. ii. exponens illud apostoli ad Corinth. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus: sed quasi carnalibus, quasi paruulis in Christo lac vobis dedi potum: non solidum cibum. dicit. Eadem in sacra doctrina: non eo modo a carnalibus, quo a spiritualibus cogitantur: quia & illis lac est, & istis cibus: quia etsi non audiunt amplius, intelligunt amplius. Non enim aequaliter mente percipitur, quod fide ab vtrisque pariter percipitur. ltaque fit vt praedicaretur ab apostolis Christus ludaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis vero vocatis ludaeis & Graecis, dei virtus, & dei sapientia: sed carnalibus paruulis id tantum credendo tenentibus: spiritualibus autem capacibus id etiam intelligendo cernentibus. Illis ergo tanquam lacteus potus, istis tanquam solidus cibus. ldem ibidem exponens illud apostoli ad Corinth. Si quis est inter vos propheta aut spiritualis agnoscit quae scribo vobis. dicit. Quae scripsit ad Corinth. aliter ab ipsis paruulis, aliter a capacioribus posse intelligi sciens ait. Si quis est &c. Solidam profecto voluit esse scientiam spiritualium: vbi non sola commodaretur fides: sed certa cognitio teneretur: ac per hoc ea ipsa credebant quae spirituales insuper & cognoscebant. Difficile est vt a me ista intelligat: qui ea in seipso experimento omnino non sentit, quod si non intelligat credat: ne se ad spiritualem intellectum peruenire posse desperet: quem quaerit omnis qui expositioni. & studio sacrae scripturae intendit. secundum quod dicit Augustinus in sermo. praedicto. Omnis de hac re sermo quid agit: nisi vt non solum credatur verum etiam intelligatur & sciatur quod dicitur. Ali ter enim vanum esset multo studio insistere expositioni sacrae scripturae, postquam credita sunt illa firmiter circa quorum notitiam laboramus. secundum enim quod dicit Augustinus ser. xxxvii. quod breuiter dicitur non breuiter potest exponi, vt quod auditur intelligatur.

⁋ Ne autem omnia quae sunt huius scientiae primo credita talia intelligamus, vt intellectum eorum expectemus: Sciendum secundum Augus s.t lxxxiii, quaestionibus quaes xine vlviii. quod credibilium tria sunt genera. Alia quae semper creduntur & nunquam intelliguntur. sicut est omnis historia: temporalia & humana gesta percurrens: & hoc maxime praeterita: quae neo vidimus, nec visuri sumus: & ideo omnino a sensu & intellectu seiuncta sunt. Et de eo quod tale est dicit quaest. liiii. Quicquid verum est atque a sensibilibus & a mente seiunctum est: eredi tantum non sentiri aut intelligi potest. De talibus dicit in epistola ad Consentium. Visibilium rerum praeteritarum quae temporaliter transierunt sola fides est, quoniam non adhuc sperantur videnda: sed transacta & facta creduntur: sicut quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Alia vero mox vt creduntur intelliguntur: vt sunt omnes rationes humanae, vniversali quae de numeris, vel disciplinis, id est cognita humana ratione de rebus naturalibus: quia in istis non oportet quod fides praecedat rationem. de quibus dicit in epistola ad Consentium. Sunt quaedam quae cum audimus non accommodamus eis fidem: & ratione nobis reddita: vera esse cognoscimus quae credere non valemus. Alia vero sunt quae primo creduntur: & postea intelliguntur: qualia sunt illa quae in diuinis rebus non possunt intelligi nisi ab his qui mundo sunt corde, quod sit praeceptis seruatis: quae de bene viuendo accipiuntur. de quibus dicit Augustinus ad Consentium, quod neque praeterita, neque futura sunt: sed aeterna permanent: quae sunt inuisi bilia: sed intellecta conspiciuntur: ac per hoc ipsa quodam modo sibi congruo videntur. haec enim sunt illa de quibus per se & praecipue est haec scientia tanquam de primis scibilibus in ea, vt infra videbitur: per quorum cognitionem ad cognitionem aliorum proceditur. secundum quod expresse dicit Augustinus de vera religi. Religionis (inquit) sectandae caput est historia & prophetia: quae cum credita fuerint: mentem purgabit vitae modus diuinis praeceptis conciliatus: & idoneam faciet spiritualibus percipiendis, quae nec praeterita sunt, nec futura, sed eodem modo semper manentia: nulli mutabilitati obnoxia, id est vnum deum patrem & filium & spiritum sanctum, qua trinitate quantum in hac vita datum est cognita: omnis intellectualis, & animalis, & corporalis creatura ab eadem trinitate creatrice esse inquantum est & ordinatissime administrari sine vlla dubitatione perspicitur: quo cognito satis apparebit quantum homo assequi potest: quantum necessariis & iu stis legibus deo suo cuncta subiecta sunt: ex quo illa quae primo credimus nihil nisi auctoritatem secuti, partim sic intelliguntur: vt videamus esse certissima: partim sic, vt videamus fieri posse atque ita oportuisse.

⁋ Ad primum in oppositum, quod modo per fidem tantum illuminamur: Dicendum quod li tantum ibi solum excludit notitiam patriae quae est per speciem. Notitia enim quae est hic per intellectum de credibilibus, nunquam est pura ab omni obscuritate fidei, vt dicetur in sequenti quaestione vnde dicit ibi Glos. Est illuminatio per fidem: est illuminatio per speciem. Modo per fidem tantum illuminamur: non per speciem. Homini enim vitam mortalem adhuc agenti non potest contingere vt dimoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium: serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur.

⁋ Ad secundum quod ex hoc eodem processit quod praesens nostra cognitio non excedit fidem: Dicendum quod verum est: ita quod sit intellectus purus fidei omnino impermixtus de aliquo, fide scilicet de eodem maxime quo ad per se credibilia totaliter euacuata. Quo ad aliquid tamen potest haberi intellectus de eodem de quo prius habebatur sola fides: vt in sequenti quaestione patebit.

⁋ Ad tertium quod omnis nostra cognitio in praesenti est ex parte: ergo destruetur: Dicendum quod cognitio dicitur ex parte dupliciter. vno modo propter obscuritatem speculi & aenigmatis: alio modo propter defectum perfectionis. Primo modo ex parte est cognitio fidei. Et ideo oportet eam euacuari cum venerit visio per speciem: quia non compatiuntur se: sicut non potest aliquis simul videre alium per imaginem eius in speculo, & facie ad faciem: secundum quod vtranque harum cognitionum distinguit apostolus consequenter cum subiungit dicens. Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. vbi dicit Glos. Nunc imagines veritatis per fidem videmus: tunc res ipsas a simili sese recto vultu aspicientium. Secundo modo ex parte est omnis cognitio per intellectum in praesenti respectu intellectus qui erit in patria: vbi iste intellectus complebitur. sicut etiam ibi complebitur charitas. & tangit Glos. In praesenti enim incomplexa credibilium per se conspicimus intellectu & lumine rationis naturalis per imagines rerum naturalium: sed complexionum ipsarum veritates in quibus consistunt articuli fidei: ex manuductione fidei intelligimus intellectu in lumine & illustratione supernaturali: sed imperfecte. Quae quidem imperfectio complebitur in suturo: vbi intellectu naturali in lumine gloriae videbimus incomplexorum veritates: & per hoc perfecte veritates complexio num ex ipsis. Vnde talis cognitio ex parte in praesenti non destruetur in futuro: sed perficietur magis.

⁋ Vnde notandum quod quinque sunt modi humanae cognitionis per intellectum. Prima lumine supernaturali: & modo supernaturali: & de re supernaturali: qualem in gloria habent angeli & sancti de deo & de rebus diuinis. Secunda lumine supernaturali: modo naturali: de re naturali: qualem habent fideles per fidem de rebus naturaliter cognitis. Tertia lumine supernaturali: modo naturali: de re supernaturali: qualis habetur in praesenti a fidelibus de rebus per se credibilibus, vel obscure per solam fidem, vel quodammodo clare per scientiam & rationem. Quarta lumine naturali: modo naturali: de re naturali: qualem habent philosophi de rebus sensibilibus. Quinta lumine naturali: modo naturali: de re supernaturali: qualem habent philosophi de substantiis spiritualibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6